Aug. in Psalmos enar. 1

Enarrationes in Psalmos



IN PSALMUM 1

1

(
Ps 1)

ENARRATIO.

Superbia cathedra pestilentiae recte intelligitur.

1. (v 1.] Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: de Domino nostro Iesu Christo, hoc est homine Dominico, accipiendum est. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: sicut homo terrenus qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Dei praecepta praeteriret. Et in via peccatorum non stetit: quia venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia eum non tenuit illecebra saecularis. Et in cathedra pestilentiae non sedit: noluit regnum terrenum cum superbia; quae ideo cathedra pestilentiae recte intellegitur, quia non fere quisquam est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam; pestilentia est enim morbus late pervagatus, et omnes aut pene omnes involvens. Quamquam accommodatius accipiatur cathedra pestilentiae, perniciosa doctrina, cuius sermo ut cancer serpit. Deinde considerandus est ordo verborum, abiit, stetit, sedit: abiit enim ille, cum recessit a Deo; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit, nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit. In lege et sub lege.

2. (v 2.] Sed in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Iusto non est lex posita, ut dicit Apostolus ; sed aliud est esse in lege, aliud sub lege: qui est in lege, secundum legem agit; qui est sub lege, secundum legem agitur. Ille ergo liber est, iste servus. Deinde aliud est lex quae scribitur, et imponitur servienti; aliud lex quae mente conspicitur, ab eo qui non indiget litteris. Meditabitur die ac nocte: aut sine intermissione intellegendum est; aut die in laetitia, nocte in tribulationibus; dicitur enim: Abraham diem meum vidit, et gavisus est ; et de tribulatione dicitur: Insuper et usque ad noctem emendaverunt me renes mei. Christus lignum salutis.

3
. (v 3.] Et erit tamquam lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum: id est, aut secundum ipsam Sapientiam, quae dignata est hominem suscipere ad salutem nostram; ut ipse homo sit lignum plantatum secundum decursus aquarum: potest enim et hoc intellectu accipi, quod in alio psalmo dicitur: Fluvius Dei repletus est aqua. Aut secundum Spiritum sanctum, secundum quem dicitur: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto ; et illud: Qui sitit, veniat, et bibat ; et illud: Si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit; petisses ab eo, et daret tibi aquam vivam, unde qui biberit non sitiet in aeternum; sed efficietur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Aut secundum decursus aquarum, secundum populorum peccata, quia et aquae populi interpretantur in Apocalypsi ; et decursus non absurde intellegitur lapsus, quod pertinet ad delictum. Lignum ergo illud, id est Dominus noster, de aquis decurrentibus, id est populis peccatoribus, trahens eos in via in radices disciplinae suae, fructum dabit, hoc est, constituet Ecclesias; in tempore suo, id est, postquam clarificatus est resurrectione et ascensione in coelum. Tunc enim Spiritu sancto misso Apostolis, et eis in fiducia sui confirmatis et directis in populos, fructificavit Ecclesias. Et folium eius non decidet: id est, verbum eius non erit irritum; quia omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos foeni: foenum aruit, et flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternum. Et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur: id est, quaecumque illud lignum attulerit; quae omnia videlicet accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta. Superbia est ventus.

4
. (v 4.] Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Terra hic accipienda est ipsa stabilitas in Deo, secundum quam dicitur: Dominus pars haereditatis meae, etenim haereditas mea praeclara est mihi ; secundum hanc dicitur: Sustine Dominum, et observa vias eius, et exaltabit te, ut possideas terram ; secundum hanc dicitur: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram. Similitudo autem hinc ducta est; quia ut haec terra visibilis exteriorem hominem nutrit et continet, ita illa terra invisibilis interiorem hominem. A cuius terrae facie proicit ventus impium, id est superbia, quia inflat. Quam cavens ille qui inebriabatur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis eius potabatur, dicit: Non veniat mihi pes superbiae. Ab hac terra proiecit superbia eum qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo. Ab huius terrae facie proiecit etiam eum qui, cum consensisset et gustasset de prohibito ligno, ut esset sicut Deus, abscondit se a facie Dei. Hanc terram ad interiorem hominem pertinere, et inde superbia hominem proici, maxime intellegi potest in eo quod scriptum est: Quid superbit terra et cinis? quoniam in vita sua proiecit intima sua ; unde enim proiectus est, non absurde se dicitur proiecisse. Aliud impii, aliud peccatores.

