Aug. in Psalmos enar. 68

IN PSALMUM 68 ENARRATIO. Sermo 1

68
(
Ps 68)

Membra Christi caritate compaginantur et subduntur Capiti suo.

1. Eo tempore in hoc saeculo exorti sumus et aggregati populo Dei, quo iam olus illud ex grano sinapis tetendit brachia sua; quo iam fermentum illud, quod primo contemptibile fuit,

1 2

fermentavit tres mensuras, id est, totum orbem terrarum reparatum ex tribus filiis Noe : quoniam ab oriente et occidente et aquilone et austro veniunt, qui recumbent cum Patriarchis, expulsis foras eis qui de illorum carne sunt nati, et eorum fidem non sunt imitati. Ad hanc ergo Christi Ecclesiae gloriam oculos aperuimus; et illam sterilem, cui gaudium indictum atque praedictum est, quod plures filios habitura esset, quam illa quae habebat virum, iam talem invenimus quae oblita esset opprobriorum et ignominiae viduitatis suae: et ideo possumus forte mirari cum voces humilitatis Christi, vel nostrae, legerimus in aliqua prophetia. Et fieri potest ut minus ex eis afficiamur, quia non eo tempore venimus, quando ista cum sapore legebantur, abundante pressura. Sed rursus si tribulationum abundantiam cogitemus, et in qua ambulemus via cognoscamus (si tamen in illa ambulamus), quam sit angusta, et per pressuras atque tribulationes perducat ad requiem sempiternam; quamque ipsa quae in rebus humanis vocatur felicitas, plus sit timenda quam miseria; quandoquidem miseria plerumque affert ex tribulatione fructum bonum, felicitas autem corrumpit animam perversa securitate, et dat locum diabolo tentatori: cum ergo cogitaverimus prudenter et recte, sicut salita victima, tentationem esse vitam humanam super terram, neminemque omnino esse securum, nec debere esse securum, donec ad illam patriam veniatur, unde nemo exit amicus, quo nemo admittitur inimicus, etiam nunc in ipsa Ecclesiae gloria agnoscimus voces tribulationis nostrae; et tamquam membra Christi, compage caritatis subdita capiti nostro, et nos invicem retinentia, dicemus de Psalmis, quod hic dixisse invenerimus martyres qui fuerunt ante nos, quia tribulatio communis est omnibus, ab initio usque in finem. Tamen istum psalmum quem tractandum suscepimus, et de quo loqui Caritati Vestrae in nomine Domini proposuimus, in grano sinapis agnoscamus: paululum ab altitudine oleris et diffusione ramorum, et ab illa gloria, ubi aves coeli requiescunt, avocemus cogitationem; et haec magnitudo quae nos delectat in olere, quam de parvo surrexerit audiamus. Christus enim hic loquitur (sed iam scientibus dicimus); Christus non solum caput, sed et corpus. Ex ipsis verbis agnoscimus. Nam quia Christus hic loquitur, dubitare omnino non permittimur. Hic sunt enim expressa verba quae in eius passione completa sunt: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto : quando ista et ad litteram impleta sunt, et prorsus quomodo praedicta, sic reddita. Cumque ipse Christus dixisset: Sitio, pendens in cruce, et ad hoc verbum ei acetum in spongia datum esset, quo accepto dixit: Consummatum est, et sic inclinato capite tradidit spiritum, ostendens ista omnia quae praedicta sunt in illo fuisse tunc consummata; non licet hic aliud intellegere. Apostoli etiam loquentes de Christo, testimonia ex isto psalmo dederunt. Quis autem deviet a sententiis eorum? aut quis agnus non sequatur arietes? Ergo Christus hic loquitur: magisque nobis demonstrandum est ubi eius membra loquantur, ut ostendamus quia totus hic loquitur, quam dubitandum quod Christus loquatur.

Paschale mysterium in Christo et in Ecclesia.

