Aug. in Psalmos enar. 44

IN PSALMUM 44 ENARRATIO. Sermo.

44
(
Ps 44)

Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia.

1. (v 1.] Hunc psalmum sicut vobiscum cum exsultatione cantavimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de Salvatore et de his qui salvandi sunt. Qui cum veste nuptiali venit ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi vacet, sed germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus psalmi. Erant enim isti quidam homines: verumtamen omnis inscriptio Litterarum divinarum aliquid innuit intellegentibus, et non tantum auditorem, verum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim vim hebraici verbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent omnium verborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios Core interpretari filios Calvi. Quod nomen non ad irrisionem accipiatis, ne inveniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes post ipsum: Ascende calve, ascende calve. Tales enim pueros stulte garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silva bestiae comederunt. Hoc scriptum est, et ubi sit scriptum commemoravimus: qui meminerunt, recognoscant; qui non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud factum figuravit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum; quales nos non vult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse mentibus. Et quia Dominus invitaverat nos ad imitationem puerorum, quando ante se parvulum posuit, et ait: Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum ; ibi quoque Apostolus cautus, ubi revocat a mente puerili, vocat rursus ad imitationem puerilem: Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi vero ex imperitia insultabant sancto Dei calvo, et clamabant post eum: Calve, calve. Factum est ut a bestiis consumerentur: et figuraverunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam calvum; quia in Calvariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo tales velut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis eius, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius Dei est, descendat de cruce. Huius nos filii sumus, quia filii sponsi sumus : et nobis inscriptus est psalmus iste, cuius titulus dicitur: Filiis Core, pro his quae commutabuntur. Unusquisque nostrum ex vetere homine in novum mutatur: ex infideli fidelis.. fit.

2. Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae commutabuntur, videat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum mundum videat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem Deum; nuper servientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est. Pro his quae commutabuntur, videte quando dictum sit. Modo iam residui Pagani mutata expavescunt: et qui nolunt mutari, vident refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi solitudinem.

Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum, fratres, ex vetere homine in novum mutatur; ex infideli fidelis fit, ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat describi, per quem commutata sunt. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia est.

3. Sequitur enim: Pro his quae commutabuntur, filiis Core, in intellectum, Canticum pro dilecto. Nam dilectus ille visus est a persecutoribus suis, sed non in intellectum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ad hunc intellectum oculos alios quaerebat ipse, cum diceret: Qui me videt, videt et Patrem. Sonet eum iam psalmus: gaudeamus in nuptiis, et nos erimus cum iis qui fiunt nuptiae qui invitantur ad nuptias; et ipsi invitati sponsa est. Etenim sponsa Ecclesia est, sponsus Christus. Solent dici ab scholasticis carmina quaedam uxores ducentibus et nubentibus, quae vocantur epithalamia; quidquid ibi cantatur, ad honorem cantatur sponsi et sponsae: an forte et in nuptiis istis, quo invitati sumus, thalamus non est? Et unde dicit alius psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo ? Coniunctio nuptialis, Verbum et caro: huius coniunctionis thalamus, virginis uterus. Etenim caro ipsa Verbo est coniuncta: unde etiam dicitur: Iam non duo, sed una caro. Assumpta est Ecclesia ex genere humano, ut caput esset Ecclesiae ipsa caro Verbo coniuncta, et caeteri credentes membra essent illius capitis. Nam vis videre quis venerit ad nuptias? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Gaudeat sponsa amata a Deo. Quando amata? Dum adhuc foeda. Omnes enim peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei. Et iterum: Etenim Christus pro impiis mortuus est. Amata est foeda, ne remaneret foeda. Non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est: nam si hoc amaret, hoc servaret: evertit foeditatem, formavit pulchritudinem. Ad qualem venit, et qualem fecit? Veniat iam ipse in verbis propheticis; ecce ipse sponsus procedat nobis: amemus illum; aut si invenerimus in eo aliquid foedi, non amemus. Ecce ipse invenit multa foeda, et amavit nos: si aliquid foedi invenerimus in eo, non amemus. Quia et hoc ipsum quod carnem indutus est, ut de illo etiam diceretur. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem ; si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed Iudaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum. Intellegentibus autem, et Verbum caro factum est, magna pulchritudo est. Mihi autem absit gloriari, dixit unus amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia Christus crucifixus, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia. Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Nobis ergo iam credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus, Verbum apud Deum: pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt, Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in praesepi, cibaria mansuetorum. Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in coelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas. Summa et vera pulchritudo iustitia est: ibi illum non videbis pulchrum, ubi deprehendis iniustum: si ubique iustus, ubique decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a quodam laudatore suo propheta: ecce incipit. De Verbo Dei, per quod facta sunt omnia.