5
. (v 5.] Ideo non resurgunt impii in iudicio: ideo scilicet, quia tamquam pulvis proiciuntur a facie terrae. Et bene hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut iudicent, ut hoc ipsum planius dictum intellegatur sequenti sententia: Neque peccatores in consilio iustorum. Solet enim hoc modo repeti planius quod superius dicitur, ut peccatores intellegantur impii; et quod supra dictum est in iudicio, hic dictum sit in consilio iustorum. Aut certe si aliud sunt impii, aliud peccatores; ut quamquam omnis impius peccator sit, non tamen omnis peccator sit impius. Impii non resurgunt in iudicio: id est, resurgent quidem, sed non ut iudicentur, quia iam poenis certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio iustorum, id est ut iudicent, sed forte ut iudicentur, ut de his dictum sit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit: si cuius opus manserit, mercedem accipiet: si cuius autem opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem Nesciri a Domino est perire.

6
. (v 6.] Quoniam novit Dominus viam iustorum. Quemadmodum dicitur: Novit salutem medicina, morbos autem non novit; et tamen etiam morbi arte medicinae agnoscuntur; sic dici potest, nosse Dominum viam iustorum, viam vero impiorum non nosse; non quia aliquid Dominus nescit, et tamen dicit peccatoribus: Non novi vos. Iter autem impiorum peribit, pro eo positum est, ac si diceretur: Iter autem impiorum non novit Dominus. Sed planius dictum est, ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire, et hoc sit sciri Domino, quod est manere: ut ad scientiam Dei esse pertineat, ad ignorantiam vero non esse; quia Dominus dicit: Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me.





IN PSALMUM 2

2
(
Ps 2)

ENARRATIO.

De persecutoribus Domini.

1. (vv 1.2.] Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. Pro eo dictum est utquid, ac si diceretur, frustra: non enim impleverunt quod voluerunt, ut Christus exstingueretur; dicitur hoc enim de persecutoribus Domini, qui et in Actibus Apostolorum commemorantur.

1. 2. (v3.] Disrumpamus vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum. Quamquam et possit aliter intellegi, tamen aptius ex eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos; ut hoc sit: Disrumpamus vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum, demus operam ut non nos alliget, neque imponatur nobis christiana religio.

2. 3. (v 4.] Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Repetita sententia est: nam pro eo quod est: Qui habitat in coelis, subsequenter positum est, Dominus; et pro eo quod est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. Nihil horum tamen sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet: sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut futura cernentes, id est nomen Christi et dominationem pervagaturam in posteros et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse intellegant; haec enim vis qua ista praescita sunt, irrisio Dei est et subsannatio. Qui habitat in coelis, irridebit eos: coelos si animas sanctas accipiamus, per has eos, utique praesciens quid futurum sit, deridebit Deus et subsannabit.

De ira Dei.

4
. (v 5.] Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos: planius enim ostendens quomodo ad eos loquetur, dixit, conturbabit eos; ut in ira sua, hoc sit, in furore suo. Iram autem et furorem Domini Dei non perturbationem mentis oportet intellegi, sed vim qua iustissime vindicat, subiecta sibi ad ministerium universa creatura. Praecipue namque pervidendum est et tenendum illud quod scriptum est in Salomone: Tu autem, Domine virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos. Ira ergo Dei est motus qui fit in anima quae legem Dei novit, cum eamdem legem videt a peccatore praeteriri; per hunc enim motum iustarum animarum multa vindicantur. Quamquam possit ira Dei recte intellegi etiam ipsa mentis obscuratio, quae consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur. Sion est Ecclesia.

5
. (v 6.] Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini: ex persona ipsius Domini nostri Iesu Christi ista manifesta sunt. Sion autem, si speculationem, ut quidam interpretantur, significat, nihil magis quam Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae claritatis Dei, sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Ergo iste sensus est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Ecclesiam sanctam eius, quam montem appellat propter eminentiam et firmitatem. Ego autem constitutus sum rex ab eo: ego scilicet, cuius vincula illi disrumpere et iugum meditabantur abicere. Praedicans praeceptum ipsius: quis hoc non sentiat, cum quotidie factitetur? Definitur aeternitas.

6
. (v 7.] Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quamquam etiam possit ille dies in prophetia dictus videri, quo Iesus Christus secundum hominem natus est; tamen hodie quia praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit; nec futurum, quasi nondum sit; sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est; divinitus accipitur secundum id dictum: Ego hodie genui te, quo sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fides sincerissima et catholica praedicat. Christus in gentes dominatur.

7
. (v 8.] Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hoc iam temporaliter secundum susceptum hominem, qui sacrificium sese obtulit pro omnibus sacrificiis, qui etiam interpellat pro nobis ; ut ad totam ipsam dispensationem temporalem, quae pro genere humano facta est, referatur quod dictum est: Postula a me; ut scilicet gentes nomini christiano copulentur, atque ita a morte redimantur, et possideantur a Deo. Dabo tibi gentes haereditatem tuam, quas possideas ad earum salutem, et quae tibi fructificent spiritalia. Et possessionem tuam terminos terrae. Idem repetitum est: terminos terrae, pro eo positum quod dictum est, gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intellegamus: possessionem autem tuam, pro eo quod dictum est, haereditatem tuam.