2. (v 1.] Titulus Psalmi est: In finem, pro his qui commutabuntur, ipsi David. Nunc commutationem in melius audi: commutatio enim, vel in deterius est, vel in melius. Adam et Eva in deterius; qui ex Adam et Eva Christo adhaeserunt, in melius commutati sunt. Sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in peius iniquitatis suae: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius per gratiam Dei. Ut mutaremur in peius, nostra iniquitas fuit: ut mutaremur in melius, non nostra iustitia, sed gratia Dei praestat. Quod ergo in peius mutati sumus, nobis imputemus: quod in melius commutamur, Deum laudemus. Pro his ergo iste psalmus, qui commutabuntur. Unde autem ista commutatio facta est, nisi ex passione sed hebraeum. Resonat quidem in graeca lingua passionem, quia, pati dicitur; sed consultum hebraeum eloquium, aliud indicat. Pascha transitum commendat. Quod admonuit etiam Ioannes evangelista, qui imminente passione, cum veniret Dominus ad coenam qua commendavit sacramentum corporis et sanguinis sui, ita loquitur: Cum autem venisset hora, qua transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem. Expressit ergo transitum Paschae. Sed nisi ipse transiret hinc ad Patrem, qui propter nos venit, nos transire hinc quomodo possemus, qui non propter aliquid levandum descendimus, sed cecidimus? Ipse autem non cecidit; sed descendit, ut eum qui ceciderat sublevaret. Transitus ergo, et illius, et noster, hinc ad Patrem; de hoc mundo ad regnum coelorum, de vita mortali ad vitam aeternam, de vita terrena ad vitam coelestem, de vita corruptibili ad incorruptibilem, de tribulationum conversatione ad perpetuam securitatem. Ideo: Pro his qui commutabuntur, Psalmi titulus est. Causam igitur commutationis nostrae, id est ipsam Domini passionem, nostramque in tribulationibus vocem in textu Psalmi advertamus, cognoscamus, congemiscamus: et audiendo, cognoscendo, congemiscendo, mutemur, ut impleatur in nobis titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur.

De Christo patientia et mortis victore. Mortis transitus omni viventi amarus.

3. (v 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris magnitudinem, cuius oleris semen contemptum est a Iudaeis. Revera enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus; ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Aquas autem intrasse usque ad animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum. Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque? Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur? Unde ergo tamquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit; martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret quo tu non vis. Quamquam enim Christo inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco Apostolus, ait habere nos domum non manufactam,

aeternam in coelis; id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita : Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut iam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus; tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Iudaei, habet acre quiddam tolerandum, quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt. Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam occidere in gehenna ignis. Maiore timore minora contemnimus, et maiore aeternitatis cupiditate omnia temporalia fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam.

Christus sua paupertate nos ditans.

4. (v 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo enim factus est homo. Sed isti, cadendo a iustitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse limus non est substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero haesit, ac non, sicut dictum est in libro Iob: Terra tradita est in manus impii. An secundum corpus infixus est, quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An limus ille non est substantia? Intellegemus ergo, si potuerimus, quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam dicimus: Habet substantiam, et: Perdidit substantiam. Sed numquid hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando nobis nihil deerit. Potest etiam secundum huius verbi intellectum accipi sensus iste, ut diceretur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit: Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini. Ergo paupertatem suam volens Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit. Divitiae eius quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hae magnae incomparabilesque divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo;

humilavit se, factus obediens usque ad mortem: ut diceret: Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem: quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur: Mortem autem crucis. Magna paupertas! Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas eius, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius. Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret! Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de paupertate sua!

Sanctissimae Trinitatis mysterium investigatur. Malum non est substantia.

5. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Intellegitur alio modo substantia, illud quod sumus quidquid sumus. Sed hoc ad intellegendum aliquanto est difficilius, quamquam res usitatae sint: sed quia inusitatum verbum est, indiget commendationis et expositionis aliquantulae; cui tamen si intenti fueritis, fortassis in ea non laborabimus. Dicitur homo, dicitur pecus, dicitur terra, dicitur coelum, dicitur sol, luna, lapis, mare, aer: omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae, substantiae dicuntur. Deus est quaedam substantia; nam quod nulla substantia est, nihil omnino est. Substantia ergo aliquid esse est. Unde etiam in Fide catholica, contra venena quorumdam haereticorum sic aedificamur, ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est, unius substantia? Verbi gratia: si aurum est Pater, aurum et Filius, aurum et Spiritus sanctus. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem Deus dicitur. Itaque eo quod Deus est, hoc ipso substantia est. Et quia eiusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus. At vero quod Pater est; quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse. Quaeris quid sit Pater: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Filius: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius: respondetur, Deus. De solo Patre interrogatus, Deum responde: de solo Filio interrogatus, Deum responde: de utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sicut in hominibus. Quaeris quid sit pater Abraham: respondetur, Homo; substantia eius respondetur. Quaeris quid sit filius eius Isaac: respondetur, Homo; eiusdem substantiae Abraham et Isaac. Quaeris quid sit Abraham et Isaac: non respondetur, Homo; sed Homines. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit: Cum dicis mihi Filium hoc esse quod Pater est, profecto et Filius Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur, ad Patrem Filius dicitur. Rursusque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. Quod dicitur ad Filium Pater, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater: quod dicitur ad se Pater, et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo, non est substantia? Secundum hunc intellectum substantiae, quomodo poterimus intellegere istam Psalmi sententiam: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia? Deus fecit hominem; substantiam fecit: atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si maneret homo in eo quod Deus fecit, non in illo infixus esset quem Deus genuit. Porro autem quia per iniquitatem homo lapsus est a substantia in qua factus est (iniquitas quippe ipsa non est substantia; non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversitas quam fecit homo): venit Filius Dei ad limum profundi, et infixus est; et non erat substantia in qua infixus est; quia in iniquitate illorum infixus est. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Naturae omnes per ipsum factae sunt: iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas facta non est. Substantiae illae per eum factae sunt quae laudant eum. Universa creatura laudans Deum, a tribus pueris in camino commemoratur; et a terrenis ad coelestia, vel a coelestibus ad terrena hymnus laudantium Deum pervenit. Non quo cuncta ista habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariunt, et impletur cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Laudant omnia Deum, sed quae fecit Deus. Numquid in illo hymno advertistis quod avaritia laudet Deum? Laudat ibi Deum et serpens; avaritia non laudat. Omnia quippe repentia nominata ibi sunt in laude Dei: nominata sunt omnia repentia; sed non sunt ibi nominata aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus; et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est; in vitio Iudaeorum, non in substantia hominum quae per illum facta est. Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Infixus sum, et non inveni quod feci.

6. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Gratias ipsius misericordiae qui venit in altitudinem maris, et glutiri a marino ceto dignatus est: sed evomitus est tertio die. Venit in altitudinem maris, in qua altitudine nos depressi eramus, in qua altitudine nos naufragium passi eramus: venit illuc ipse, et tempestas demersit illum; quia fluctus ibi passus est, ipsos homines; tempestates, voces dicentium: Crucifige, crucifige. Dicente Pilato: Non invenio causam ullam in hoc homine quare occidendus sit, invalescebant voces dicentium: Crucifige, crucifige. Augebatur tempestas, donec demergeretur qui venerat in altitudinem maris. Et passus est Dominus inter manus Iudaeorum, quod non est passus cum super aquas ambularet ; quod non solum ipse passus non erat, sed nec Petrum pati permiserat. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Christus peccatores continuo vocat.

7. (v 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum novimus; intrasse aquas usque ad animam eius, quia populi praevaluerunt usque ad mortem eius, legimus, credimus; tempestate illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum, agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum est: Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones ; et quod in Isaia prophetatum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces eius? An ideo iam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa tantum clamaverat? Et illam quidem eius vocem de psalmo quodam in cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea raucae factae essent fauces eius? Diu clamavit: Vae vobis scribae, et Pharisaei : diu clamavit: Vae mundo ab scandalis. Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intellegebatur, quando dicebant Iudaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire? Non scimus quid dicat. Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces eius, qui voces eius non intellegebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae.

Christi membris numquam desperandum.

8. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi eius ab sperando in Deum eius, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi, et qui Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ut non solum Deus in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi defecerunt ab sperando in Deum eius; sed defecerunt oculi eius in corpore eius, id est in membris eius. Haec vox membrorum est, haec vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in eius corpore membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem? Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt. Vide membra eius desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris in Ierusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Iesus Nazarenus, potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel. Speraverant, et non sperabant. Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum; palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum.

Christus pro alienis peccatis poenas luit. Laus Martyrum in causae bonitate, non in poenae acerbitate.

9. (v 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex duodecim. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi gratis. Iam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te, quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis. Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me iniuste. Quod dixit: Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea: Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis; hoc postea, qui persequuntur me iniuste. Quod ergo gratis, hoc est iniuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati, haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret: Si Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit: Tu non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos quidem recte pro factis nostris. Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem, et factus est aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Omnino non rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo. Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate, inquit, et eritis sicut dii. Rapere voluerunt divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce venit princeps huius mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet, id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus : et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de domo sua diabolus? Iste discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse quod eius non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum fortis intrat, et vasa eius diripit, nisi prius alligaverit fortem. Alligavit fortem, et vasa eius diripuit, certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.

Dei sapientia et stultitia.