4. (v 2.] Eructavit cor meum verbum bonum. Quis dicit, Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam dicentis: Eructavit cor meum verbum bonum, commendantis nobis nativitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum, unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid unde generet filios, coniugium scilicet, sine quo prolem procreare homo non potest: ne igitur putares aliquo coniugio indiguisse Deum, unde Filium generaret: Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum. Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica, antequam stet in opere, stat in consilio; et inest iam quod facturus es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem, nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat alius consilium tuum, nisi aut indicaveris, aut viderit quod fecisti. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris, fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes, Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est: Magister bone. Et ipsum Verbum respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Dictum est: Magister bone; et dicit: Quid me interrogas de bono? Addidit etiam: Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus, nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus. Non enim dicendo: Nemo bonus, nisi unus Deus, discrevit se, sed univit. Eructavit cor meum verbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum utcumque boni esse possumus. Pater Verbum profert ex corde suo. Sed dicere Dei aeternum est.

5. Sequitur: Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem veram et catholicam intellegamus: Dico ego opera mea regi. Si enim Pater dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte, Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit intellegi: verumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus est Deus. Toties locutus est per Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est, nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructavit cor meum verbum bonum, intelleximus ibi generationem Filii; veluti repetitio mihi videtur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat: Eructavit cor meum verbum bonum, repeteretur in eo quod ait: Dico. Quid est enim: Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus verbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex corde tuo profers; verbum tuum quod sonat et transit, aliunde non profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: vel ecce nunc nondum verbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium quodammodo, et generas verbum quod antea non erat. Non sic Deus genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum vero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur, quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo: Eructavit cor meum verbum bonum, quod est: Dico ego opera mea regi. Quare ergo: Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim facturus erat Deus in creatura, iam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica, nisi esset in consilio. Sicut in Evangelio dicitur: Quod factum est in ipso vita erat. Erat ergo quod factum est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat. Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intellegit; et videat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in Verbo, tamquam in Verbo, tamquam in Unigenito, tamquam in Dei Verbo. Verbum incarnatum debita tua dimisit et indebita sua exsolvit.

6. Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo ? quid habet simile agnus cum Salvatore ? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine ? Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec visibilia ad invisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem calami huius, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus. Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae velociter scribentis? At vero quantumvis velociter scribat scriba, non comparatur illi velocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in velocitatem currit verbum eius. Sed mihi videtur, quantum audet humana intellegentia, et hoc posse accipi ex persona Patris dictum: Lingua mea calamus scribae. Quia quod lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat, sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam sonis. Quod autem addidit, velociter scribentis, impulit mentem ad intellegentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut respiciendo qualeslibet veloces notarios; si autem hoc attenderit, remanebit ibi. Ipsum velociter, cogitet velociter; et videat quare dictum sit, velociter. Velociter Dei tale est, ut velocius nihil sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba post syllabam, verbum post verbum; nec ad secundum transitur, nisi primo perscripto. Ibi autem nihil velocius, ubi non multa sunt verba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia.

7. (v 3.] Ecce iam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid voluit dicere: Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait: Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Si severus iudex veniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inveni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Iudaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te. Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis.

8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intellegi adhuc a Deo Patre dici: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi; et in consequentibus fit alia: Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est. In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur: Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intellegere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus: Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei: Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Iudaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum. Summum hominis opus non est, nisi Deum laudare.

9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod dictum est: Eructavit cor meum verbum bonum, ex Propheta voluerint intellegi, veluti dicente hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor eius verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor eius verbum malum.) Ut et illud quod adiunctum est: Dico ego opera mea regi, significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes. Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

10. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non defuerunt qui sic intellegerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere intellegatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tamquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo velociter facta sunt. Velociter erit et dies iudicii; praeveni velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit facies iudicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem eius in confessione. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Fortior est gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis.

11. (v 4.] Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Gladium tuum, quid, nisi verbum tuum? Illo gladio stravit inimicos, illo gladio divisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Legimus haec in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se, duo adversus tres, et tres adversus duos erunt divisi: id est, filius adversus patrem, filia adversus matrem, nurus adversus socrum suam. Divisio haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit? Et revera, fratres, etiam quotidianis exemplis videmus haec. Placet iuveni alicui Deo servire, displicet patri; divisi sunt adversus se: ille promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam iniuriam; Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio volente servire Deo. Sed fortior est ille gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia adversus matrem, multo magis et de nuru adversus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et socrus inveniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit dividi filia adversus matrem suam, et non potest nurus adversus socrum suam. Christus est gladius, qui hominem divisit a diabolo.

