Aug. in Psalmos enar. 40

IN PSALMUM 40 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Christus et Christiani caput et membra.

40
(
Ps 40)

1. Quoniam sollemnis dies Martyrum illuxit; propter gloriam passionis Christi imperatoris martyrum, qui sibi non pepercit militibus imperans pugnam, sed prior pugnavit, prior vicit, ut pugnantes exemplo suo hortaretur, et maiestate sua adiuvaret, et promissione coronaret, audiamus aliquid in isto psalmo, quod pertineat ad eius passionem. Commendamus autem saepius, nec nos piget iterare quod vobis utile est retinere, Dominum nostrum Iesum Christum plerumque loqui ex se, id est ex persona sua, quod est caput nostrum; plerumque ex persona corporis sui, quod sumus nos et Ecclesia eius; sed ita quasi ex unius hominis ore sonare verba, ut intellegamus caput et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem; tamquam coniugium illud, de quo dictum est: Erunt duo in carne una. Si ergo agnoscimus duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Primo quod legenti respondentes cantavimus, quamquam de medio psalmo sit, hinc tamen sermonis ducamus exordium. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius. Persona est haec Domini nostri Iesu Christi: sed videte, si non ibi intelleguntur et membra. Dictum est et hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne ambularet. Cum enim viderent multitudinem sequi auctoritatem eius, et divinitatem et maiestatem miraculis praesentatam; cum hoc viderent Iudaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt: Hic est haeres; venite occidamus eum, et nostra erit haereditas, dixerunt apud semetipsos, id est inter se, unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis quod turba multa eum sequitur, et saeculum post illum abiit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista autem verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetavit quia oportebat Iesum mori pro populo et gente. Tamen illi cum viderent populum post illum ire, dixerunt: Quando morietur, et peribit nomen eius: id est, cum occiderimus eum, iam nomen eius non erit in terra, nec seducet aliquos mortuus; sed ipsa eius interfectione intellegent homines, quia hominem sequebantur, quia non erat in eo spes salutis; et deserent nomen eius, et non erit. Mortuus est; et non periit nomen eius, sed seminatum est nomen eius: mortuus est: sed granum fuit, quo mortificato seges continuo exsurgeret. Glorificato ergo Domino nostro Iesu Christo, coeperunt multo magis multoque numerosius credere in illum; et coeperunt membra eius audire quod caput audiebat. Iam ergo Domino nostro Iesu Christo in coelo constituto, et ipso in nobis in terra laborante, dixerunt adhuc inimici eius: Quando morietur, et peribit nomen eius. Hinc enim persecutiones diabolus in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi. Nisi forte putatis, fratres, quia illi Pagani quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi dicebant, delere nomen Christi de terra. Ut moreretur iterum Christus non in capite, sed in corpore suo, occisi sunt et martyres. Ad multiplicandam Ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus, seminationi accessit et mors martyrum. Pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius. Multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici: Quando morietur, et peribit nomen eius. Adhuc et modo dicitur. Sedent Pagani, et computant sibi annos, audiunt fanaticos suos dicentes: Aliquando Christiani non erunt, et idola illa coli habent, quemadmodum antea colebantur, adhuc dicunt: Quando morietur, et peribit nomen eius. Bis victi, vel tertio sapite: mortuus est Christus, non peribit nomen eius; mortui sunt martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen Christi. Qui de morte sua et de resurrectione sua praedixit, qui de mortibus Martyrum suorum et de corona praedixit, ipse et de Ecclesia sua futura praedixit: si verum dixit bis, tertio mentitus est? Vanum est ergo quod creditis contra illum; melius est ut credatis in illum, ut intellegatis super egenum et pauperem ; quoniam pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius, inquit, paupertate vos ditaremini. Nunc autem quia pauper factus est, contemnitur, et dicitur: Homo erat. Quid erat? Mortuus est, crucifixus est; hominem colitis, in hominem spem habetis, mortuum adoratis. Falleris. Intellege super egenum et pauperem, ut illius paupertate dives efficiaris. Quid est: Intellege super egenum et pauperem? Ut ipsum Christum egenum et pauperem accipias, dicentem in alio psalmo: Ego autem egenus et pauper sum, Dominus curam habet mei. Quid est intellegere super egenum et pauperem? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo : dives apud Patrem, et pauper apud nos; dives in coelo, pauper in terra; dives Deus, pauper homo. Hoc te ergo turbat, quod hominem vides, quod carnem intueris, quod mortem respicis, quod crucem irrides? hoc te turbat? Intellege super egenum et pauperem. Quid est hoc? Intellege, quia ubi tibi exposita est infirmitas, ibi latet divinitas. Dives, quia sic est; pauper, quia iam tu sic eras. Sed tamen paupertas ipsius, divitiae nostrae sunt: quomodo infirmitas ipsius fortitudo nostra est; quomodo stultum ipsius sapientia nostra est; quomodo mortalitas ipsius, immortalitas nostra est. Quid sit pauper, attende: non cum ex aliorum paupertate metiaris. Implere venit pauperes, qui pauper effectus est. Propterea aperi sinum fidei; suscipe pauperem, ne pauper remaneas. Christus mortuus est ex infirmitate hominis, Deus autem non moritur.