10. (v 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum ex ore corporis. Nam quae imprudentia in Christo? Nonne ipse est Dei Virtus et Dei Sapientia? An illam dicit imprudentiam suam, de qua dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus ? Imprudentiam meam: hoc ipsum quod in me irriserunt qui sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare fieret: tu scisti imprudentiam meam. Quid enim tam simile imprudentiae, quam cum haberet in potestate, una voce suos persecutores prosternere, ut pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur: sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum quidem est: sed et granum quando cadit in terram, si nemo sciat consuetudinem agricolarum, stultum videtur. Labore magno metitur, portatur ad aream, trituratur, ventilatur: post tanta pericula coeli et tempestatum, et labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur in horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et quod purgatum erat, profertur et proicitur: imprudentia videtur; sed ut non sit imprudentia, spes facit. Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater illi non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus, et tradidit seipsum pro me : quia granum, nisi ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet. Haec est imprudentia; sed tu nosti illam: isti autem si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Deus, tu scisti imprudentiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. Hoc plane, lucide, aperte, quia ex ore corporis intellegendum est. Delicta nulla Christus habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et delicta mea a te non sunt abscondita: id est, confessus sum tibi omnia delicta mea; et ante os meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti vulnera quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris; in illis fidelibus, unde illi haerebat iam membrum illud quod confitebatur peccata sua. Et delicta, inquit, mea a te non sunt abscondita.

Christi corpus scandalis et persecutionibus premitur.

11. (v 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis: Non erubescant in me: non dicatur illis: Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur illis: Ubi est qui vobis dicebat: Credite in Deum, et in me credite ? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intellegi; sed si corpus eius non unum hominem ponas: quia revera non est unus homo corpus eius, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris constat. Corpus ergo eius plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus, non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent. Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.

Christi asseclae laudabiliter frontosi esse debent.

12. (v 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur, sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines, quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis ? Si autem sustines quia mandatum Dei servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non habebat quod illi obiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus peccatum quod nobis obicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur: audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui verissime dixerat: Ecce venit 52 53

princeps mundi huius, et in me nihil inveniet, dictus est peccator, dictus est iniquus, dictus est Beelzebub, dictus est insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis, et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed propter te audivit.

Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam, quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur: Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram Angelis Dei. Observa ergo tu; sit in te irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo; prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Hoc est enim: Propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit irreverentia faciem meam.

Christus a suis non receptus.

13. (vv 9.10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium Mariae et Ioseph ? Et unde alio loco: Hunc autem nescimus unde sit ? Factus ergo sum hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, iuravit per Deum coeli. Hospes factus sum filiis matris meae. Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo tua, quia flagellavi in templo male versantes ; ubi etiam positum est: Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus, hinc hospes; hinc: Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem habeamus. Dixit ergo Christi fuisse istam vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare, tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare, opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me cognovit, cognovit et Patrem : quia nemo exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt.

14. (v 11.] Et cooperui in ieiunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Ieiunium Christi spiritaliter iam in alio psalmo commendavimus Caritati Vestrae. Ieiunium ipsius erat, quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit mulieri: Sitio, da mihi bibere ; fidem quippe ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret: Sitio, fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sed illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi huius ubi scriptum est: Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt. Ergo, operui in ieiunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod illi obtulerunt: ieiunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non enim intrant in corpus eius amaricantes, de quibus alio loco psalmus dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. Ergo, operui in ieiunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis consensi, hoc est, ab illis ieiunavi. Qui enim non consentit male suadentibus, ieiunat ab ipsis; et per hoc ieiunium meretur opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum.

Christi corpori irridetur a malis.

15. (v 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Iam et de sacco aliquid diximus, unde illud est: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humilabam in ieiunio animam meam. Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam. Saccum, quia mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne. Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur, quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in parabolam.

16. (v 13.] Adversus me insultabant qui sedebant in porta. In porta, nihil aliud quam in publico. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Putatis hoc, fratres, Christo tantummodo contigisse? Quotidie illi in membris eius contingit: quando forte necesse erit servo Dei prohibere ebrietates et luxurias in aliquo vel fundo vel oppido, ubi non auditum fuerit verbum Dei, parum est quia cantant, insuper et in ipsum incipiunt cantare, a quo prohibentur cantare. Comparate nunc illius ieiunium, et illorum vinum. Et in me psallebant qui bibebant vinum: vinum erroris, vinum impietatis, vinum superbiae.

Universae viae Domini misericordia et veritas.

17. (v 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim malediceris, et quid agas non habes; quando tibi iactantur opprobria, et quomodo corrigas eum a quo iactantur non invenis, nihil tibi restat nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae. Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae. Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae, subiunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae Domini. Quare misericordia? Dimittendo peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate salutis tuae.

Iniquitati non consentiendum.

18. (v 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat: Infixus sum; modo dicit: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo iam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum.

Peccata sunt accusanda, non excusanda.

19. (v 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed iam demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas demersit me, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat secundum spiritum. Quibus dictum est: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam ; hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, iam corpore haesimus; fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum, neque coartet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae: illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus, si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum: ut est in alio quodam psalmo scriptum: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet ; clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris iniquitatem ipsius, et dixerit: Vere peccavi, fateor; non super eum clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere: Quid enim mali feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator.



Aug. in Psalmos enar. 68