12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est filius adversus patrem.

Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis. Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando sed nos illum imitando. Iam modo videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de Iudaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una : non coniectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quomodo dimisit et matrem? Gentem Iudaeorum, Synagogam illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait: Quae est mihi mater, aut qui fratres ? Ille enim intus docebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Iudaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Iesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus eius Ecclesia, quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia huius gladii loquebamur, cum ista diceremus. Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Iuda, et dux de femoribus eius. Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate seminis esse magnitudinem nominis, id est Filium Dei venturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem mittebat, ita sibi iurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic iura. Quasi diceret: Pone manum tuam ad altare, aut ad Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens turpitudinem, sed intellegens veritatem. Propterea: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Potentissime.

14. (v 5.] Specie tua et pulchritudine tua. Iustitiam accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere procede, et regna. Nonne videmus? Certe iam factum est. Attendite orbem terrarum; intendit, prospere processit, et regnat; subditae sunt omnes gentes. Quid erat illud videre in spiritu? Quod nunc est experiri in veritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur; exhibita sunt, iam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna.

Potentiam quam Pater habet et Filius; sic et divinitatem.

15. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. Reddita est veritas, quando veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Praesentatus est Christus exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes. Praedicatum est Evangelium; veritas est. Quid mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et promovit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes; parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum : usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid propter iustitiam? Veniet etiam, ut iudicet, et retribuat unicuique secundum opera sua. Dixit veritatem, pertulit iniquitatem, allaturus est aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines.

Dextera sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse; divinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, virtutem Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera eius, faciens divina, patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc deducitur et ubi nondum est, et dextera eius deducit eum. Hoc enim eum ducit, quod ipse donavit sanctis suis. Deducet te mirabiliter dextera tua. Homines ex inimicis amici facti sunt; inimici mortui sunt, amici vivunt.

16. (v 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae: verba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia vulnerata caritate ego sum. Dicit enim vulneratam se esse caritate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit, sed ubi ait: Domine, quid me iubes facere? Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me iubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo: Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt. Hoc est: Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intellegere verba singula, versus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Dei voluntas aequalis est, tua curva; dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te.

17. (v 7.] Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in labiis tuis. Erat autem sedes regni iudaici temporalis, pertinens ad eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: venit ille ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret. Sedes eius in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis divinitas! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, virga regni tui. Directionis virga est, quae dirigit homines. Curvi erant, distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala diligebant; non voluntatem suam Deo subdebant, sed voluntatem Dei ad suas concupiscentias flectere volebant. Irascitur enim peccator et iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non vult sibi Deum irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu videlicet vides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille rectus est. Distortum ad rectum quando coniungis? Collineari non potest. Tamquam si in pavimento aequali ponas lignum curvum; non adiungitur, non cohaeret, non coaptatur pavimento: pavimentum ubique aequale est; sed illud curvum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te; quia non potes, frustra conaris: illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit virga ipsius qui te regit, virga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos. Sed quid ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris : non quia perversus Deus, sed quia perversi perversum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est Deus: displicet tibi, quasi pravus est Deus. Curvus est ad te Deus, tua curvatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet. Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Eris Deo amicus, si odisti quod odit, et amabis quod amat.

18. (v 8.] Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos. Alios regit, alios conterit: regit spiritales, conterit carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est tota virga: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo iam illi incipias coniungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia virga directionis est virga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni illum: non vis ut ipse puniat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas. Clamaret tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis. Numquid dixit: A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne avertas faciem tuam a me. Ergo: Averte faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre Dei, animadvertere est. Ideo et iudex quod punit, animadvertere dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad puniendum, quia iudex est. Sic est et iudex Deus. Averte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Hoc non vult esse ante Deum, quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse veracem: non enim misericordia potest illi auferre iustitiam, neque iustitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius. Unctus est nobis Deus, Christus verus homo et verus Deus.

19. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres iustitiam, et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat: Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret: Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intellegite, sic in graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Iudaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellege. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spiritali? Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spiritale intus est. Unctus est nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo, verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax, ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus. Scala Iacob figura est Christi et Ecclesiae. 20. Hoc figurabatur in eo quod Iacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat. Iacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et quia caput viri Christus, propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum. Et lapis ad caput, quia caput viri Christus. Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli. Quid hoc sit, melius videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino commemoraverimus. Nostis quia Iacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel : sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Iacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris eius. Quid est latitudo femoris eius? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas Dominus quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Sic enim dicitur de ipso Iacob: Et erat Iacob sine dolo habitans in domo : hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo: Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Iacob. Et ille Nathanael: Unde me nosti? Et Dominus: Cum esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus, quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi: Vidi te sub arbore fici, credidisti; maiora horum videbis.

