Aug. in Psalmos enar. 64

IN PSALMUM 64 ENARRATIO. Sermo ad plebem..

64
(
Ps 64)

Noscamus captivitatem nostram liberationemque suspiremus.

1. (v 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso titulo psalmi huius. Inscribitur: In finem, Psalmus David, Canticum Ieremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Ierusalem ductus est in servitutem Babyloniae. Prophetavit autem Ieremias sanctus, post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Ierusalem, quam devictam ab hostibus planxerat. Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Ieremiae. Factum est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod deiectum erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed quoniam dicit Apostolus: Haec in figura contingebant in illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit ; debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi sumus, et Ierusalem, ad cuius reditum suspiramus. Istae quippe duae civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem Ierusalem modo a Iudaeis non incolitur. Post crucifixum enim Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant, dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis: impletumque est quod eis dixerat Dominus: Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti iustitiam. Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum, praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem. Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena cuiusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua significabatur, deiecta est: propterea ibi modo templum non est, quod fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem; umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino.

Ierusalem et Babylon duarum civitatum spiritalium figurae. Pater ad nos exules epistolas misit.

2. (v 2.] Et videte nomina duarum istarum civitatum, Babylonis et Ierusalem. Babylon Confusio interpretatur, Ierusalem visio pacis. Intendite nunc civitatem confusionis, ut intellegatis visionem pacis: istam toleretis, ad illam suspiretis. Unde dignosci possunt istae duae civitates? Numquid possumus eas modo separare ab invicem? Permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt usque in finem saeculi. Ierusalem accepit exordium per Abel; Babylon per Cain: aedificia quippe urbium postea facta sunt. Illa Ierusalem in terra Iebusaeorum; nam primo Iebus dicebatur : inde gens Iebusaeorum eiecta est, quando populus Dei liberatus est de Aegypto, et introductus est in terram promissionis. Babylon autem condita est in intimis Persidis regionibus, quae diuturno tempore caput extulit super caeteras gentes. Duae ergo istae urbes certis temporibus conditae sunt, ut manifestaretur figura duarum civitatum olim coeptarum, et usque in finem in isto saeculo mansurarum, sed in fine separandarum. Unde ergo possumus eas modo ostendere, quae permixtae sunt? Ostendet tunc Dominus, cum alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Ierusalem ad dexteram erit; Babylon ad sinistram. Ierusalem auditura est: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Babylon auditura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Possumus tamen et aliquid afferre, quantum Dominus donat, unde distinguantur pii fideles, etiam hoc tempore, cives Ierusalem a civibus Babyloniae. Duas istas civitates faciunt duo amores: Ierusalem facit amor Dei; Babyloniam facit amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis: et si se invenerit civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem, plantet caritatem; si autem se invenerit civem Ierusalem, toleret captivitatem, speret libertatem. Multi enim cives sanctae matris Ierusalem cupiditatibus Babyloniae corrupti tenebantur, et ipsa corruptione cupiditatum tamquam cives inde facti erant; et multi adhuc ita sunt, et multi post nos in hac terra futuri ita erunt: sed novit Dominus, conditor Ierusalem, quos cives eius praedestinaverit, quos videat adhuc sub dominatu diaboli redimendos sanguine Christi, novit illos ipse antequam se ipsi noverint. Sub hac ergo figura cantatur hic psalmus. In cuius titulo positi sunt etiam duo prophetae, qui illo tempore in captivitate fuerunt, Ieremias et Ezechiel, et cantabant quaedam, cum inciperent exire. Incipit exire qui incipit amare. Exeunt enim multi latenter, et exeuntium pedes sunt cordis affectus: exeunt autem de Babylonia. Quid est de Babylonia? De confusione. Quomodo exitur de Babylone, id est de confusione? Qui primo confusi erant similibus cupiditatibus, incipiunt caritate distingui; iam distincti, non sunt confusi. Etsi adhuc corpore permixti sunt, desiderio tamen sancto discernuntur; et propter permixtionem corporalem nondum exierunt: propter affectum cordis exire coeperunt. Iam ergo audiamus, fratres; audiamus, et cantemus, et desideremus unde cives sumus. Et quae gaudia cantantur nobis? Quomodo in nobis reformatur amor civitatis nostrae, quam diuturna peregrinatione obliti fueramus? Sed misit inde ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo, ad hostes faciem posueramus, et dorsum ad patriam. Quid ergo hic cantatur?