8
. (vv 9.10.] Reges eos in virga ferrea: in inflexibili iustitia. Et tamquam vas figuli conteres eos; id est, conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis lutulenta negotia, et quidquid de peccatore limo contractum atque inolitum est. Et nunc, reges, intellegite: et nunc, id est iam innovati, iam contritis luteis tegumentis, id est carnalibus vasis erroris quae ad praeteritam vitam pertinent: nunc intellegite iam reges, id est, iam valentes regere quidquid in vobis servile atque bestiale est; et iam valentes pugnare, non quasi arem caedentes, sed castigantes vestra corpora, et servituti subicientes. Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Hoc idem repetitum est: erudimini, pro eo quod dictum est, intellegite; qui iudicatis autem terram, pro eo quod dictum est, reges. Spiritales enim significat qui iudicant terram: inferius enim nobis est, quidquid iudicamus; quidquid autem infra spiritalem hominem est, merito terra nominatur, quia terrena labe sauciatum est. Servire Domino cum timore et exsultatione.

9
. (v 11.] Servite Domino in timore: ne in superbiam vertat quod dictum est, reges qui iudicatis terram. Et exsultate ei cum tremore: optime subiectum est exsultate, ne ad miseriam valere videretur quod dictum est, servite Domino in timore. Sed rursus ne idipsum pergeret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore; ut ad cautionem valeret circumspectamque sanctificationis custodiam. Etiam sic potest accipi: Et nunc reges intellegite, id est: Et iam nunc me rege constituto, nolite tristes esse, reges terrae, quasi bonum vestrum vobis ablatum sit; sed intellegite potius, et erudimini. Id enim vobis expedit ut sub illo sitis, a quo intellectus et eruditio vobis datur. Et hoc vobis expedit, ut non temere dominemini; sed Domino omnium cum timore serviatis, et exsultetis in beatitudine certissima et sincerissima, cauti et circumspicientes ne ab ea per superbiam decidatis.

10
. (v 12.] Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta: hoc est quod ait, intellegite, et erudimini; nam intellegere et erudiri, hoc est apprehendere disciplinam. Verumtamen in eo quod dicitur, apprehendite, satis significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Nequando autem irascatur Dominus, cum dubitatione positum est; non secundum visionem Prophetae, cui certum est, sed secundum eos ipsos qui monentur; quia cum dubitatione solent cogitare iram Dei, quibus non aperte revelatur. Hoc ergo sibi ipsi debent dicere: Apprehendamus disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereamus de via iusta. Iam vero, irascatur Dominus, quomodo accipiendum sit supra dictum est. Et pereatis de via iusta: haec magna poena est, quae ab iis formidatur qui aliquid dulcedinis iustitiae perceperunt; qui enim perit de via iustitiae, cum magna miseria per vias iniquitatis errabit. Quid sit beatitudo.

11
. (v 13.] Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo: id est, cum vindicta venerit, quae impiis et peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in Domino, sed etiam ad regnum illis instruendum et sublimandum proficiet. Non enim dixit: Cum exarserit in brevi ira eius, securi omnes qui confidunt in eo, tamquam hoc solum inde habeant, quod non puniantur; sed beati dixit, ubi est bonorum omnium summa et cumulus. Quod autem positum est, in brevi, hoc significare arbitror, quia repentinum aliquid erit, dum hoc remotum et longe futurum peccatores existimabunt.





IN PSALMUM 3

3
(
Ps 3)

ENARRATIO. David figura Christi.

1. (v 1.] Hunc psalmum ex persona Christi accipiendum persuadet quod dictum est: Ego dormivi, et somnum cepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Magis enim hoc ad passionem et resurrectionem Domini congruenter sonat, quam ad illam historiam in qua David scribitur fugisse a facie bellantis adversum se filii sui. Et quoniam scriptum est de discipulis Christi: Quamdiu cum eis est sponsus, non ieiunant filii sponsi ; non mirum si filius eius impius, significatur discipulus impius qui eum tradidit. A cuius facie fugisse quamquam historice possit accipi, quando illo discedente secessit cum caeteris in montem; tamen spiritaliter, quando mentem Iudae Filius Dei, id est virtus et sapientia Dei, deseruit, cum eum diabolus penitus invasit, in eo quod scriptum est: Et intravit diabolus in cor eius, bene accipitur a facie eius Christum fugisse; non quia Christus diabolo cessit, sed Christo discedente diabolus possedit. Quem discessum fugam esse in hoc psalmo appellatum celeritatis causa arbitror; quod verbo etiam Domini significatur dicentis: Quod facis, cito fac. Loquimur etiam sic in consuetudine, ut dicamus: Fugit me, quod in mentem non venit; et de homine doctissimo dicimus: Nihil eum fugit. Propterea veritas fugit mentem Iudae, cum eum illustrare destitit. Abessalon autem, sicut quidam interpretantur, in latina lingua dicitur Patris pax: quod mirum videri potest, sive in historia Regnorum, cum bellum adversus patrem Abessalon gesserit; sive in historia Novi Testamenti, cum traditor Domini Iudas fuerit, quemadmodum Patris pax possit intellegi. Sed et ibi qui diligenter legunt, vident in illo bello David pacatum fuisse filio, qui etiam magno cum dolore planxit exstinctum, dicens: Abessalon filius meus, quis dabit mihi mori pro te ? et in historia Novi Testamenti, ipsa Domini nostri tanta et tam miranda patientia, quod eum tamdiu pertulit tamquam bonum, cum eius cogitationes non ignoraret, cum adhibuit ad convivium in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit, quod denique in ipsa traditione osculum accepit, bene intellegitur pacem Christum exhibuisse traditori suo; quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Abessalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.

