Aug - in Ioannis 106

106

TRACTATUS 106: Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti (Io 17,6-8).

(Jn 17,6-8)

Dominus dedit eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater; sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt quia vere crediderunt.

1. De his verbis Domini, sicut ipse donaverit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo 1. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est; non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat vel glorificat Patrem. Quanta est enim vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intellegi voluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad eius magnam quae futura erat ex omnibus gentibus Ecclesiam pertinentes, de qua in Psalmo canitur: In Ecclesia magna confitebor tibi 2; est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum eius nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est hoc quod ait: Manifestavi novem tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat: Ego te clarificavi super terram 3; pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus.

2. Sed de his qui iam erant discipuli eius, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius esse demonstrant. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti 4. Quamquam et haec omnia de futuris omnibus fidelibus dici potuerunt spe iam perfecta, cum adhuc essent futura: sed ut de his solis quos tunc habebat discipulis haec loqui intellegatur, illud magis urget quod paulo post ait: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur 5; Iudam significans qui tradidit eum: ex isto quippe duodenario numero Apostolorum solus periit. Deinde subiungit: Nunc autem ad te venio 6. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia: Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti iam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox futuram, de qua dixit: Nunc autem ad te venio: iturus utique ad dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos iudicandos praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanamque doctrinam: nam praesentia spiritali cum eis erat utique futurus post ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi 7. Non itaque recte intelleguntur de quibus dixerit: Cum essem cum eis, ego servabam illos, nisi hi quos in se credentes servare iam coeperat praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum Patre servaret praesentia spiritali. Post vero adiungit et caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me 8. Ubi manifestius ostendit

quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi; sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant.

Haec est glorificatio Patris quae circa omnes homines fit.

3. Ab ipso itaque orationis eius exordio, ubi sublevatis oculis in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te 9; omnes suos volebat intellegi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset, ut Filius tuus clarificet te; mox quemadmodum id fieret, demonstravit dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternum: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 10. Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id est, per quem populis innotescit. Haec est glorificatio Patris, quae non circa solos illos Apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de solis Apostolis potest intellegi: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam; sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna datur.

4. Iam nunc ergo videamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen, cum essent Iudaei? Et ubi est quod legitur: Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius 11? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem: non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum coelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est iniuriis suis cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus. In hoc vero quod Pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniret hora cum iam non in proverbiis, inquit, loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis 12

? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur ergo dictum est: Palam annuntiabo vobis, nisi quia in proverbiis non est palam? quod autem non in proverbiis occultatur, sed verbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit quod nondum palam dixit? Proinde sic intellegendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 13: quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret.

5. Quid est autem: Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non esset de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam quod sequitur: Tui erant et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii eius; et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius; quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat universa cum Patre. Quapropter quod dixit: Tui erant, non inde se

separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit; quoniam ille qui nunquam fuit et non potuit, nunquam sine Patre fuit, nunquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique omnitenens. Id enim potius verbum e verbo interpretamur, si proprie volumus dicere, quod a Graecis dicitur quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum sit omnitenens, nisi tantumdem valere sentirent. Quid ergo unquam habere potuit aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod itaque ait: Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse videatur ut ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est; etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus, homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit: Tui erant, et mihi eos dedisti, iam superius eisdem discipulis dixerat: Ego vos de mundo elegi 14. Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos homines quibus alio loco dicit: Ego vos elegi de mundo. Quos Deus Filius de mundo elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre: non enim Pater illos Filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius sicut non inde separavit Patrem, quando dixit: Ego vos de mundo elegi, quoniam simul eos elegit et Pater: sic non inde separavit et se, quando dixit: Tui erant, quia et ipsius Filii pariter erant. Nunc autem homo idem ipse Filius accepit eos qui non erant ipsius, quia et formam servi accepit Deus idem quae non erat ipsius.

6. Sequitur ac dicit: Et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: id est, cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est, vere: quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere voluit adiungendo, et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est a te exivi, quod est, tu me misisti. Cum ergo dixisset, cognoverunt vere, ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem; exponendo addidit, et crediderunt, ut subaudiamus vere, et intellegamus hoc dictum esse, cognoverunt vere, quod est crediderunt vere: non eo modo quem significavit paulo ante, cum dixit: Modo creditis? Venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis 15. Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non iam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi iam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. Quem priusquam acciperent quomodo servaverunt eius sermonem, quod de illis quasi fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negavit 16, cum ex ore eius audisset quid futurum esset homini qui eum coram hominibus negavisset 17? Dedit ergo eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt.

7. Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si secundum id quod filius est hominis, accepisse a Patre illa verba credatur. Quamquam natus ex Virgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando etiam ipsam quae de Virgine facta est, generationem eius quis enarrabit? Si vero secundum id quod est de Patre genitus Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet

quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? Sed iam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.

107

TRACTATUS 107: Ut habeant meum gaudium impletum in semetipsis (Io 17,9-13).

(Jn 17,9-13)

Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc saeculo.

1. Cum de his quos iam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad Patrem, inter alia etiam dixit hoc: Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi 1. Mundum vult modo intellegi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos illi Pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat.

2. Deinde subiungit: Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit: cum adhuc Filius sequatur, et dicat: Et mea omnia tua sunt, et tua mea 2. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis: non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, maiori scilicet: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt 3. Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae; in qua universa Ecclesia et illi duo intelleguntur filii maior et minor, cum omnibus Angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei 4: hoc autem ita dictum est: Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis: de ipsa quippe agebat, cum diceret: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cuiusquam sint, nisi eius a quo creati et sanctificati sunt: ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut eius sint cuius et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur: Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis 5; de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.

