Aug. in Psalmos enar. 113

IN PSALMUM 113 ENARRATIO. Sermo 1

113
(
Ps 113)

Revelationis oeconomia fit gestis verbisque inter se connexis.

1. vv 1-6.] Legimus quidem, notissimumque retinemus, dilectissimi fratres, quod narratur in libro Exodi, populum Israel liberatum ab iniqua dominatione Aegyptiorum inter divisos fluctus maris transisse per siccum : Iordanem quoque fluvium, cum per eum in terram promissionis intrarent, tactum pedibus sacerdotum arcam Domini portantium, stetisse desuper infrenato lapsu; ab inferiore autem parte defluxisse, quod currebat in mare, donec in sicco stantibus sacerdotibus transiret populus universis : novimus haec, nec tamen arbitrari nos oportet in hoc psalmo, cui nunc Alleluia pronuntiato cantatoque respondimus, id agere Spiritum sanctum, ut praeterita illa gesta recolentes, nequaquam futura talia cogitemus. Illa enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Cum igitur audimus in Psalmo: In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius; mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum: ne arbitremini nobis narrari praeterita, sed potius futura praedici; quia illa quoque miracula cum in illo populo fierent, praesentia quidem, sed non sine futurorum significatione gerebantur. Ideoque ut ostenderet, qui psallendo ista praedicebat, eadem se verbis agere quae illic factis agebantur, uno eodemque Spiritu operante et illa facta et haec dicta, ut id quod in fine saeculorum manifestandum reservabatur, figuris rerum atque verborum praecurrentibus nuntiaretur; non omnino ea dixit quae ibi gesta sunt, sed aliter quaedam quam illic lecta didicimus: ne vere putaretur transacta recolere, potius quam ventura praedicere. Primo enim Iordanem ipsum non reversum esse retrorsum, sed stetisse legimus ab ea parte, qua aquae desuper influebant, cum populus ille transiret; deinde gestientes montes collesque non legimus: quae sic addidit, ut etiam omnia ista repeteret. Nam cum dixisset: Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; contexuit: Montes gestierunt velut arietes, et colles velut agni ovium: eademque rursus interrogat: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, velut agni ovium?

Verus Dei Israel, Christianorum populus.

2. Attendamus ergo quid admoneamur; quia et illa facta figurae nostrae fuerunt, et haec dicta ut nos ipsos recognoscamus hortantur. Si enim gratiam Dei quae data est nobis firmo corde retinemus, nos sumus Israel semen Abrahae: nobis dicit Apostolus: Ergo semen Abrahae estis. Quia sicut alio loco dicit: Non in circumcisione, sed in praeputio deputata est Abrahae fides ad iustitiam, et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis his qui non solum ex circumcisione sunt, sed et his qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Non enim carnaliter circumcisae genti tantummodo factus est pater, cui dictum est: Patrem multarum gentium posui te. Multarum autem, non quarumdam, sed omnium; quod aperte dicitur, cum ei dicitur: Et benedicentur in te omnes gentes. Nullus itaque Christianorum se a nomine Israel arbitretur extraneum. Illis enim qui crediderunt ex Iudaeis, in quorum numero principaliter Apostolos invenimus, in angulari lapide copulamur. Hinc ait Dominus alio loco: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et illas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. Populus ergo christianus magis Israel, et ipse potius domus Iacob. Idem quippe Israel qui Iacob. Illa vero turba Iudaeorum, quae merito perfidiae reprobata est, voluptate carnali vendidit primogenita sua, ut non ad Iacob, sed ad Esau potius pertineret. Scitis namque in hoc mysterio dictum esse: Quia maior serviet minori.

Quae in Exodo figurate gerebantur in nostra salute complentur.