2. (v 2.] Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Veniet enim dies mala: velis nolis, veniet; dies iudicii aderit, mala dies, si non intellexeris super egenum et pauperem. Quod enim modo non vis credere, manifestum erit in fine. Sed non fugies, cum fuerit manifestum, quia non credis cum est occultum. Invitaris ut quod non vides credas, ne cum videris erubescas. Intellege ergo super egenum et pauperem, id est, super Christum; intellege in eo occultas divitias, quem pauperem vides. In eo sunt enim omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Hinc enim te in die mala liberabit, ex eo quod Deus est: ex eo autem quod homo est, et illud quod in illo humanum erat resuscitavit, et in melius convertit, in coelum levavit. Ille autem qui Deus est, qui unam personam habere in homine et cum homine voluit, nec decrescere nec crescere potuit, nec mori nec resurgere. Mortuus est ex infirmitate hominis, caeterum Deus non moritur. Nam quod Verbum Dei non moritur, ne mireris, quando non moritur anima in martyre. Modo non audiebamus ipsum Dominum dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere ? Ergo morientibus martyribus animae Martyrum mortuae non sunt, et moriente Christo moriturum erat Verbum? Utique Verbum Dei multo amplius est quam anima hominis: quia anima hominis facta est a Deo; et si facta est a Deo, per Verbum facta est: quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo nec moritur Verbum, cum non moriatur anima facta per Verbum. Sed quomodo recte dicimus: Mortuus est homo, etsi anima ipsius non moriatur; sic recte dicimus: Mortuus est Christus, etsi divinitas eius non moriatur. Mortuus unde? Quia egenus et pauper. Non te perstringat mors ipsius, et avertat te a contuenda divinitate. Beatus qui intellegit super egenum et pauperem. Respice et pauperes, egentes, esurientes et sitientes, peregrinantes, nudos, aegrotos, in carcere constitutos; intellege et super talem pauperem, quia et si super talem intellegis, super illum intellegis qui dixit: Esurivi, sitivi, nudus, peregrinus, aeger, in carcere fui. Ita in die maligna eruet te Dominus. Quamvis beatitudinem Deus promittat in coelo, non te deserit in terra.

3. (v 3.] Et vide beatitudinem tuam. Dominus conservet eum. Propheta bene optat homini intellegenti super egenum et pauperem. Ista optatio promissio est; securi exspectent qui hoc agunt. Dominus conservet eum, et vivificet eum. Quid est, conservet eum, et vivificet eum? Quo pertinet, vivificet eum? Ad futuram vitam. Vivificatur enim qui mortuus erat. Numquid autem potest mortuus intellegere super egenum et pauperem? Sed vivificationem nobis illam promittit, de qua dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam: si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Haec est ergo vivificatio quae promittitur intellegenti super egenum et pauperem. Sed quia dicit Apostolus ad Timotheum: Promissionem habens vitae praesentis et futurae ; ne putarent illi qui intellegunt super egenum et pauperem, recipiendos quidem se esse in coelum, sed neglegi in terra; et non sperarent nisi quod futurum est in aeternum, quod autem ad praesens est, putarent Deum non curare in sanctis et fidelibus suis; ubi dixit quod maxime exspectare debemus: Dominus conservet eum, et vivificet eum; respexit ad istam vitam, Et beatum, inquit, faciat eum in terra. Erige ergo oculos in haec promissa christiana fide: non te deserit Deus in terra, et aliquid promittit in coelo. Multi enim mali christiani inspectores ephemeridarum, et inquisitores atque observatores temporum et dierum, cum coeperint ibi obiurgari a nobis, vel a quibusdam bonis melioribusque christianis, quare ista faciant, respondent: Haec propter tempus hoc necessaria sunt; christiani autem sumus propter vitam aeternam; propterea in Christum credidimus, ut det nobis vitam aeternam; nam vita ista temporalis in qua versamur, ad curam ipsius non pertinet. Relinquitur, ut hoc breviter dicant, ut propter vitam aeternam Deus, et propter vitam praesentem diabolus colatur. Respondet illis ipse Christus: Non potestis duobus dominis servire. Et alium colis propter id quod exspectas in coelo, et alium colis propter id quod exspectas in terra: quanto melius unum colis, qui fecit coelum et terram? Qui curavit ut esset terra, imaginem suam neglegit in terra? Ergo: Conservet eum Dominus et vivificet eum, intellegentem super egenum et pauperem. Insuper quamvis in aeternum vivificet, beatum faciat eum in terra. In nomine Salvatoris nostri conculcate diabolum, quod nihil sit Christus persuadentem.

4. Et non tradat eum in manus inimici eius. Inimicus ille diabolus est. Nemo attendat inimicum suum hominem, quando audit verba ista. Iam forte de vicino suo cogitabat, de illo qui cum illo litem in foro habebat, de illo qui illi vult auferre possessionem, qui illum vult premere ut vendat illi domum suam. Nolite ista cogitare; sed illum inimicum cogitate, de quo dicit Dominus: Inimicus homo hoc fecit. Ipse est enim qui suggerit ut propter res terrenas colatur; quia non potest evertere nomen christianum inimicus iste: vidit enim se victum fama et laudibus Christi, vidit in eo quod occidit martyres Christi, illos coronatos, et se triumphatum; et coepit non posse hoc persuadere hominibus, quod nihil sit Christus; et quia vituperando Christum, iam difficile decipit; laudando Christum, conatur decipere. Antea quid dicebat? Quem colitis? Iudaeum mortuum, crucifixum, nullius momenti hominem, qui non potuit a se mortem depellere. Ubi in nomine eius vidit currere genus humanum, vidit quia in nomine crucifixi templa subvertuntur, idola franguntur, sacrificia exstinguuntur; et haec omnia praedicta in Prophetis attenduntur ab hominibus, admiratione stupentibus, et claudentibus iam cor adversus vituperationem Christi; induit se laudibus Christi, et coepit a fide alio modo deterrere. Magna lex est Christiana, potens illa lex, divina, ineffabilis: sed quis illam implet? In nomine Salvatoris nostri conculcate leonem et draconem. Aperte reprehendendo fremebat leo, astute laudando insidiatur draco. Veniant ad fidem qui dubitabant: non dicant: Quis hoc implet? Si de viribus suis praesumunt, non implebunt. Praesumendo de gratia Dei credant, praesumendo veniant, adiuvandi veniant, non iudicandi. Vivunt omnes fideles in nomine Christi, quisque pro gradu suo implens praecepta Christi, sive coniuges, sive caelibes et virgines, vivunt quantum donat Dominus eis vivere; neque de suis viribus praesumunt, sed noverunt se in illo debere gloriari. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Noli dicere mihi: Quis illud implet? Ille in me implet, qui venit dives ad pauperem: pauper quidem ad pauperem, sed plenus ad inanem. Haec cogitans, quia intellegit super egenum et pauperem, et non aspernatur paupertatem Christi, intellegit divitias Christi, fit beatus in terra: et non traditur in manus inimici sui, volentis ei persuadere ut Deus colatur propter coelestia, diabolus colatur propter terrena. Non tradat eum in manus inimici eius. Ut amemus vitam aeternam miscet Deus delectationibus amaritudines.

