Aug. in Psalmos enar. 36

IN PSALMUM 36 ENARRATIO. Sermo 1 Utiliter ignoramus quando novissimus dies venturus sit.

36
(
Ps 36)

1. Novissimus dies terribiliter venturus auditur eis qui securi esse bene vivendo nolunt, et male vivere diu volunt. Utiliter autem Deus latere voluit illum diem, ut semper sit paratum cor ad exspectandum quod esse venturum scit, et quando venturum sit nescit: Quia vero Dominus noster Iesus Christus magister nobis missus est, etiam Filium hominis dixit nescire illum diem, quia in magisterio eius non erat ut per eum sciretur a nobis. Neque enim aliquid scit Pater quod Filius nescit: cum ipsa scientia Patris illa sit, quae sapientia eius est: est autem sapientia eius Filius eius, Verbum eius. Sed quia nobis scire non proderat, quod quidem ille noverat, qui nos docere venerat, non tamen hoc quod nobis nosse non proderat; non solum sicut magister aliquid docuit, sed sicut magister aliquid non docuit. Tamquam enim magister sciebat et docere quod proderat, et non docere quod oberat. Sic autem quodam genere locutionis nescire Filius dicitur quod non docet: id est, nescire dicitur quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum, quia pigros nos facit. Quomodo contra dicitur a Domino: Nunc cognovi. Dictum est Abrahae: Nunc cognovi quod timeas tu Deum. Hoc Deus noverat et ante illam probationem. Nam illa probatio ideo facta est, ut nos nossemus quod Deus iam noverat, et propter nos docendos conscriberetur, quod ante documentum ille noverat: et fortasse et ipse Abraham nondum noverat quas vires haberet fides eius: unusquisque enim se tentatione tamquam interrogatus agnoscit: sicut Petrus quas vires haberet fides eius utique nesciebat, quando dixit Domino: Tecum sum usque ad mortem. Dominus autem qui noverat eum, praedixit ubi deficeret, praenuntians illi infirmitatem eius, tamquam tacta vena cordis eius. Proinde Petrus, qui ante tentationem praesumpsit de se, in tentatione didicit se. Sic ergo non absurde sentimus et patrem nostrum Abraham cognovisse vires fidei suae, ubi iussus immolare unicum filium suum, non dubitavit nec trepidavit ei offerre qui dederat; quia quemadmodum nescivit unde daturus erat nondum natum, sic credidit posse reparare immolatum. Dixit ergo Deus: Nunc cognovi: quod intellegimus. Nunc cognoscere te feci: secundum locutiones quas commendavimus: Pigrum frigus, quod pigros faciat; et laetum diem, quod laetos faciat: sic cognoscens, quod cognoscentes faciat. Inde est illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Dabis enim profecto Domino Deo nostro. Deo summo, Deo vero magnam ignorantiam, quod utique sacrilegum esse intelleges, si sic acceperis: Tentat vos Dominus ut sciat, tamquam ipse de nostra tentatione concipiat scientiam, in quo erat ante ignorantia. Sed quid est: Tentat vos, ut sciat? Tentat vos, ut scire vos faciat. Accipite ergo a contrario regulam intellegentiae; et quemadmodum cum Deum auditis dicere: Cognovi, intellegitis: Cognoscere vos feci: sic et cum auditis de Filio hominis, id est de Christo dici quod illum diem nesciat, intellegite dici quod nescire faciat. Quid est autem, nescire faciat? Occultet, ut nesciatur quod nobis prodi non prodest. Hoc est quod dixi, magistrum bonum nosse quid prodat, nosse quid legat: sicut quaedam eum legimus distulisse. Unde intellegimus non omnia promenda esse, quae capere non possunt hi quibus promuntur. Dicit enim alibi: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Dicit et Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: neque enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Quo proficit iste sermo? Ut quoniam diem novissimum scimus venturum, utiliter autem scimus venturum et utiliter ignoramus quando venturus sit, paratum cor habeamus bene vivendo; et non solum non timeamus venturum illum diem, sed et amemus. Dies quippe ille sicut infidelibus laborem auget, sic fidelibus finit. Quid autem horum duorum esse velis, antequam veniat, nunc est in potestate; cum venerit, non erit. Elige ergo cum tempus est: quia Deus quod misericorditer occultat, misericorditer differt. In quocumque genere vitae inveniuntur probi et reprobi.

2. Iam vero quia in quocumque genere vitae, quod habet aliquam professionem, non omnes inveniuntur probi, non omnes reprobi, ex hoc apparet, quia de quibusdam hominum generibus, quae per similitudines in Evangelio modo proposita audivimus, sic concluditur: Unus assumetur, et unus relinquetur. Assumetur bonus, relinquetur malus. Videntur duo in agro; eadem professio est, sed non idem cor. Professionem vident homines, cor novit Deus. Quodlibet ergo ager significet. Unus assumetur, et unus relinquetur. Non quasi dimidia pars assumetur, et dimidia relinquetur: sed genera hominum duo dicit. Et si aliud eorum sit in paucis, aliud in multis: Unus assumetur, et unus relinquetur: hoc est, unum genus assumetur, et alterum relinquetur. Sic in lecto, sic in molendino. Exspectatis fortasse quid ista sint: videtis tecta esse, et similitudinibus quibusdam involuta. Potest mihi aliud videri, alteri aliud: sed neque ego eo quod dixero praescribo alteri ad meliorem intellectum, nec ille mihi ad utrumque accipiendum, si utrumque cum fide concordat. Videntur enim mihi in agro laborare qui praesunt Ecclesiis; sicut Apostolus dicit: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Nam et architectum se dicit, cum dicit: Ut sapiens architectus fundamentum posui: et agricolam, cum dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. In molendino ergo duas dixit, non duos; credo, quod haec figura ad plebes pertineat: quia praepositi regunt, plebes reguntur. Et molendinum puto dictum mundum istum; quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit. Sunt ergo qui de actionibus mundi non recedunt: sed tamen et ibi alii bene operantur; alii male; alii sibi amicos faciunt de mammona iniquitatis, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna, quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare alii ista neglegunt, quibus dicitur ibi: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Proinde, quia de his qui versantur in negotiis et operibus huius mundi, alii diligunt benefacere indigentibus, alii neglegunt: tamquam de duabus in molendino una assumetur, et una relinquetur. Lectum autem positum arbitror pro quiete: quia sunt qui neque actiones mundi pati volunt, sicut sunt coniugati homines habentes domos, familias, filios; neque aliquid in Ecclesia agunt, sicut praepositi velut in agricultura laborantes; sed velut ad haec infirmi, secedunt ad otium, et quieti esse diligunt; veluti memores infirmitatis suae, non se committentes magnis actionibus, et quodammodo in strato infirmitatis rogantes Deum. Et ipsa professio habet bonos, habet fictos: proinde etiam ex his unus assumetur, et unus relinquetur. Ad quamcumque professionem te converteris, para te pati fictos: alioquin si te non paraveris, invenies quod non sperabas, et deficies aut perturbaberis. Ad omnia ergo te paratum facit qui tibi loquitur, cum tempus est et illi loquendi, nondum iudicandi, et tibi audiendi, nondum frustra poenitendi. Est enim modo poenitentia non frustra: erit tunc frustra. Non enim tunc non poenitebit homines male vixisse: sed nullo modo illis iustitia Dei revocat quod sua iniustitia perdiderunt. Iustum enim est apud Deum, ut modo impertiat misericordiam, tunc exerceat iudicium. Ideo nunc non tacetur. An tacetur? Arguat quisque, murmuret, si non per totum orbem haec Scriptura recitatur atque cantatur; si cessat etiam venalis ferri per publicum.

In hac vita malos videmus florere, bonos laborare.

3. (vv 1.2.] Sed revera hoc te perturbat hominem christianum, quia vides male viventes felices, rerum istarum copia circumfluere, sanos esse, superbis dignitatibus eminere, incolumem habere domum, gaudia suorum, obsequia clientium, excellentissimas potentias, nihil triste interpellare vitam ipsorum: mores nequissimos vides, facultates copiosissimas perspicis; et dicit cor tuum nullum esse divinum iudicium, omnia casibus ferri et fortuitis motibus ventilari. Nam si Deus, inquis, res humanas respiceret, floreret illius iniquitas, et mea innocentia laboraret? Omnis morbus animi habet in Scripturis medicamentum suum: qui ergo sic aegrotat, ut ista dicat in corde suo, bibat potionem psalmi huius. Quid est? Iterum inspiciamus quid dicebas? Quid dicebam, inquis, nisi quod vides? Mali florent, boni laborant: quomodo ista videt Deus? Accipe, bibe: ipse tibi hanc, de quo ista murmuras, temperavit potionem: tantum ne recuses saluberrimum poculum; accommoda per aurem os cordis, et bibe quod audis: Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tamquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent. Quod tibi longum videtur, cito est Deo: subiunge te Deo, et tibi cito erit. Quod ait foenum, hoc intellegimus olera prati. Vilia quaedam sunt, et superficiem terrae tenentia, altam radicem non habent. Proinde per hiemem virent: at ubi sol aestatis fervescere coeperit, arescent. Modo ergo tempus est hiemis, gloria tua nondum apparet: sed si alta radix est caritatis tuae, sicut multarum arborum per hiemem, transit frigus, veniet aestas, id est iudicii dies: tunc arescet viror foeni, tunc apparebit arborum gloria. Mortui enim estis, ait Apostolus: quomodo videntur arbores per hiemem, quasi aridae, quasi mortuae. Ergo quae spes, si mortui sumus? Intus est radix: ubi radix nostra, ibi et vita nostra; ibi enim caritas nostra. Et vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Quando arescit qui sic habet radicem? Quando autem erit ver nostrum? quando aestas nostra? quando nos circumvestit dignitas foliorum, et ubertas fructuum locupletat? quando hoc erit? Audi quod sequitur: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. Quid ergo modo? Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tamquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent. Dominus merces est sanctorum.