3. Aegyptus autem, quoniam interpretatur Afflictio, vel Affligens, vel Comprimens, saepe in imagine ponitur huius saeculi; a quo spiritaliter recedendum est, ne simus iugum ducentes cum infidelibus. Sic enim quisque Ierusalem coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit; quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit, nisi prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc saeculo avertitur, nisi divinae misericordiae munere adiutus. Quod enim illic semel praefiguratum est, hoc in isto fine saeculi, in hac, sicut beatus Ioannes scribit, hora novissima, quotidianis Ecclesiae fetibus in unoquoque credente completur. Audite Apostolum doctorem Gentium docentem et instruentem: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus. Sed non in omnibus illis bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt. Quid vultis amplius, fratres dilectissimi? Certe manifestum est non humana suspicione, sed apostolico, id est divino et dominico magisterio; Deus enim loquebatur in eis, et quamvis de carneis nubibus, tamen Dominus intonabat: certe ergo tanto testimonio manifestum est illa omnia figurate gesta, nunc in nostra salute compleri; quia tunc futura praenuntiabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur.

N.T. in Vetere latet, Vetus in Novo patet.

4. Audite quod est mirabilius, Librorum veterum sacramenta occultata atque velata, nonnulla ex parte a Libris veteribus revelari. Nam Michaeas propheta ita loquitur: Prout dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur ab omni vigore eorum: manibus ora sua obstruent, aures illis obsurdabuntur, delingentes terram, velut serpentes trahentes terram; conturbabuntur de conclusionibus eorum, in Domino Deo nostro excident mente, et terrebuntur a te. Quis Deo tuo similis, auferens iniquitatem, et transgrediens impietatem residuis haereditatis tuae? Et non continuit in testimonium iram suam, quoniam voluntarius et misericors est; ipse convertet et miserebitur nostri, demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras. Nempe advertitis, fratres, manifestius hic aperiri sacrosancta mysteria. In hoc ergo psalmo quamvis futura intueatur mirabilis prophetiae Spiritus, tamen videtur velut transacta narrare. Facta est, inquit: Iudaea sanctificatio eius: mare vidit et fugit: et facta est, et fugit, praeteriti temporis verba sunt; et conversus est Iordanis, et gestierunt montes, et commota est terra, eodem modo praeteritum sonant; sine praeiudicio tamen intellegendi futura. Alioquin contra Evangelicum testimonium cogimur etiam illa non de futuro praenuntiata, sed de praeterito commemorata, intellegere: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Quae quamvis verbis praeteriti temporis dicta sint, id tamen praenuntiabant quod tanto post futurum in passione Domini compleretur. Sed tamen, dilectissimi, propheta iste quem commemoravi, etiam grossa corda limavit, et ad intellegenda de praeteritis rebus gestis futura incunctanter extendit; ut non solum apostolica auctoritate figuras nostras illas fuisse credamus, sed nec ab ipsis Prophetis hoc praetermissum esse, ut etiam eorum eloquio pandente, videntes atque gaudentes, certi ac securi, de thesauro Dei et nova et vetera concorditer sibimet cohaerentia proferamus. Cum enim tanto post egressum populi illius ex Aegypto, et tanto ante ista Ecclesiae tempora haec quae commemoravi, cecinerit; tamen se futura praedicere sine ulla dubitatione testatur. Secundum dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur. Hoc est quod hic dictum est: Mare vidit, et fugit: si enim hic per verba praeteriti temporis, sicut est, vidit et fugit, occulte futura praedicantur; Videbunt certe et confundentur, quando futuri temporis verba sunt, quis audeat de rebus praeteritis cogitare? Et paulo post, ipsos hostes nostros, qui nos fugientes ut interimerent sequebantur, id est delicta nostra, sicut Aegyptios in mari obrutos, ita in Baptismo demersa et exstincta luce clarius intimat, dicens:

Quoniam voluntarius et misericors est, ipse convertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras. 5. Quid est, carissimi? Qui vos cognoscitis Israelitas secundum semen Abrahae, qui estis domus Iacob secundum promissionem haeredes, cognoscite etiam vos exiisse ab Aegypto, qui huic saeculo renuntiastis; exiisse de populo barbaro, qui confessione pietatis vos a blasphemiis gentium seiunxistis. Non est enim lingua vestra, sed barbara, quae Deum laudare non novit, cui vos cantatis Alleluia. Facta est enim Iudaea sanctificatio eius in vobis: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in occulto Iudaeus est, et circumcisione cordis. Interrogate ergo corda vestra: si ea circumcidit fides, si purgavit confessio; in vobis facta est Iudaea sanctificatio eius, in vobis Israel potestas eius. Dedit enim vobis potestatem filios Dei fieri.