5. (v 4.] Dominus opem ferat illi. Sed ubi? Forte in coelo, forte in vita aeterna, ut restet colendum diabolum propter inopiam terrenam, propter necessitates huius vitae? Absit. Promissionem habes vitae praesentis et futurae. Ille ad te venit in terram, per quem factum est coelum et terra. Denique attende quid dicat: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius. Lectus doloris infirmitas est carnis. Ne dicas: Non possum tenere et portare et frenare carnem meam: adiuvaris ut possis. Dominus opem ferat tibi super lectum doloris tui. Portabat te lectus, non tu portabas lectum; sed paralyticus intus eras: adest qui dicat tibi: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius. Et ad ipsum Dominum convertit se, tamquam quaereretur: Quare ergo cum opem ferat nobis Deus, tanta mala patimur in ista vita, tanta scandala, tantos labores, tantam inquietudinem carnis et saeculi? convertit se ad Deum, et tamquam consilium medicinae eius nobis exponens: Totum stratum eius, inquit, vertisti in infirmitate eius. Quid est: Totum stratum eius vertisti in infirmitate eius? Per stratum intellegitur aliquid terrenum. Omnis anima infirma in hac vita quaerit sibi aliquid terrenum ubi requiescat; quoniam intentionem laboris et mentis extentae in Deum difficile potest perpetuo tolerare: aliquid sibi in terra conquirit ubi requiescat et quodammodo pausatione quadam recumbat, veluti sunt ista quae diligunt et innocentes. Neque enim de cupiditatibus malorum nunc loquendum est, quia multi acquiescunt in theatris, multi acquiescunt in circo, in amphitheatro, multi acquiescunt in alea; multi in luxuria popinarum, multi in libidine adulteriorum, multi in violentiis rapinarum, multi in dolo et insidiis fraudium: acquiescunt in his omnibus homines. Quid est, acquiescunt? Delectantur illic. Sed removeamus haec omnia, ad innocentem hominem veniamus: acquiescit in domo sua, in familia sua, in coniuge, in filiis, in paupertate, in praediolo suo, in novella manibus suis consita, in aedificio aliquo suo studio fabricato: acquiescunt innocentes in his. Sed tamen Deus volens nos amorem non habere nisi vitae aeternae, et istis velut innocentibus delectationibus miscet amaritudines; ut et in his patiamur tribulationes, et universum stratum nostrum vertit in infirmitate nostra. Universum stratum eius vertisti in infirmitate eius. Non ergo conqueratur, quando in his quae innocenter habet, patitur aliquas tribulationes. Docetur amare meliora per amaritudinem inferiorum: ne viator tendens ad patriam, stabulum amet pro domo sua. Universum stratum eius vertisti in infirmitate eius.

Si Christus ignem medicinalem non respuit, nec respuendae nobis tribulationes.

Augustinus Hipponensis - In Psalmum 40 enarratio 6. (v 5.] Sed quare ista? Quia flagellat omnem filium quem recipit. Quare ista? Quia peccanti homini dictum est: In labore vultus tui edes panem tuum. Ergo quia correptiones istas, in quibus universum stratum nostrum vertitur in infirmitate nostra, agnoscere debet homo propter peccata se pati; convertat se, et dicat quod sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. O Domine, in tribulationibus me exerce: flagellandum iudicas omnem filium quem recepturus es, qui nec Unico pepercisti. Ille quidem sine peccato flagellatus est: ego autem dico: Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Si secatus est qui putredinem non habebat, si medicina ipsa nostra ignem medicinalem non respuit; impatienter ferre debemus urentem medicum et secantem, id est, omnibus tribulationibus nos exercentem, et a peccato sanantem? Plane committamus nos medici manui; non enim errat, ut sanum pro putri secet: novit quod inspicit, novit vitium, quia ipse fecit naturam; quid ipse condidit, quid de nostra cupiditate accessit, discernit. Scit se sano homini praeceptum dedisse, ne languorem incurreret; dixisse in paradiso: Hoc manduca, et hoc noli. Non audivit sanus medici praeceptum, ut non caderet; audiat vel aegrotus, ut surgat. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In factis meis, in peccatis meis non accuso fortunam, non dico: Hoc mihi fecit fatum; non dico: Adulterum me fecit Venus, et latronem me fecit Mars, et avarum me fecit Saturnus. Ego dixi: Domine miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Numquid hoc Christus? numquid hoc caput illud nostrum sine peccato? numquid ille qui ea quae non rapuit exsolvebat ? numquid ille solus in mortuis liber ? Liber enim in mortuis, quia sine peccato: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Numquid ergo ipse? Imo ipse ex membris suis, quia vox membrorum ipsius vox ipsius; quia et vox capitis nostri vox nostra. In illo enim eramus, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Non enim timebat mori, qui venerat mori; aut recusabat mori, qui potestatem habebat animam suam ponendi, et potestatem habebat iterum sumendi eam : sed loquebantur membra in capite, et loquebatur caput pro membris. In illo ergo vocem nostram invenimus: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In illo enim eramus, cum dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? In ipso enim psalmo ubi in capite hic versus est, consequenter dicitur: Verba delictorum meorum. Quorum delictorum in illo, nisi quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato ? Ad illum et in illo dicamus: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi.

7. (v 6] Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius. Iam ista diximus, et hinc coepimus; et ut alia dicamus, non opus est iterare, quod tam recenti sermone impressum est auribus et cordibus vestris. Quod passus est Caput, patiantur et membra.