Spem nostram in terram promissionis quasi anchoram praemisimus 3. (v 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa est Sion: ipsa est Ierusalem quae Sion; et huius nominis interpretationem nosse debetis. Sicut Ierusalem interpretatur Visio pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion: in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, iam corde in Ierusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in coelis est. In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus. Iam desiderio ibi sumus, iam spem in illam terram, quasi anchoram praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de navi quae in anchoris est, recte dicimus quod iam in terra sit; adhuc enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et contra tempestates: sic contra tentationes huius peregrinationis nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Ierusalem facit nos non abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo dicat: Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum; amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum autem duo quaedam dixerim,

quia ibi sum carne, non corde; unde canto, non ibi: non enim carne canto, sed corde. Carnem quidem sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit conditor Ierusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino. Quid est, cantantes in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo: Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Te decet hymnus, Deus, in Sion.

Totum quod est in nobis mortale, eat in sacrificium Domino.

4. Et tibi reddetur votum in Ierusalem. Hic vovemus, et bonum est ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius psalmus: Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Et tibi reddetur votum in Ierusalem. Ibi enim erimus toti, id est integri in resurrectione iustorum: ibi reddetur votum totum nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro iam non corruptibilis, quia iam non in Babylonia, sed iam corpus coeleste immutatum. Qualis mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit illa immutatio, sequitur et dicit: "Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus"? Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde desideramus Ierusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam. Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectationes carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica destruetur mors. Reddam votum meum. Quod votum? Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando totum ignis absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur;

enim totum dicitur,
, incensio. Holocaustum totum incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Ierusalem: incipiamus ardere caritate, donec totum mortale consumatur, et quod contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur: "Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. Te decet hymnus, Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem." Quaerimus hic, ne forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator noster Iesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora perveniamus. Possem enim iam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. Sed si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non mihi crederetur. Audiamus sequentia.

Ex omni hominum genere concurritur ad Christum.

5. (v 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem omnis carnis. Coepit ergo apparere iam Rex ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo intellegimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi? numquid venerunt senes, et non venerunt iuvenes? aut venerunt iuvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes? Postremo numquid venerunt Iudaei (nam inde erant Apostoli, inde multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.

Christus, sacerdos et victima, oblator et oblatio. De velo faciem Moysis tegente.

