Aug - in Ioannis 121

121

TRACTATUS 121: Noli me tangere, nondum enim adscendi ad Patrem meum (Io 20,10-29).

(Jn 20,10-29)

Noli me tangere. Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es.

1. Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis eius Petro et Ioanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. Et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis iam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cuius eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum iam dolor iste mulierem. Cum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit nescio. Non enim nesciebat non ibi esse iam quem quaerebat; quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret? Prospexit enim: Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat? An, quoniam qui graece Angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum 1.

Angeli lacrymas prohibebant: ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt: Quid ploras? ac si dicerent: Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit: Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa maior doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus.

In illa femina figurabatur Ecclesia de gentibus.

2. Denique haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni; quod dicitur Magister 2. Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Iesum Magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat dominum cuius ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cuius erat. Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt Dominum meum; aliter autem: Domine, si tu sustulisti eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant; sed aliter illum de quo scriptum est: Dominus nomen ei 3.

Sed ista mulier quae iam fuerat conversa retrorsum ut videret Iesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret: Rabboni; nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit, nunc corde conversa, quod erat agnovit?

3. Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 4. Est in his verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare debemus. Iesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat: et hortulanus ille in eius corde, tamquam in horto suo granum sinapis seminabat. Quid est ergo: Noli me tangere? Et tamquam huius prohibitionis causa quaereretur, adiunxit, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in coelo quomodo ab hominibus tangeretur? Qui certe antequam ascenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista testatur: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 5: vel quando dixit discipulo Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum 6. Quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem ascendisset, voluisse se tangi; a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad Patrem? Sed nec sic, qui vellet, desipere sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Iesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 7. Hoc a Ioanne praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut aliquod in his verbis lateat sacramentum; quod sive inveniamus, sive invenire minime valeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem: aut sic in se credi voluit Iesus, hoc est, sic se spiritaliter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat aequalem: aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur: Noli me tangere: id est: Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim ascendi, inquit, ad Patrem meum: ibi me tanges, quando me credideris Patri non imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Non ait: Patrem nostrum: aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Et Deum meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit: Deum nostrum: ergo et hic aliter meum, aliter vestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum, Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum.

4. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Clavi enim manus fixerant, lancea latus eius aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis 8. . Iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem 9. Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. Aequalem Patri Filium novimus, sed hic verba Mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit

dicendo: Ille me, et ego vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt 10. Ecclesiae caritas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui non sunt eius participes, tenet. Ideo posteaquam dixit: Accipite Spiritum sanctum; hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subiecit.

5. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat. Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet: velut cum dicimus: Audi et vide quam bene sonet, olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange et vide quam bene caleat. Ubique sonuit: Vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus: Infer, inquit, digitum tuum huc, et vide manus meas: quid aliud ait quam: Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo: Quia vidisti me, inquit, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est: Et tetigit Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque commendat: Beati qui non viderunt, et crediderunt 11. Praeteriti temporis usus est verbis, tamquam ille qui quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione iam factum. Sed iam sermo iste a prolixitate cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias disputemus.

122

TRACTATUS 122: Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis (Io 20,30-31).

(Jn 20,30-31)

Hoc capitulum velut libri huius indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, quali futura est ultima resurrectione mortuorum.

1. Post narrationem rei gestae, in qua Thomas discipulus oblatis sibi tangendis in Christi carne vulnerum locis, vidit quod credere nolebat et credidit; interponit haec evangelista Ioannes, et dicit: Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius 1. Hoc capitulum velut libri huius indicat finem: sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum. Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tamquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, quae narratio incipit ita: Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum 2.

2. Quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint Petrus et filii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 3. Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio eius relictis omnibus adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui dixerat: Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te 4. Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tamquam obliti quod audierant: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum 5? Quod si fecissent defuncto Iesu, priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad eius sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari utique non licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem quam de illo non habere iam coeperant: tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus, non solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem; post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum eius insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures eius ore prolata: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 6: subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores.

3. His ergo quos hoc movet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victum necessarium quaerere, sui Apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus transigebat 7: ubi magis impletum est quod ait: Plus omnibus illis laboravi; et adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum 8: ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab Evangelio praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc vitam; cum id per tot gentes in quibus Christi nomen non fuerat prophetatum, multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem Apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem commemorat idem apostolus dicens: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus, inquit, usi hac potestate. Et paulo post: Qui altari serviunt, inquit, altari compartiuntur; sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum 9. Satis igitur apertum est, non imperatum, sed in potestate Apostolis positum, ut aliunde non viverent nisi ex Evangelio, et ab eis quibus Evangelium praedicando spiritalia seminabant, carnalia meterent; hoc est, carnis huius sustentaculum sumerent, et tamquam milites Christi stipendium debitum acciperent, sicut a provincialibus Christi. Unde idem ipse miles egregius paulo superius de hac re dixerat: Quis militat suis stipendiis unquam? 10

Quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum caeteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum caeteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas doctrina eius quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret, non invenit?

4. Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus promiserit dicens: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 11? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum: ut simul et praedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum Evangelium tanto sacramento quod erat de numero piscium commendaturus augeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere iam debemus.

5. Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil apprehenderunt. Mane autem iam facto stetit Iesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete 12.

6. Hoc est magnum sacramentum in magno Ioannis Evangelio; et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Iesus stetit in littore; quia etiam littus finis est maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus. Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi 13.

Ecclesiae sacramentum in duabus piscationibus.

7. Sed illa verbi est, non rei gestae parabola: re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum. Denique ibi Iesus non sicut hic in littore stabat, quando iussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam 14. Et illic quod captum est piscium in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter: Laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intellegamus bonos et malos: hic autem, inquit: Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc iam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere: Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete; tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur 15, id est, in submersionem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Quid est, iam non valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet autem istos dextros Ecclesia post finem vitae huius in somno pacis, velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat quo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii, tamquam centum et centum; quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam: Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum 16: hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius numeri ratio Domino adiuvante reddenda est.

Quid significet numerus centum quinquaginta tres.

8. Si enim numerum constituamus qui Legem significet, quid erunt nisi decem? Decalogum quippe Legis, id est, decem notissima illa praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta certissimum nobis est 17. Sed Lex quando non adiuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est: propter hoc enim maxime ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat 18. Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non vivificat spiritus; sed ut operemur praecepta Legis, non viribus nostris, sed munere Salvatoris. Cum autem accedit ad Legem gratia, id est, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda Litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas vel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum: unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est 19; et Pater sanctus, et Filius sanctus sit: proprio tamen nomine amborum Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi ergo primum in Lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non enim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discrevit mare a terra, et terra herbam lignumque produxit; aut quartum, in quo sidera sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt et in aere volitant; aut sextum, in quo terrestris anima viva et ipse homo: sed sanctificavit diem septimum, in quo requievit ab operibus suis 20. Convenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta: Requiescet, inquit, in eo Spiritus Dei: eumque deinceps commendans opere vel munere septenario: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris Dei 21. Quid in Apocalypsi? nonne septem spiritus Dei dicuntur 22, cum sit unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 23? Sed operatio septenaria unius Spiritus sic appellata est ab eodem Spiritu, qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque Legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem: qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, ad centum quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adicias duo, fiunt utique tres; his si adicias tres et quatuor, fiunt omnes decem; deinde si adicias omnes numeros qui sequuntur usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad decem, quo ab uno usque ad quatuor perveneras, addas quinque, fiunt quindecim: his addas sex, et fiunt viginti unum; his addas septem, et fiunt viginti octo; his addas octo et novem et decem, et fiunt quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et fiunt nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et sexdecim, et fiunt centum triginta sex: huic numero adde illum qui restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sanctorum ad gratiam Spiritus pertinentium: qua gratia cum Lege Dei tamquam cum adversario concordatur; ut vivificante Spiritu littera non occidat, sed quod per litteram iubetur, Spiritu adiuvante compleatur, et si quid minus fit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes, hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. Qui numerus ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis: quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur; nam septies septem fiunt quadraginta novem. Unus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem propter operationem septenariam demonstratur: et novimus Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli iussi sunt exspectare promissum 24.

9. Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus: Non veni solvere Legem, sed implere 25, daturus utique Spiritum per quem Lex posset impleri, tamquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis ait: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum 26. Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autem ille qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti 27. Ubi vult intellegi etiam bonos, et malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros; cum dixisset: Minimus vocabitur in regno coelorum, continuo subiecit: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 28. Illi sunt certe, Scribae et Pharisaei, qui cathedram Moysi sedent, et de quibus ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt 29: docent sermonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum, qualis nunc est Ecclesia, non intret in regnum coelorum, qualis tunc erit Ecclesia; quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit: et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus erit, ideo ibi erit, ubi minimus ille non erit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, maior sit eo quo hic nemo maior est 30. Sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui in regno coelorum, ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate maiores, quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius Evangelii termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto sermone coarctandum.

123

TRACTATUS 123: Cum prandisset, dixit Simoni Petro Iesus: Simon Iohannis, diligis me plus his? (Io 21,12-19).

(Jn 21,12-19)

Redditur negationi trinae trina confessio. Sit amoris officium pascere dominicum gregem, si fuit timoris indicium negare pastorem.