4. (vv 3.4.] Quid ergo tu? Spera in Dominum. Illi enim sperant non in Dominum: spes illorum mortalis, spes illorum caduca, fragilis, volatica, transitoria, inanis erit. Spera in Dominum. Ecce spero, quid ago? Et fac bonitatem. Noli malitiam, quam respicis in illis male florentibus: fac bonitatem, et inhabita terram. Ne forte bonitatem extra inhabitationem terrae facias. Terra enim Domini, Ecclesia eius est: ipsam rigat, ipsam colit ille agricola Pater. Multi enim quasi exercent bona opera, sed quia non inhabitant terram, non pertinent ad agricolam. Ergo fac bonitatem, non extra terram, sed inhabita terram. Et quid habebo? Et pasceris in divitiis eius. Quae sunt divitiae eius terrae? Divitiae eius Dominus eius, divitiae eius Deus eius. Ipse est ille cui dicitur; Pars mea, Domine. Ipse est ille de quo dicitur: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Recenti sermone commendavimus Caritati vestrae, et Deum esse possessionem nostram, et nos esse possessionem Dei. Audi quia divitiae terrae huius ipse est: vide quid sequitur: Delectare in Domino. Tamquam quaesieris, et dixeris: Ostende mihi divitias terrae illius, in qua me iubes habitare; Delectare, inquit, in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5. Signanter accipe petitiones cordis tui. Discerne petitiones cordis tui a petitionibus carnis, discerne quantum potes. Nec frustra dictum est in quodam psalmo: Deus cordis mei. Ibi enim sequitur et dicit: Et pars mea Deus meus in saecula. Verbi gratia, caecus est corpore, rogat ut illuminetur. Ista roget, quia et ista Deus facit, et ista Deus praestat: sed rogant haec etiam mali. Petitio haec carnis. Infirmatur, rogat se salvum fieri: salvus fit moriturus. Et ista petitio carnis est: et si qua sunt talia. Petitio cordis quae est? Sicut petitio carnis est, velle sibi reparari oculos, utique ad videndam istam lucem, quae talibus oculis videri potest: ita petitio cordis ad aliam lucem pertinet. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Spes nostra in Domino.

6. (vv 5.6.] Ecce desidero, rogo, volo: egone implebo? Non. Quis ergo? Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Indica illi quid patiaris, indica illi quid velis. Quid enim pateris? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quid ergo vis? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse faciet, cum revelaveris ad eum viam tuam, vide quid sequitur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quid ergo facturus est, quia dictum est: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: quid faciet? Et educet sicut lumen iustitiam tuam. Modo enim abscondita est iustitia tua: in fide res est, nondum in specie. Aliquid credis ut facias, nondum vides quod credis. Cum autem coeperis videre quod credidisti, educetur in lumine iustitia tua:

2021

quia iustitia tua erat fides tua Iustus enim ex fide vivit. Promittitur nobis vita aeterna.

7. Et educet velut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem: hoc est clarum lumen. Parum erat dicere, ut lumen. Lumen enim iam dicimus et cum albescit, lumen dicimus et cum sol oritur: sed nunquam est clarior lux quam medio die. Non solum ergo educet sicut lumen iustitiam tuam, sed erit iudicium tuum tamquam meridies. Modo enim iudicas sequi Christum, hoc proposuisti, hoc elegisti, hoc est iudicium tuum: nemo tibi ostendit quod promisit: promissorem adhuc tenes, exhibitorem autem exspectas: in iudicio ergo fidei tuae elegisti sequi quod non vides. In abscondito est iudicium tuum, adhuc reprehenditur et irridetur ab infidelibus: Quid credidisti? Quid tibi Christus promisit? Quia immortalis eris, et dabit tibi vitam aeternam? ubi est hoc? quando dabit? quando fieri potest? Iudicas tamen tu magis sequi Christum promittentem quod non vides, quam impium reprehendentem credidisse te quod nondum vides. Et hoc est iudicium tuum: et quale sit iudicium tuum, adhuc non apparet: in isto saeculo quasi nox est. Quando ergo educet iudicium tuum velut meridiem? Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. Cum venerit iudicii dies, et venerit Christus, et congregaverit omnes gentes iudicandas, quid erit tunc? Impius ubi abscondet perfidiam suam, cum videro fidem meam? Ergo modo quid? Angustiae, tribulationes et tentationes. Et beatus qui perdurat: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Nec cedat insultatoribus, ne eligat hic florere ut ex arbore foenum fiat.

8. (vv 7-9.] Quid igitur debeo? Quid debeas audi: Subditus esto Domino, et obsecra eam. Hoc sit vita tua, obedire praeceptis eius. Hoc est enim subditum illi esse, et obsecrare, donec det quod promisit. Perseveret bonum opus, perseveret et oratio. Oportet enim semper orare, et non deficere. In quo appares subditus? Faciendo quod praecepit. Sed mercedem nondum accipis, forte quia capere nondum potes. Iam enim ille potest dare, sed tu non potes accipere. Exercere operibus, labora in vinea: finito die pete mercedem: fidelis est qui te adduxit ad vineam. Subditus esto Domino, et obsecra eum. Vita impiorum felicitas transitoria.

9. Ecce facio; subditus sum Domino, et obsecro cum. Sed quid tibi videtur? Vicinus ille nequam, male agens et florens est; furta eius, adulteria eius, rapinas eius ego novi; in omnibus elatus, superbus, per iniquitatem exaltatus non me dignatur agnoscere: in his quomodo durabo? Morbus ille est, bibe contra: Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. Prosperatur, sed in via sua: laboras, sed in via Dei. Illi prosperitas in via est, in perventione infelicitas: tibi labor in via, in perventione felicitas; quoniam iter impiorum peribit. Novit Dominus iras iustorum, et iter impiorum peribit. Has vias ambulas quas novit Dominus; et si laboras in eis, non te fallunt. Via vero impiorum felicitas transitoria: finita via, peracta est felicitas. Quare? Quia via illa lata est, finis eius in profundum inferni perducit. Via vero tua angusta est, et pauci ingrediuntur per eam : sed ad quam latitudinem perveniant debes cogitare. Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque indignationem. Quid stomacharis? Quid per iracundiam et indignationem istam aut blasphemas, aut prope blasphemas? In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque indignationem. Nescis quo te provocet ira ista? Dicturus es Deo quia iniquus est, illuc pergit. Ecce ille quare felix est, et ille infelix est? Vide quid pariat: offoca malam conceptionem. Desine ab ira, et derelinque indignationem, ut iam resipiscens dicas: Turbatus est prae ira oculus meus. Quis oculus, nisi fidei? Interrogo oculum fidei tuae: Credidisti in Christum; quare credidisti? Quid tibi promisit? Si felicitatem saeculi huius tibi promisit Christus, murmura adversus Christum, murmura adversus illum, quando vides infidelem felicem. Quid tibi promisit felicitatis? Quid nisi in resurrectione mortuorum? Quid autem in hac vita? Quod ipse: quod ipse, inquam. An dedignaris, serve discipule, quod Dominus, quod magister? Nonne a ipso audis: Non est servus maior domino suo, et non est discipulus super magistrum ? Ille pro te dolores, flagella, opprobria, crucem, mortem passus est. Et quid horum iusto debebatur? quid non tibi peccatori debebatur? Ergo tene directum oculum tuum, ne turbetur prae ira: Desine ab ira, et derelinque indignationem. Ne subaemuleris ut maligne facias: quasi imitando eum qui maligne faciendo floret ad tempus. Ne subaemuleris, ut maligne facias. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sed felicitatem eorum video. Crede illi qui dicit: Exterminabuntur: quia melius ille videt quam tu, cuius oculum turbare ira non potest. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sustinentes autem Dominum. Non enim aliquem fallacem, sed utique ipsam veritatem: non enim aliquem minus valentem, sed utique omnipotentem. Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram, nisi illam Ierusalem, cuius amore qui exardescit, perveniet ad pacem? Securi diem iudicii exspectemus.

