Aug. in Psalmos enar. 60

IN PSALMUM 60 ENARRATIO. Sermo ad plebem. In Christo nos omnes unum constituimus hominem.

60
(
Ps 60)

1. (v 1.] Considerandum cum Vestra Caritate psalmum istum suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et breviter loquamur. Quantum adiuverit ipse qui nos iubet loqui, sic ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis multus, nec occupatis onerosus. Titulus eius non nos tenet. Est enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti. Et ipsi David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris eius et in corpore sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus agnoscere, non alicuius extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non est autem unus homo, sed tamquam unus unitas loquitur. In Christo autem nos omnes unus homo; quia huius unius hominis caput est in coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte quid dicat. Christi membra in tota terra inveniuntur.

2. (vv 2.3.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Iam ergo non unus; sed ideo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a finibus terrae? Non clamat a finibus terrae, nisi haereditas illa, de qua dictum est ipsi Filio: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Haec ergo Christi possessio, haec Christi haereditas, hoc Christi corpus, haec una Christi Ecclesia, haec unitas quae nos sumus, clamat a finibus terrae. Quid autem clamat? Quod supra dixi, Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Id est, hoc ad te clamavi: a finibus terrae: id est, undique. Agnosce te in Christo tentatum et in Christo vincentem.

3. Sed quare clamavi hoc? Dum angeretur cor meum. Ostendit se esse per omnes gentes toto orbe terrarum in magna gloria, sed in magna tentatione. Namque vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine tentatione: quia provectus noster per tentationem nostram fit, nec sibi quisque innotescit nisi tentatus, nec potest coronari nisi vicerit, nec potest vincere nisi certaverit, nec potest certare nisi inimicum et tentationes habuerit. Angitur ergo iste a finibus terrae clamans, sed tamen non relinquitur. Quoniam nos ipsos, quod est corpus suum, voluit praefigurare et in illo corpore suo, in quo iam et mortuus est, et resurrexit, et in coelum ascendit; ut quo caput praecessit, illuc se membra secutura confidant. Ergo nos transfiguravit in se, quando voluit tentari a satana. Modo legebatur in Evangelio quia Dominus Iesus Christus in eremo tentabatur a diabolo. Prorsus Christus tentabatur a diabolo. In Christo enim tu tentabaris, quia Christus de te sibi habebat carnem, de se tibi salutem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumelias, de se tibi honores; ergo de te sibi tentationem, de se tibi victoriam. Si in illo nos tentati sumus, in illo nos diabolum superamus. Attendis quia Christus tentatus est, et non attendis quia vicit? Agnosce te in illo tentatum, et te in illo agnosce vincentem. Poterat a se diabolum prohibere: sed si non tentaretur, tibi tentando vincendi magisterium non praeberet. Itaque non mirum, si inter tentationes positus iste clamat a finibus terrae. Sed quare non vincitur? In petra exaltasti me. Iam ergo hic agnoscimus quis clamet a finibus terrae. Recolamus Evangelium: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ergo illa clamat a finibus terrae, quam voluit aedificari super petram. Ut autem aedificaretur Ecclesia super petram quis factus est petra? Paulum audi dicentem: Petra autem erat Christus. In illo ergo aedificati sumus. Propterea petra illa in qua aedificati sumus, prior percussa est ventis, flamine, pluvia, quando Christus a diabolo tentabatur. Ecce in qua firmitate te voluit stabilire. Merito non vacat vox nostra, sed exauditur: in magna enim spe positi sumus; In petra exaltasti me. Spes nostra Christus.

4. (vv 3.4.] Deduxisti me, quia factus es spes mea. Ille si nostra spes factus non esset, non nos deduceret. Deducit tamquam dux, et in se ducit tamquam via, et ad se perducit tamquam patria. Deducit ergo nos. Unde? Quia factus est spes nostra. Unde factus est spes nostra? Ecce sic quomodo audistis quia tentatus est, quia passus est, quia resurrexit, factus est spes nostra. Quid enim nobis dicimus quando haec legimus? Non enim perdet nos Deus, propter quos Filium suum misit tentari, crucifigi, mori, resurgere: non enim vere nos despicit Deus, propter quos Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Sic ergo factus est spes nostra. In illo vides et laborem tuum, et mercedem tuam; laborem in passione, mercedem in resurrectione. Sic ergo factus est spes nostra. Habemus enim duas vitas; sed unam in qua sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nota nobis est; quam speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum habes. Quomodo toleras? Ut non vincaris a tentatore. Laboribus suis, tentationibus, passionibus, morte sua demonstravit tibi vitam Christus in qua es; resurrectione sua demonstravit tibi vitam in qua eris. Nos enim non noveramus nisi nasci hominem et mori; resurgere hominem et vivere in aeternum non noveramus: suscepit quod noveras, et demonstravit quod non noveras. Ideo ergo factus est spes nostra in tribulationibus, in tentationibus. Vide Apostolum dicentem: Non solum autem, sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ergo factus est ipse spes nostra, qui dedit nobis Spiritum sanctum: et ambulamus modo ad spem; non enim ambularemus, nisi speraremus. Quid ait ipse Apostolus? Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et item: Spe enim salvi facti sumus. Christus turris fortitudinis a facie inimicorum.

5. Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. Angitur cor meum, inquit ista unitas a finibus terrae, et laboro inter tentationes et scandala: invident Pagani, quia victi sunt; insidiantur haeretici pallio velati nominis christiani; intus in ipsa Ecclesia vim patitur frumentum a palea: inter haec omnia cum angitur cor meum, clamabo a finibus terrae. Sed non me deserit ipse qui me exaltavit super petram, ut deducat me usque ad se: quia etsi laboro, diabolo per tot loca et tempora et occasiones insidiante adversus me, hic est mihi turris fortitudinis; quo cum confugero, non solum vitabo tela inimici, sed etiam in illum quae voluero securus ipse iaculabor. Ipse enim Christus est turris; ipse nobis factus est turris a facie inimici, qui est et petra super quam aedificata est Ecclesia. Caves ne feriaris a diabolo? Fuge ad turrem: nunquam te ad illam turrem diabolica iacula secutura sunt; ibi stabis munitus et fixus. Quomodo autem fugies ad turrem? Ne forte quisque in tentatione positus corporaliter quaerat turrem istam; et cum eam non invenerit, fatigetur, aut deficiat in tentatione. Ante te est turris: recordare Christum, et intra in turrem. Quomodo recordaris Christum, ut intres in turrem? Quidquid pateris, cogita quia prior passus est, et cogita quo fine passus est, ut moreretur et resurgeret. Talem et tu finem spera qualis in illo praecessit, et intrasti in turrem non consentiendo inimico. Si enim consenseris inimico, tunc ad te pervenit oppugnantis iaculum. Tu potius in illum iaculare tela, quibus feriatur, quibus vincatur. Quae sunt ista tela? Verba Dei, fides tua, spes ipsa tua, opera bona. Non dico: Sic esto in ista turre, ut vaces ibi, et sufficiat tibi quia non ad te hostis tela perveniunt. Age ibi aliquid; non cessent manus: opera bona tua gladii sunt interficientes inimicum. Ecclesia nullis tentationibus superabitur.

6. (v 5.] Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Videtis quia ille, de quo diximus, est qui clamat. Quis nostrum est inquilinus usque in saecula? Paucis diebus hic vivimus, et transimus: inquilini enim hic sumus, habitatores in coelo erimus. Ibi es inquilinus, unde auditurus es vocem Domini Dei tui: Migra. Nam de domo illa aeterna in coelis nemo te iubebit migrare. Hic ergo inquilinus. Unde etiam dicitur in alio psalmo: Inquilinus ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hic ergo inquilini sumus; ibi Dominus nobis mansiones dabit aeternas: Multae, inquit, mansiones sunt apud Patrem meum. Mansiones illas non tamquam inquilinis dabit, sed tamquam civibus in aeternum mansuris. Hic tamen, fratres, quia non modico tempore futura erat Ecclesia in hac terra, sed hic erit Ecclesia usque in finem saeculi: ideo hic dixit: Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Saeviat quantumlibet inimicus, oppugnet me, insidias mihi praeparet, scandalis crebrescat, et faciat angi cor meum: inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat huius saeculi finis, et nos ab ista temporali aeterna illa habitatio suscipiat, ad quam nos deducet qui factus est spes nostra. Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Si diu eris inquilinus, quasi hoc illi diceremus, laboraturus ergo es in terra inter tantas tentationes: nam si paucorum dierum hic esset Ecclesia, cito finirentur tentatoris insidiae. Bene; paucorum dierum velles esse tentationes: sed quomodo colligeret natos omnes, nisi diu hic esset, nisi usque in finem protenderetur? Noli invidere caeteris post futuris; noli, quia iam transisti, pontem misericordiae velle praecidere: sit hic usque in saecula. Et quid de tentationibus, quae necesse est ut abundent quanto magis veniunt scandala? Etenim ipse ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Sed illa Ecclesia quae clamat a finibus terrae, in his est de quibus sequitur dicens: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Sed unde perseverabis? Quae vires tuae inter tanta scandala, inter tantas tentationes, inter tantas pugnas? quibus viribus vincis hostem quem non vides? numquid tuis? Ergo quia usque in saecula erit inquilinus iste hic, quae illi spes est ut duret? Cooperiar in velamento alarum tuarum. Ecce quare securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et suscipiant nos saecula aeterna: quia cooperimur in velamento alarum ipsius. Aestus est saeculi, sed magna umbra est sub alis Dei: Cooperiar in velamento alarum tuarum.