6. (v 4.] Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis. Quid est Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis? Quod nati sumus in hac terra, iniquos invenimus quos loquentes audivimus. Si possim explicare quod sentio, adiuvet me intentio Caritatis Vestrae. Omnis homo ubicumque nascitur, ipsius terrae, vel regionis, vel civitatis linguam discit; illius imbuitur moribus et vita. Quid faceret puer natus inter Paganos, ut non coleret lapidem, quando illum cultum insinuaverunt parentes? Inde prima verba audivit; illum errorem cum lacte suxit: et quia illi qui loquebantur maiores erant, et puer qui loqui discebat infans erat, unde poterat parvulus nisi maiorum auctoritatem sequi, et id sibi bonum ducere quod illi laudarent? Ergo gentes conversae ad Christum postea, et recordantes impietates parentum suorum, et dicentes iam quod dixit propheta ipse Ieremias: Vere mendacium coluerunt patres nostri; vanitatem quae eis non profuit : cum ergo iam hoc dicunt, renuntiant opinionibus et sacrilegiis parentum suorum iniquorum. Sed quia ut insererentur talibus opinionibus et sacrilegiis, persuasiones fecerunt eorum qui quanto aetate praecedebant, tanto auctoritate praecedere debere putabantur; confitetur iam redire volens ad Ierusalem de Babylonia, et dicit: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Duxerunt nos mala docentes; cives Babyloniae nos fecerunt: dimisimus Creatorem, adoravimus creaturam; dimisimus eum a quo facti sumus, adoravimus quod ipsi fecimus. Sermones enim iniquorum praevaluerunt super nos: sed tamen non oppresserunt nos. Quare? Impietates nostras tu propitiaberis. Intendat Caritas Vestra. Propitiaberis impietates nostras: non dicitur nisi cuidam sacerdoti offerenti aliquid, unde impietas expietur et propitietur. Impietas enim tunc dicitur propitiari, cum propitius fit Deus impietati. Quid est, fieri Deum impietati propitium? id est, ignoscentem et veniam dantem. Sed ut Dei venia impetretur, propitiatio fit per aliquod sacrificium. Exstitit ergo a Deo Domino missus quidam sacerdos noster; assumpsit a nobis quod offerret Domino, ipsas diximus sanctas primitias carnis ex utero virginis. Hoc holocaustum obtulit Deo: extendit manus in cruce, ut diceret: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sicut nostis, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce : et impietates nostrae propitiatae sunt; alioqui absorbuerant nos: sermones iniquorum praevaluerant super nos; duxerant nos praedicatores Iovis, et Saturni,

et Mercurii: Sermones iniquorum praevaluerunt super nos. Sed quid facies? Impietates nostras, tu propitiaberis. Tu sacerdos, tu victima; tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis. In cuius rei figura, in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum; populus omnis foris stabat: et ille qui solus ingrediebatur in interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante. Si intellegatur bene, spiritus vivificat: si non intellegatur, littera occidit. Modo cum legeretur Apostolus, audistis: Littera occidit; spiritus autem vivificat. Quid enim ageretur in illo populo, Iudaei nescierunt; sed nec modo sciunt. De illis quippe dictum est: Quamdiu legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Ibi velamen figura est: sed tolletur figura, et apparebit veritas in eis ipsis. Sed quando tolletur velamen? Audi Apostolum: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Dum ergo non transeunt ad Dominum, quamdiu legunt Moysen, velamen habent super cor. Ad hoc sacramentum fulgebat tunc facies Moysi, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem eius (audistis modo cum legeretur); et velamen erat inter faciem Moysi loquentis, et populum audientem verba. Per velum verba audiebant; faciem non videbant. Et quid ait Apostolus? Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Non intendebant, inquit, usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque quo intellegerent Christum. Dicit quippe Apostolus: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Est quidem splendor in facie Moysi, tamquam in facie carnali et mortali: numquid diuturnus aut aeternus esse posset? Morte enim succedente, profecto auferretur. Splendor autem gloriae beati Domini nostri Iesu Christi, sempiternus est. Sed illud figura erat temporalis, hoc autem quod illa figura significabatur, veritas. Legunt itaque, et non intellegunt Christum: non perducunt intentionem usque in finem, quia velum oppositum negat eis aspectum splendoris interioris. Et vide ibi sub velo Christum. Ait ipse Dominus noster Iesus Christus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Propitiatis autem peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et aufertur velamen: propterea et Domino crucifixo, velum templi scissum est. Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis.

Unitas catholica a Deo assumitur, non schismata aut haereses.

7. (vv 5.6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro Iesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et assumptus est? ut tamquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio, sicut dicit evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo etiam dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil : ut illi dicatur Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta: Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse Christus assumpsit quemdam beatum, et non dicitur ipse quem assumpsit quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit: multitudinem de se fecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem manent in compage Christi, et membra eius sunt, faciunt quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Itaque unus vir assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est. Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et caetera quae ibi dicuntur: ipse est qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras, amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet iuxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi erimus.

Caelestis Ierusalem bona ineffabilia. De iustitiae pulchritudine.