10. (v 10.] Sed quamdiu peccator floret? quamdiu sustinebo? Festinas: cito erit quod tibi diu est. Infirmitas facit diu videri quod cito est. Quomodo inveniuntur desideria aegrotorum? Nihil tamdiu, quam ut calix sitienti temperetur. Utique festinatur a suis, ne forte offendatur infirmus. Quando fiet? quando coquetur? quando dabitur? Celeritas est in illis qui tibi serviunt, sed infirmitas tua diuturnum putat quod cito agitur. Ergo videte medicum nostrum blandientem infirmo dicenti: Quamdiu durabo? quamdiu erit? Et adhuc pusillum, et non erit peccator. Inter peccatores certe gemis, de peccatore gemis: pusillum, et non erit. Ne forte, quia tibi dixi: Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram, ne sustinentiam istam longissimam putes; modicum sustine, sine fine accipies quod sustines. Adhuc pusillum: modicum. Recole annos ab Adam usque in hodiernum diem, percurre Scripturas: heri pene ille de paradiso lapsus est. Tot saecula emensa et evoluta sunt. Ubi sunt praeterita tempora? Sic pauca quae restant, utique transibunt. Si toto illo tempore viveres, ex quo Adam de paradiso dimissus est usque in hodiernum diem; certe videres vitam tuam non fuisse diuturnam, quae sic avolasset. Unius autem cuiusque hominis vita quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam senectutem, quid est? Nonne aura est matutina? Ergo longe sit dies iudicii, quando erit retributio iniustorum et iustorum: tuus certe dies ultimus longe abesse non potest. Ad hunc te praepara. Qualis enim exieris de hac vita, talis redderis illi vitae. Post vitam istam parvam nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Nondum ibi eris, quis nescit? Sed iam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum pauperem, dives ille superbus et sterilis in mediis suis tormentis vidit a longe requiescentem. In illa requie positus, certe securus exspectas iudici diem, quando recipias et corpus, quando immuteris, ut angelo aequeris. Ergo quantum est quod festinamus, et dicimus: Quando erit? Tardum erit? Hoc dicturi filii nostri, et hoc dicturi nepotes nostri: et cum singuli quique sibi succedentes haec dicturi sunt, sic transit quod adhuc pusillum futurum est, quemadmodum transiit totum quod iam praeteritum est. O infirme! Adhuc pusillum, et non erit peccator. De peccatore facit Deus flagellum iustorum.

11. Et quaeres locum eius, et non invenies. Ostendit, quid dixit, non erit: non quia omnino non erit, sed quia ad nullos usus esse poterit. Si enim omnino non erit, nec torquebitur: iam ergo securitas data est peccatori, ut dicat: Faciam quidquid volo quamdiu vivo, postea non ero. Non erit qui doleat, non erit qui torqueatur? Et ubi est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius ? Sed forte missi in ignem illum non erunt, et consumentur. Non illis diceretur: Ite in ignem aeternum; quia non futuris non esset aeternus. Et tamen quid illic futurum sit eis, utrum omnino consumptio, an dolor et cruciatus, non tacuit Dominus dicens: Ibi erit ploratus et stridor dentium. Quomodo ergo plorabunt et stridebunt dentibus, si non erunt? Quomodo ergo hic Adhuc pusillum, et non erit peccator, nisi quomodo in sequenti versu exposuit: Et quaeres locum eius, et non invenies? Quid est, locum eius? Usum eius. Habet enim aliquem usum peccator? Habet. Hic utitur illo Deus ad probandum iustum, quomodo usus est diabolo ad probandum Iob, quomodo usus est Iuda ad tradendum Christum. Est ergo in hac vita quod agatur de peccatore. Hic est ergo locus eius, quomodo est in fornace aurificis locus paleae. Ardet palea, ut aurum purgetur: sic saevit impius, ut iustus probetur. Sed cum transierit tempus probationis nostrae, quando non erunt qui probentur, non erunt per quos probentur. Numquid quia diximus: Non erunt qui probentur, non erunt ipsi? Sed quia iam non opus erit peccatoribus per quos iusti probentur: Et quaeres locum eius, et non invenies. Modo quaere locum peccatoris, invenies. De peccatore fecit Deus flagellum, dedit ei et honorem, dedit ei et potestatem. Aliquando enim facit hoc; dat peccatori potestatem, flagellantur inde res humanae, emendantur inde pii. Peccatori illi hoc reddetur quod debetur: et tamen factum est de illo unde proficiat pius, unde deficiat impius. Quaeres locum eius, et non invenies. Iustis quidquid desiderant pax erit.

12. (v 11.] Mansueti autem haereditate possidebunt terram. Terra est illa de qua saepe locuti sumus, Ierusalem sancta, quae liberabitur de peregrinatione ista, et in aeternum vivet cum Deo et de Deo. Ergo haereditate possidebunt terram. Quae erunt deliciae ipsorum? Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectetur hic impius ille in multitudine auri, in multitudine argenti, in multitudine mancipiorum, in multitudine postremo baiarum, rosarum, vinolentiae, lautissimorum et luxuriosorum conviviorum. Haec est potentia cui invides, iste flos est qui te delectat? Nonne etsi semper sic esset plangendus esset? Quae erunt autem deliciae tuae? Et delectabuntur in multitudine pacis. Aurum tuum pax, argentum tuum pax, praedia tua pax, vita tua pax, Deus tuus pax. Quidquid desideras, pax tibi erit. Quia hic aurum quod est, non potest tibi esse argentum; quod vinum est, non potest tibi esse panis; quod tibi lux est, non potest esse potus: Deus tuus totum tibi erit. Manducabis eum, ne esurias; bibes eum, ne sitias; illuminaberis ab eo, ne sis caecus; fulcieris ab eo, ne deficias; possidebit te totum integrum, totus integer. Angustias non ibi patieris cum eo cum quo totum possides: totum habebis, totum et ille habebit; quia tu et ille unum eritis, quod unum totum et ille habebit qui vos possidet. Hae sunt reliquiae homini pacifico. Hoc cantavimus: qui versus longe quidem est in isto psalmo ab his tractatis versibus. Sed quia ipsum cantavimus, ad ipsum claudere debemus. Tu tantum securus esto; custodi innocentiam, pretiosa res est. Furari vis aliquid, credo, ut acquiras: vide quo manum mittis, et unde tollis. Hac vis acquirere, hac perdis: acquiris pecuniam, perdis innocentiam. Evigilet potius cor tuum: qui volebas acquirere pecuniam et perdis innocentiam, perde potius pecuniam: Custodi innocentiam, et vide directionem, quia diriget te Deus, ut omnia quaecumque vult, velis et tu: ipsa enim est directio. Nam si tu nolis quod Deus vult, curvus eris, et pravitas tua non te permittet planari recto. Custodi ergo innocentiam, vide directionem: et noli putare quia finita ista vita, finitus est homo; quia sunt reliquiae homini pacifico.





IN PSALMUM 36 ENARRATIO. Sermo 2

362
(
Ps 36)

1. De psalmo isto loqui Caritati vestrae, et iussi sumus, et obtemperare debuimus. Voluit enim Dominus propter imbrium nimietatem retardare profectionem nostram; et imperatum est nobis, ne vacaret hic erga vos lingua nostra, cum cordis nostri negotium semper sitis, sicut et nos vestri. Commendaveramus autem iam voluntatem Dei in isto psalmo, quid nos velit docere, quid admonere, contra quid cautos esse, et quid tolerare, et quid sperare. Duo enim genera hominum, iustorum et iniquorum, in hac terra et in hac vita commixta sunt. Habent singula ista genera proprias intentiones cordis sui. Genus iustorum conatur in sublimia per humilitatem: genus iniquorum praeponderat ad inferiora per elationem. Hoc enim se deprimit ut surgat, illud se extollit ut cadat. Ex eo fit ut unum genus toleret, alterum toleretur; propositumque sit iustis ipsos etiam iniquos in vitam aeternam lucrari, propositum autem iniquis reddere mala pro bonis, et eos qui sibi vitam aeternam volunt, si fieri potest, etiam vita temporali privare. Aegre enim fert, et iniustus iustum, et iustus iniustum: oneri sibi sunt. Nemo dubitat quod isti duo alterutrum sibi oneri sunt, sed diversis intentionibus. Ad hoc enim iustus iniusto oneri est, quia iniustum eum esse non vult, sed eum iustum fieri, et optat votis, et conatur factis: iniustus autem sic odit iustum, ut nolit eum esse, non ut bonum velit esse. Quanto enim bonus est, tanto magis oneri est iniquitati illius. Et laborat quidem, si fieri potest, ut eum iniustum faciat; si autem non potest, de medio tollat, et a suo taedio molestiaque removeat. Sed et si eum fecerit iniustum, nihilominus oneri illi erit. Non enim iustus tantum iniusto oneri est, sed et duo iniusti vix se patiuntur: et quando se videntur diligere, conscientiam sibi debent, non amicitiam. Tunc autem secum concordant, quando in perniciem iusti conspirant, non quia se amant, sed quia cum qui amandus erat simul oderunt. Contra hoc genus hominum indicit nobis Dominus Deus noster tolerantiam et affectum illum caritatis, quem novimus in Evangelio, praecipiente nobis Domino et dicente: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos. Sicut et Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Contende cum malo, sed de bonitate. Ipsa est enim vera contentio, vel potius certamen salubre, ut sit bonus contra malum, non ut sint duo mali. Solus Deus novit diem vindictae.

2. (vv 12.13.] Ergo ad psalmum respicite. Primae partes iam tractatae sunt, sequuntur haec.