Omnia saecularia impedimenta nunc tandem cesserunt.

6. Iamvero recordetur unusquisque vestrum, cum Deo vellet cor applicare, eiusque suavi iugo, recedens a pristinis ignorantiae suae desideriis, devotum animum subdere, carnalibusque huius mundi factis (in quibus sine fructu laborabat, tamquam in Aegypto lateres sub dura dominatione diaboli faceret), audita voce Domini dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam, desertis atque abiectis sub levem Christi sarcinam currere: recordetur ergo unusquisque vestrum quemadmodum omnia saecularia impedimenta cesserunt, dissuadentium voces aut erumpere non ausae sunt, aut considerato Christi nomine per omnes terras exaltato et honorato tremefactae siluerunt. Ergo: Mare vidit et fugit: ut tibi sine contradictione ad libertatem spiritalem panderetur via.

Bonum nobis ut retrorsum convertamur.

7. Iordanis autem quemadmodum retrorsum conversus sit, nolo extra vos quaeratis, nolo aliquid mali suspicemini. Increpat enim Dominus quosdam qui dorsum ad eum posuerunt, et non faciem. Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore avertitur, tamquam fluvius in mare, labitur in huius saeculi amaricantem malitiam. Bonum ergo est illi ut retrorsum convertatur, fiatque illi Deus ante faciem redeunti, quem sibi a tergo posuerat; et fiat illi retro mare huius saeculi, quod sibi ante faciem, cum illuc laberetur, effecerat; et sic obliviscatur ea quae retro sunt, ut in ea quae ante sunt extendatur : quod iam converso utile est. Namque antequam convertatur, si ea quae retro sunt obliviscitur, Deum obliviscitur;

quia ipsum retro fecerat, ad quem dorsum posuerat: et si in ea quae ante sunt extenditur, in saeculum extenditur; quia ipsum sibi ante faciem posuerat, quo avidus irruebat. Iordanis ergo illos significat, qui gratiam Baptismi perceperunt; et sic Iordanis convertitur retrorsum, cum illi convertuntur ad Deum, ut eum iam retro non habeant, sed revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformentur a gloria in gloriam.

8. Montes gestierunt velut arietes: fideles dispensatores verbi veritatis sancti Apostoli, sancti Evangelii praedicatores. Et colles velut agni ovium. Hi sunt quibus dicitur: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui: hi sunt quibus dicitur: Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo : hi sunt de quibus dicitur: Afferte Domino filios arietum. Attendite per omnes terras, qui nostis ista mirari, et gaudere atque cantare Domino Deo vestro; attendite ista compleri per omnes gentes, quae ante tam longa tempora figurate gesta atque praedicta sunt.

9. Interrogate et dicite: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, sicut agni ovium? Quid est, o saeculum, quod tua impedimenta cesserunt? quid est, o tot millia toto orbe fidelium, huic mundo renuntiantium, quod ad vestrum Dominum convertimini? Quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Euge, bone serve, quoniam in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam ? quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi ?

10. (v 7.] Respondebunt vobis haec omnia, vosque ipsi respondebitis vobis: A facie Domini commota est terra, a facie Dei Iacob. Quid est, a facie Domini; nisi eius praesentia qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi ? Commota est enim terra; sed quia male pigra remanserat, commota est, ut solidius firmaretur a facie Domini.

Ad Christum conversio dono eius fit.

