Aug - in Ioannis 117

117

TRACTATUS 117: Quod scripsi, scripsi (Io 19,17-22).

(Jn 19,17-22)

O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium. Ideo Pilatus quod scripsit, scripsit, quia Dominus quod dixit, dixit.

1. Iudicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Iesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum 1. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 2; nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intellegamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas 3. Sed quoniam Iudaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et eius milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta iam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelleguntur apud Pilatum clamare potuisse: Crucifige, crucifige 4: ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Iesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Iudaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.

2. Est et alia huius solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Ioannes ait: Erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait: Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta 5. Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Iudaei in huiusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus 6: cuius Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes: Reus est mortis 7; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cuius umbra erat Pascha Iudaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta iam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio: quae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis, eligat quisque quam volet Melius autem quid eligat iudicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit. Quod si et aliae solutiones eius potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanitatis. Nunc ad narrationem Ioannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus.

Spectaculum impietas, ludibrium.

3. Susceperunt autem, inquit: Iesum, et eduxerunt: et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Iesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem baiulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 8, ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat 9. Baiulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum 10.

Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus 11: de quo praemissa dixerat prophetia: Et inter iniquos deputatus est 12.

4. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine: Rex Iudaeorum 13. Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: hebraea, propter Iudaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus iam tunc gentibus imperantes.

5. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: Noli scribere, Rex Iudaeorum; sed quia ipse dixit. Rex sum Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi 14. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: Ne corrumpas tituli inscriptionem 15? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt: Rex Iudaeorum; sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum, quia Iesus ait: Rex sum Iudaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Iudaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini; ne propter montem Sion solis Iudaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subiecit: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 16. Unde et ipse iam per os proprium loquens apud Iudaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor 17.

Cur ergo magnum volumus intellegi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat: Rex Iudaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri 18. Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus: Rex Iudaeorum, qui sunt intellegendi Iudaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine 19. Et Gentes erant quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 20. Rex ergo Iudaeorum Christus, sed Iudaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est 21; pertinentium ad Ierusalem liberam matrem nostram aeternam in coelis, Saram spiritalem, ancillam et filios eius de domo libertatis eicientem 22. Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.

118

TRACTATUS 118: Acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, et tunicam (Io 19,23-24).

(Jn 19,23-24)

Quadripartita vestis Domini quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur.

1. Ea quae gesta sunt iuxta crucem Domini, cum iam crucifixus esset, isto, quantum adiuvat, sermone tractemus. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum: dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem 1. Factum est quod voluerunt Iudaei: non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, iudicante ipso, crucifixerunt Iesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Iudaei crucifixerunt Iesum.

2. Sed de partitione et sortitione vestimentorum eius non est praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelistae quatuor huius rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Ioannes: et clause illi, iste vero apertissime. Nam Matthaeus ait: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes 2. Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret 3. Lucas: Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes 4. Ioannes autem et quot partes de vestimentis eius fecerint, dixit, id est, quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait: Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus: Acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans: Dixerunt ergo, inquit, ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos eius inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Huius evangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subiungens: Ut scriptura, inquit, impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem 5. Non enim, ait, sortiti; sed, partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in caeteris vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tamquam Evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans nullius caeterorum verba narrationi Ioannis esse contraria.

3. Matthaeus enim dicendo: Diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intellegi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est etiam quod ait Lucas: Dividentes vestimenta eius, miserunt sortes: dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum eius divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur: Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas; an: Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthaeus: nisi quod Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices sortem reperiantur habere, non sortes? Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quaestionem: dicendo enim: Mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tamquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit: sic enim dictum est: Mittentes sortem super eis, ac si diceretur: Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum est. Omnium quippe vestimentorum eius divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait: Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret: de qua quoniam narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit, quae ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod ait: Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret: tamquam si totum ita diceretur: Diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis tunicam quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret.

Unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus.

4. Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini Iesu Christi, quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos suos, ut colligant electos eius a quatuor ventis 6: quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur. De caritate autem locuturus Apostolus: Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro 7: et alio loco ait: Cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 8; itemque alibi: Super omnia autem haec caritatem, quae est vinculum perfectionis 9. Si ergo caritas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est; merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ei dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum 10, tamquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tamquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo eius est expers qui pertinere invenitur ad totum: a quo toto, sicut graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit: et cum sors mittitur, non personae cuiusque vel meritis, sed occulto iudicio Dei ceditur.

5. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intellegitur quod ait Apostolus: Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum 11. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine caritatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur; quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum: profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta eius apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac diiudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 12, quam magnum bonum est? Nec tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus. Postremo quid est, quod omnes noverunt: Signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur; quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum eius bonum nobis omne signatur? Sed haec hactenus: quae autem sequuntur, alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.

119

TRACTATUS 119: Stabant iuxta crucem Iesu, mater eius... (Io 19,24-30).

(Jn 19,24-30)

Lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuit magistri docentis.

1. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum eius etiam sorte missa completa est, quae deinde narret Ioannes evangelista videamus. "Et milites quidem," inquit, haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua 1. Haec nimirum est illa hora de qua Iesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea 2. Hanc itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana iam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in cruce 3.

2. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tamquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et est infideli deterior 4. Quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Huius itaque saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso constituebat exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat: ait enim Evangelista: Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Iesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret 5; credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.

Suscepit eam in sua, non praedia, sed officia.

3. Sed in quae sua Ioannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te 6. Sed ibi quoque audierat: Quicumque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum 7. Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet eius matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Ioannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes 8. Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur: Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum: distribuebatur autem unicuique

prout opus erat 9, intellegendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tamquam matris eius portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est: Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad eius curam quidquid ei esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat; sed officia, sed propria dispensatione exsequenda curabat.

4. Deinde subiungit: Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum 10. Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quae passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo praedictum legitur: Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura praedixerat: Et in siti mea potaverunt me aceto 11: Sitio, inquit: tamquam diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tamquam de pleno vase, de iniquitate mundi huius impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum.

Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor 12.

Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis 13, non utique sanguis eius in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus.

5. Nec moveat quomodo spongia ori eius potuerit admoveri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum 14, ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel graeca vel latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. Sed sonos significantes vocis humanae usitatissime dicimus linguas: Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui faciebat, quid faceret nesciebat: qui patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat.

6. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tamquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 15, peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat: Inclinato capite tradidit spiritum 16. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Iesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis?

120

TRACTATUS 120: Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Io 19,31-20,9).

(Jn 19,31-20,9)

Latus eius aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. O mors unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? Quid vulnere isto salubrius?

1. Posteaquam Dominus Iesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus. Iudaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur 1. Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent.

Vigilanti verbo evangelista usus est.

2. Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua 2. Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret: Latus eius percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed, aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde Sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere iussus est 3, qua intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis 4, et appellata est vita materque vivorum 5. Magnum quippe significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux, quod de latere dormientis effluxit. O mors unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? quid vulnere isto salubrius?

3. Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis 6. Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit, cuius credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare? Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem confixerunt 7. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, ad hoc pertinet testimonium: Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus 8: de quo et Isaias propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est 9. Item quia subiunxerat dicens: Sed unus militum lancea latus eius aperuit; ad hoc pertinet alterum testimonium: Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus.

4. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum), ut tolleret corpus Iesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum 10. Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim Nicodemus ad Iesum nocte primum, quod idem Ioannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus 11. Hic ergo intellegendum est ad Iesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos est Iudaeis sepelire 12: ita quippe, nisi fallor, admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum.

5. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum 13. Acceleratam vult intellegi sepulturam, ne advesperasceret; quando iam propter parasceven, quam coenam puram Iudaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.

6. Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento 14. Una sabbati est, quem iam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in Evangelistis primam sabbati nominavit 15. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Iesus; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum 16. Nonnulli codices etiam graeci habent: Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore caritatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habuimus, non invenimus.

7. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum 17. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adiunctum est. Cum enim iam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt; atque ait, currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tamquam de alio cuncta narrat.

8. Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum 18. Putamusne nihil ista significant? Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari quaestionis vel obscuritatis alicuius necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae

quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus nos.

9. Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique vacat, sed mihi ad ista non vacat. Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Ioannem credidisse, quod Iesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim vult quod statim adiunxit: Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere 19? Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur; consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intellegebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus.


Aug - in Ioannis 117