Observabit peccator iustum, et stridet super eum dentibus suis: Dominus autem irridebit eum. Quem? Utique peccatorem stridentem super iustum dentibus suis. Unde autem Dominus irridebit eum? Quoniam prospicit quod veniet dies eius. Acerbus videtur, cum minatur iusto nesciens horam sui crastinam: Dominus autem videt, et prospicit diem eius. Quem diem? Quo reddet unicuique secundum opera sua. Thesaurizat enim sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Sed Dominus prospicit, tu autem non prospicis; indicavit tibi qui prospicit. Tu diem iniusti quo poenas pensurus est ignorabas: sed qui scit, non te celavit. Non parva pars scientiae est, scienti coniungi. Ille habet oculos cognitionis, tu habeto credulitatis. Quod videt Deus, crede tu. Veniet enim dies iniusti, quem prospicit Deus. Qui dies? Cuiusque vindictae. Necesse est enim ut vindicetur in impium, vindicetur in iniustum, sive convertat se, sive non se convertat. Si enim se converterit, hoc ipsum in illo vindicatur; quod periit iniquitas. Nonne irrisit Dominus prospiciens dies iniquorum duorum, et Iudae traditoris et Sauli persecutoris ? Unius diem prospexit ad poenam, alterius ad iustitiam. In utrumque vindicatum est: ille est gehennae ignibus deputatus, iste coelesti voce prostratus. Ergo et tu quem pateris iniquum, per oculos fidei prospice cum Deo dies eius; et cum eum videris in te saevientem, die tibi: Iste aut correctus, mecum erit; aut perseverans, mecum non erit. Nunc iusti patientur, tunc persecutores punientur.

3. (vv 14-16.] Quid enim? Iniustitia iniusti tibi nocet, et illi non nocet? Unde fieri potest, ut iniquitas eius, quae per eius indignationem et odium procedit ad laedendum te, non prius ipsum vastet intus, quam te tentet foris? Tuum corpus premit adversitas, illius animum putrefacit iniquitas. Nam et quidquid in te profert, in illum redit. Eius enim persecutio te facit purgatum, illum reum. Cui ergo plus nocet? Ecce saeviendo exspoliavit te: quis damno graviore percutitur, qui amittit pecuniam, an qui amittit fidem? Norunt dolere damna ista, qui habent oculum interiorem. Multis enim fulget aurum, fides non fulget. Habent quippe oculos unde aurum videant: unde fidem videant, non habent. Nam si haberent et viderent, utique plus amarent: et tamen quando eis frangitur fides, clamant, invidiam faciunt, et dicunt: O fides! ubi est fides? Amas eam ut exigas; ama ut exhibeas. Ergo quia omnes qui persequuntur iustos, graviore damno feriuntur, et graviore pernicie afflictantur, cum in eis vastatur ipse animus; sequitur, et ostendit hoc psalmus: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum: ut deiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Framea eorum intret in cor ipsorum. Facile est ut framea eius, id est, gladius eius perveniat ad corpus tuum, sicut pervenit gladius persecutorum ad corpora martyrum; sed percusso corpore, cor mansit illaesum: illius autem cor qui gladium eduxit in corpus iusti, non plane mansit illaesum. Hoc psalmus iste testatur. Framea eorum non intret, dixit, in corpus eorum: sed: Framea eorum intret in cor ipsorum. In corpore occidere voluerunt, in anima moriantur. Illos enim quorum corpora interficere voluerunt, securos Dominus fecit, dicens eis: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Quale est autem saevire gladio, nec posse occidere nisi corpus inimici, et posse occidere animam suam? Desipiunt, contra se saeviunt, insaniunt, non se vident: tamquam si vellet aliquis per corpus suum ferrum traicere, ut conscinderet tunicam alterius. Attendis quo pervenisti, et non attendis qua traiecisti: illius conscidisti vestem, tuam carnem. Constat ergo plus esse quod se laedunt iniqui, et quod sibi nocent, quam quod sibi videntur nocere illis quos oderunt. Framea ergo eorum intret in cor ipsorum. Sententia Domini est aliter fieri non potest. Et arcus eorum conteratur. Quid est, arcus eorum conteratur? Insidiae ipsorum frustrentur. Superius enim dixerat: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum. Gladii eductionem, intellegi voluit apertam oppugnationem: arcus autem intentionem, occultas insidias intellegi voluit. Ecce gladius eius perimit eum, et dispositio insidiarum eius frustratur. Quid est, frustratur? Nihil nocet iusto. Quomodo ergo nihil ei nocuit, verbi gratia, quem sic exspoliavit, cui tollendo res suas ad angustias perduxit? Habet quod cantet: Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas. Proponitur exemplum passionis Christi.

4. (v 17.] Sed potentes sunt iniqui, et multa faciunt, et suppetit eis rerum effectus; agendi celeritas, iussionem obedientia sequitur. Numquid semper sic? Quoniam brachia peccatorum conterentur. Brachia ergo eorum, potentia eorum. Quid facturus est in gehenna? An quod facit ille dives, qui apud superos epulabatur, apud inferos torquebatur ? Brachia ergo eorum conterentur. Confirmat autem iustos Dominus. Quomodo eos confirmat? quid eis dicit? Quod dicitur in alio psalmo: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid est hoc: Sustine Dominum? Ad tempus laboras, in aeternum non laborabis:

brevis est molestia tua, aeterna erit beatitudo tua: ad modicum doles, sine fine gaudebis. Sed inter molestias incipis labi? Proponitur exemplum et passionum Christi. Vide quid pro te pertulit, qui quare perferret non habebat. Quantacumque patiaris, non pervenies ad illas insultationes, ad illa flagella, ad illam ignominiosam vestem, ad illam spineam coronam, ad illam postremo crucem non pervenies, quia iam et de poena generis humani sublata est. Cum enim sub antiquis scelerati crucifigerentur, modo nullus crucifigitur. Honorata est, et finita. Finita est in poena, manet in gloria. A locis suppliciorum fecit transitum ad frontes imperatorum. Qui tantum honorem dedit poenis suis, quid servat fidelibus suis? His ergo rebus, his verbis, his allocutionibus, hoc tali exemplo confirmat iustos Dominus. Saeviant quantum voluerint, et quantum permissi fuerint peccatores: confirmat iustos Dominus. Quidquid acciderit iusto, voluntati divinae deputet, non potestati inimici. Saevire ille potest: ferire, si ille noluerit, non potest. Et si ille voluerit ut feriat, novit suum quemadmodum excipiat: Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Quid sibi ergo plaudit iniquus, quia flagellum sibi de illo fecit Pater meus? Illum assumit ad ministerium, me erudit ad patrimonium. Nec attendere debemus quantum permittat iniustis, sed quantum servet iustis.

5. Sed debemus optare etiam illis per quos flagellamur, ut convertantur, et flagellentur. Sic enim suos fideles erudiebat, qui de Saulo flagellum sibi fecerat, sed postea convertit et Saulum. Et cum Ananiae sancto, a quo baptizatus est Saulus, diceret Dominus, illum suscipiendum esse Saulum, quia vas esset electionis; respondit Ananias, timens et exhorrescens audita fama Sauli persecutoris; Domine, audivi, inquit, ego de viro isto quantas persecutiones sanctis tuis fecerit in Ierosolyma, et nunc acceptis litteris vadit, ut ubicumque invenerit invocantes nomen tuum, trahat et liget, et ad pontifices adducat. Et contra Dominus: Sine, inquit, ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Reddam illi, inquit, vindicabo me de illo; et patietur pro nomine meo, qui saevit in nomen meum. Erudio vel erudivi per cum alios, erudiam et ipsum per alios. Factum est hoc, et novimus quanta sustinuerit Saulus, multo plura quam fecerat, quasi avarus exactor cum usuris recepit quod dederat.

6. Sed vide utrum in illo impletum sit quod modo psalmus dicit: Confirmat autem iustos Dominus. Non solum, inquit idem Paulus, cum multa mala pateretur, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Bene; plane iam iustus, iam confirmatus. Quomodo ergo isti iam confirmato nihil nocebant qui illum insectabantur, sic nec ipse illis quos persequebatur. Confirmat autem, inquit, iustos Dominus. Audi alias voces confirmati iusti. Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio. Quomodo haerebat, qui rebus talibus non separabatur? Confirmat autem iustos Dominus. Descenderant quidam prophetae de Ierosolyma, et impleti Spiritu sancto prophetaverunt eidem Paulo quod multa passurus esset in Ierusalem: ita ut quidam eorum: Agabus nomine, soluta zona alligaret se, quemadmodum solet fieri, ut his indiciis rerum futura demonstraret propheta, dicens: Sicut alligatum me videtis, sic oportet alligari hominem hunc in Ierosolymis. Fratres autem responso admonitum Saulum, iam Paulum, ne se tantis periculis committeret, coeperunt deterrere, et monendo et rogando revocare ne iret in Ierosolymam. Ille autem qui iam in eorum numero erat de quibus dictum est: Confirmat autem iustos Dominus; Quid, inquit, confringitis cor meum? Non facio animam meam pretiosam mihi. Quia iam dixerat eis quos parturierat in Evangelio: Et ipse impendar pro animabus vestris. Ego enim, inquit, non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini Iesu Christi.

