Aug. in Psalmos enar. 90

IN EUMDEM PSALMUM 90 ENARRATIO. Sermo 2

Ps 90


Mystici Corporis caput, Christus. De caelo litterae nobis missae sunt.

1. Sicut non dubito meminisse Caritatem vestram, qui hesterno die sermoni adfuistis, psalmum quem coeperamus exponere, ne ad terminum perveniret, angustia temporis impedivit; et dilata est pars eius in hodiernum diem. Hoc qui heri adfuistis, recordamini, qui non adfuistis, cognoscite. Propterea fecimus ipsam lectionem Evangelii recitari, ubi Dominus tentatus est per ea verba Psalmi, quae hic audistis. Ideo tentatus est Christus, ne vincatur a tentatore christianus. Ille quippe magister in omnibus tentari voluit, quia tentamur; sicut mori voluit, quia morimur; sicut resurgere voluit, quia resurrecturi sumus. Illa enim quae ostendit in homine, qui factus est propter nos homo, cum esset Deus per quem facti sumus, propter nos ostendit. Et saepe commendavimus Caritati vestrae, quod nos saepe iterare non piget; ut quia forte multi vestrum legere non possunt, quia non eis vacat legere, aut litteras non norunt, saltem assidue audiendo non obliviscantur salubrem fidem suam. Certe ea repetendo quibusdam molesti videamur, dum tamen quosdam aedificemus. Novimus enim multos esse et memoria praevalentes, et lectionis divinae studiosos, qui ea quae dicturi sumus noverunt; et forte nos ea volunt dicere quae non noverunt. Sed si celeriores sunt, intueantur quia cum tardioribus ambulant viam. Quando autem duo comites unam viam ambulant, quorum est unus celerior, alter tardior, in potestate celerioris est ut cum illo ambulet tardior, non in potestate tardioris; quia si velit celerior tantum facere quantum potest, tardior illum non sequitur. Opus est ergo ut celerior refrenet celeritatem suam, et non relinquat comitem tardiorem. Hoc est ergo quod dixi me saepe dixisse, et nunc iterum dico:

sicut dicit Apostolus: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum. Dominus noster Iesus Christus, tamquam totus perfectus vir, et caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus est de Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, sepultus, resurrexit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde illum exspectamus iudicem vivorum atque mortuorum; hoc est caput Ecclesiae. Corpus huius capitis Ecclesia est, non quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum: nec illa quae hoc tempore, sed ab ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput est Christus. Ibi sunt et Angeli cives nostri: sed quia nos peregrinamur, laboramus; illi autem in civitate exspectant adventum nostrum. Et de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur ut bene vivamus. Quid dicam venisse litteras? Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione; ut in illo ambulantes, nec erremus, nec deficiamus, nec in latrocinantes incidamus, nec in laqueos irruamus, qui ponuntur iuxta viam. Talem ergo scientes Christum totum atque universum simul cum Ecclesia; ipsum autem solum natum de virgine, caput Ecclesiae, mediatorem scilicet inter Deum et homines Christum Iesum : ad hoc mediatorem, ut eos qui recesserant, per re reconciliet; medius enim non est nisi inter duos. Recesseramus a maiestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum: missus est Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra, quibus separabamur a Deo; et interpositus redderet nos ei et reconciliaret, a quo aversi in peccatis nostris et delictis tenebamur. Ipse est caput nostrum, ipse est Deus aequalis Patri, Verbum Dei per quod facta sunt omnia : sed Deus ut crearet, homo ut recrearet; Deus ut faceret, homo ut reficeret. Hunc intuentes, sic audiamus Psalmum: intendat Caritas Vestra. Disciplina est ista et doctrina scholae huius, quae vobis valeat non ad unum psalmum intellegendum, sed ad multos, si teneatis hanc regulam. Aliquando psalmus, non solum psalmus, sed et omnis prophetia, aliquando sic loquitur de Christo, ut caput solum commendet, et aliquando a capite it ad corpus, id est ad Ecclesiam, et non videtur mutasse personam; quia non separatur caput a corpore, sed tamquam de uno loquitur. Videat enim Caritas Vestra quod dico. Manifestus est certe omnibus psalmus ubi de passione Domini dicitur: Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Hoc et Iudaei quando audiunt erubescunt; evidentissime enim prophetia de passione Domini nostri Iesu Christi prolata est. Delicta autem non habebat Dominus noster Iesus Christus; et tamen in capite ipsius psalmi dicit: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. Videtis ergo quid dicatur ex persona capitis, quid ex persona corporis. Delicta ad nos pertinent, passio pro nobis ad caput pertinet: sed propter passionem illius pro nobis, et quod ad nos pertinet delictorum solvitur. Sic et in isto psalmo.