8. (v 7.] Et ingrediebantur ut viderent. Quod passus est Christus, patitur et Ecclesia; quod passum est caput, patiuntur et membra. Numquid enim servus est maior Domino suo, aut discipulus super magistrum? Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Ingrediebantur ut viderent. Iudas ille ad caput nostrum erat, ad caput nostrum ingrediebatur ut videret, id est ut exploraret: non ut haberet quod crederet, sed ut inveniret quod proderet. Ecce ingrediebatur ille ut videret, et hoc exemplum in capite nostro propositum est. Quid illa membra post assumptionem capitis nostri? Nonne dicit apostolus Paulus: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram ? Ergo et isti ingrediebantur ut viderent, sunt enim hypocritae, simulatores mali adiungentes se ficta caritate, captantes omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes. Et quid illis fit? Videte quid sequitur: Vana locutum est cor eorum: id est, loquuntur quasi ficta dilectione; vanum est quod loquuntur, verum non est, solidum non est. Et quia captant unde inveniant accusationem, quid ait? Congregaverunt iniquitatem sibi. Parantes enim calumnias inimici, quasi magni sibi videntur, quia habent quod accusent. Sibi congregaverunt iniquitatem. Sibi, inquit, non mihi. Quomodo Iudas sibi, non Christo, sic et simulatores Ecclesiae sibi, non nobis: quia de illis et alibi dicitur: Et mentita est iniquitas sibi. Congregaverunt iniquitatem sibi. Et quia intraverunt ut viderent: Egrediebantur foras, et loquebantur. Ille qui intravit ut videret, egrediebatur foras et loquebatur. Utinam intus esset, et vera loqueretur! non exiret foras ubi falsa loquitur. Traditor et persecutor est, egressus foras loquitur. Si ad membra Christi pertines, veni intro, haere capiti. Tolera zizania si triticum es; tolera paleam, si frumentum es ; tolera pisces malos intra retia, si piscis bonus es. Quare ante tempus ventilationis avolasti? Quare ante tempus messis etiam frumenta eradicasti tecum? Quare antequam ad littus venires, retia disrupisti? Egrediebantur foras, et loquebantur. Omnia mala Christo et martyribus in bonum vertit Deus.

9. (v 8.] In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei. Adversum me omnes in idipsum: quanto melius mecum in idipsum? Quid est, adversum me in idipsum? Uno consilio, una conspiratione. Christus ergo loquitur eis: Consentitis adversum me, consentite mihi: quid adversum me? quare non mecum? Idipsum si semper haberetis, non vos in schismata divideretis. Apostolus enim dicit: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. In idipsum adversus me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Sibi potius, quia congregaverunt iniquitatem sibi: sed ideo mihi, quia ex animo suo pendendi sunt. Non enim quia nihil facere potuerunt, nihil facere voluerunt. Nam et diabolus Christum exstinguere concupivit, et Iudas Christum occidere voluit; occiso autem Christo et resurgente, nos vivificati sumus: diabolo tamen et Iudae merces malae voluntatis redditur, non nostrae salutis. Nam ut noveritis ex animo quemque pendendum ad retributionem vel praemii vel poenae, invenimus homines bonum dixisse cuidam, et tale bonum quale nos optamus, et tamen maledicos appellatos. Quando a caeco illo quondam, iam illuminato et corpore et corde, convincebantur Iudaei, videntes corpore, caeci corde: ait illis idem iam videns: Numquid et vos discipuli eius vultis esse? Et illi, inquit Evangelium, maledixerunt ei dicentes: Tu sis discipulus eius. Hoc nobis omnibus eveniat, quod illi maledicendo dixerunt. Maledictio ista appellata est ex malevolo errore dicentium, non ex aliquo malo verborum: quo animo dixerint, non quid dixerint attendit, qui eos maledixisse narravit. Adversum me cogitabant mala mihi. Et quae mala Christo, quae mala martyribus? Omnia in bonum vertit Deus.

De latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt.

10. (v 9.] Verbum iniquum disposuerunt adversus me. Quale verbum iniquum? Ipsum caput attende: Occidamus eum, et nostra erit haereditas. Stulti! quomodo vestra erit haereditas? quia occidistis eum? Ecce et occidistis eum, et vestra non erit haereditas. Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Quando vos exsultastis occidisse eum, ille dormivit: dicit enim et in alio psalmo: Ego dormivi. Illi saevierunt, et occidere voluerunt: Ego dormivi. Nam si noluissem, nec dormissem. Ego dormivi: quia potestatem habeo ponendi Augustinus Hipponensis - In Psalmum 40 enarratio animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Ego dormivi, et somnum cepi, 43 44

et exsurrexi. Saeviant ergo Iudaei, terra tradatur in manus impii, caro permittatur manibus persequentium, suspendant in ligno, clavis transfigant, lancea perfodiant: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Utquid dormivit? Quia Adam forma erat futuri : et Adam dormivit, quando de latere eius Eva facta est. Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae: unde est appellata mater vivorum. Quando fabricata est Eva? Dum dormiret Adam. Quando de latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt? Cum dormiret in cruce. Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Christus in membris suis est sperantibus, esurientibus et sitientibus.

11. (v 10.] Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est ut videret, et congregavit iniquitatem sibi. Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Erexit super me pedem: conculcare me voluit. Quis est iste homo pacis ipsius? Iudas. Et in illum Christus speravit, quia dixit: In quem speravi? Nonne illum ab initio noverat? nonne antequam nasceretur futurum sciebat? nonne omnibus discipulis suis dixerat: Ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est ? Quomodo ergo in illum speravit, nisi quia in membris suis ipse est, et quod multi fideles de Iuda speraverunt, hoc in se transfiguravit Dominus? Quando enim videbant Iudam multi qui crediderant in Christum, ambulare inter duodecim discipulos, sperabant in illum aliqui; quia talis erat, quales et caeteri: Christus autem quia in membris suis erat hoc sperantibus, quomodo in illis est esurientibus et sitientibus; quomodo dixit Esurivi, sic dixit Speravi. Proinde si sic illi dicamus, Domine, quando sperasti? quomodo illi dictum est, Domine, quando esuristi? Quomodo nobis ibi dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis ; sic potest dicere: Cum unus ex minimis meis speravit, ego speravi. In quem speravi? Homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos. Quomodo ipsum ostendit in passione, de istis verbis prophetiae? Per buccellam illum designavit, ut appareret de illo dictum: Qui edebat panes meos. Rursus quando venit ut traderet eum, osculum illi dedit, ut appareret de illo dictum: Homo pacis meae. Ipse Christus, cum Verbum sit Dei, poterat carnem suam suscitare.