3. Et clarificatus sum, inquit, in eis 6. Nunc suam clarificationem tamquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura: superius autem a Patre poscebat ut fieret. Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua dixerat: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te 7; utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intellegere dixisse Dominum de Apostolis, quod clarificatus sit in eis: dicendo enim esse iam factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum.

4. Et iam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt 8. Si horam prorsus illam qua

loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim secundum provectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem iam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est hic enim verbum unum, quod nos ita intellegere omnino non sinat: quia non ait: Et non sum in mundo; sed: Iam non sum in mundo: per hoc ostendens fuisse se in mundo, iam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum iam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit iam non esse; profecto praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam iam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se iam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus: Iam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici. Quamquam et ipse Dominus tamquam praevidens quid lecturos movere posset adiecit: Et ego ad te venio: sic exponens quodammodo cur dixerit: Iam non sum in mundo.

5. Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi 9. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait: Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait: Ut sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod eiusdem naturae Deus est cuius et Pater, secundum quod alibi dixit: Ego et Pater unum sumus 10: non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc: Pater maior me est 11, dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo, intellegimus hominem in eo quod rogat: intellegimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est.

Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus.

6. Hic autem sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo 12. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia constitutus: sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis 13. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius: simul enim nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus; et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spiritali: et quando ab eis abstulit Filius praesentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritalem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio.

7. Sequitur ergo Filius, et dicit: Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius

perditionis, ut Scriptura impleatur 14. Filius perditionis dictus est traditor Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam quae de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.



8. Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis 15. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat: Iam non sum in mundo: quod cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, iam superius expressum est, ubi ait: Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc saeculo.

108

TRACTATUS 108: Sanctifica eos in veritate (Io 17,14-19).

(Jn 17,14-19)

Sanctificantur in veritate haeredes Testamenti Novi, cuius veritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti; et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit: Ego sum via, et veritas, et vita.

1. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo 1. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod iam eis dixerat: Ego vos de mundo elegi 2. Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi iam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto.

2. Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis iam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate 3. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; aut si iam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adiutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu 4. Sanctificantur itaque in veritate haeredes Testamenti Novi, cuius veritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti: et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit: Ego sum via, et veritas, et vita 5.

Item quando ait: Veritas liberabit vos, paulo post exponens quid dixerit: Si vos, inquit: Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 6; ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit: Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me?

3. Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit: Sermo, inquit, tuus veritas est 7.

Quid aliud dixit, quam: Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium lovgoi habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitavit in nobis 8. Unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est: Verbum tuum veritas est; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hic est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Unigenito suo, suos haeredes eiusque cohaeredes.

4. Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adiungit: Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum 9. Quos misit, nisi Apostolos suos? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 10; et misit Filius eius eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati.

Christus sanctificavit se in se, hominem se in Verbo se.

5. Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Iesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt eius; ideo ait quod sequitur: Et pro eis ego sanctifico meipsum 11. Quid est enim: Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt eius, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo atque dicente de semine Abrahae: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius: Non dicit: Et seminibus tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 12. Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est: Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea 13. Non dixit, pressurarum mearum, sed: Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras eius pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset: Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intellegeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit: Ut sint et ipsi sanctificati in veritate 14. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua vero membra: Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tamquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde iam non solum de Apostolis, sed etiam de suis caeteris membris incipit dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.

109

TRACTATUS 109: Non pro his rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Io 17,

(Jn 17,20).

Qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris praedicaverunt; atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est eius Ecclesia, et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in cum credituri sunt.

Adiunxit in oratione et ceteros qui in eum credituri erat.

1. Dominus Iesus iam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, cum quibus coenaverat ultimam coenam, de qua traditor eius per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post eius egressum antequam pro eis oraret, multa iam fuerat locutus; adiunxit et caeteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem: Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me 1. Ubi omnes suos intellegi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis 2; et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intellegendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt: atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est eius Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt.

2. Potest itaque videri Iesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba eius. Si enim pro eis prius oravit, sicut iam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Ioseph ille ab Arimathia, qui corpus eius a Pilato petiit, quem iam discipulum eius fuisse iste ipse Ioannes evangelista testatur 3

? Numquid Maria mater eius, et aliae feminae, quas eius discipulas in Evangelio iam tunc fuisse didicimus? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Ioannes evangelista: Multi crediderunt in eum 4? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem iumento, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini 5; et cum eis pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 6

? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset, nisi in eum ante credidissent 7

? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum et viginti erant, quando simul congregati post eius ascensum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum Sanctum 8? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est: Multi crediderunt in eum? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum non

iam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum iam ante crediderant. Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna

prophetissa 9; de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur 10; de filio eorum Ioanne praecursore eius, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit 11; hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum revelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et iam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit?

3. Intellegendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi volebat: quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi 12, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est satanas 13. Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti iam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Israel, visa eius morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quam post eius resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis eius tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui iam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

4. Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solvendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum se dicit factum Apostolum: et de ipso suo evangelio loquens ait: Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per revelationem Iesu Christi 14. Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Iesum: et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo: Memento mei, cum veneris in regnum tuum 15.

5. Proinde relinquitur, ut si Dominus Iesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac vita, quae tentatio est super terram 16, vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intellegamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Iam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Iesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod iam praedicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt 17. De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit Apostolus: Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis 18; et iterum: Hoc

est, inquit, verbum fidei quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris 19. Et in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 20. Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei, quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, non ut verbum hominum, sed, sicut est, inquit c, vere verbum Dei 21. Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ac per hoc etiam ille latro in sua fide verbum eorum habebat: quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Graecorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohaeserant: Non est bonum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis 22. Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a praedicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tunc erant, adiunxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Quid autem adiunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.


Aug - in Ioannis 106