1. In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se discipulis suis, beati Ioannis apostoli Evangelium terminatur: in quo iam pertractavimus, ut valuimus, partem priorem, usque ad eum locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a discipulis quibus se demonstravit, et cum magni essent, retia non esse disrupta. Deinde quae sequuntur consideranda sunt, et quantum adiuvat Dominus, sicut res postulare videbitur, disserenda. Peracta quippe illa piscatione: Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes quia Dominus est 1. Si ergo sciebant, quid opus erat ut interrogarent? si autem non opus erat, quare dictum est, non audebant; quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: tanta erat evidentia veritatis, qua Iesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet.

Sic ergo dictum est: Nemo audebat eum interrogare: Tu quis es? ac si diceretur: Nemo audebat dubitare quod ipse esset.

Piscis assus, Christus est passus.

2. Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter 2. Ecce dictum est etiam quid pranderent: de quo prandio aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem 3. Ubi non est intellegendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum subaudiendum: Viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Iubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos fecisse quamvis a narrante non esset expressum, tamen Dominum iussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc 4. Et utique iubente illo eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum viderant, huic adiungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis qui de coelo descendit 5. Huic incorporatur Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intellegi figurata, tanto Sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, ad quod Ioannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium; et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium demonstratur.

3. Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis 6. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die non semel visus est, sicut Evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant: sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes eius, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit, eademque una propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia.

Hunc invenit exitum ille negator et amator.

4. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me; et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi; cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum 7. Hunc invenit exitum ille negator, et amator; praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus: hunc invenit exitum, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Faciat eius resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem veritas. Animam suam se positurum pro Christo Petrus putabat 8, pro liberatore liberandus; cum Christus venisset animam suam positurus pro suis omnibus, in quibus erat et Petrus; quod ecce iam factum est. Nunc iam firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante sumatur, non falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae huius non metuamus interitum; quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas; quia vivit quem mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas 9. Ausus es praevenire ductorem, formidasti eius persecutorem: iam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emptorem, et sequaris omnino usque ad mortem crucis. Verba eius audisti, quem iam veracem probasti; passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum.

5. Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens, quam vita praesens. Sit amoris officium, pascere dominicum gregem; si fuit timoris indicium, negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi caritate. Contra hos ergo vigilat toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Iesu Christi 10. Nam quid est aliud: Diligis me? pasce oves meas, quam si diceretur: Si me diligis, non te pascere cogita: sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur? Cum enim dixisset Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes; secutus adiunxit: Amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes 11. Haec omnia mala ab eo velut fonte manant, quod primum posuit, seipsos amantes. Merito dicitur Petro: Diligis me? et respondet: Amo te; eique refertur: Pasce agnos meos: et hoc iterum, hoc tertio. Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam Dominus novissime non ait: Diligis me; sed: Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ovibus eius ea quae sunt eius, non ea quae sunt nostra quaeramus. Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo vivit. Non sint ergo seipsos amantes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsius eas pascant; et velint ex illis sua lucra conquirere, sicut amatores pecuniae; vel eis dominari, sicut elati; vel gloriari de honoribus quos ab eis sumunt, sicut superbi; vel in tantum progredi ut etiam haereses faciant, sicut blasphemi: nec cedant sanctis patribus, sicut parentibus non obedientes; et eis qui illos corrigere volunt quia perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati: interficiant animas et suas et alienas, sicut scelesti; materna Ecclesiae viscera dissipent, sicut irreligiosi; non compatiantur infirmis, sicut sine affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut detractores; cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant lites, sicut immites; nesciant subvenire, sicut sine benignitate; indicent inimicis piorum quae occultanda cognoverint, sicut proditores;

humanam verecundiam inverecunda exagitatione perturbent, sicut procaces; non intellegant neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 12, sicut caecati; laetitias carnales spiritalibus gaudiis anteponant, sic ut voluptatum amatores magis quam Dei. Haec enim atque huiusmodi vitia, sive uni homini accidant omnia, sive his alia, illis alia dominentur, ex illa radice quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. Quod vitium maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant, non quae Iesu Christi; et in usus cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est Christi. Cuius amor in eo qui pascit oves eius, in tam magnum debet spiritalem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo 13: ingemiscit tamen gravatus, et non vult exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 14. Et huic Dominus dilectori suo: Cum senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc enim ei dixit, significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet, non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est ductus: nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est: nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est: Cum senueris, duceris quo non vis. Propter nos consolandos hunc etiam in se transfiguravit ipse Salvator, dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 15: qui utique mori venerat, nec habebat mortis necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumpturus. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria. Sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis 16, ex ipsis ovibus tam multos sibi martyres fecit; quanto magis debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas regendasque committit? Ac per hoc praecedente passionis eius exemplo, quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oves, sub quo pastore uno in grege uno, et pastores ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus.


Aug - in Ioannis 121