7. (v 6.] Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam. Quam? A qua coepit: Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Hoc ad te clamavi a finibus terrae. Ideo cooperiar in velamento alarum tuarum, quia exaudisti deprecationem meam. Admonemur ergo, fratres, non cessare orando, quamdiu tempus est tentationum. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Perseveremus ergo in timore nominis Dei: aeternus Pater non nos fallit. Laborant filii, ut suscipiant parentum suorum haereditatem, quibus mortuis successuri sunt? nos non laboramus accipere haereditatem ab illo Patre, cui non morienti succedamus, sed cum illo in ipsa hereditate in aeternum vivamus!

Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum. De praesenti et aeterna vita.

8. (v 7.] Dies super dies regis adicies annos eius. Hic est ergo rex cuius membra sumus. Rex Christus est, caput nostrum, rex noster. Dedisti illi dies super dies; non solum istos dies in isto tempore cum fine, sed dies super istos dies sine fine. Habitabo, inquit, in domo Domini, in longitudinem dierum. Quare, in longitudinem dierum, nisi quia modo brevitas est dierum? Omnis enim res quae finem habet, brevis est: sed regis huius dies super dies, ut non diebus solum istis transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo sancti in diebus illis qui non habent finem. Ibi unus dies est, et multi dies sunt. Quia multi dies sunt, dixi iam: In longitudinem dierum: quia unus dies, sic intellegitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Unum diem dixit hodie: sed iste dies non ponitur in medio inter hesternum et crastinum, nec initium eius finis est hesterni, nec finis eius initium crastini. Nam et anni Dei dicti sunt: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quomodo anni, sic dies, sic unus dies: Quidquid vis dicis de aeternitate. Ideo quidquid vis dicis, quia quidquid dixeris, minus dicis. Sed ideo necesse est aliquid dicas, ut sit unde cogites quod non potest dici. Dies super dies regis adicies annos eius, usque in diem generationis et generationis. Generationis huius et generationis futurae: generationis huius quae comparatur lunae, propter quod luna nascitur, crescit, perficitur, senescit et occidit; sic sunt generationes istae mortales: et generationis qua regeneramur resurgendo, et permanebimus in aeternum cum Deo, quando iam non sicut luna, sed quod ait Dominus: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. Luna enim figurate in Scripturis pro mutabilitate huius mortalitatis ponitur. Ideo ad Iericho descendebat ille ab Ierusalem qui incurrit in latrones: quia Iericho civitas verbum est hebraeum, et interpretatur latine Luna. Descendebat ergo tamquam ab immortalitate ad mortalitatem: et merito in itinere vulneratus a latronibus et semivivus relictus est ille Adam, ex quo est totum genus humanum. Ergo dies super dies regis adicies annos eius, usque in diem generationis, generationis mortalis accipio. Cuius generationis alterius mentionem fecisti? Cuius? audi: Deum misericordem et veracem imitemur.

9. (v 8.] Permanebit in aeternum in conspectu Dei: Secundum quid, aut propter quid? Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Dicit et alio loco: Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Magnus sermo de veritate et misericordia, sed brevitatem promisimus. Breviter accipite quid sit veritas et misericordia; quia non parvum est quod dictum est: Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam, ut peccata nobis omnia dimitteret, et vitam aeternam promitteret: veritas autem, quia non fallit reddere quae promisit. Agnoscamus hic eam, et nos faciamus: ut quomodo nobis Deus exhibuit misericordiam suam et veritatem suam; misericordiam dimittendo peccata nostra, veritatem exhibendo promissa sua: sic et nos faciamus hic misericordiam et veritatem; misericordiam circa infirmos, circa egentes, circa inimicos etiam nostros; veritatem non peccando, nec adiciendo peccatum super peccatum. Quoniam qui multum sibi pollicetur de misericordia Dei, subrepit in animum ipsius ut faciat iniustum Deum, et putet quia si permanserit peccator, et noluerit recedere ab iniquitatibus suis, veniet ille, et ibi eum positurus est ubi ponit servos suos qui ei obtemperant. Et iustum hoc erit, ut ibi te ponat perseverantem in peccatis, ubi positurus est illos qui recesserunt a peccatis? Sic vis iniustus esse, ut et Deum facias iniustum? Quid vis ergo convertere Deum ad voluntatem tuam? Tu convertere ad voluntatem Dei. Quis est ergo qui hoc facit, nisi ex illis paucis, de quibus dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Merito et hic misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Quid est, ei? Sufficeret, quis requiret: quare, addidit, ei, nisi quia multi quaerunt misericordiam eius et veritatem discere in libris eius; et cum didicerint, sibi vivunt, non illi; sua quaerunt, non quae Iesu Christi ; praedicant misericordiam et veritatem, et non faciunt misericordiam et veritatem? Sed praedicando illam, norunt illam: non enim praedicarent illam, nisi nossent illam. Sed qui Deum amat et Christum, in praedicando misericordiam et veritatem ipsius, ipse illam requiret ei, non sibi: id est, non ut ipse habeat ex hac praedicatione commoda temporalia, sed ut prosit membris ipsius, id est fidelibus eius, cum veritate ministrando quod novit; ut qui vivit non iam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? In Dei servitute perseverandum.