11. (v 8.] Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Seipsum enim et quamdam suam duritiam liquefecit ad irrigandos fideles suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam; quia prius, cum ignoraretur, durus videbatur. Inde illi turbati sunt, et non exspectaverunt donec Scripturis apertis influeret atque inundaret in eos, qui dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Ista petra, ista duritia conversa est in stagna aquarum, et ista rupes in fontes aquarum, cum resurgens exposuit eis, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, quia sic oportebat Christum pati ; et misit Spiritum sanctum, de quo dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat.

12. (v 9..] Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Gratia quippe ista erumpentis aquae de petra (petra autem erat Christus ), non quasi operibus praecedentibus data est, sed miserante illo qui iustificat impium. Etenim Christus pro impiis mortuus est, ne ullam suam homines, sed nominis Dei quaererent gloriam.

Misericordia et veritas in Scripturis iunguntur.

13. (v 10..] Super misericordia tua, inquit, et veritate tua. Haec duo, misericordiam et veritatem, advertite in sanctis Scripturis quam sibi saepe iungantur. In sua quippe misericordia vocavit impios, et in veritate iudicat eos qui vocati venire noluerunt. Nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum? In novissimo enim apparebit misericordia eius et veritas, quando signum Filii hominis apparebit in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, nec dicent: Ubi est Deus eorum? cum eis non adhuc credendus praedicatur, sed iam tremendus ostenditur.

Deus noster in caelo et in terra operatur.

14. (v 11..] Deus autem noster in coelo sursum. Non in coelo, ubi solem et lunam vident, opera Dei quae colunt; sed in coelo sursum, quod transgreditur omnia corpora coelestia et terrestria. Nec sic est in coelo Deus noster, quasi subtracto coelo ruinam sine sede formidet. In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Nec indiget operibus suis, tamquam in eis collocetur, ut maneat; sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia quaecumque voluit fecit in coelis et in terra: neque enim iam eum portabant, ut ab eo fieri possent; quando, nisi fierent, eum portare non possent. Ergo in quibus est ipse, tamquam indigentia continet, non ab eis tamquam indigens continetur. Sive sic intellegatur: In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit, vel in superioribus, vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne quis de operum meritis glorietur: quia sive montes gestiant velut arietes, sive colles velut agni ovium; a facie Domini commota est terra, ne in terrenis sordibus perpetuo remanerent.




IN EUMDEM PSALMUM 113 ENARRATIO. Sermo 2

Ps 113


Deus creata trascendit, paganorum idola sunt vanitas.

1. (vv 9-12.] Quamquam fortasse omnium Psalmorum sit una contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adiungi; tamen istum ita consideremus, tamquam uterque unus sit, iste scilicet ac superior. Namque cum in illo dictum sit, "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?" quia invisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus est: tamquam ideo possint dicere Gentes: Ubi est Deus eorum? quia ipsi possunt ostendere oculis deos suos; primo admonuit operibus sentiri praesentiam Dei nostri, quia cum sit in coelo sursum, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Et quasi diceret: Ostendant Gentes deos suos; Simulacra, inquit: Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: id est, quamvis Deum nostrum carnalibus oculis vestris non possimus ostendere, quem per opera intellegere debuistis; nolite tamen seduci vanitatibus vestris, quia vos ea quae colitis digito potestis ostendere. Multo quippe honestius non haberetis quod possetis ostendere, quam ut in eo quod istis oculis a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur: quid enim ostenditis, nisi aurum et argentum? Habent quidem et aerea, et lignea, et fictilia simulacra, et huiuscemodi alterius alteriusque materiae; sed pretiosum eorum maluit commemorare Spiritus sanctus, quia cum in eo quisque quod illi carius est erubuerit, multo facilius avertitur a veneratione viliorum. Nam dictum est alio loco Scripturarum de simulacrorum cultoribus: Dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti. Sed ne sibi prudentior videatur qui hoc non ligno et lapidi dixerit, sed auro et argento; huc aspiciat, huc aurem cordis intendat: Simulacra Gentium argentum et aurum. Non abiectum aliquid et aspernabile nominatum est: et ei quidem animo qui terra non est, terra est et aurum et argentum; sed speciosior atque fulgentior, solidior atque firmior. Noli ergo addere manus hominum, ut ex eo metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum; imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infimo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago: sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies, o humana vanitas, trahit.