Plures Christiani saeviente persecutione ceciderunt. Deus persequentes malos perdet.

2. (vv. 1-8.] Iam istos versus hesterna die tractavimus: breviter commemoremus illos. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Hoc commendavimus Caritati Vestrae in istis versibus, ne quisquam in se spem ponat, sed totam spem suam in illo ponat, in quo sunt vires nostrae; ex adiutorio enim eius vincimus, non ex nostra praesumptione. Protegit ergo nos Deus coeli, si dicamus Domino quod sequitur: Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium, et a verbo aspero. Diximus quia multi timentes asperum verbum incidunt in muscipulam venantium. Insultatur homini, quia christianus est; et poenitet illum, quia christianus factus est, et ab aspero verbo incidit in muscipulam diaboli. Insultatur etiam homini, quia inter multos christianos melius vivit; et timens aspera verba insultatorum, incidit in laqueos diaboli, ut non sit triticum in area, sed paleam sequatur. Qui autem in Deo sperat, eruitur a muscipula venantium et a verbo aspero. Quomodo autem te protegit Deus? Inter scapulas suas obumbrabit tibi: id est, ante pectus suum te ponet, ut alis suis te protegat; si modo agnoscas infirmitatem tuam, ut quasi pullus infirmus fugias sub alas matris, ne a milvo rapiaris. Milvi sunt enim aereae potestates, diabolus et angeli eius: rapere volunt infirmitatem nostram. Fugiamus sub alas matris Sapientiae, quia et ipsa Sapientia infirmata est propter nos; quia Verbum caro factum est. Sicut infirmatur gallina cum pullis suis, ut protegat eos alis suis : sic Dominus noster Iesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, ut infirmaretur nobiscum, et alis suis protegeret nos, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et sub alis eius sperabis. Scuto circumdabit te veritas eius; non timebis a timore nocturno. Tentationes ignorantiae, timor nocturnus; peccata scientiae, sagitta volans per diem: in nocte enim ignorantia intellegitur, in die manifestatio. Sunt qui ignorantes peccant, sunt qui scientes peccant: qui ignorantes peccant, a timore nocturno supplantantur; qui scientes peccant, a sagitta volante per diem percussi sunt. Haec autem cum in gravioribus persecutionibus fiunt, quousque perveniatur tamquam ad meridiem, quicumque illo calore ceciderit, tamquam a daemonio meridiano cadet. Et multi a calore isto ceciderunt, sicut iam exposuimus hesterno die Caritati vestrae; quia fervente persecutione dictum est: Torqueantur Christiani, donec negent quod christiani sunt. Cum antea solerent confessi percuti, ad hoc postea torquebantur ut negarent: et cum omnis reus tamdiu torqueatur, quamdiu neget; Christianorum confessio torquebatur, negatio dimittebatur. Erat ergo tunc magnus aestus persequentium. Quicumque in illa tentatione ceciderunt, tamquam a daemonio meridiano ceciderunt. Et quanti ceciderunt! Multi qui se sperabant sessuros cum Domino et iudicaturos, illi a latere ceciderunt. Item multi qui se sperabant ad dexteram futuros, in plebe sancta stipendiaria tamquam provinciales, qui annonam militibus praebent, quibus dici habet: Esurivi, et dedistis mihi manducare (ad dexteram enim erunt multi); et de ipsa spe ceciderunt, et plures inde, quia plures ibi. Pauciores enim qui cum Domino iudicabunt, et plures qui stabunt ante illum: sed non una conditio eorum. Alii ad sinistram, alii ad dexteram; alii ut regnent, alii ut puniantur; alii ut audiant: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alii ut audiant. Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Ergo qui a ruina et daemonio meridiano cadent, mille a latere, et dena millia a dextris. Ad te autem non appropinquabit: quid? Daemonium meridianum te non deicit. Quid mirum si caput non deicit? Sed non deicit et illos qui sic haerent capiti, quomodo ait Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius. Sunt enim quidam ita praedestinati, ut noverit Dominus qui pertineant ad corpus ipsius. Cum ergo ad hos non accedet illa tentatio, ut deiciat eos; isti intelleguntur in eo quod scriptum est: Ad te autem non appropinquabit. Sed ne illi peccatores quibus tanta licuit exercere in Christianos, attendantur a quibusdam infirmis, et dicatur: Ecce, quid voluit Deus, ut tantum impiis et sceleratis liceat in servos Dei? modicum considera oculis tuis, oculis fidei, et videbis retributionem peccatorum in fine, quibus modo tanta permittuntur, ut exercearis. Hoc enim sequitur: Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