10. (v 9.] Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Si psallis nomini Dei, ne psallas ad tempus. Vis in saeculum saeculi psallere? vis in aeternum psallere? Redde ei vota tua de die in diem. Quid est, redde ei vota tua de die in diem? De die isto in illum diem. Persevera reddere vota in isto die, donec venias ad illum diem: hoc est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.





IN PSALMUM 61 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Terrena omnia nos transilire oportet.

61
(
Ps 61)

1. (v 1.] Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intellegendi verbi Dei, adiuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum, et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo quem modo cantavimus. Titulus eius est: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi David. Iam vobis insinuatum esse quid sit Idithun, recolo. Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit, latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam transilierit positus sit: de quo spiritali quodam et securo loco intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat qui transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud quod transilivit, non sit superbiae sed provectus.

Sub Deo simus, non contra Deum.

2. (vv 2.3.] In quodam ergo loco munito positus ait: Nonne Deo subicietur anima mea? Audierat enim: Qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur : et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae infra essent, sed humilis ex eo qui supra esset; tamquam minantibus ei ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit: Nonne Deo subicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti quaeritis laqueos? Insultatione deicere me vultis, aut seductione decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo sum? Nonne Deo subiecta erit anima mea? Quantumcumque accedam, quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subiecta erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit, scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cuius alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in ipso psalmo sequitur: Nec manus peccatorum dimoveat me : cui consonat: Non movebor amplius. Ad illud enim quod ibi dictum est: Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet hic: Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est: Non veniat mihi pes superbiae, respondet hic: Nonne Deo subiecta erit anima mea?

Inaniter homo Christus persequitur.

3. Ergo de superiore loco munitus et tutus, cui factus est Dominus refugium, cui est ipse Deus in locum munitum, respicit ad eos quos transilivit, et despiciens eos loquitur, tamquam de turri excelsa; nam et hoc dictum est de eo: Turris fortitudinis a facie inimici : attendit ergo ad eos, et dicit: Quousque apponitis super hominem? Insultando, opprobria iaciendo, insidiando, persequendo, apponitis super hominem onera; apponitis super hominem quantum potest ferre homo: sed ut ferat homo, sub illo est qui fecit hominem. Quousque apponitis super hominem? Si ad hominem attenditis: Interficite omnes. Ecce apponite, saevite, interficite omnes. Tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae: instate, impellite, quasi deiecturi. Et ubi est: Non movebor amplius? Sed quare: Non movebor amplius? Quia ipse est Deus salutaris meus, susceptor meus. Ergo homines potestis apponere onera super hominem: numquid super Deum qui tuetur hominem?

Una passio Capitis et corporis. In una civitate membra Christi universa coadunantur.

4. (v 4.] Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine, ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intellegere personam nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Unus enim homo cum capite et corpore suo Iesus Christus, salvator corporis et membra corporis, duo in carne una, et in voce una, et in passione una; et cum transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim Christum intellegas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in Christo: si autem Christum intellegas solum caput, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum eius Paulus apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea ? Si ergo in membris Christi es, quicumque homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus. Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi sunt Prophetae a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, appositum est super hominem, quia praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi: sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit manus, sed tamen capiti connectebatur et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Ierusalem coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex huius civitatis Christus est: ipse enim ei dicit: Mater Sion, dicet homo. Dicit ei: Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Ille ergo rex eius, qui eam fundavit Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad similitudinem nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et cum capite est, et sub capite. De Christo enim dictum est, cum laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami naturales : Quorum adoptio, inquit, et testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ex quibus Christus secundum carnem, tamquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam Altissimus. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Inde et deinceps a sanguine Ioannis, per sanguinem Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen eius, videamus si non populi inania meditamini, dicentes: Quando morietur, et peribit nomen eius. Tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite supra: Susceptor meus, non movebor amplius ; quia tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me.