Loquitur cum Israel, cum Iacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Maiora horum videbis. Quae maiora? Quia iam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus, vobis. Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi, non escam. Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput eius; et deorsum Filius hominis, id est corpus eius. Membra eius hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Iudaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat.

21. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes eius? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae. Vestimenta Christi sunt sancti eius et electi, tota Ecclesia sine macula et ruga.

22. (vv 9.10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta eius sunt sancti eius, electi eius, tota Ecclesia eius, quam sibi sicut vestem exhibet, sine macula et ruga : propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est ; audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Non dixit: Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed: Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subiecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intellegat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium; multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant: qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum: Post odorem unguentorum tuorum curremus. Illi autem quanto magis eum videbant in gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur, et occidebantur bono odore.

Magnas domos et tabernacula Dei, corda accipe sanctorum.

23. (v 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritaliter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subiugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et servituti subicientes, accipe: quia inde delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum : illi autem reges de quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem eius frater eius, et suscitet semen fratri suo. Accipiat uxorem frater eius, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus: Dic fratribus meis. Dixit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se corpore: susceperunt fratres eius uxorem eius, praedicatione Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Iesu, inquit, per Evangelium, ego vos genui. Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subiecit: Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis ? Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intellegite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina. Linguarum varietas multarum in unitate fidei concordat.

24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Vestitus reginae huius quis est? Et pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae huius. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis. Si noverimus ubi sumus et ad illum corpus pertinere conemur, fide et spe uniti.

25. (v 11.] Alloquitur Propheta reginam istam (libenter enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen noverimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi, filia, et vide. Alloquitur eam tamquam unus de patribus, quia filiae regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tamquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et vox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et vide. Prius audi, postea vide. Ventum est enim ad nos cum Evangelio, et praedicatum est nobis quod nondum videmus, et audiendo credidimus, credendo videbimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obedivit mihi. Quid est, in obauditu auris? Quia non vidit. Viderunt Iudaei, et crucifixerunt: non viderunt Gentes, et crediderunt. Veniat regina de Gentibus in vestitu deaurato, circumamicta varietate: veniat ex Gentibus, veniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei: Audi filia, et vide. Si non audieris, non videbis. Audi ut mundes cor fide, sicut Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum. Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam videamus, ut credendo cor mundemus, unde videre possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt. Audi, filia, et vide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter audi: Inclina aurem tuam. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque venerunt Gentes, a patre diabolo venerunt: sed patri diabolo renuntiaverunt. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Foedam te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui iustificat impiam. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

26. (v 12.] Quoniam concupivit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cuius speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata ? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo. Concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Deus tuus. Iam vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid habes unde illi placeas, ab illo habes. Serviamus Deo membra Christi amando.

27. (v 13.] Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata: Nam ut noveritis quia inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua. Concupivit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit unde impleantur, et a vobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis. Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium. Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo iam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim iudicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent: Quando te vidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes: Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Omnes una sponsa et regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens.

28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi:

Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Adorando in muneribus, vultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae huius et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae huius deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant. Fervebat dilectio in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur vultum, et cuius vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens. Cum bene facis conscientia delecteris, ubi amat et coronat Christus.

29. (vv 14.15.] Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad iactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis. Quomodo autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est : non ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem, quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet. Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui speciem eius amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus?

1. 30. Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae eius, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conversus dixit, tibi: proximae eius afferentur tibi.

2. 31. (v 16.] Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui intrant in templum. Lapides vivi qui sunt, nisi fideles Dei? Adducentur in templum regis. Sunt enim virgines extra templum regis, haereticae sanctimoniales: sunt quidem virgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est: templum regis non est ruinosum, non discissum, non divisum. Iunctura lapidum viventium caritas est. Adducentur in templum regis. Haec est catholica Ecclesia. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem.

32. (v 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil evidentius. Attendite iam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit:

Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos. Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii eius constituti sunt principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.

Civitas Dei est Ecclesia quae nunc ad futuram peregrinatur gloriam.

33. (v 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. De quo monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem constituta. De quo monte? Quem vidit Daniel ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et implevisse omnem faciem terrae. Ibi adoret qui vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit iam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in divinis laudibus supernae illius ac perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ; ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et coniugi regis; quia principes eius sunt memores nominis eius in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa caritatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta caritate luminosis, ut se universam plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo. Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi eius quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cuius aliquid lateat.






Aug. in Psalmos enar. 44