3. (vv. 9-12.] Quoniam tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala. Domino dicit: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Deinde iam verba quae audistis dicta a diabolo: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum. Cui hoc dicit? Cui dixit: Quoniam tu es, Domine, spes mea. Iam puto non esse exponendum Christianis quis sit Dominus. Si Deum Patrem intellegunt, quomodo illum tollent Angeli in manibus, ne offendat ad lapidem pedem suum? Videtis ergo quia et Christus Dominus, dum loqueretur de corpore, subito coepit loqui de capite. Caput nostrum appellatum est modo, cum diceretur: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Ideo posuisti altissimum refugium tuum, quoniam tu es, Domine, spes mea. Quid sibi hoc vult? Attendat Caritas vestra: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Iam non est mirandum: propterea enim sequitur: Non accedent ad te mala, quia altissimum posuisti refugium tuum; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, quia altissimum posuisti refugium tuum. Non autem legimus in Evangelio quia alicubi Angeli portaverunt Dominum, ne offenderet ad lapidem: et tamen intellegimus. Haec enim iam facta sunt, et non sine causa prophetata sunt, nisi quia futura erant. Et non possumus dicere: Postea venturus est Christus, ut non offendat ad lapidem pedem suum: iudicaturus enim veniet. Ubi ergo completum est? Intendat Caritas vestra.

Domini et Capitis nostri glorificatio.

4. Primo hos versus audite: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Genus humanum mori hominem noverat, resurgere non noverat: ideo quod timeret habebat, quod speraret non habebat. Ut ergo ille qui propter disciplinam fecit timorem mortis, propter praemium futurae vitae aeternae daret spem resurrectionis, prior resurrexit Dominus noster Iesus Christus. Mortuus est post multos; resurrexit ante omnes. Hoc passus est moriendo quod iam multi passi erant; hoc iam fecit resurgendo, quod nullus ante illum: quando enim hoc accipiet Ecclesia, nisi in fine? Praecessit in capite quod membra sperent: novit enim Caritas vestra quomodo inter se dicant. Dicat ergo Ecclesia Domino suo Iesu Christo, dicat corpus capiti suo: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum: id est, ideo resurrexisti a mortuis, et in coelum ascendisti, ut altum poneres refugium tuum ascendens, et fieres spes mea, qui in terra desperabam, et me resurrecturum esse non credebam; modo iam credo, quia ascendit in coelum caput meum; quo caput praecessit, et membra secutura sunt. Puto iam manifestum esse quod dictum est: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Hoc planius dixerim. Ut haberem spem resurrectionis quam non habebam, ideo prior resurrexisti, ut quo praecessisti, illuc me secuturum sperarem. Vox enim est Ecclesiae ad Dominum suum, vox est corporis ad caput suum.

Christus imperator noster, tentatus est ne miles deficeret.