Honore Christianorum, corda torquentur impiorum.

5. (v 5.] Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et iam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: iam Ioseph ille spiritalis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tamquam in Aegyptum, post humilationem carceris, post factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est: Ferrum pertransivit animam eius ; iam honorificatus est, iam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus. Victi eius humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, iam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud: Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta. Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet. Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit: Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala. Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis. Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere: Statuisti pedes meos supra petram.

Duae civitates, duo populi, duo reges.

6. Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra unum? Interim cum dicit: Apponitis super hominem; tamquam super unum: et cum dicit: Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno. Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est, una civitas et una civitas? Babylonia una; Ierusalem una. Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo. Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos. Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat, invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Et iussit ei ligari manus et pedes, et proici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium. Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus esse quod constat ex multis, ubi iussit eum proici foras, et mittit in debitas poenas, subiecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid est hoc? Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es, multiplicati sunt super numerum, impletae sunt nuptiae recumbentium; proiectus est inde solus unus, et dicis: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes vocati, multi electi, unus proiectus? Si diceret: Multi enim sunt vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte verisimilius intellegeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde proiectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Proiecto uno, electi remanserunt. Quomodo, proiecto uno de multis, pauci electi, nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, ad unam illam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri, humiles, mites, sancti, iusti, pii, boni; omnes ad unam civitatem pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi maior est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata; civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Christus enim hoc dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem ad sinistram constitutis tamquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim, qui paratus est diabolo et angelis eius.

Iniquorum civitas prior aetate; Dei civitatem non natura sed gratia constituit.

7. Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de te dicta sunt, civitas Dei. Et si oblitus fuero tui, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Dulcis est enim una patria, et vere una patria, sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est. Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus, quod spiritale est, sed quod animale; postea quod spiritale. Ideo civitas illa maior aetate, quia prior natus est Cain, et postea Abel : sed in his maior serviet minori. Illa maior aetate; ista maior dignitate. Quare illa maior aetate? Quia non prius quod spiritale est, sed quod animale. Quare ista maior dignitate? Quia maior serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut legimus : antequam esset ulla civitas, in primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio intellegas iam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat civitas. Aedificata est et postea Ierusalem, regnum Dei, civitas sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis futura. Intellegite itaque magnum mysterium, et tenete quod praelocutus sum: Non prius quod spiritale, sed quod animale, postea spiritale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Ierusalem, non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo quae appellabatur Iebus, unde Iebusaei. Ea capta, devicta, subiecta, aedificata est nova civitas tamquam destructa vetere; et appellata Ierusalem, Visio pacis, civitas Dei. Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad Ierusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. Et omnes in Adam morimur ; et unusquisque nostrum ab Adam natus est. Transeat ad Ierusalem; destruetur vetus, et aedificabitur novus. Tamquam devictis Iebusaeis, ut aedificetur Ierusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum. Iamque aedificatis in Ierusalem, et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Mala ergo civitas ab initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum conditur.

Babyloniae cives administrant actus civitatis Ierusalem. Civis Ierusalem malae civitati praepositi.

8. Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate, altera pro iustitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Ierusalem; et rursum quidam pertinentes ad Ierusalem, administrent res pertinentes ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo, sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit. Respicite ergo populum illum primum, positum etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico. Fuerunt reges magni in Ierusalem; notum est; numerantur, nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et administrabant res Ierusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Ierusalem administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit, et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res Babyloniae cives de Ierusalem. Respicite nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de quibus dictum est: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis Ierusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Ierusalem, unde: Quae dicunt facite? unde, cathedram Moysi sedent ? Rursus si cives sunt ipsius Ierusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo, unde: Quae faciunt facere nolite, nisi quia et audituri sunt: Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem ? Notum est ergo vobis, cives malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura; cuius regnum transiturum est, cum veniet illud regnum de quo oramus: Veniat regnum tuum, et de quo praedictum est: Et regni eius non erit finis : terrena ergo respublica habet cives nostros administrantes res eius. Quam multi enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis, et iudices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt? Omnes iusti et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de te dicta sunt, civitas Dei. Et quasi angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus civitatis sanctae iubentur servare fidem praepositis suis, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum ; sive servi, ut dominis suis subditi sint, et Christiani Paganis; et servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas. Iubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles: cives Babyloniae iubentur tolerari a civibus Ierusalem, et amplius obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia; tamquam implentibus: Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Hanc totam civitatem dispersam, diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis tamquam spinae in sepibus, aut tamquam ligna infructuosa in silvis; quique intus estis tamquam zizania, vel tamquam palea; omnes quotquot estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite omnes: tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum.