2. (vv 2. 3.] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum non defuerit qui numero accesserit persequentium. Multi insurgunt super me: multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Manifestum est quod nisi desperarent resurrecturum, non utique occiderent. Ad hoc valent illae voces: Descendat de cruce, si Filius Dei est; et: Alios salvavit, seipsum non potest. Ergo nec Iudas eum tradidisset, nisi ex eorum esset numero qui Christum contemnerent, dicentes: Non est salus illi in Deo eius.

3
. (v 4.] Tu autem, Domine, susceptor meus es: secundum hominem dicitur Deo; quia hominis susceptio est Verbum caro factum. Gloria mea: gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Discant superbi, qui non libenter audiunt cum eis dicitur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et exaltans caput meum: mentem ipsam humanam hic accipiendam puto, quod caput animae non absurde appellatur, quae ita inhaesit et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi hominem suscipientis, ut tanta passionis humilitate non deponeretur. Vox cordis oratio est Deo.

4
. (v 5.] Voce mea ad Dominum clamavi: id est, non corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur; sed voce cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat. Qua voce Susanna exaudita est : et de qua voce ipse Dominus praecipit, ut in cubiculis clausis, id est, in secretis cordis sine strepitu oretur. Nec facile quisquam dixerit hac voce minus orari, si nullus verborum sonus reddatur ex corpore; quoniam et silentes cum in cordibus oramus, si alienae ab affectu orantis cogitationes intercurrant, nondum dici potest: Voce mea ad Dominum clamavi. Neque hoc recte dicitur, nisi cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit; clamor autem etiam iste dicitur, propter vim ipsius intentionis. Et exaudivit me de monte sancto suo: montem quidem ipsum Dominum per Prophetam dictum habemus, ut scriptum est, lapidem praecisum sine manibus crevisse in magnitudinem montis. Sed hoc ab ipsius persona non potest accipi, nisi forte ita dicere voluit: De memetipso, tamquam de monte sancto suo, me exaudivit, cum habitaret in me, id est, in ipso monte. Planius autem est et expeditius, si accipiamus exaudisse Deum de iustitia sua: iustum enim erat ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret a mortuis, et digna persequentibus retribueret; legimus enim: Iustitia tua sicut montes Dei. Quid sit prophetia.

5
. (v 6.] Ego dormivi, et somnum cepi. Non inconvenienter animadverti potest quod positum est: Ego, ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit, secundum illud: Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo eam tollit a meipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : non ergo, inquit, vos me tamquam invitum cepistis et occidistis, sed ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Somnum autem pro morte positum innumerabiliter Scripturae continent, sicut Apostolus dicit: Nolo vos ignorare, fratres, de iis qui dormitionem acceperunt. Nec quaerendum est cur additum sit, somnum cepi, cum iam dictum esset, dormivi; usitatas enim habent Scripturae huiuscemodi repetitiones, sicut in secundo psalmo multas ostendimus. Nonnulli autem codices habent, dormivi, et soporatus. Nisi forte dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest; ut dormitio sit qua transitur ad somnum, veluti est expergefactio qua transitur ad vigilationem. Ne pro inanibus sermonis ornamentis, repetitiones istas in divinis libris esse arbitremur. Bene ergo accipitur: Ego dormivi, et somnum cepi; Ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Hoc magis animadvertendum est, quemadmodum in una sententia et praeteriti temporis verbum posuit, et futuri: et exsurrexi enim dixit, quod est de praeterito; et suscipiet, quod est de futuro; cum resurgere utique nisi illa susceptione non posset. Sed in prophetia bene miscentur futura praeteritis, quo utrumque significetur: quia ea quae ventura prophetantur, secundum tempus futura sunt; secundum scientiam vero prophetantium, iam pro factis habenda. Miscentur quoque praesentis temporis verba, quae suo loco, cum occurrerint, tractabuntur.