8. Et quid nobis dabit? Inhabitabit, inquit, in atriis tuis. Ierusalem illa est, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia: Inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae. Quae sunt bona domus Dei? Fratres, constituamus nobis aliquam domum divitem; quantis bonis referta sit, quam copiosa sit, vasa quam multa ibi aurea, sed et argentea; quantum familiae, quantum iumentorum et animalium; ipsa denique domus quam delectet picturis, marmore, laquearibus, columnis, spatiis, cubiculis; et desiderantur talia, sed adhuc ex confusione Babyloniae. Amputa omnia ista desideria, o civis Ierusalem; amputa! si vis redire, non te delectet captivitas. Sed iam coepisti exire: noli retro respicere, noli remanere in via. Non desunt adhuc hostes qui tibi persuadeant captivitatem et peregrinationem: iam non praevaleant super te sermones iniquorum. Domum Dei desidera, et bona eius domus desidera; sed noli talia, qualia desiderare soles vel in domo tua, vel in domo vicini tui, vel in domo patroni tui. Aliud quiddam est bonum domus illius. Quid opus est ut nos dicamus quae sint bona illius domus? Ipse indicet qui cantat exiens de Babylonia: Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Quae sunt bona ista? Erexeramus fortasse cor ad aurum, ad argentum, et caetera pretiosa: noli talia quaerere; ista premunt, non levant. Hic ergo iam bona illa Ierusalem, bona illa domus Domini, bona illa templi Domini meditemur: quia quae domus Domini, hoc ipsum templum Domini. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum templum tuum, mirabile in iustitia. Ista sunt bona domus illius. Non dixit: Templum sanctum tuum, mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis; sed mirabile in iustitia. Habes loris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Intus, inquam, est oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Si nulla est pulchritudo iustitiae, unde amatur iustus senex? Quid affert in corpore quod oculos delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum, imbecillitatem undique querelis plenam. Sed forte quia tuos oculos non delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat: quibus vocibus? quo cantu? etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate defecerunt. An forte sonus verborum eius delectat aures tuas, qui verba vix plena enuntiat lapsis dentibus? Tamen si iustus est, si alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si bene monet, et rectum sapit, si integre credit, si paratus est pro fide veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim martyres etiam senes; unde illum amamus? quid in eo bonum videmus oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo iustitiae, quam videmus oculo cordis, et amamus, et exardescimus; quam multum dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae laniarent. Nonne cum sanguis foedaret omnia, cum morsibus belluinis viscera funderentur, non habebant oculi nisi quod horrerent? Quid ibi erat quod amaretur, nisi quid erat in illa foeditate dilaniatorum membrorum integra pulchritudo iustitiae? Ista sunt bona domus Dei; his te para satiari. Sed ut inde satieris, cum perveneris; hoc te oportet esurire et sitire, cum peregrinaris: hoc siti, hoc esuri; quia ipsa erunt bona Dei. Audi illum regem cui ista dicuntur, qui venit ut te reducat, et se tibi fecit viam. Quid dicit? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sanctum templum tuum, admirabile in iustitia. Et ipsum templum,

fratres, nolite praeter vos cogitare. Amate iustitiam, et vos estis templum Dei.

Mare in figura dicitur saeculum hoc nequam. Intra retia fidei nos natare gaudeamus.

9. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Aperuit modo quem Deum dicat. Salvator est proprie Dominus Iesus Christus. Apparuit modo apertius de quo dixerat: Ad te omnis caro veniet. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Ille unus vir qui assumitur in templum Dei, et plures sunt, et unus est. Ex unius persona dixit, Exaudi, Deus, orationem meam ; et quia ipse unus ex pluribus constat, modo ait, Exaudi nos, Deus, salvator noster. Audi illum iam apertius praedicari: Exaudi nos, Deus, salvator noster; spes omnium finium terrae, et in mari longe. Ecce unde dictum est: Ad te omnis caro veniet. Undique venitur. Spes omnium finium terrae: non spes unius anguli, non spes solius Iudaeae, non spes solius Africae, non spes Pannoniae, non spes Orientis, aut Occidentis; sed spes omnium finium terrae, et in mari longe; ipsorum finium terrae. Et in mari longe: et quia in mari, ideo longe. Mare enim in figura dicitur saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Attendite mare malum, mare amarum, fluctibus saevum; attendite qualibus hominibus plenum sit. Quis optat haereditatem, nisi morte alterius? quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam multi aliorum defectione cupiunt sublimari! quam multi ut emant optant alios vendere res suas! quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt devorant! et cum devoraverit unus piscis maior minorem, devoratur et ipse a maiore. O piscis male, praedam vis de parvo; praeda efficieris magno. Quotidie ista eveniunt, ante nos sunt; videmus illa, horreamus illa. Non illa agamus, fratres, quia spes est ille finium terrae. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum. Iam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris: ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, fratres, bene vivamus: non retia rumpentes foras exeamus. Multi enim ruperunt retia, et schismata fecerunt, et foras exierunt, quia malos pisces intra retia captos tolerare se nolle dixerunt; ipsi mali facti sunt potiusquam illi quos se non potuisse tolerare dixerunt. Namque illa retia ceperunt pisces et bonos, et malos. Dominus dicit: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere; quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt: sic erit, inquit, in consummatione saeculi. Ostendit littus, ostendit finem maris. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Eia, cives Ierusalem, qui intra retia estis, et pisces boni estis, tolerate malos; retia nolite rumpere: cum illis estis in mari; non cum illis eritis in vasis. Spes enim ille finium terrae, ipse spes est, et in mari longe. Longe, quia et in mari.

10. (v 7.] Praeparans montes in fortitudine sua: non in fortitudine illorum. Praeparavit enim magnos praedicatores, et ipsos appellavit montes; humiles in se, excelsos in illo. Praeparans montes in fortitudine sua. Quid dicit unus ex ipsis montibus? Ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos. Qui in se fidit, et in Christo non fidit, non est de his montibus quos ille praeparat in fortitudine sua. Praeparans montes in fortitudine sua, circumcinctus in potentatu. Potentatum intellego: circumcinctus, quid est? Christum qui in medio ponunt, circumcinctum faciunt, id est undique cinctum. Habemus illum omnes communiter; ideo in medio est: circumcingimus illum omnes qui credimus in illum; et quia fides nostra non de viribus nostris, sed de illius potentia est, ideo circumcinctus in potentatu suo, non nostra fortitudine.

Persecutio in profectum fidei cessit.

11. (vv 8.9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc: videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua; misit illos praedicare: circumcinctus est a credentibus in potentatu; et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi sanctos eius. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum maris. Non dixit: Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam. Omnes impii et pagani qui crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo steriles; postea iustitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum eius quis sufferet? Quid est, quis sufferet? Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, iussiones sublimitatum saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait: Nos ipsi per nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum eius quis sufferet?

12. Turbabuntur gentes. Primo turbabuntur: sed illi montes parati in fortitudine Christi, numquid turbati sunt? Turbatum est mare; elisum est in montes: mare fractum est; montes inconcussi manserunt. Turbabuntur gentes: et timebunt omnes. Ecce iam omnes timent: antea qui conturbati sunt, timent iam omnes. Non timuerunt Christiani, et timentur iam Christiani. Omnes qui persequebantur, modo timent. Superavit enim ille qui circumcinctus est in potentatu; sic ad illum venit omnis caro, ut caeteri paucitate ipsa iam timeant. Et timebunt omnes qui inhabitant fines terrae, a signis tuis. Miracula enim fecerunt Apostoli; et inde omnes fines terrae timuerunt, et crediderunt.

Prosperis adversisque rebus tentatur anima humana.

13. Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles facis. Iam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem saeculi. Intendat Caritas Vestra (in utroque enim tentatur anima humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec mane corrumpatur. Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid, promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit. Noli corrumpi, et habebis exitum mane. Si enim habes exitum, non capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula: coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit, sed quod promittit Conditor mundi; adtendis quod tibi promisit Deus facienti iustitiam, contemnis quod tibi promittit homo, ut abducat a iustitia. Noli ergo attendere quod mundus promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum promittebat, mane tibi erat: modo iam vesperascit; tristis factus es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam iustitiam, non consentiam ad iniquitatem.

Saeviat in carne: frangetur muscipula, et volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Et de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non periet. Magnifice hic posuit: Delectabis exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum faceret. Exitus mane et vespere delectabis.

Multae ecclesiae et una Ecclesia.

14. (v 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est ! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra. Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei. Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae de ventre eius fluent. Si flumina, et unus fluvius; quia propter unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius. Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum illorum.

Christi veritas et sacramenta gradatim tradenda.

15. (v 11.] Sulcos eius inebria. Fiant ergo primo sulci qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis Dei: Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius. Videmus: credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur. Sic multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt. Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius: in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo. Cum dicit, parvulis in Christo, iam dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur; roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.

Per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum.

16. (v 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae. Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Ergo venit inimicus, et superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in horreum. Ille est finis anni, messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur.

De prima et secunda messe in agro dominico.

17. (v 13.] Et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et colles exsultatione accingentur. Campi, colles, fines deserti, iidem ipsi sunt homines. Campi propter aequalitatem: ergo propter aequalitatem, inde dicti sunt campi, populi iusti. Colles propter erectionem; quia erigit in se Deus eos qui se humilant. Fines deserti, omnes Gentes. Quare fines deserti? Deserti erant; nullus ad eos Propheta missus erat: sic erant illi quomodo eremus, qua non transit homo. Nullum verbum Dei missum est ad Gentes: soli populo Israel praedicaverunt Prophetae. Ventum est ad Dominum; crediderunt frumenta in ipso populo Iudaeorum. Nam dixit tunc discipulis: Dicitis quia longe est messis; respicite, et videte quia albae sunt regiones ad messem. Fuit ergo messis prima; erit secunda in ultimo saeculo. Messis prima de Iudaeis; quia mittebantur ad illos Prophetae annuntiantes venturum Salvatorem. Ideo dixit discipulis suis Dominus: Videte quia albae sunt regiones ad messem: regiones utique Iudaeae. Alii, inquit, laboraverunt, et vos in eorum labores intrastis. Laboraverunt Prophetae ut seminarent, et vos cum falce intrastis ad illorum labores. Facta est ergo prima messis; et inde, de ipso frumento quod tunc purgatum est, seminatus est orbis terrarum, ut surgat alia messis quae in fine metenda est. In secunda messe superseminata sunt zizania; modo hic laboratur. Quomodo in illa prima laboraverunt Prophetae, quousque veniret Dominus; sic in ista secunda laboraverunt Apostoli, et omnes praedicatores veritatis laborant, quousque in finem Dominus mittat in messem Angelos suos. Antea ergo desertum erat; sed pinguescent fines deserti. Ecce ubi Prophetae non sonuerant, Dominus Prophetarum acceptus est. Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur.

18. (v 14.] Induti sunt arietes ovium: subaudiendum, exsultatione. Qua enim exsultatione colles accingentur, hac induuntur arietes ovium. Ipsi arietes, qui colles. Colles enim, eminentiore gratia; arietes, quia duces gregum. Arietes ergo Apostoli induti sunt exsultatione, gaudent de fructibus suis; non sine causa laboraverunt, non sine causa praedicaverunt. Induti sunt arietes ovium; et convalles abundabunt frumento: et humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt: inde abundabunt frumento, quia clamabunt. Quid clamabunt? Etenim hymnum dicent. Aliud est enim clamare adversus Deum, aliud hymnum dicere; aliud clamare sacrilegia, aliud clamare laudes Dei. Si clamas in blasphemia, spinas protulisti; si clamas in hymno, abundas frumento.






Aug. in Psalmos enar. 64