Christus animas suo corpori inserendas sitis. 9. Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis. Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus meum sitiebam traicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine vituli manducantis fenum, terrena quaerentium: quia omnis caro fenum. Erat ergo, ut dixi, corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua sparsit, bibendum populo dedit ; et ira Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim enim desistunt ab unitate corporis eius. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt; comminuti credunt. Et quid iam evidentius, quam quod in corpus illud civitatis Ierusalem, cuius imago erat populus Israel, per Baptismum traiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim: Sitio, mulier, da mihi bibere. Samaritana illa ad puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce positus: Sitio, dixit ; quamvis illi non hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi, sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum vetus, veteres homines de quibus dictum est: Non enim est illis commutatio, ut eversis Iebusaeis aedificaretur Ierusalem.

Turpiter portant sacramenta Christi qui oderunt praecepta Christi.

10. Sic et corpus capitis huius usque in finem ab initio currit in siti. Et quasi ei diceretur: Quid in siti? quid tibi deest, o corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta, quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi. Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris? Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi. Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis eius fimbriam tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit: Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis. Tamquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui sollemnitatibus Ierusalem implent Ecclesias, sollemnitatibus Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant, obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa portant, Pagani licet sint, Iudaei licet sint; honorant, laudant, praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi honorem meum cogitaverunt repellere.

Patientia nostra, Deus.

11. (v 6.] Quid tu, o Idithun, corpus Christi, transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non perseverabis usque in finem? non audies: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, quamvis quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum ? Et ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis est ? Illi autem inhaerent terrenis; tamquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus. Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis iam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subicietur anima mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo subicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus? Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea; veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: iubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.

12. (v 7.] Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris meus; ergo iustificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me. Hic enim vocor et iustificor, ibi autem glorificor; et inde ubi glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo: est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei. Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo.

Hominis iustificatio et glorificatio.

13. (v 8.] In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et gloriosus; salvus, quia iustus ex impio, ab illo iustificatus ; gloriosus autem, quia non solum iustificatus, sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Iustificatio ergo ad salutem pertinet, glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet, disputare non opus est. Quia iustificatio pertinet ad salutem, quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui sibi videbantur iusti, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur: talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit: Non veni vocare iustos sed peccatores in poenitentiam. Appellavit ergo sanos iustos; non quia Pharisaei hoc erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum occidebant. Appellavit tamen sanos iustos, aegrotantes peccatores. Ut ergo iustificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea. Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec perveniam ad perfectam iustificationem et salutem. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Donec veniam ad illam glorificationem, ubi iusti fulgebunt in regno Patris sui tamquam sol. Interim nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates. Deus ergo auxilii mei, et spes mea in Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo.

Curas nostras iactemus in Deum.

14. (v 9.] Sperate in eum, omne concilium plebis. Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis, resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra. Nolite cedere eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Commemoratus sum quod audio: Ubi est Deus tuus? memoratus sum haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo: Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid times effundere? Iacta in Dominum curam tuam, et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo odibiles ; ubi possunt palam oppugnantes, ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adiutor noster. An aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adiutor noster; securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum, levantes animas vestras: Deus adiutor noster.

Contra nos conspirant homines vani, temporalia quaerentem.

15. (v 10.] Et iam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos iam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui iudicat in gentibus, et replet ruinas ; ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes. Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui proiectus est de turba convivantium. Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit : sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est : Ipsi de vanitate in unum.

Vana est iniquitas; potens non est nisi iustitia.

16. (v 11.] Et illos videte quia sitit; videte quia currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in Deo: et numquid iniquitas est apud Deum ? Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus, illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu sitis: qui contra te ista cogitant, ab eis quos bibis produntur. Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est iniquitas; potens non est nisi iustitia. Occultari potest ad tempus veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas, permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis iustitiam. In rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis? Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire inimicum tamquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat ? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est: tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruenlum. Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem, non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si pascit damnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit, necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu audi: Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Ille non habet; iste habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tamquam de fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce iam non concupiscis adhuc habere, quia multa habes: audi: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere. Et quid est: Ne apponatis cor? Neque sperare in incerto divitiarum.