Pudeat hominem idolum fictile adorare.

2. (vv 13-15.] Os enim habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt: manus habent, et non contrectabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in faucibus suis. Iam ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare. Melior et tu, quamvis ea non feceris; quoniam quae illa non possunt facis. Melior et bestia: ad hoc enim additum est: Non clamabunt in faucibus suis. Namque, cum superius dixisset: Os habent, et non loquentur; quid opus erat, postquam a capite usque ad pedes membra decursa sunt, de faucium clamore repetere; nisi, credo, quia illa quae de caeteris membris commemorabat, communia esse hominibus belluisque sentimus? Nam et vident, et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, et quaedam, sicut simiae, manibus contrectant. Illud autem quod de ore dixerat, proprium est hominis; quoniam bestiae non loquuntur. Ne quis autem ad sola humanorum membrorum opera referret quae dicta sunt, et diis Gentium solos homines anteponeret; post omnia subdidit, dicens: Non clamabunt in faucibus suis: quod rursum hominibus pecoribusque commune est. Quod si primo dixisset, cum ab ore coepit membra percurrere: Os habent, et non clamabunt; cuncta etiam sic ad naturam hominis referrentur, nec facile ibi quidquam de communione ferarum sensus audientis adverteret. Cum vero illud de ore dixit, quod hominis proprium est, et post enumerationem partium corporis quam commemoratis pedibus terminasse videbatur, adiunxit: Non clamabunt in faucibus suis; lectorem vel auditorem fecit intentum, ut dum quaerit cur additum sit, admoneri se inveniat simulacris Gentium non tantum homines, sed etiam belluas se debere praeponere: ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem, audientem, odorantem, contrectantem, ambulantem, clamantem in faucibus suis, viderent quam pudendum esset adorare mutum, et carens vita sensuque simulacrum; cui ad hoc inesset similitudo membrorum, ut anima carnalibus sensibus dedita, quasi viventi atque animatae formae applicaret affectum, cum ea videret quae in suo corpore viva atque animata sentiret. Quanto ergo melius mures atque serpentes, et id genus animantium caetera, de simulacris Gentium, si ita dicendum est, quodammodo iudicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur, nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a suo deo deterreat; et illum non se moventem, quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim videntem a caeco, audientem a surdo, clamantem a muto, ambulantem ab immobili, sentientem ab insensato, viventem a mortuo, imo deteriore quam mortuo. Mortuum quippe sicut manifestum est non vivere, ita manifestum est aliquando vixisse. Quapropter deum qui nec vivit nec vixit, profecto et mortuus antecedit.

Simulacrorum fallacia mortiferi seminantur errores.

3. Quid hoc manifestius, fratres mei dilectissimi? quid evidentius? Quis puer interrogatus, non hoc certum esse respondeat, quod Simulacra gentium os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt, et caetera quae divinus sermo contexuit? Cur ergo tantopere Spiritus sanctus curat Scripturarum plurimis locis haec insinuare atque inculcare velut inscientibus, quasi non omnibus apertissima atque notissima; nisi quia species membrorum, quam naturaliter in animantibus viventem videre, atque in nobismetipsis sentire consuevimus, quamquam, ut illi asserunt, in signum aliquod fabrefacta atque eminenti collocata suggestu, cum adorari atque honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidissimum erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit vitalem motum, credat numen occultum; effigiem tamen viventi corpori similem, seductus forma et commotus auctoritate quasi sapientium institutorum obsequentiumque turbarum, sine vivo aliquo habitatore esse non putat? Hinc et mala daemonia ad possidenda Gentium simulacra talis hominum affectus invitat, quorum praesidentium varia fallacia mortiferi seminantur et multiplicantur errores. Aliis itaque locis et contra ista divinae Litterae vigilant, ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra: Non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter habitat. Ipsa ergo numina in alio psalmo eadem Scriptura sic damnat: Quoniam dii Gentium, inquit, daemonia; Dominus autem coelos fecit. Dicit et Apostolus: Non quod idolum sit aliquid, sed quoniam quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum.