6
. (v 7.] Non timebo millia populi circumdantis me: scriptum est in Evangelio, quanta eum multitudo patientem et crucifixum circumsteterit. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: non dormienti aut iacenti dicitur Deo, exsurge; sed moris est divinarum Scripturarum personae Dei tribuere quod in nobis facit; non quidem ubique, sed ubi congruenter dici potest, veluti cum ipse loqui dicitur, quando eius dono loquuntur Prophetae vel Apostoli, vel quique nuntii veritatis. Unde illud est: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus ? non enim ait, eius quo illuminante aut iubente loquor; sed prorsus ipsam locutionem illi tribuit cuius munere loquebatur.

7
. (v 8.] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non ita distinguendum est, quasi una sententia sit: Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus, quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non enim propterea salvum facit, quia percussit inimicos eius; sed potius ipso salvo facto, illos percussit. Ergo ad id quod sequitur pertinet; ut iste sit sensus: Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti; id est, inde contrivisti dentes peccatorum, quoniam percussisti omnes adversantes mihi. Poena quippe adversantium est, qua dentes eorum contriti sunt, id est, in irritum quasi in pulverem perducta verba peccatorum dilacerantium maledictis Filium Dei; ut sic accipiamus dentes, verba maledica, quibus dentibus dicit Apostolus: Si autem mordetis invicem, videte ne consumamini ab invicem. Possunt et dentes peccatorum accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate recte viventium praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus. His dentibus contrarii sunt dentes Ecclesiae, quorum auctoritate ab errore gentilium variorumque dogmatum praeciduntur credentes, et in eam quae Christi corpus est transferuntur: his dentibus dictum est Petro ut manducaret mactata animalia ; id est, occidendo in Gentibus quod erant, et transmutando in id quod ipse esset. Et de his dentibus Ecclesiae dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos pariunt, et sterilis non est in illis. Hi sunt qui recte praecipiunt, et quemadmodum praecipiunt ita vivunt; qui faciunt quod dictum est:

Luceant opera vestra coram hominibus, ut benedicant Patrem vestrum qui in coelis est : horum enim auctoritate commoti, Deo per illos loquenti et operanti homines credunt, et separati a saeculo cui conformati erant, in Ecclesiae membra transeunt. Et ideo recte isti, per quos haec fiunt, dentes dicuntur detonsis ovibus similes, quia terrenarum curarum onera deposuerunt, et ascendentes de lavacro, de sordium saeculi ablutione per sacramentum baptismatis, omnes geminos pariunt. Operantur enim duo praecepta, de quibus dictum est: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, diligentes Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tamquam seipsos. In quibus sterilis non est, quoniam tales fructus reddunt Deo. Secundum ergo istum intellectum sic accipiendum est, dentes peccatorum contrivisti; id est, in irritum adduxisti principes peccatorum, percutiendo omnes adversantes mihi sine causa: principes enim eum secundum evangelicam historiam persecuti sunt, cum multitudo inferior honoraret.

8
. (v 9.] Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. In una sententia et praecepit hominibus quid crederent, et pro credentibus oravit: nam, Domini est solus cum dicitur, ad homines sermo dirigitur; nec ita sequitur: Et super populum suum benedictio eius, ut totum hominibus dictum sit; sed ad ipsum Deum oratio convertitur, pro ipso populo cui dictum est: Domini est salus. Quid ergo ait, nisi hoc? Nemo de se praesumat, quoniam Domini est salvos facere de morte peccatis nam Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum ; tu autem, Domine, benedic populum tuum de te salutem sperantem.

Totum Christi corpus Ecclesia.

9
. Potest et iste psalmus accipi ad personam Christi alio modo, id est, ut totus loquatur. Totus dico, cum corpore suo cui caput est, secundum Apostolum qui dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra ; ergo ille caput est huius corporis. Propter quod alio loco dicit: Veritatem autem facientes in caritate, augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus connexum et compactum est. Loquitur ergo apud Prophetam simul Ecclesia et caput eius, inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum, quod iam contigisse scimus: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me, christianum nomen exterminare cupientes. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius: non enim aliter sperarent posse se perdere Ecclesiam latissime pullulantem, nisi ad Dei curam pertinere non crederent. Tu autem, Domine, susceptor meus es: in Christo utique; nam in illo homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et habitavit in nobis ; quia et in coelestibus nos sedere fecit una cum illo : praecedente enim capite, membra caetera consequentur; quis enim nos separabit a caritate Christi ? Recte ergo dicit etiam Ecclesia: Susceptor meus es, gloria mea; non enim sibi tribuit quod excellit, cum intellegit cuius gratia et misericordia talis est. Et exaltans caput meum, ipsum scilicet qui primogenitus a mortuis ascendit in coelum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Haec est oratio omnium sanctorum, odor suavitatis qui ascendit in conspectu Domini: iam enim exauditur Ecclesia de ipso monte, quod etiam caput eius est; vel de illa iustitia Dei, qua et liberantur electi eius, et persecutores eorum puniuntur. Dicat populus Dei etiam illud: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me, ut adiungatur et cohaereat capiti suo; huic enim populo dictum est: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continget te Christus ; quoniam de peccatoribus assumptus est, de quibus generaliter dictum est: Qui autem dormiunt, nocte dormiunt. Dicat etiam: Non timebo millia populi circumdantis me; circumvallantium scilicet gentium, ad exstinguendum nomen, si possent, ubicumque christianum. Sed quomodo timerentur, cum tamquam oleo sanguine martyrum in Christo ardor caritatis inflammaretur? Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: potest hoc ipsi capiti suo corpus dicere; illo enim exsurgente salvum factum est, qui ascendit in altum, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus : hoc enim in praedestinatione a Propheta dicitur, quo usque ad terras Dominum nostrum, illa de qua in Evangelio dicitur, messis matura deposuit, cuius salus est in eius resurrectione, qui pro nobis dignatus est mori. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti: iam regnante Ecclesia, inimici nominis christiani confusione percussi sunt, et sive maledica verba eorum, sive principatus, in irritum deducti. Credite ergo, homines, quod Domini est salus: et, tu, Domine, sit super populum tuum benedictio tua.