Ergo: Divitiae si fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ergo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant divitiae, cor apponatis; non iam vanitatem diligatis, et mendacium quaeratis. Beatus enim cuius est Dominus Deus spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis? Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de pondere iudicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun.

In libris divinis difficultates non desunt.

17. (vv 12.13.] Quid sequitur? Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera eius. Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo. Etenim Psalmum ad terminum duximus adiuvante Domino: post haec quae dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus. Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intellegere hoc: et si non potuero, et intellegit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum positum sit prius: Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret: Semel locutus est Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis huius amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit: Semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit: Semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit.

Semel locutus est Deus, quia unum Verbum genuit.

18. Semel locutus est Deus. Quid dicis, Idithun? Si tu loqueris qui transilivisti eos: Semel locutus est? Ego Scripturam aliam consulo, et dicit mihi: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis. Quid est: Semel locutus est Deus? Nonne ille est Deus, qui in primordio generis humani locutus est ad Adam? Nonne idem ipse locutus est ad Cain, ad Noe, ad Abraham, ad Isaac, ad Iacob, ad Prophetas omnes, et ad Moysen? Unus erat Moyses; et quoties ad eum locutus est Deus? Ecce etiam uni non semel, sed saepius locutus est Deus. Deinde locutus est ad Filium hic positum: Tu es Filius meus dilectus. Locutus est Deus Apostolis, locutus est omnibus sanctis, etiamsi non voce sonante per nubem, in corde tamen ubi ipse magister est. Unde ille dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo. Quid est ergo: Semel locutus est Deus? Multum transiliverat iste, ut perveniret illuc, ubi semel locutus est Deus. Ecce breviter dixi Caritati Vestrae. Hic inter homines, hominibus saepe, multis modis, multis partibus, per multiformem creaturam locutus est Deus: apud se semel Deus locutus est, quia unum Verbum genuit Deus. Iste ergo Idithun transiliens eos, transiliverat acie mentis forti, et valida, et praefidenti, transiliverat terram, et quidquid in terra est; aerem, nubes omnes ex quibus locutus est Deus multa, et saepe, et multis: transiliverat etiam omnes Angelos acie fidei. Erat enim iste transiliens non contentus terrenis, sed velut aquila volans praetervectus omnem nebulam qua tegitur omnis terra. Dicit enim Sapientia: Et nebula texi omnem terram. Pervenit ad aliquid liquidum, universam transiliens creaturam, et quaerens Deum, et effundens super se animam suam; pervenit ad principium, et Verbum Deum apud Deum; et invenit unius Patris unum Verbum; et vidit quia semel locutus est Deus; vidit Verbum per quod facta sunt omnia, et in quo simul sunt omnia, non diversa, non separata, non inaequalia. Non enim Deus quod per Verbum faciebat, ipse non noverat; si autem quod faciebat noverat, in illo erat antequam fieret quod fiebat. Si enim non in illo erat quod fiebat antequam fiebat, ubi noverat quod faciebat? Non enim potes Deum dicere ignorata fecisse. Scivit itaque Deus quod fecit. Et ubi scivit antequam faceret, si sciri nisi facta non possunt? Sed a factis sciri nisi ante facta non possunt; a te scilicet, ab homine in imo facto, et in imo posito: antequam autem fierent haec omnia, sciebantur ab illo a quo facta sunt, et quod scivit fecit. Ergo in Verbo illo per quod fecit omnia, antequam fierent erant omnia; et cum facta sunt, ibi sunt omnia: sed aliter hic, aliter ibi; aliter in propria natura in qua facta sunt, aliter in arte per quam facta sunt. Quis hoc explicet? Conari possumus: ite cum Idithun, et videte.

In Verbo omnes thesauri sapientiae dei absconduntur.

19. Iam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est Deus: videamus quomodo duo haec audivit: Duo haec audivi. Forte non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec, inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur, audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis. Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo. Quid est ergo: Duo haec audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Unum Verbum habet; semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi. Amicus autem sponsi stat et audit eum, ut verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur : ne diceres: Quis es tu qui mihi hoc dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et illa tibi loquor quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus. Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria, eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus.

Dei potestas et misericordia.

20. Dicat ergo iam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intellegite potestatem Dei; intellegite misericordiam Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae; propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec, ipse Dominus noster Iesus Christus; propter haec, Apostoli; propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et misericordiam. Potestatem eius timete; misericordiam eius amate. Nec sic de misericordia eius praesumatis, ut potestatem contemnatis: nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humilat; et hunc exaltat : hunc humilat potestate; illum exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere misericordiam. Et ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa misericordiae. Pertinet ergo ad eius potestatem damnare iniquos. Et quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui respondeas Deo ? Time ergo et treme eius potestatem; sed spera eius misericordiam. Diabolus potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere diabolus quantum vult, non aliquis iustorum remaneret, aut aliquis fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in mensura. Noli ergo timere permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem. Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi, vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis ?