7. (v 18.] Confirmat ergo iustos Dominus. Quomodo eos confirmat? Novit Dominus vias immaculatorum. Quando patiuntur mala, vias malas ambulare creduntur ab ignorantibus, ab his qui non noverunt videre vias immaculatorum. Ille qui eas novit, scit per quam rectum ducat mansuetos suos. Unde dixit in alio psalmo: Diriget mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Quomodo putatis detestatos homines transeuntes ulcerosum pauperem iacentem ante divitis ianuam ? Quomodo forte hunc occlusis naribus conspuebant? Noverat autem Dominus illi servare paradisum. Quomodo autem sibi optabat vitam illius qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide? Dominus autem qui prospiciebat dies illius, noverat eius futura tormenta, et sine fine tormenta. Ergo, Novit Dominus vias immaculatorum. De gloria futura.

8. Et haereditas eorum in aeternum erit. Hoc in fide habemus: Dominus numquid in fide? Dominus novit illa in tanta manifestatione, in quanta non possumus dicere, cum vel aequati Angelis erimus. Non enim nobis tam manifesta erunt, quae erunt manifesta, quam sunt manifesta illi qui nec commutari potest. Tamen et de nobis quid dictum est? Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Servatur ergo nobis nescio quod dulce spectaculum omnino: et si cogitari ex aliqua parte in aenigmate et per speculum potest, dici tamen nullo modo potest pulchritudo illius dulcedinis, quam servat Deus timentibus se, perficit autem sperantibus in se. Illuc parantur corda nostra in omnibus vitae huius tribulationibus et tentationibus. Noli mirari, quia in laboribus pararis: ad magnum aliquid pararis. Unde vox illa iusti confirmati: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quae erit futura gloria nostra, nisi aequari Angelis, et videre Deum? Quantum praestat caeco, qui illi oculos sanaverit, ut videat hanc lucem? Cum sanus factus fuerit ille, nec invenit quid dignum rependat sanatori suo: quantumlibet enim illi det, quid dabit tale quale ille praestitit? Ut plurimum det, aurum dabit, et multum aurum dabit: ille lucem praestitit. Ut noverit ille quia nihil dat, videat in tenebris quod dat. Quid ergo dabimus nos medico illi, oculos interiores nostros sananti, ad videndam quamdam lucem aeternam, quod est ipse? quid illi dabimus? Quaeramus, inveniamus, si possumus; et in angustiis inquisitionis nostrae exclamemus: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid invenit? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibiturus sum? Inde Petro: Amas me? Pasce oves meas : pro quibus biberet calicem Domini. Confirmat autem iustos Dominus. Novit Dominus vias immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. Spes nostra est in Deo ponenda.

9. (v 19.] Non confundentur in tempore malo. Quid est, Non confundentur in tempore malo? In die tribulationis, in die angustiarum non confundentur: sicut confunditur quem fallit spes. Quis est qui confunditur? Qui dicit: Ego quod sperabam non inveni. Non immerito: sperabas enim de te, aut sperabas de homine amico: maledictus autem qui spem suam ponit in homine. Confunderis, quia fefellit te spes, fefellit spes posita in mendacio: omnis enim homo mendax. Si autem ponas spem tuam in Deo tuo, non confunderis; quia ille in quo spem posuisti, falli non potest. Unde et ille quem paulo ante commemoravi, iustus confirmatus, positus in tempore malo, in die tribulationis, quia non confundebatur, quid ait?

Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Unde spes non confundit? Quia in Deo posita est. Ideo sequitur: Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Iam datus est nobis Spiritus sanctus, quomodo nos fallit cuius tale pignus tenemus? Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur. Est enim quaedam hic saturitas eorum. Nam dies famis, vitae huius sunt: aliis esurientibus, illi saturantur. Nam ille unde gloriaretur dicens: Gloriamur in tribulationibus, si egestatem intus pateretur? Videbantur foris angustiae, sed intus latitudo erat. Quisquis malus est male secum est.

10. (v 20.] Quid autem facit malus homo cum coeperit tribulari? Foris nihil habet, ablata sunt omnia, in conscientia nullum solatium est: non est quo exeat, quia dura sunt; non est quo intret, quia mala sunt. Merito ei fit quod sequitur: Quoniam peccatores peribunt. Quibus enim locus nusquam est, quomodo non peribunt? Consolatio non est in externis, non est in internis. Extra sunt enim a nobis, de quibus consolatio nulla est. Et universi qui Deum non habent, pecuniae, amicitiae, gloriae, facultatibus mundi serviunt, et quaecumque bona sunt corporalia, non possunt consolari intrinsecus, quomodo consolabatur ille plenus sagina interiore, et de ipsa sagina ructans: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Ergo illis peccatoribus non est locus in his quae foris sunt, quia ibi patiuntur tribulationes: conscientia illos non consolatur; non est bene illis secum, quia bene esse cum malo non potest. Quisquis autem malus est, male secum est: torqueatur necesse est sibi seipso tormento. Ipse est enim poena sua, quem torquet conscientia sua. Fugit ab inimico quo potuerit, a se quo fugiet? De nullo vivente desperandum est.

11. Ita quidam ex parte Donati venerat ad nos, accusatus et excommunicatus a suis, hic quaerens quod ibi perdiderat. Sed quia suscipi non potuit, nisi eo loco quo debuit: non enim deseruit illam partem quasi integer apud ipsos, ut appareret eum non necessitate, sed electione fecisse: quia ibi ergo habere non potuit quod quaerebat, quaerebat autem vanam elationem et falsum honorem, et quia hic non invenit quod ibi perdidit, et ipse periit. Gemebat saucius, et non consolabatur: erant enim in conscientia eius aculei horribiles taciti. Tentavimus consolari eum de verbo Dei: sed ille non erat de sapientibus formicis, quae sibi aestate collegerunt unde hieme vivant. Cum enim res sunt tranquillae, tunc homo sibi colligere debet verbum Dei, et recondere in intimis cordis sui, quemadmodum formica abscondit in cavernosis penetralibus labores aestatis. Per aestatem enim vacat hoc agere: venit autem hiems, id est, supervenit tribulatio; et nisi intus invenerit quod edat, necesse est ut fame dispereat. Iste ergo sibi non collegerat verbum Dei, supervenit hiems, non hic invenit quod quaerebat, consolari nisi inde non poterat, de verbo autem Dei nullo modo. Intus apud se nihil habebat, foris quod quaerebat non inveniebat: ardebat indignationum et dolorum facibus, agitabatur mens eius violenter, et tamdiu occulte, donec etiam erumperet in quosdam gemitus, ita ut inter fratres sonaret, et se audiri nesciret. Videbamus, et dolebamus vehementer, Deus scit, tantam poenam animae, tantas cruces, tantas gehennas, tanta tormenta. Quid pluribus? Impatiens loci humilis, cui si saperet, posset esse locus salubris, talis apparuit, ut etiam proiceretur. Neque hinc desperare debemus, fratres, de aliis, qui forte elegerint veritatem, non secuti fuerint necessitatem. Usque adeo enim de caeteris desperandum non est, ut nec de isto desperem, quamdiu vivit. De nullo enim vivente desperandum est. Hoc ergo, fratres, ex occasione hac scire debuit Caritas vestra, ne quis forte aliud vobis dicat. Nam subdiaconus eorum, qui, cum ei nulla quaestio ibi commoveretur, elegit catholicam pacem et unitatem, et illis dimissis venit, venit revera sicut eligens quod bonum est, non sicut repudiatus a malis: sic acceptus est, ut de eius conversione gaudeamus, et eum vestris orationibus commendemus. Potens est enim Deus, qui eum faciat etiam atque etiam meliorem. Caeterum de nullo pronuntiandum est in aliquam partem, sive in bonam, sive in malam. Quamdiu enim hic vivitur, crastinus dies semper ignoratur. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: quoniam peccatores peribunt.

12. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. Ex ipsa similitudine rem quam insinuavit, agnoscite. Fumus a loco ignis erumpens in altum extollitur, et ipsa elatione in globum magnum intumescit: sed quanto fuerit globus ille grandior, tanto fit vanior; ab illa enim magnitudine non fundata et solidata, sed pendente et inflata, it in auras atque dilabitur, ut videas ipsam ei obfuisse magnitudinem. Quanto enim plus erectus est, quanto extentus, quanto diffusus undique in maiorem ambitum, tanto fit exilior, et deficiens, et non apparens. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. De talibus dictum est: Sicut Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Unde autem resistunt veritati, nisi inflatione tumoris sui, euntes in ventos, extollentes se quasi iustos et magnos? Quid autem de illis ait? Tamquam de fumo: Sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. Ipsa est caritas quae dicitur et voluntas bona.