5. Noli ergo mirari: Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Tabernaculum Dei caro est. In carne inhabitavit Verbum, et caro facta est tabernaculum Deo: in ipso tabernaculo Imperator militavit pro nobis; in ipso tabernaculo ab hoste tentatus est, ne miles deficeret. Et quia ipsam carnem ostendit oculis nostris, quia oculi nostri ista luce gaudent, et visibili lumine isto delectantur, quia in manifestatione posuit carnem suam, ut omnes viderent; ideo psalmus dicit: In sole posuit tabernaculum suum. Quid est, in sole? In aperto, in manifesto, in luce terrena; id est, in luce quae terras de coelo perfundit, ibi posuit tabernaculum suum. Sed quomodo ibi poneret tabernaculum suum, si non tamquam sponsus procederet de thalamo suo? hoc enim sequitur. In sole posuit tabernaculum suum: et quasi diceretur ei: Quomodo? Et ipse, inquit, tamquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam. Quod est tabernaculum, ipsa est sponsa. Verbum sponsus, caro sponsa, et thalamus uterus virginis. Et quid dicit Apostolus? Et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Et quid ipse Dominus in Evangelio? Igitur iam non sunt duo, sed una caro. Ex duobus unum, ex Verbo et carne unus homo, unus Deus. Hoc autem tabernaculum eius sensit flagella in terra; manifestum est quia flagellatus est Dominus. Numquid in coelo sentit flagella? Nequaquam. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum, ut esset spes nostra; et non ad eum accedent mala, nec flagellum propinquabit tabernaculo eius. Longe est super omnes coelos, sed pedes habet in terra: caput in coelo est, corpus in terra. Cum autem pedes ipsius flagellarentur et calcarentur a Saulo, clamavit caput: Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce caput nemo persequitur, ecce caput in coelo: quia Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur : Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sed ne putemus quia separatum est caput a corpore: discretum est enim locis, sed iunctum est affectu; ipsa affectus coniunctio clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Prostravit enim eum voce obiurgante, et levavit dextera miserante. Qui corpus Christi persequebatur, factus est membrum Christi; ut quod faciebat, ipse ibi pateretur.

Christus Christianorum exemplar. Dei Verbum, verus est panis.

6. Quid ergo, fratres? de capite nostro quid dictum est? Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Dicta sunt haec. Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Audistis modo, cum Evangelium recitaretur: attendite. Baptizatus Dominus ieiunavit. Quare baptizatus? Ut non aspernaremur baptizari. Nam cum ipse Ioannes diceret Domino: Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari; et Dominus: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam : voluit implere humilitatem, ut ablueretur qui sordes non habebat. Utquid hoc? Propter superbiam futurorum. Existit enim aliquando aliquis catechumenus qui forte doctrina et moribus vincit multos fideles; attendit iam baptizatos multos imperitos, et multos non sic viventes quomodo ipse vivit, non in tanta continentia, non in tanta castitate; iam ille nec uxorem quaerit, et videt aliquando fidelem, si non fornicantem, tamen uxore intemperantius utentem: potest erigere cervicem superbiae, et dicere: Quid mihi iam opus est baptizari, ut hoc accipiam quod iste habet, quem iam et vita et doctrina praecedo? Huic Dominus: Quid praecessisti? quantum praecessisti? tantumne quantum ego te? Non est servus super dominum suum, neque discipulus super magistrum suum: sufficit servo ut sit sicut dominus eius, et discipulo ut sit sicut magister eius. Noli extolli, ut non quaeras Baptismum. Baptismum quaeres Domini, ego servi quaesivi. Baptizatus est ergo Dominus, et post baptismum tentatus est, ieiunavit quadraginta diebus in mysterio, quod saepe vobis commemoravi. Non omnia uno tempore dici possunt, ne occupent necessaria tempora. Post quadraginta dies esurivit. Poterat et nunquam esurire: sed quomodo tentaretur? Aut si ille non vinceret tentatorem, quomodo disceres tu cum tentatore pugnare? Esurivit: et iam tentator: Dic lapidibus istis ut panes fiant, si Filius Dei es. Quid magnum erat Domino Iesu Christo de lapidibus panem facere, qui de quinque panibus tot millia saturavit ? De nihilo fecit panem. Tanta enim multitudo escae, quae saturaret tot millia, unde processit? Fontes panis erant in manibus Domini. Non est mirum: nam ipse fecit de quinque panibus multum panis unde saturaret tot millia, qui facit quotidie in terra de paucis granis messes ingentes. Ipsa enim sunt miracula Domini; sed assiduitate viluerunt. Quid ergo, fratres, impossibile erat Domino de lapidibus panes facere? Homines fecit de lapidibus, dicente ipso Ioanne Baptista: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quare ergo non fecit? Ut te doceret respondere tentatori, ut si forte in aliqua angustia positus fueris, et suggesserit tibi tentator: Si christianus esses et ad Christum pertineres, desereret te modo? non tibi misisset auxilium? Et forte adhuc medicus secat, et ideo deserit: sed non deserit. Quomodo Paulum ipsum ideo non exaudivit, quia exaudivit. Nam dicit Paulus non se esse exauditum de stimulo carnis suae angelo satanae, a quo colaphizari se dixit: Propter quod Dominum ter rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Tamquam medico diceretur, posito forte epithemate: Molestum est mihi hoc emplastrum; rogo te, tolle illud. Et medicus: Non, opus est diu ibi sit; non enim aliter sanari poteris. Aegrotum non exaudivit medicus ad voluntatem, quia exaudivit ad salutem. Ideoque fortes estote, fratres; et quando aliqua inopia tentamini, Deo flagellante et erudiente vos, quibus et parat et servat aeternam haereditatem, non vobis suggerat diabolus: Si iustus esses, nonne tibi per corvum mitteret panem, quomodo misit Eliae ? ubi est quod legisti: Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem ? Tu responde diabolo: Verum dicit Scriptura: Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem; habeo enim panem meum quem tu non nosti. Quem panem? Audi Dominum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Putasne verbum Dei panem? Si non esset panis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, non diceret: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Didicisti ergo quid respondeas tentatori in angustia famis.