Idola colentium poenam damnationemque Apostolus testatur.

4. Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt: Nec simulacrum, nec daemonium colo; sed effigiem corporalem eius rei signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra, ut alio dicant significari terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio acrem, sicut Iunonis, alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris; alio solem, alio lunam, quorum simulacris eadem nomina sicut Telluris imponunt; alio illud, alio illud sidus, vel illam vel illam creaturam: neque enim cuncta enumerare sufficimus. De quibus rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maximeque terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est (nam de coelestibus quoniam nostro ea corpore contrectare atque contingere, nisi oculorum radiis non valemus, non ita erubescunt); respondere audent non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident numina. Itaque Apostoli una sententia poenam istorum damnationemque testatur: Qui transmutaverunt, inquit, veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Nam priore parte huius sententiae, simulacra damnavit; posteriore autem, interpretationes simulacrorum: effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando, serviunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.

Divina Scriptura ab idolorum cultu deterret.

1. 5. Quis autem adorat vel orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur, ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praestari quod desiderat speret? Itaque homines talibus superstitionibus obligati, plerumque ad ipsum solem dorsum ponunt, preces fundunt statuae quam solem vocant; et cum sonitu maris a tergo feriantur, Neptuni statuam quam pro ipso mari colunt, quasi sentientem gemitibus feriunt. Hoc enim facit et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo corpori simillimum videt, quam rotundum solem undasque diffusas, et quidquid non eisdem lineamentis formatum conspicit, quibus illa formata sunt quae viventia videre consuevit. Contra hunc affectum, quo humana et carnalis infirmitas facile capi potest, cantat Scriptura Dei res valde notissimas, quibus commemoret et tamquam excitet mentes hominum in consuetudine corporum dormientes. Simulacra, inquit: Gentium argentum et aurum. Sed Deus fecit argentum et aurum. Opera, inquit, manuum hominum: hoc enim venerantur quod ipsi ex auro argentoque fecerunt.

2. 6. Sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa ex huiusmodi materia vel metallo habemus in usum celebrandorum sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata sancta dicantur, in eius honorem cui pro salute nostra inde servitur: et sunt profecto etiam ista instrumenta vel vasa, quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen numquid os habent, et non loquentur? numquid oculos habent, et non videbunt? numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa maxime causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma quae sibi efficit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam quod os habent, oculos habent, aures habent, nares habent, manus habent, pedes habent, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, non audient, non odorabunt, non contrectabunt, non ambulabunt.

3. 7. (v 16.] Itaque sequitur ut illud quoque fiat quod etiam in hoc psalmo sequitur; ut scilicet: Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus, nec videntia, nec viventia simulacra.

Carnales a spiritalibus instruendi.

8. (vv 17-19.] Domus autem Israel speravit in Dominum. Spes enim quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Sed ut perduret usque in finem ipsa patientia: Adiutor eorum et protector eorum est. An fortasse spiritales (a quibus carnales instruuntur in spiritu mansuetudinis, quia ipsi tamquam superiores pro inferioribus supplicant) iam vident, et illis iam res est quae adhuc inferioribus spes est? Non est ita: nam et domus Aaron speravit in Dominum. Ergo, ut etiam ipsi perseveranter extendantur in ea quae ante sunt, et perseveranter currant, donec apprehendant in quo apprehensi sunt, et cognoscant sicut et cogniti sunt : Adiutor eorum et protector eorum est. Utrique enim timent Dominum, et speraverunt in Dominum: adiutor eorum et protector eorum est.