10
. Potest etiam unusquisque nostrum dicere, cum vitiorum et cupiditatum multitudo resistentem mentem ducit in lege peccati: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt adversum me? Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tamquam ipsis vitiis insultantibus animae, vel etiam diabolo et angelis eius per noxias suggestiones ut desperemus operantibus, verissime dicitur: Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Tu autem, Domine, susceptor meus es; haec enim spes est, quod naturam humanam in Christo suscipere dignatus est. Gloria mea: ex illa regula, ne quis sibi aliquid tribuat. Et exaltans caput meum: sive ipsum qui omnium nostrum caput est, sive uniuscuiusque nostrum spiritum, quod caput est animae et carnis; caput enim mulieris vir, et caput viri Christus. Exaltatur autem mens, cum iam dici potest: Mente servio legi Dei ; ut caetera hominis pacata subdantur, cum iam carnis resurrectione absorbetur mors in victoriam. Voce mea ad Dominum clamavi: voce illa intima et intentissima. Et exaudivit me de monte sancto suo: de ipso per quem nobis subvenit, et quo mediatore nos exaudit. Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me: quis hoc non potest fidelium dicere, recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis? Non timebo millia populi circumdantis me. Exceptis his quae universaliter Ecclesia sustinuit et sustinet, habet etiam unusquisque tentationes quibus circumvallatus haec dicat: Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc est: Fac me exsurgere. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: recte in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis eius, qui non solum in totum Christi corpus, sed etiam in singulos quosque privatim saeviunt. Dentes peccatorum contrivisti: habet unusquisque maledicentes sibi; habet etiam vitiorum auctores conantes eum a Christi corpore praecidere. Sed Domini est salus; cavenda superbia est, et dicendum: Adhaesit anima mea post te. Et super populum tuum benedictio tua, hoc est super unumquemque nostrum.





IN PSALMUM 4

4
(
Ps 4)

ENARRATIO. Psalmos inter et carmina discrimen.

1. (v 1.] Finis Legis Christus ad iustitiam omni credenti : hic enim finis perfectionem significat, non consumptionem. Utrum autem omne canticum psalmus sit, an potius omnis psalmus canticum; an sint quaedam cantica quae non possint dici psalmi, et quidam psalmi qui non possint dici cantica, quaeri potest. Sed animadvertendae Scripturae sunt, ne forte Canticum laetitiam indicet: Psalmi autem dicuntur, qui cantantur ad psalterium; quo usum esse David prophetam in magno mysterio, prodit historia. De qua re non est hic disserendi locus; quia diuturnam inquisitionem et longam disputationem desiderat. Nunc interim aut verba Dominici hominis post resurrectionem exspectare debemus, aut hominis in Ecclesia credentis et sperantis in eum. Christus pro nobis orat.