Christi non miracula sed humilitas imitanda.

7. Quid, si te sic tentat, ut dicat tibi: Si christianus esses, faceres miracula, quomodo fecerunt multi christiani? Tu iam suggestione mala deceptus, tentares Dominum Deum tuum, ut diceres Domino Deo nostro: Si christianus sum, et sum ante oculos tuos, et in aliquo numero tuorum me computas, faciam et ego aliquid, qualia multa fecerunt sancti tui?

Tentasti Deum, quasi non sis christianus si hoc non facias. Multi talia desiderantes ceciderunt. Nam Simon ille magus talia desideravit ab Apostolis, qui Spiritum sanctum pecunia voluit comparare. Amavit potentiam miraculorum, et non amavit imitationem humilitatis. Ideo quidam discipulus, vel quidam de turba cum vellet sequi Dominum, attendens miracula quae faciebat; vidit illum Dominus superbum non quaerere viam humilitatis, sed typhum potentiae, et ait: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Vulpes in te foveas habent; volucres coeli nidos in te habent. Vulpes dolus est; volucres coeli superbia est: sicut enim volucres alta petunt, sic superbi; ut et vulpes cavernas habent dolosas, ita omnes insidiatores. Quid ergo respondit Dominus? Potest in te habitare superbia et dolus; Christus non habet ubi in te habitet, ubi reclinet caput suum. Quia reclinatio capitis, humilitas Christi est. Nisi reclinaret caput, non iustificareris. Talia desiderantes et discipuli, et volentes iam appetere sedem regni, antequam viam humilitatis caperent, quando illi suggestum est a matre discipulorum: Dic ut unus sedeat ad dexteram, et alius ad sinistram tuam; potentiam quaerebant: sed per passionem humilitatis venitur ad potentiam regni. Ait Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Quid cogitatis altitudinem regni, et non imitamini humilitatem meam? Ergo quid, si sic te tentet: Fac miracula? ne tu tentes Deum, quid debes respondere? Quod respondit Dominus. Ait illi diabolus. Mitte te deorsum; quia scriptum est: Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Si te miseris, Angeli te suscipient. Et posset quidem fieri, fratres, ut si se misisset Dominus, obsequia Angelorum susciperent carnem Domini: sed quid illi ait? Iterum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Hominem me putas. Ad hoc enim accessit diabolus, ut tentaret utrum Filius Dei ipse esset. Videbat carnem; sed maiestas in operibus apparebat. Angeli testimonium dixerant. Ille videbat mortalem, ut tentaret, ut Christo tentato doceretur christianus. Quid ergo scriptum est? Non tentabis Dominum Deum tuum. Itaque non tentemus Dominum, ut dicamus. Si ad te pertinemus, miraculum faciamus.

Spiritus Sanctus a timore solvit et caritatem gignit.