12. (v 11.] Tu autem, Domine, miserere mei. Hoc ex forma servi, hoc ex forma inopis et pauperis. Beatus enim qui intellegit super egenum et pauperem. Miserere mei, et resuscita me, et reddam illis. Videte quando dictum est, iam factum est. Occiderunt enim Christum Iudaei, ne perderent locum : illo occiso perdiderunt locum; eradicati a regno, dispersi sunt. Suscitatus reddidit illis tribulationem: reddidit ad admonitionem, nondum ad damnationem. Civitas enim illa in qua fremuit populus, tamquam leo rapiens et rugiens, exclamans: Crucifige, crucifige, eradicatis inde Iudaeis: Christianos habet, a Iudaeo nullo inhabitatur. Plantata est ibi Ecclesia Christi, unde eradicatae sunt spinae Synagogae. Proinde vere ignis eorum exarsit, sicut in spinis : Dominus autem tamquam lignum viride erat. Hoc ipse ait, quando plangebant quaedam mulieres veluti moriturum Christum: Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros: ex hoc praedicens: Suscita me, et reddam illis. Si enim in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Quando possit viride lignum consumi ab igne spinarum? Exarserunt enim velut ignis in spinis. Ignis spinas consumit, et cuicumque viridi ligno adhibetur, difficile accenditur, humor enim ligni resistit flammae lentae et marcidae, tamen idoneae ad consumendas spinas. Et suscita me, et reddam illis. Ne forte sane, fratres, minus potentem Filium, quam Patrem putetis, ex eo quia dixit: Suscita me, quod ipse se suscitare non possit. Hoc enim suscitavit quod mori poterat: id est, caro mortua est, caro suscitata est. Ne tamen putetis, quia Deus Pater Christi potuit suscitare Christum, id est carnem Filii sui; et ipse Christus, cum Verbum sit Dei aequale Patri, non poterat carnem suam suscitare: audite ex Evangelio: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Hoc autem Evangelista, ne etiam inde dubitaremus. dicebat, inquit, de templo corporis sui, et resuscita me, et reddam illis. In cruce non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Et mundum vicit.

13. (v 12.] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Quia gavisi sunt Iudaei, quando viderunt Christum crucifixum; implesse se arbitrati sunt voluntatem nocendi: effectum fructum saevitiae suae viderunt Christum in cruce pendentem; agitaverunt caput: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Non descendebat qui poterat: non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim haec illis dicentibus de cruce descenderet, quasi insultantibus cessisse videretur, et victus opprobria tolerare non potuisse crederetur: magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis nutantibus. Ideo enim et caput agitabant, quia vero capiti non inhaerebant. Docuit nos plane ille patientiam. Nam quod est fortius fecit, qui noluit facere quod Iudaei provocabant. Multo est enim potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo tunc: resurrexit Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ipsius converti genus humanum, modo insultent, modo caput agitent: imo iam caput figant; aut si agitant caput, stupendo et mirando agitent. Modo enim dicunt: Numquid forte ille est quem dixerunt Moyses et Prophetae? De illo enim dixerunt: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: vulneribus eius sanati sumus. Videmus enim, quia crucifixus iste ducit post se genus humanum; et sine causa dixerunt patres nostri: Occidamus eum, ne saeculum post illum pergat. Forte non post eum pergeret, si non esset occisus. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Scripturae tibi haec praedixerunt de Christo capite et corpore.

14. (vv 13.14.] Me autem propter innocentiam meam suscepisti. Vere innocentiam: integritatem sine peccato, redditionem sine debito, flagellum sine merito. Propter innocentiam meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Confirmasti me in aeternum, infirmasti ad tempus: confirmasti in conspectu tuo, infirmasti in conspectu hominum. Quid ergo? Laudes illi, gloria illi. Benedictus Dominus Deus Israel. Ille est enim Deus Israel, Deus noster, Deus Iacob, Deus minoris filii, Deus minoris populi. Nemo dicat: De Iudaeis hoc dixit, non sum ego Israel. Magis Iudaei non sunt Israel. Maior enim filius, ipse est maior populus reprobatus; minor, populus dilectus. Maior serviet minori, modo impletum est: modo, fratres, nobis serviunt Iudaei, tamquam capsarii nostri sunt, studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis Iudaei serviunt, et non sine causa. Cain ille frater maior, qui occidit minorem fratrem, accepit signum ne occideretur, id est, ut maneat ipse populus. Apud illos sunt Prophetae et Lex; in qua Lege et in quibus Prophetis Christus praedicatus est. Quando agimus cum Paganis, et ostendimus hoc evenire modo in Ecclesia Christi, quod ante praedictum est de nomine Christi, de capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas praedictiones, et ex his rebus quae acciderunt, quasi futurae essent, nos conscripsisse, proferimus codices Iudaeorum. Nempe Iudaei inimici nostri sunt, de chartis inimici convincitur adversarius. Omnia ergo Dominus distribuit, omnia pro salute nostra ordinavit. Praedixit ante nos, implevit hoc tempore nostro, et quae nondum implevit, impleturus est. Itaque tenemus redditorem, ut credamus debitorem: quia et illa quae nondum dedit, dabit; sicut ea quae nondum dederat, dedit. Si quis probare vult ubi sint scripta, legat Moysen et Prophetas. Si aliquis perstrepit inimicus, et dicit: Vos vobis prophetias finxistis; proferantur codices Iudaeorum, quia maior serviet minori. Ibi legant ista praedicta, quae modo videmus impleta, et dicamus omnes: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et in saeculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.