13. (v 21.] Feneratur peccator, et non solvet. Accipit, et non reddet. Quid non reddet? Gratiarum actionem. Quid enim a te vult Deus, aut quid exigit Deus, nisi quod tibi prosit? Et quanta accepit peccator, pro quibus non solvet? Accepit ut sit, accepit ut homo sit, multumque intersit inter ipsum et pecus; accepit corporis formam, accepit in corpore distinctionem sensuum, ad videndum oculos, ad audiendum aures, ad odorandum nares, ad gustandum palatum, ad contrectandum manus, ad ambulandum pedes, salutemque ipsam corporis. Sed adhuc ista et cum pecore habemus communia: accepit etiam amplius, id est mentem quae possit intellegere, quae possit capere veritatem, quae possit iustum ab iniusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere illi. Haec omnia accepit et peccator, sed non bene vivendo non reddit quod debet. Ergo feneratur peccator, et non solvet, non reddet ei a quo accepit, non aget gratias: imo vero rependet mala pro bonis, blasphemias, murmur adversus Deum, indignationem. Ergo ille feneratur, et non solvet: iustus autem miseretur, et commodat. Ille ergo nihil habet, iste habet. Videte egestatem, videte divitias. Ille accipit, et non solvet: iste miseretur, et commodat; abundat illi. Quid si pauper est? Etiam sic dives est. Tu tantum ad divitias eius pios oculos intende. Respicis enim arcam inanem, conscientiam Deo plenam non respicis. Non habet extrinsecus facultatem, sed habet intrinsecus caritatem. De caritate quanta erogat, et non finitur! Etenim si habet foris facultatem, dat ipsa caritas, sed ex eo quod habet: si autem non invenit foris quod det, dat benevolentiam, praestat consilium, si potest; praestat auxilium, si potest: ad extremum si nec consilio nec auxilio adiuvare potest, vel voto adiuvat, vel orat pro contribulato, et forte magis ipse exauditur quam qui porrigit panem. Habet semper unde det, cui plenum pectus est caritatis. Ipsa est caritas, quae dicitur et voluntas bona. Plus a te Deus non exigit, quam quod tibi intus dedit. Vacare enim non potest voluntas bona. Non enim habens voluntatem bonam, etsi nummus tibi supersit, non porrigis pauperi: ipsi inter se pauperes praestant sibi de voluntate bona, non sunt inter se infructuosi. Vides caecum duci a vidente: quia nummos non habuit quos daret egenti, commodavit oculos non habenti. Unde hoc factum est, ut membra sua commodaret ei qui non habet, nisi quia intus inerat voluntas bona, thesaurus pauperum? In quo thesauro dulcissima requies, et vera securitas. Ad ipsum amittendum nec latro admittitur, nec naufragium metuitur. Servat secum quod intus habet, nudus evadit, et plenus est. Iustus ergo miseretur, et commodat.

Christus facit divites quos invenit pauperes.

14. (v 22.] Quoniam benedicentes eum, haereditate possidebunt terram: sicut illum iustum, vere solum iustum et iustificantem, qui et pauper hic fuit, et divitias magnas attulit, quibus faceret divites eos quos invenit pauperes. Ipse est enim qui Spiritu sancto ditavit corda pauperum, et exinanitas animas confitendo peccata, implevit opulentia iustitiae; qui potuit divitem facere piscatorem, dimittendo retia sua, quod habebat contemnentem, quod non habebat haurientem. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Et non de oratore piscatorem, sed de piscatore lucratus est oratorem, de piscatore lucratus est senatorem, de piscatore lucratus est imperatorem. Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram haereditate: erunt eius cohaeredes, in terra illa viventium, de qua dicitur in alio psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Tu es ipsa portio mea, inquit Deo, et non dubitavit Deum sibi facere portionem. Haereditate possidebunt terram. Maledicentes autem eum, disperient. Ut autem benedicant qui benedicunt, praestitum est eis. Nam ventum est ad maledicentes, et facti sunt benedicentes: et iam sic disperierunt maledicentes eum, cum eius munere facti sunt benedicentes, quem malo suo maledicebant, bono autem ipsius benedicunt.

15. (v 23.] Videte quid sequitur: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet. Ipse homo ut velit viam Domini, ab ipso Domino diriguntur gressus eius. Nam si Dominus non dirigeret gressus hominis, tam pravi erant, ut semper per prava irent, et semitas curvas sequendo redire non possent. Venit autem ille, et vocavit, et redemit, et sanguinem fudit: hoc pretium dedit, haec bona fecit, et mala passus est. Attende quae fecerit; Deus est: attende quae passus sit; homo est. Quis iste Deus homo? Si tu, o homo, non dimitteres Deum, non fieret pro te Deus homo. Parum enim tibi erat ad remunerationem vel ad donum eius, quia et hominem te fecit, nisi et homo pro te fieret? Ipse est enim qui direxit gressus nostros, ut viam eius vellemus. A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet. Pro temporali tribulatione aeterna felicitas.

16. Iam cum sequeris viam Christi, non tibi saeculi prosperitates promittas. Per dura ambulavit, sed magna promisit. Sequere. Noli tantum attendere qua iturus, sed et quo venturus sis. Tolerabis dura temporalia, sed ad laeta pervenies sempiterna. Si vis sustinere laborem, attende mercedem. Nam et operarius in vinea deficeret, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum autem attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore. Nam utique, fratres, pro aeterna requie labor aeternus subeundus erat; et aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere deberes: sed si aeternum sustineres laborem, quando venires ad aeternam felicitatem? Ita fit, ut necessario temporalis sit tribulatio tua, qua finita venias ad felicitatem infinitam. Sed tamen, fratres, posset esse longa tribulatio pro aeterna felicitate. Verbi gratia, ut quoniam felicitas nostra finem non habebit, miseria nostra et labor noster et tribulationes nostrae diuturnae essent. Nam et si mille annorum essent, appende mille annos contra aeternitatem: quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? Decem millia annorum, decies centena millia, si dicendum est, et millia millium, quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Huc accedit, quia non solum temporalem voluit laborem tuum Deus, sed etiam brevem. Paucorum dierum est tota vita hominis, etiamsi laeta duris non miscerentur, quae plura et longiora sunt certe, quam dura; et ideo breviora et pauciora sunt dura, ut durare possimus. Si ergo per totam vitam suam homo in laboribus et in aerumnis esset, in doloribus, in tormentis, in carcere, in plagis, in fame et siti omnibus diebus, horis omnibus, per totam vitam suam usque ad aetatem senectutis, pauci dies sunt tota vita hominis: quo labore transacto, veniet regnum aeternum, veniet sine fine felicitas, veniet aequalitas Angelorum, veniet haereditas Christi, veniet cohaeres Christus. Pro quanto labore quantam mercedem accipimus! Veterani homines qui laborant in militia, et versantur inter vulnera tot annos, incipiunt militare a iuventute, exeunt senes; et ut habeant paucos dies quietos senectutis suae, quando eos iam ipsa aetas incipit gravare quos bella non gravant, quanta dura tolerant; quae itinera, quae frigora, quos soles, quantas necessitates, quae vulnera, quae pericula! Et non attendunt patientes haec omnia, nisi paucos dies quietos illos senectutis, ad quos utrum perveniam nesciunt. Ergo a Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet. Hinc dicere coeperam: viam Christi si vis, et vere christianus es, ipse est enim christianus qui non aspernatur viam Christi, sed vult viam Christi sequi per passiones ipsius, noli per aliam viam velle ire quam per illam qua ipse ivit. Dura videtur, sed ipsa est tuta via: alia forte delicias habet, sed latronibus plena est. Et viam eius volet. Exemplum Christi proponitur.

17. (v 24.] Cum ceciderit, non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum eius. Ecce quid est, velle viam Christi. Contingat illi ut aliquam tribulationem patiatur, aliquam exhonorationem, aliquam contumeliam, aliquam afflictionem, aliqua damna, et caetera quaecumque abundant in vita ista generi humano: proponit sibi Dominum suum, quanta genera tentationum passus est: et non conturbabitur cum ceciderit, quia Dominus confirmat manum eius; quia prior passus est. Quid enim timebis, o homo, cuius directi sunt gressus, ut velles viam Domini? Quid timebis? Dolores? Flagellatus est Christus. Contumelias timebis? Audivit, Daemonium habes, qui daemonia excludebat. Forte factionem et conspirationem malorum? Conspiratum est adversus illum. Non potes ostendere forte conscientiam tuam bonam in aliqua accusatione, et vim pateris quod adversus te falsi testes audiuntur. Contra ipsum primum falsum testimonium dixerunt, non solum ante mortem, sed etiam post resurrectionem. Inducti sunt falsi testes, ut a iudicibus damnaretur : accesserunt falsi testes custodes ad sepulcrum. Resurrexit ille cum tanto miraculo; commota terra prodidit Dominum resurgentem. Erat illic et terra custodiens terram; sed terra durior mutari non potuit. Nuntiavit vera, sed seducta est a falsa. Dixerunt enim illi custodes Iudaeis quae viderint, et quid factum sit: acceperunt pecuniam, et dictum est eis: Dicite quod vobis dormientibus venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Ecce falsi testes, et contra resurgentem. Quanta autem caecitas in falsis testibus, quanta caecitas, fratres! Solent hoc enim pati falsi testes, ut excaecentur, et contra se dicant nescientes unde appareat quia falsi sunt testes. Quid enim illi contra se dixerunt? Cum dormiremus, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum Quid est hoc? Quis est qui dicit testimonium? Qui dormiebat. Talibus ego narrantibus non crederem, nec si somnia sua mihi indicarent. Stulta insania! si vigilabas, quare permisisti? si dormiebas, unde scisti? Refutantur Donatistae.