A Deo tamquam de fonte manat ad nos iustitia. 21. Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo. Noli dicere: Et quid ei dat tantam potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet aequitatem? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus. Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non reprehenderes iniquitatem, nisi videndo iustitiam. Reprehensor iniquitatis esse non potest qui non cernit iustitiam, cui comparatam reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc iniustum est, nisi scias quid sit iustum? Quid si enim iustum est et hoc, quod dicis iniustum? Absit, inquis, iniustum est: et clamas quasi videntibus oculis, videns hoc iniustum esse utique ex aliqua regula iustitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tamquam artifex discernens iustum ab iniusto. Ergo quaero a te: Iustum hoc esse unde vides? Ubi, inquam, vides hoc iustum, quo viso, reprehendis iniustum? Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde hoc iustum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod iustum est, et tu tibi potes dare iustitiam? Nemo sibi dat quod non habet. Ergo cum sis iniustus, esse non potes iustus, nisi convertendo te ad quamdam iustitiam manentem; a qua si recedis, iniustus es; ad quam si accedis, iustus es. Te recedente non deficit; te accedente non crescit. Ubi est ergo ista iustitia? Quaere in terra? Absit. Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, iustitiam quaerens. Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Iustitia enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo, transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies fontem iustitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae. Si enim tu de rore exiguo iudicare vis quod iustum est, et quod iniustum est; numquid iniquitas apud Deum, unde ad te manat tamquam de fonte iustitia, in quantum iustum sapis, cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem iustitiae Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper. Quia ad haec quae tibi praecepit Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time qui quantum vult, tantum facit, et qui iniuste nihil facit, et quidquid fecerit, iustum est. Putabamus iniustum esse nescio quid: ex hoc quia fecit Deus, crede iustum esse.

Imperscrutabili consilio deus mala in mundo esse permittit. Quanta bona ex Christi passione manarunt.

22. Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, iuste facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum. Haec enim iustitia tua est; hoc enim tibi praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum facere, iudicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit Dominus. Disputare vis, antequam facias unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cuius innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere: Non occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor eius, discuteres facta eius, examinares cogitationes eius, ut possis mihi dicere: Iniuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur mihi quidam iustus, sine controversia iustus, sine dubitatione iustus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat, obicitur mihi. Et quid dicam de Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab iniustis, et tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si iustus es, displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus, sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine iusti ad delendum chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et eius angelos debellandos ; opus nobis erat passione Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona egit passio Domini! Et tamen passio huius iusti non esset, nisi Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit. Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non permisisset, nisi iustum esset. Voluerunt occidere: pone quia non potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus enim interrogat iustum et impium ; et: In cogitationibus impii interrogatio erit. Discutit Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent, et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit, imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati Dei. Ille ergo inique voluit; Deus iuste permisit. Itaque, fratres mei, et Iudas malignus traditor Christi, et persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum. Dispone, si potes; distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua : vide quid ibi fecerit iniquus, quid iustus. Ille voluit; iste permisit: ille iniuste voluit; iste iuste permisit. Voluntas iniusta damnetur; permissio iusta glorificetur. Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte, praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum. Quanta bona facta sunt iusti de malo iniusti! Hoc est magnum Dei, quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et iudicio permittit: permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit adiutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra quam potest ferre, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis sustinere; ut quod te sinit pati tentationem, potestas eius sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre, misericordia eius sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera eius.

(Et post tractatum de psalmo, cum mathematicus in populo monstraretur, de eo idem ipse intulit):

Mathematicus poenitens. Monita de ratione agendi cum apostatis.

23. Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult. Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore suo benedicant, et in corde suo maledicant, iste ex christiano et fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis, diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens, illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars; et iustum non faciebat Deus, sed Iovis: et alia multa sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Modo, sicut de illo credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem se aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens. Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset, clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia misericordia est, ne ille seductor retrahat cor, et oppugnet. Custodite vos; non vos lateat conversatio eius, via eius; ut testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse conversum. Non enim silebit fama de vita eius, quando sic vobis et videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere. Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperarentur ab illo qui novit quaerere quod perierat. Perierat ergo iste; nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro illo per Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes impietates eius. Dominus vobiscum.






Aug. in Psalmos enar. 60