IN PSALMUM 41 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

41
(
Ps 41)

In Ecclesia non unus homo, sed unum corpus est; corpus Christi quod est Ecclesia.

1. (v 2.] Olim est ut desiderat anima nostra in verbo Dei gaudere vobiscum, et in illo vos salutare, qui est nostrum adiutorium et salutare. Quod ergo Dominus dat, audite per nos, et in illo exsultate nobiscum in sermone eius, et in veritate et in caritate eius. Psalmum enim suscepimus, de quo loquendum est vobis, congruum desiderio vestro. Coepit enim ipse psalmus a sancto quodam desiderio, et ait qui sic cantat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quis ergo est qui hoc dicit? Si volumus, nos sumus. Et quid quaeras extra quisnam sit, cum in tua potestate sit esse quod quaeris? Tamen non unus homo est, sed unum corpus est: corpus autem Christi Ecclesia est. Nec in omnibus qui intrant Ecclesiam, invenitur tale desiderium: sed tamen quicumque suavitatem Domini gustaverunt, et quod eis sapit agnoscunt in Cantico, non putent se solos esse; sed talia semina sparsa credant in agro dominico, toto orbe terrarum, et cuiusdam unitatis christianae esse vocem hanc: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad te, Deus. Et quidem non male intellegitur vox esse eorum qui, cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Sit hoc, habeatque locum intellectus iste in Ecclesia et veracem et solemnem. Verumtamen, fratres, videtur mihi etiam in Baptismate fidelibus nondum esse satiatum tale desiderium: sed fortassis, si norunt ubi peregrinentur, et quo eis transeundum sit, etiam ardentius inflammantur. Apud Deum est vitae insiccabilis fons; in illius luce lumen inobscurabile.

2. (v 1.] Denique titulus eius est: In finem, in intellectum filiis Core, psalmus. Filios Core invenimus et in aliis Psalmorum titulis, et iam tractasse nos meminimus, et locutos esse quid sibi hoc nomen velit: ita tamen nunc commemorandus est iste titulus, ut non nobis quasi praeiudicet quod iam diximus, ut deinceps non dicamus: non enim ubicumque diximus, omnes adfuerunt. Core aliquis homo fuerit, sicut fuit, habueritque filios qui appellarentur filii Core : nos tamen arcanum sacramenti scrutemur, ut nomen hoc mysterium, quo gravidum est, pariat. Magni enim sacramenti res est, ut Christiani appellentur filii Core. Unde filii Core? Filii sponsi, filii Christi. Dicti sunt enim Christiani, filii sponsi. Quare ergo Core Christus? Quia Core interpretatur Calvaria. Multo remotius est hoc. Quaerebam quare Core Christus: intentius quaero quare Christus ad Calvariam pertinere videatur. Nonne iam occurrit in loco Calvariae crucifixus ? Occurrit omnino. Ergo filii sponsi, filii passionis illius, filii redempti sanguine illius, filii crucis illius, portantes in fronte quod inimici in Calvariae loco fixerunt, appellantur filii Core: illis cantatur iste psalmus in intellectum. Intellectu itaque excitemur; et si nobis cantatur, intellegamus. Quid intellecturi sumus? in quem intellectum psalmus iste cantatur? Audeo dicere: invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Eia, fratres, aviditatem meam capite, desiderium hoc mecum communicate: simul amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intellegendi curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem, excepto illo fonte quem propter remissionem peccatorum desiderant baptizandi, et iam baptizati desideremus illum fontem, de quo Scriptura alia dicit: Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim fons et lumen est: quoniam in lumine tuo videbimus lumen. Si et fons est, et lumen est; merito et intellectus est, quia et satiat animam avidam sciendi; et omnis qui intellegit, luce quadam non corporali, non carnali, non exteriore, sed interiore illustratur. Est ergo, fratres, quaedam lux intus, quam non habent qui non intellegunt. Unde iam eos qui desiderant hunc fontem vitae, et inde aliquid carpunt, alloquitur Apostolus obsecrans, et dicit: Ut iam non ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum. Si ergo illi obscurati sunt intellegentia, id est, quia non intellegunt, obscurantur; ergo qui intellegunt illuminantur. Curre ad fontes, desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitae et insiccabilis fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera, quemdam fontem, quoddam lumen quale non norunt oculi tui; cui lumini videndo oculus interior praeparatur, cui fonti hauriendo sitis interior inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque, noli ut qualecumque animal currere; ut cervus curre. Quid est, ut cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre desidera fontem. Invenimus enim insigne velocitatis in cervo. Interfice in te quidquid contrarium est veritati! Desidera unde delecteris, Deum.

3. (v 2.] Sed forte non hoc Scriptura solum nos in cervo considerare voluit, sed et aliud. Audi quid aliud est in cervo. Serpentes necat, et post serpentium interemptionem maiori siti inardescit, peremptis serpentibus ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua sunt: consume serpentes iniquitatis, tunc amplius desiderabis fontem veritatis. Avaritia forte in te tenebrosum aliquid sibilat, et sibilat adversus verbum Dei, sibilat adversus praeceptum Dei: et quia tibi dicitur: Contemne aliquid, ne facias iniquitatem; si mavis facere iniquitatem, quam aliquod commodum temporale contemnere, morderi eligis a serpente, quam perimere serpentem. Cum ergo adhuc faveas vitio tuo, cupiditati tuae, avaritiae tuae, serpenti tuo; quando in te invenio tale desiderium, quo curras ad fontem aquarum? quando concupiscis fontem sapientiae, cum adhuc labores in veneno malitiae? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te videris tamquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere quasi non sit quod desideres. Est enim aliquid, quo te tollas; si iam egisti in te, ut non sit impeditor contra te. Dicturus enim es forte iam mihi, si cervus es: Deus novit non me iam avarum, non me iam cuiusquam rem concupiscere, non adulterii cupiditate flagrare, non cuiusquam odio invidiaque tabescere, et caetera huiusmodi; dicturus es: Non habeo haec: et quaeris forte unde delecteris. Desidera unde delecteris; desidera ad fontes aquarum: habet Deus unde te reficiat, et impleat venientem ad se, et sitientem post interemptionem serpentium, tamquam velocem cervum. Adhuc de imagine cervi enarratur.