2. (v 2.] Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae: cum invocarem, exaudivit me Deus, inquit, a quo est iustitia mea. In tribulatione dilatasti mihi: ab angustiis tristitiae, in latitudinem gaudiorum me duxisti; tribulatio enim et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Qui autem dicit: Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, usque ad illud ubi ait: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a persequentibus ingerantur. Mutatio autem personae, quod a tertia, ubi ait, exaudivit, statim transiit ad secundam, ubi ait, dilatasti mihi, si non varietatis ac suavitatis causa facta est, mirum cur primum tamquam indicare voluit hominibus exauditum se esse, et postea compellare exauditorem suum. Nisi forte cum indicasset quemadmodum exauditus sit in ipsa dilatatione cordis, maluit cum Deo loqui; ut etiam hoc modo ostenderet quid sit corde dilatari, id est, iam cordi habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur. Quod in persona eius qui credens in Christum illuminatus est, recte accipitur: in ipsius autem Dominici hominis, quem suscepit Dei Sapientia, non video quemadmodum hoc possit congruere; non enim ab ea aliquando desertus est. Sed quemadmodum ipsa eius deprecatio, nostrae potius infirmitatis indicium est; sic etiam de ista repentina dilatatione cordis potest idem Dominus pro fidelibus suis loqui, quorum personam sibi imposuit etiam cum ait: Esurivi, et non cibastis me; sitivi, et potum non dedistis mihi, et caetera. Quare hic quoque potest dicere, dilatasti mihi, pro uno ex minimis suis colloquente cum Deo, cuius caritatem diffusam habet in corde per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Miserere mei, et exaudi orationem meam: cur iterum rogat, cum iam se exauditum et dilatatum indicaverit? An propter nos, de quibus dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus ; aut ut in illo qui credidit perficiatur quod inchoatum est? Veritas facit beatos.

3
. (v 3.] Filii hominum, usquequo graves corde? saltem usque in adventum, inquit, Filii Dei vester error duraverit; quid ergo ultra graves corde estis? Quando habituri finem fallaciarum, si veritate praesente non habetis? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? utquid vultis beati esse de infimis? Sola veritas facit beatos, ex qua vera sunt omnia. Nam vanitas est vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? Utquid ergo temporalium rerum amore detinemini? utquid tamquam prima, extrema sectamini; quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere vobiscum, quae omnia transeunt tamquam umbra.

4
. (v 4.] Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum: quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se tandem ab huius mundi amore convertat. Sed si quem movet coniunctio superaddita, quod ait: Et scitote, facile est ut in Scripturis animadvertat huius locutionis genus familiare esse illi linguae qua Prophetae locuti sunt. Nam saepe invenis ita coeptum: Et dixit Dominus ad illum: Et factum est verbum Domini ad illum. Quae iunctura coniunctionis, cum sententia non praecesserit cui sequens annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in voce cum ea visione quae fit in corde esse coniunctam. Quamquam hic dici possit, quod superior sententia: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? ita posita est ac si diceretur: Nolite diligere vanitatem, et quaerere mendacium; quo ita posito, rectissima locutione sequitur: Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum. Sed interpositum diapsalma vetat istam cum superiore coniungi: sive enim hebraeum verbum sit, sicut quidam volunt, quo significatur Fiat; sive graecum, quo significatur intervallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium; ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies disiunctae continuationis ostenditur: sive ergo illud, sive hoc, sive aliud aliquid sit, certe illud probabile est, non recte continuari et coniungi sensum, ubi diapsalma interponitur. Quomodo sit orandum.

5
. Dominus exaudiet me, dum clamavero ad eum: hic nos admoneri credo, ut magna intentione cordis, id est, interno et incorporeo clamore auxilium imploremus Dei; quoniam sicut gratulandum est de illuminatione in hac vita, ita orandum pro requie post hanc vitam. Quapropter aut ex persona fidelis evangelizantis, aut ex ipsius Domini, sic accipiendum est ac si dictum sit: Dominus exaudiet vos, dum clamaveritis ad eum. Agitur de poenitentia.

6
. (v 5.] Irascimini, et nolite peccare: occurrebat enim: Quis est dignus exaudiri, aut quomodo non frustra clamat peccator ad Dominum? Ergo Irascimini, inquit, et nolite peccare; quod duobus modis intellegi potest: aut: Etiam si irascimini, nolite peccare; id est: Etiam si surgit motus animi, qui iam propter poenam peccati non est in potestate, saltem ei non consentiat ratio et mens, quae intus regenerata est secundum Deum, ut mente serviamus legi Dei, si adhuc carne servimus legi peccati : aut: Agite poenitentiam; id est, irascimini vobis ipsis de praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite. Quae dicitis in cordibus vestris: subauditur, dicite; ut sit plena sententia: Quae dicitis, in cordibus vestris dicite; id est, nolite esse populus de quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. In cubilibus vestris compungimini: hoc est quod iam dictum est, in cordibus; haec enim sunt cubilia de quibus et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis. Compungimini autem, aut ad poenitentiae dolorem refertur, ut se ipsam anima puniens compungat, ne in Dei iudicio damnata torqueatur; aut ad excitationem, ut evigilemus ad videndam lucem Christi, tamquam stimulis adhibitis. Nonnulli autem non compungimini, sed aperimini, dicunt melius legi; quoniam in graeco Psalterio est, quod refertur ad illam dilatationem.