18. Sic et isti filii eorum, sicut meministis, et praetermittendum ex occasione non est. Tanto magis enim debemus commemorare vanitatem eorum, quanto magis quaerimus salutem eorum. Ecce corpus Christi patitur falsos testes, sustinet corpus quod praecessit in capite. Non mirum est, et modo non desunt corpori Christi diffuso per totum orbem terrarum qui dicant: Progenies traditorum. Falsum testimonium dicis. Ibi te convinco falsum testem, secutus pauca verba. Tu mihi dicis: Traditor es. Ego tibi dico: Mendax es. Sed tu traditionem meam nusquam et nunquam probas: ego mendacium tuum hic in istis ipsis verbis tuis modo probo. Certe ibi dixisti, quia nos acuimus gladios nostros: recito gesta tuorum Circumcellionum. Certe ibi dixisti, quia praetermittis ablata: recito Gesta, ubi procurationem ad exigenda fecisti. Certe ibi dixisti: Nos sola offerimus Evangelia: recito tot iussiones iudicum, quibus a te divisos persecutus es: recito Preces ad Apostatam imperatorem, cui dixisti, quia sola iustitia apud eum habet locum. An forte apostasia Iuliani, pars Evangelii tibi videtur? Ecce mendacem te teneo. Quid de me dixisti quod credi debeat? Etiamsi non invenirem unde ostenderem falsum te dicere, sufficit ut ostendam te mendacem esse. Quid dicis? Qualis tu, tales et caeteri. Nam merito talia verba omnibus misisti: abundare voluisti societate mendacium, ne tu solus erubesceres de mendacio. Maximianistae eorumque Concilium.

19. Sed valeat, inquit, in Caecilianum iudicium patrum nostrorum. Quare valebit? Quia episcopi iudicaverunt. Valeat et in te, quod Maximianistae iudicaverunt. Prius, enim quod credo vos nosse, episcopi consentientes cum Maximiano adhuc diacono ipsius, venerunt ad Carthaginem, sicut se habet Tractatoria, quam etiam Gestis alligaverunt, cum litigarent de domo cum procuratore illius qui praetermittit ablata. Ergo primo Tractatoriam de illo miserunt, conquerentes quia noluit ad illos exire: hoc enim maxime conquesti sunt. Vide quomodo illis Deus reddidit quod de Caeciliano dixerunt. Mira similitudo: voluit Deus post tot annos revolvere illis in faciem quod gestum est, ut omnino unde dissimulent et qua effugiant non inveniant. Oblitos se dicerent quae gesta sunt ante; non eos Deus sinit oblivisci: atque utinam valeat eis ad salutem! Nam misericordia sua fecit hoc Deus, si considerent quid sit factum. Ponite ergo vobis ante oculos, fratres, unitatem tunc orbis terrarum, unde se isti diviserunt adversus Caecilianum: ponite modo et partem Donati, unde se Maximianistae diviserunt adversus Primianum. Quod tunc illi Caeciliano, hoc nunc isti fecerunt Primiano. Propterea se et veriores Donatistis dicunt Maximianistae, quia revera facta maiorum suorum ipsi imitati sunt. Sic enim erexerunt Maximianum adversus Primianum, quomodo illi erexerunt Maiorinum adversus Caecilianum; et sic questi sunt isti de Primiano, quomodo illi de Caeciliano. Nam si meministis, hoc dixerunt illi, quod ad eos exire noluerit Caecilianus, memor conscientiae suae; ille autem noverat factionem eorum: sic et isti conqueruntur, quia noluit ad illos exire Primianus. Quare Primiano conceditur, nosse factionem Maximianistarum, et Caeciliano non conceditur nosse factionem Donatistarum? Nondum erat ordinatus Maximianus, crimina dicebantur de Primiano: venerunt episcopi, voluerunt ut ad eos exiret: non est egressus, sicut eorum indicat Tractatoria Actis inserta. Non est egressus: non improbo, imo et laudo. Si aliquam factionem vidisti, non debuisti ad factiosos procedere, sed servare causam tuam meliori iudicio partis tuae. Restabat enim magna pars Donati, ubi se posset purgare Primianus: propterea ad illos qui iam factione conspiraverant, exire noluit. Vides quomodo laudamus consilium tuum adversus Maximianistas, bene attende et causam Caeciliani: non vis ut frater; quomodo extraneus, sic iudica. Noluisti exire, quid tibi dicens? Isti factione conspiraverunt contra salutem meam, corrupti sunt adversum me: si me illis commisero, facio praeiudicium causae meae: non ad eos exibo, servetur causa mea melioribus et auctoritate gravioribus. Bonum consilium. Quid si hoc dixit Caecilianus? Quamquam laborabis tu, ut ostendas quae adversus te istos alia Lucilla corruperit, et forte non inventurus; quod ille tunc usque adeo noverat, ut postea Gestis aperiretur. Sed vidisti nescio quid occultum, renuntiatum est tibi aliquid metuendum. Concedo timori tuo cautelam istam: recte fecisti, ad tales non procedere; erant enim alii qui de te poterant iudicare. Attente nunc Caecilianum: tu tibi servasti Numidiam, ille orbem terrarum. Sed si valere vis adversus illum sententias tunc Donatistarum, valeant nunc adversus te sententiae Maximianistarum: episcopi illum damnaverunt; episcopi et te. Quare postea egisti causam tuam, et obtinuisti ibi Maximianistas; sicut ille postea egit causam suam, et obtinuit ibi Donatistas? Quod ergo tunc factum est, videtur ante oculos miro et manifesto exemplo revolutum, talia Maximianistas conqueri de Primiano, qualia omnes isti conquesti sunt de Caeciliano. Mirum est, fratres, quomodo moveor, quomodo Deo gratias ago: quia vere misericordia Dei ad istos, si sapiant, illuminandos formavit exemplum. Proinde si placet paululum, fratres, quia et hoc nobis Deus in manus dedit, audite concilium Maximianistarum. (Et cum tractaret, idem recitavit concilium Maximianistarum )

20. Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam.-Tota unitas ipsorum per Africam. Sed hic cum illis est Catholica: in aliis autem orbis partibus ipsi non sunt cum Catholica.-Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam, hoc est, per provinciam Proconsularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam, et Tripolim constitutis; sed et presbyteris et diaconis, universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, Victorianus, Migginus, Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius, Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Praetextatus.-Ipse est Assuritanus, quem postea receperunt: eum qui in se dixit sententiam, recepit postea.-Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus, Donatus, alius Donatus, Pomponius, Pancratius, Ianuarius, Secundinus, Pascasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius, Felicianus.-Iste est Mustitanus qui adhuc vivit; sed forte alius est aliunde. Postea subscribentes dicunt et loca unde quisque erat.-Salvius, Migginus, Proculus, Latinus, et caeteri qui in concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem. Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Dei, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, iure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subiacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum sit: "Innocentem et iustum non occides, et purgatione non purgabis reum". Hoc igitur Edicto Legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae episcopum fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris eiusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus, aut innocentem, quod optabile fuerat, purgaremus; aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae eo se laetetur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit impetrare: quia scriptum est, "Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo"? Etiam Apostoli scripserunt plebibus ut orarent pro se, et Apostoli orantes dicebant: Dimitte nobis debita nostra ; et apostolus Ioannes dixit: Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris. Sed illud de illo sacerdote scriptum est, quem isti non intellegunt, ut admoneretur populus in prophetia talem se debere agnoscere sacerdotem, pro quo nullus posset orare. Quis est autem pro quo nullus orat, nisi ille qui pro omnibus interpellat ? Quia ergo tunc sacerdotium erat Leviticum, ubi sacerdos intrabat in sancta, et offerebat hostias pro populo; habebat autem imaginem, non veritatem futuri cuiusdam sacerdotis; tunc enim et ipsi sacerdotes peccatores erant, sicut caeteri homines: volens Deus per prophetiam admonere populum, iam talem desiderandum esse sacerdotem, qui interpellaret pro omnibus, et pro eo nullus oraret, designans talem, admonuit et dixit: Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo ? Itaque, o popule, talem elige sacerdotem, pro quo non cogaris orare, sed de cuius oratione pro te securus esse possis. Ipse est Dominus noster Iesus Christus, unus sacerdos, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. -