4. Est aliud quod animadvertas in cervo. Traduntur cervi, et a quibusdam etiam visi sunt; non enim de illis tale aliquid scriberetur, nisi antea videretur: dicuntur ergo cervi vel quando in agmine suo ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera capitum suorum super se invicem ponere, ita ut unus praecedat, et sequantur qui supra eum capita ponant, et supra illos alii consequentes, et deinde alii, donec agmen finiatur: ille autem unus qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora, ut alius ei succedat, qui portet quod ille portabat, atque ille fatigationem suam recreet posito capite, sicut et caeteri ponebant: ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt, et invicem se non deserunt. Nonne quosdam cervos alloquitur Apostolus, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi ?

5. (v 3.] Talis ergo cervus in fide constitutus, nondum videns quod credit, cupiens intellegere quod diligit, patitur et contrarios non cervos, obscuratos intellegentia, in tenebris interioribus constitutos, vitiorum cupiditate caecatos; insuper insultantes et dicentes homini credenti, et quod credit non ostendenti: Ubi est Deus tuus? Quid ergo iste cervus fecerit contra haec verba, audiamus, ut et ipsi, si possumus, faciamus. Primo expressit sitim suam: Quemadmodum, inquit, cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quid si cervus ad fontes aquarum lavandi causa desiderat? Utrum ergo bibendi an lavandi causa, nescimus. Audi quid sequitur, et noli quaerere: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Quod dico: Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ad te, Deus, hoc dico: Sitivi anima mea ad Deum vivum. Quid sitivit? Quando veniam et apparebo ante faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in peregrinatione, sitio in cursu: satiabor in adventu. Sed quando veniam? Et quod citius est Deo, tardum est desiderio. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex illo desiderio est et hoc, ex quo clamatur alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Quare hoc? Ut contempler, inquit, delectationem Domini. Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? Desideranti beatitudinem fiunt lacrimae die ac nocte panis.

6. (v 4.] Interim dum meditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit: Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco, qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum tempus accipias diem et noctem; sive diem intellegas pro huius saeculi prosperitate, noctem vero pro huius saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo dici quasi gratulari me cogis, si aliqua huius saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria? nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino ; et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem: quibus ego oculis ostendam solis creatorem?

Revelatur Deus per ea quae ipse fecit.

7. Verumtamen audiendo quotidie: Ubi est Deus tuus? et in lacrymis meis quotidianis pastus, die ac nocte meditatus sum quod audivi: Ubi est Deus tuus? quaesivi etiam ego ipse Deum meum, ut si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit haec. Sed quoniam sicut cervus desidero ad fontes aquarum, et est apud eum fons vitae, et in intellectum scriptus est psalmus filiis Core, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo terram: facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum; sed habet artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium; sed habent ista omnia creatorem. Ostendo magnitudinem circumfusi maris, stupeo, miror; artificem quaero: coelum suspicio et pulchritudinem siderum; admiror splendorem solis exserendo diei sufficientem, lunam nocturnas tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam stupenda sunt haec; neque enim terrena, sed iam coelestia sunt haec. Nondum ibi stat sitis mea: haec miror, haec laudo; sed eum qui fecit haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse qui talia quaero, perscrutor: invenio me habere corpus et animam; unum quod regam, aliud quo regar; corpus servire, animam imperare. Discerno animam melius esse aliquid quam corpus, ipsumque inquisitorem talium rerum non corpus, sed animam video: et tamen haec omnia quae collustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram laudabam, oculis cognoveram; mare laudabam, oculis cognoveram; coelum, sidera, solem lunamque laudabam, oculis cognoveram. Oculi membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis: interior est qui per has videt; quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus meus qui fecit haec, quae oculis video, non istis oculis est inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat: utrum sit aliquid quod non per oculos sentiam, quasi colores et lucem; non per aures, quasi cantum et sonum; non per nares quasi odorum suavitatem; non per palatum et linguam, quasi saporem; non per totum corpus, quasi duritiem et mollitiem, rigorem atque fervorem, asperitatem lenitatemque pertractem; sed utrum sit aliquid intus quod videam. Quid est, intus videam. Quod neque color sit, neque sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi, quem colorem habeat sapientia. Cum cogitamus iustitiam, eiusque intus in ipsa cogitatione pulchritudine fruimur, quid sonat ad aures? quid tamquam vaporeum surgit ad nares? quid ori infertur, quid manu tractatur et delectat? Et intus est, et pulchra est, et laudatur, et videtur: et si in tenebris sunt oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus consilium vitae dabat ? Est ergo aliquid quod animus ipse corporis dominator, rector, habitator videt; quod non per oculos corporis sentit, non per aures, non per nares, non per palatum, non per corporis tactum, sed per seipsum: et utique melius quod per seipsum, quam quod per servum suum. Est prorsus; seipsum enim per seipsum videt, et animus ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat se, corporalium oculorum quaerit auxilium: imo vero ab omnibus corporis sensibus, tamquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Sed numquid aliquid tale Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri Deus nisi animo potest, nec tamen ita ut animus videri potest. Aliquid enim quaerit animus iste quod Deus est, de quo illi non insultent qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit incommutabilem veritatem, sine defectu substantiam. Non est talis ipse animus: deficit, proficit; novit, ignorat; meminit, obliviscitur; modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non cadit in Deum. Si dixero: Mutabilis est Deus, insultabunt mihi qui dicunt: Ubi est Deus tuus?

8. (v 5.] Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et corporalibus, et non inveniens; quaerens eius substantiam in meipso, quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum tangerem: Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant iam insultatores mei: Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc: Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero substantiam eius in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere, effudi super me animam meam; et non iam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit, inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit. Tabernaculum Dei in terra Ecclesia est adhuc peregrina, et homines sunt fideles.

9. Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum eius in terra, Ecclesia eius est adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar, admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Iam enim multa admiror in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum desideriis eius, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra corporalia militare admiror. Respicio et ipsam animam obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et dura toleranda, iustitiam et caritatem impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima. Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei. Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate iniquorum, et labore iustorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant, exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei, quamdam dulcedinem sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tamquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse commemorat, quasi diceremus ei: Miraris tabernaculum in hac terra; quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit, exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos, vel quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit, celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica, sed excusetur festivitate luxuria. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo et miracula Dei in redemptionem fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum.

In Deum sperent oportet homines multis adhuc onerati tristitiis.

Augustinus Hipponensis - In Psalmum 41 enarratio 10. (v 6.] Sed quia, fratres, quamdiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino, et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : etsi utcumque nebulis diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, et ductus interioris et intellegibilis soni iucunditate, ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala huius mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tamquam inde veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ecce iam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Iam aliquid incommutabile persensi, quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi anima eius in silentio: Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid iam bibo de fonte illo, nihil metuens? iam nullum scandalum pertimesco? iam de cupiditatibus omnibus tamquam edomitis victisque secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed: Spera in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus. Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Persevera in spe ut pervenias.

11. (v 7.] Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum dicit: Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Illa perfecta in nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine laudantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Hoc nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo meo in spe, et dico illi: Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Persevera ergo ut pervenias; persevera donec veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum ; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare vultus mei, Deus meus.

Ne speres de te, sed de Deo tuo; omnia bona Deus praestat, quia ipse bonus, non quia nos digni.

12. Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur? Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile perturbabatur. Novi quia iustitia Dei mei manet: utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat. Ergo quia non est in me firmitas mihi, nec est mihi spes de me: Ad meipsum turbata est anima mea. Vis non conturbetur? Non remaneat in teipso, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam. Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur? Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia: Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Iordanis et Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et de terra Iordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humilando seipsum Deo. Ergo de terra Iordanis memoratus sum tui, et de monte parvo: non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Si autem et interpretationes nominum quaeras, Iordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut leveris; noli extolli, ne elidaris: Et de Hermoniim monte parvo. Hermoniim Anathematio interpretatur. Anathema teipsum, displicendo tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de terra Iordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur qui in Domino gloriatur. Homo abyssus est cum homines veritatem et vitam aeternam docet.

13. (v 8.] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Peragere psalmum possum fortasse, adiutus studio vestro, cuius fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui eius commemoratus est de terra Iordanis et Hermoniim: hoc admirando dixit: Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non potest. Denique quodam loco dictum est: Iudicia tua abyssus multa : hoc volente Scriptura commendare, quia iudicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cuius cogitatio penetratur, cuius cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intellegi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo et cor altum, et exaltabitur Deus. Si ergo homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat, dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam: Mortem invocat: id est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum est ut a vobis diiudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum diiudico. Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat ! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet iustus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur: non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum. Vehementer commendatur humilitas ne condemnemur ad ignem.

14. Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est anima mea, a iudiciis tuis timui vehementer:

iudicia enim tua abyssus multa, et, abyssus abyssum invocat. Nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de iudicio tuo: quia tu dixisti peccatori: Morte morieris, et, In sudore vultus tui edes panem tuum. Haec abyssus prima iudicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Iordanis et Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim iudicia tua, vehementer timui iudicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et quae iudicia tua timui? Parvane iudicia sunt tua ista? Magna sunt, dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a spiritu tuo quo fugiam ; si abyssus abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores?

15. Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me ingressi sunt. Fluctus in his quae sentio, suspensurae in his quae minaris. Omnis perpessio mea, fluctus est tuus: omnis comminatio tua, suspensura tua est. In fluctibus invocat abyssus ista, in suspensuris invocat alteram abyssum. In eo quod laboro, omnes fluctus tui: in eo quod minaris gravius, omnes suspensiones tuae super me ingressae sunt. Qui enim minatur, non premit, sed suspendit. Sed quia liberas, hoc dixi animae meae: Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi; Dicit ipsam confessionem: repetit spei confirmationem: salutare vultus mei, Deus meus. Quia magis crebra sunt mala, dulcior erit misericordia tua. Nemo in hoc mundo tribulatione carere potest.

16. (v 9.] Ideo sequitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et verbum Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem. Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adiutorio te non deserit: ostendit tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est quodam loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis, sicut nubes pluviae in tempore siccitatis. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio, unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur imitari formicam. Sicut enim prosperitas saeculi significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit, quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis, cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest ut in hac tempestate saeculi huius sine tribulatione totum hoc mare transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas.

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Orandum est, non desperandum nec conturbandum.

17. (vv 9.10.] Quid ergo agas in hac peregrinatione? quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam : Apud me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam, audi: Dicam Deo: Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen, quare mei oblitus es? Tamquam de voce nostra clamavit et caput nostrum: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti ? Dicam Deo: Susceptor meus es, quare mei oblitus es?

18. (v 11.] Utquid me repulisti? ex illa altitudine fontis intellegentiae incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et pondere iniquitatis meae, iam illuc inhians, ad ista deiectus sum? Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio quid magnum, excessu mentis: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Comparavit enim haec in quibus esset, illis in quae erectus erat, et vidit se longe proiectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti, et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit caritas multorum ? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea? Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei!

19. (vv 11.12.] Exprobraverunt mihi qui tribulant me. Iterum illa vox: Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Et maxime ista dicunt in tentationibus Ecclesiae: Ubi est Deus tuus? Quantum haec martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes, quantum illis dictum est: Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest. Tormenta enim ipsorum extrinsecus homines videbant, coronas intrinsecus non videbant. Exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Et ego propter haec, quoniam ad me turbata est anima mea, quid ei aliud quam illud dicam: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et quasi respondenti: Non vis ut conturbem te, hic posita in tantis malis? suspirans ad bona, sitiens et laborans, non vis ut conturbem te? Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam confessionem, repetit spei confirmationem: Salutare vultus mei et Deus meus.






Aug. in Psalmos enar. 40