7
. (vv 6.7.] Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quare non absurde hic accipitur ipsum esse sacrificium iustitiae, quod fit per poenitentiam: quid enim iustius, quam ut suis unusquisque peccatis, quam alienis potius irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? An sacrificium iustitiae opera iusta sunt post poenitentiam? Nam et interpositum diapsalma, non absurde fortassis insinuat etiam transitum de vita veteri ad vitam novam: ut exstincto vel infirmato per poenitentiam vetere homine, sacrificium iustitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo, cum se offert ipsa anima iam abluta, et imponit in altare fidei, divino igne, id est, Spiritu sancto comprehendenda; ut iste sit sensus: Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino, id est: Recte vivite, et sperate donum Spiritus sancti, ut vos veritas, cui credidistis, illustret. In interiore homine habitat Christus.

8
. Sed tamen Sperate in Domino, clause adhuc dictum est. Sperantur autem quae, nisi bona? Sed quia unusquisque id bonum vult a Deo impetrare quod diligit, nec facile inveniuntur qui diligant bona interiora, id est, ad interiorem hominem pertinentia, quae sola diligenda sunt, caeteris autem ad necessitatem utendum, non ad gaudium perfruendum; admirabiliter cum dixisset: Sperate in Domino, subiecit: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Qui sermo, et quae interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum; sive pacem et tranquillitatem vitae saecularis desiderantium, et propter perversitatem generis humani non invenientium, qui etiam caeci accusare audent ordinem rerum, cum involuti meritis suis putant tempora esse peiora quam praeterita fuerunt; sive de ipsa futura vita, quae nobis promittitur, dubitantium vel desperantium, qui saepe dicunt: Quis novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis ut ista nuntiaret? Magnifice igitur et breviter, sed intrinsecus videntibus, ostendit quae bona quaerenda sint, respondens illorum interrogationi qui dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est totum hominis et verum bonum, quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tamquam denarius signatur regis imagine: homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit: bonum ergo eius est verum atque aeternum, si renascendo signetur. Et ad hoc credo pertinere, quod quidam prudenter intellegunt, illud quod Dominus viso Caesaris nummo ait: Reddite Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est ; tamquam si diceret: Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus; ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus eius illustrata atque signata. Dedisti laetitiam in cor meum. Non ergo foris quaerenda est laetitia, ab his qui adhuc graves corde diligunt vanitatem et quaerunt mendacium, sed intus ubi signatum est lumen vultus Dei: in interiore enim homine habitat Christus, ut ait Apostolus; ad ipsum enim pertinet videre veritatem, cum ille dixerit: Ego sum veritas. Et cum loquebatur in Apostolo dicente: An vultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? non ei foris utique; sed in ipso corde, id est, in illo cubili ubi orandum est, loquebatur.

9
. (vv 8.9.] Sed homines temporalia sectantes, qui certe multi sunt, nihil aliud noverunt dicere, nisi Quis ostendit nobis bona? cum vera et certa bona intra semetipsos videre non possint. Itaque consequenter de his rectissime dicitur, quod adiungit: A tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim vacat, quod additum est, sui: est enim et frumentum Dei, siquidem est panis vivus qui de coelo descendit ; est et vinum Dei, nam Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae est et oleum Dei, de quo dictum est: Impinguasti in oleo caput meum. Isti autem multi qui dicunt: Quis ostendit nobis bona? et regnum coelorum intra se esse non vident, a tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur; qualis est illa de qua dicitur: Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Talis anima temporalium bonorum decessione et successione, id est, a tempore frumenti, vini et olei sui, innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod praeceptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum ; ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est. Et ideo istis relictis qui multi sunt, multiplicati scilicet temporalium cupiditate et dicunt: Quis ostendit nobis bona, quae non oculis foris, sed intus cordis simplicitate quaerenda sunt, vir fidelis exsultat et dicit: In pace, in idipsum obdormiam, et somnum capiam. Recte enim speratur a talibus omnimoda mentis abalienatio a mortalibus rebus et miseriarum saeculi huius oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpellari potest. Sed hoc iam non tenetur in hac vita, sed post hanc vitam sperandum est. Hoc etiam ipsa verba ostendunt, quae futuri sunt temporis: non enim dictum est, aut: Obdormivi et somnum cepi; aut: Obdormio et somnum capio; sed: Obdormiam et somnum capiam. Tunc corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc absorbebitur mors in victoriam. Hoc est unde dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.

10
. (v 10.] Quapropter congruenter ultimum annectit, et dicit: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe habitare fecisti me. Hic non dixit: Facies; sed: Fecisti. In quo ergo iam ista spes est, erit profecto etiam quod speratur. Et bene ait, singulariter: potest enim referri adversus illos multos qui, multiplicati a tempore frumenti vini et olei sui, dicunt: Quis ostendit nobis bona? perit enim haec multiplicitas, et singularitas tenetur in sanctis, de quibus dicitur in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum. Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores aeternitatis et unitatis esse debemus; si uni Deo et Domino nostro cupimus inhaerere.






Aug. in Psalmos enar. 1