Scandala igitur Primiani, et ipsius nequitia singularis, sic in se coeleste iudicium provocavit, ut horum criminum auctorem necesse esset penitus amputare: qui recens ordinatus,-Iam iam crimina ipsius dicuntur.-Presbyteros supra dictae plebis ad coniurationem impiae conspirationis impellens, hoc ab eis velut precario iure postulavit, ut ad damnandos quatuor diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos, Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium,-In his quatuor erat ille auctor schismatis, praecidens de frusto frustum, et non se dolens ab integritate praecisum.-Incunctanter ei promitterent accommodare consensum.-Hoc cum illis egit: illi noluerunt ei promittere, sed tacuerunt: ille per seipsum cogitatum scelus non dubitavit implere.-Cuius illi mala praesumptione stupefacti, cum rem silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam. - (Et cum recitaret idem tractans dixit:) Videte crimen! (Et cum tractaret idem sequentia recitavit:) -Qui iam pridem clericos non dissimili furore damnaret. Nam cum incestos contra legem decretaque omnium sacerdotum communioni sanctae adiungeret, cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se corrigeret quod admiserat, sua temeritate possessus emendare contempsit. His itaque permoti seniores Ecclesiae supra dictae, ad universum chorum litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt ut ad se ferventius veniremus, quo perpenso libramine, intentationibus exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur. Ad hanc proinde cum secundum memoratorum litteras veniremus, nota sua ille ratione fervescens, adventum nostrum penitus declinavit.-Quid illi obiciatur scitis, quia pars iam Donati incesta facta est. Hoc erat in regula: Quales fuerint cum quibus fuerit communicatum, tales fieri omnes et universam massam. Itaque si verum isti dicunt, incesta est iam pars tota Donati. Exeant plane Numidae; et dicant: Ad nos non pertinet si illos incestos, nescio quos, ad communionem tuam admisisti: obesse potuit tam longe positis? Si ergo vobis obesse non vultis qui in Numidia estis, quod Carthagini fit; quod in Africa fit, potuit obesse universo orbi terrarum? Semper unde se defendunt, inde se accusant, et nos excusant.-Adventum nostrum penitus declinavit.-Quod illi quaesti sunt de Caeciliano.-Qui usquequaque rebelli animo calcitrans, in malo permansit, ut conducta multitudine perditorum,-Iam hoc plus est. Haec de Caeciliano non dixerunt illi: videte quae.-Atque impetratis officialibus, basilicarum ianuas obsedissent.-Ne intrarent episcopi.-qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Haec si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc Evangelia protestantur, probet aut iudicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit frater aliquando proprius, quod nunquam faceret alienus.-Quid pluribus? Dicunt multa et damnant hominem: sed damnationem iam ipsam legamus.-Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos alios subrogarit; quod incestos cum sanctorum communione miscuerit; quod presbyteros ad coniurationem ineundam constringere pertentarit; quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset; quod communionem Demetrio presbytero pernegarit, ut cogeret filium abdicare; quod idem presbyter obiurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset; quod supra dictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret; quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab eius satellitibus lapidati; quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent ad communionem Claudianistas admitti; quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos; quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur multitudinem et Officio intercluserit; quod legatos a nobis ad se missos iniuriose reiecerit; quod loca multa, vi primo, dehinc auctoritate iudiciaria usurpaverit.-Praetermissor ablatorum: cum Paulus apostolus dicat: Audet quis vestrum adversus alium negotium habens iudicari apud iniustos, et non apud sanctos. Videte quale illi crimen obiecerint, quia non apud episcopos agere voluit de locis, sed apud iudicem.-Praeter alia illicita eius admissa, quae prae honestate stili nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Quod idipsum Paulus apostolus exhortatur, et admonet: "Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab omni fratre inordinate ambulante". Atque adeo non immemores puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos consacerdotes, et omnes clericos, et omnes populos qui se christianos meminerunt, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes eius communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant. Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentaverit violare. Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supra dicti Primiani, id est, a die octavo Kalendarum Iuliarum usque ad diem octavum Kalendarum Ianuariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur. Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae ab eius consortio separaverint, non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari. Victorinus Munatianensis episcopus subscripsi. Fortunatus Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio Membressitano episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius a Tanabaeis episcopus subscripsi.-Ex ipsis condemnatoribus subscripsit et Praetextatus Assuritanus, et Felicianus Mustitanus.-Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi. Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus iubente collega Agnosio episcopo, subscripsi. Donatus Cebresutanus episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi. Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi. Pancratius Balianensis episcopus subscripsi. Ianuarius Aquenensis episcopus subscripsi. Secundus Iacondianensis episcopus subscripsi. Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Creso Coniustiacensis episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subscripsi. Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi. Miggius episcopus subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi. Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi. Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi. Annibonius Robautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendiarensi episcopo subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi. Secundinus Arusianensis episcopus subscripsi. Maximus Pittanensis episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi. Donatus Belmensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tebertinus episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi. Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta tres.

21. Paululum dignamini advertere. Haec est damnatio tua. Dicimus illi: Quid vis? habeat pondus an non habeat? Ego faveo: prorsus dico, quia isti omnes falsa in te dixerunt; et audi unde credam: Quia apud alios iudices obtinuisti causam tuam, et isti damnati sunt. Si ergo te propterea credo innocentem, quia non exiens ad factiosos, alibi ostendisti innocentiam tuam, ut illi qui te damnaverunt, damnationem mererentur; dignare acceptare Caecilianum innocentem, qui noluit exire ad maiores tuos, et sic servavit causam suam orbi terrarum, quomodo tu servasti concilio Numidarum. Si innocentem te reddidit sedes Bagaitana, quanto potius illum sedes Apostolica? Aut vis ut valeant qui primo damnaverunt? Si valent; contra te valent. Nam illi contra Caecilianum nec valuerunt, nec valebunt: tamen quid contra te iudices, attende. Donatistae damnantur.

22. Iam hic audent dicere: Sed nos qui postea damnavimus Maximianistas, plures eramus. Valeat ergo sententia vestra in Felicianum, et valebit illorum in Caecilianum. Ubi Bagai concilium fecerunt, etiam Felicianum damnaverunt: modo intus est Felicianus: aut nocens receptus est, aut innocens damnatus est. Si ergo nocentem recipis pro pace Donati; cede omnibus gentibus pro pace Christi: si autem per errorem vestrum innocens damnatus es; errare potuerunt trecenti decem damnantes Felicianum, et non potuerunt errare septuaginta damnantes Caecilianum? Quid ergo dicitis? Cum audieritis vobis dici, Priores vos damnaverunt Maximianistae, recurritis, et dicitis: Sed nos plures eramus qui damnavimus Maximianistas. Ad utrumque vobis cito respondetur, quia et illi vestri priores damnaverunt Caecilianum. Si priores valent, cedant Primianistae concilio Maximianistarum: si plures valent, cedant Donatistae orbi terrarum: nihil esse arbitror iustius. Pauci sunt Maximianistae: sed priores sunt. Reus reum non facit. Si hoc putas, quomodo damnatus damnare potuisti? quia inter damnatores et ipse scriptus est, nec servaverunt illi locum causam dicentis. Aliter autem Caecilianus: servatus est illi locus hominis causam dicentis, sicut habet ipsa sententia; quia nec in communionem receptus est nisi purgatus. Iste autem invenitur hic a iudicibus damnatus, illic inter iudices damnans. Sed fuerit ista aequitas Bagaitani concilii: prorsus totum concedimus. Male te damnaverunt Maximianistae: male damnaverunt et illi priores vestri Caecilianum. Tu purgasti te apud Bagai: purgavit se ille in transmarino iudicio. Consensit huic iudicio universus orbis terrarum. Quid dicturus es? Plures nos sumus quam Maximianistae. Estote plures: de numero ergo agamus: vide quantum intersit. Absentem te damnaverunt Maximianistae, cum ad eos exire noluisses: Hoc quidem simile, sic et illi damnaverunt absentem Caecilianum, cum factionem eorum devitasset: sed tu rursus in absentes illos fecisti dici sententias in concilio Bagaitano: at vero Caecilianus praesens adversario praesente purgatus est. Deinde alia magna differentia: iudices Numidas apud quos te purgares, tu ipse adisti, tu constituisti, Maximianistae illos non petierunt: apud eos autem a Caeciliano Donatus victus est, quos pars Donati iudices postulaverat. Respondent tibi modo Maximianistae, et iure dicunt: Nos primo venimus ad te de provincia tua, de dioecesi ad te pertinente episcopi; et voluimus audire causam tuam: contempsisti nos, non ad nos existi. Si timuisti nostrum iudicium, vel simul iudices eligeremus, non ires ad quos tu velles. Quantum intersit, videte. Tunc autem ipsi Donatistae litteris suis Imperatorem petierunt, ut decerneret iudices: improbaverunt eos apud quos victi sunt, quos antequam vincerentur postulaverunt: dati sunt alii ad eorum petitum, et ibi victi sunt: appellaverunt ad Imperatorem, et ibi victi sunt. Semel victus est absens Maximianista, et tacet: et ter victus praesens Donatista non tacet?

23. Sed de numero contendis cum Maximianistis. Ut dixi, faveo tibi. Trecenti decem plures sunt quam centum, vel quot fuerunt qui damnaverunt a parte Maximiani Primianum: millia episcoporum per orbem terrarum qui damnaverunt a parte Caeciliani Donatum nihil ponderis apud te habere putas? Sed dicturus es mihi: Numquid Donatistas millia episcoporum damnaverunt de toto orbe terrarum? Optime, non damnarunt. Quare non damnarunt? Quia iudicio non interfuerunt. Si iudicio non interfuerunt, propterea non damnaverunt, quia causam illam penitus nescierunt. Ab innocentibus quare te separasti? Venit huc ad te de orbe terrarum baptizatus, quem vis rebaptizare: et te iam lethale ministerium exercentem, et volentem iterare quod semel datur et non amittitur, adit cum magna voce et gemitu, et dicit tibi: Quid est quod vis facere? rebaptizare me? ait, nescio quis Mesopotamenus, nescio quis Syrus, nescio quis Ponticus, vel longius constitutus. Respondes: Quia non habes baptismum. Quare? Lege Epistolas Apostoli ad me datas. Venit nescio quis de Galatia, de Ponto, venit nescio quis de Philadelphia, ad quas Ecclesias Ioannes scripsit ; venit a Colossis, venit a Philippis, a Thessalonica: Ego non habeo baptismum ad quem scripsit Apostolus, per quem tu habes? Audes legere epistolam meam, qui detestaris pacem meam?






Aug. in Psalmos enar. 36