9. (vv 20-21.] Neque enim nos meritis nostris praevenimus misericordiam Domini: sed:

Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron. Utrosque autem benedicens: Benedixit omnes timentes Dominum. Quaeris quos utrosque? respondetur: Pusillos cum magnis. Hoc est, domum Israel cum domo Aaron, eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in salvatorem Iesum; quia "non in omnibus illis beneplacuit Deo. Sed si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit ! Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israel; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii : sed, sicut scriptum est: Reliquiae salvae factae sunt. Ex persona enim eorum qui inde crediderunt, dicitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Sed ideo semen, quia sparsum per terras multiplicatum est.

Continue crescit fidelium turbarum numerus.

10. (v 22.] Dixerunt enim magni de domo Aaron: Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Et ita factum est. Accesserunt enim etiam de lapidibus suscitati filii Abraham : accesserunt oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor : accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum; adiciente Domino non solum super patres, qui ad illum in Christo caeteros imitaturos praeirent, sed etiam super filios eorum, qui patrum pia vestigia sequerentur. Nam sic ait ille his quos per Evangelium in Christo genuerat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Adiecit itaque Dominus, non solum super montes gestientes sicut arietes, sed etiam super colles gestientes sicut agnos ovium.

11. (vv 23-24.] Proinde his utrisque magnis et pusillis, montibus et collibus, arietibus et agnis dicit Propheta quod sequitur: Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Tamquam diceret: Benedicti vos Domino, qui vos fecit coelum in magnis, terram in pusillis: sed coelum non istud visibile, plenum luminaribus ad hos oculos pertinentibus. Coelum enim coeli Domino; qui erexit et sublimavit quorumdam sanctorum mentes in tantum, ut nulli hominum, sed ipsi Deo suo docibiles fierent: in cuius coeli comparatione quidquid carneis oculis cernitur, terra dicenda est; quam dedit filiis hominum, ut eius consideratione sive ab ea parte quae super illustrat, sicut est hoc quod dicitur coelum, sive ab ea quae subter illustratur, cui proprie terra nomen est, cum totum sicut commemoravimus, in illius comparatione quod coelum coeli dicitur, terra sit; terram ergo istam totam dedit filiis hominum, ut eius consideratione, quantum possunt, coniciant Creatorem, quem infirmis adhuc cordibus sine isto coniecturae adminiculo videre non possunt.

Gratiarum et ministeriorum distributor deus.

12. Est et alius intellectus, a quo dissimulare non debeo, verborum istorum, quibus dictum est: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum: ut ab eo quod diximus, non recedat intentio. Dixeramus enim magnos et pusillos significari etiam eo quod adiectum est: Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Si ergo magnos coeli, pusillos autem terrae nomine accipimus: quoniam pusilli crescendo futuri sunt coelum, et in ipsa spe lacte nutriuntur; sic sunt illi magni coelum terrae, cum parvulos nutriunt, ut etiam coelum coeli se esse intellegant, dum cogitant in qua spe parvuli nutriantur. Sed tamen quia iam illi non ab homine, neque per hominem, sed per ipsum Deum carpunt sinceritatem ubertatemque sapientiae; acceperunt parvulos futuros quidem coelum, ut coelum coeli se esse sciant; adhuc tamen terram cui dicant: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Ipsis enim filiis hominum quos fecit coelum, terram dedit in qua operentur, qui novit terrae providere per coelum. Maneant igitur coelum et terra in Deo suo qui fecit ea, et vivant ex eo, confitentes ei et laudantes eum: nam si ex se velint vivere, morientur, sicut scriptum est: A mortuo quasi qui non sit, perit confessio. Sed: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Clamat enim alio loco tua Scriptura: Peccator, dum venerit in profundum malorum, contemnit. Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum.






Aug. in Psalmos enar. 113