8. Redeamus propter verba Psalmi. Angelis suis, inquit, mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.

Sublatus est Christus in manibus Angelorum, quando assumptus est in coelum; non quia, si non portarent Angeli, ruiturus erat; sed quia obsequebantur regi. Ne forte dicatis: Meliores sunt qui portabant, quam ille qui portabatur. Ergo meliora sunt iumenta quam homines? Sed quia infirmitatem hominum portant iumenta; nec hoc debemus dicere: etenim iumenta si se subtrahant, cadunt qui sedent. Sed quomodo debemus dicere? Nam et de Deo dictum est: Coelum mihi sedes est. Quia ergo coelum portat, et Deus sedet, ideo melius est coelum? Sic ergo et de obsequio Angelorum in hoc psalmo intellegere poterimus, non ad infirmitatem Domini pertinet, sed ad illorum honorificentiam, ad illorum servitutem. Resurrexit autem Dominus Iesus Christus, propter quid? Apostolum audite. Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Item de Spiritu sancto Evangelium: Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Quae est clarificatio Iesu? Resurrexit, et ascendit in coelum. A Deo clarificatus ascensione in coelum, misit Spiritum suum sanctum die Pentecostes. In Lege autem, in libro Moysi Exodo, a die agni occisi et manducati quinquaginta dies numerantur; et data est Lex in tabulis lapideis scripta digito Dei. Quid sit digitus Dei, Evangelium nobis exponit: quia digitus Dei Spiritus sanctus est. Quomodo probamus? Dominus respondens eis qui illum dicebant in nomine Beelzebub eicere daemonia, ait: Si ego in Spiritu Dei eicio daemonia : alius evangelista cum hoc narraret: Si ego, inquit, in digito Dei eicio daemonia. Quod ergo positum est in uno aperte, positum est in altero obscure: nesciebas quid sit digitus Dei, exponit alius evangelista, dicens eum esse Spiritum Dei. Digito ergo Dei scripta Lex data est die quinquagesimo ab occisione agni, et Spiritus sanctus venit die quinquagesimo a passione Domini nostri Iesu Christi. Occisus est agnus, factum est Pascha, impleti sunt quinquaginta dies, data est Lex. Sed Lex illa ad timorem, non ad amorem: ut autem timor converteretur in amorem, occisus est iustus iam in veritate; cuius typus erat ille agnus quem occidebant Iudaei. Resurrexit; et a die Paschae Domini, sicut a die Paschae agni occisi, numerantur quinquaginta dies; et venit Spiritus sanctus, iam in plenitudine amoris, non in poena timoris. Quare hoc dixi? Ad hoc ergo resurrexit Dominus et glorificatus est, ut mitteret Spiritum sanctum. Et dixeram iamdudum quia caput in coelo est, pedes in terra. Si caput in coelo, pedes in terra; quid est, pedes Domini in terra, nisi sancti Domini in terra? Qui sunt pedes Domini? Apostoli missi per totum orbem terrarum. Qui sunt pedes Domini? Omnes Evangelistae, in quibus peragrat Dominus universas gentes. Metuendum erat ne Evangelistae offenderent in lapidem: illo enim in coelo posito capite, pedes qui in terra laborabant, possent offendere in lapidem. In quem lapidem? In Legem in tabulis lapideis datam. Ne ergo Legis rei fierent, non accepta gratia, et in Lege rei tenerentur; ipsa est enim offensio reatus: quos Lex tenebat reos, absolvit Dominus, ut iam in Legem non offenderent. Ne pedes huius capitis incurrerent in Legis reatum, missus est Spiritus sanctus ut amorem faceret, et solveret a timore. Timor Legem non implebat, amor implevit. Timuerunt homines, et non impleverunt; amaverunt et impleverunt. Quomodo timuerunt, et non impleverunt; amaverunt, et impleverunt? Timebant homines, et rapiebant res alienas; amaverunt, et donaverunt suas. Ergo non est mirandum quia ideo in manibus Angelorum assumptus est Dominus in coelum, ne offenderet ad lapidem pes eius: ne illi qui in terra laborabant in corpore eius, peragrantes totum orbem terrarum fierent rei Legis, subtraxit ab eis timorem, et implevit eos amore. Timore Petrus ter negavit ; nondum enim acceperat Spiritum sanctum: accepto postea Spiritu sancto, cum fiducia coepit praedicare. Qui ad vocem ancillae ter negavit; accepto Spiritu sancto, inter flagella principum confessus est quem negaverat. Non mirum; quia Dominus ipsum trinum timorem trino amore dissolvit. Resurgens enim a mortuis ait Petro: Petre, amas me? Non dixit: Times me? Nam si adhuc timeret, offenderet ad lapidem pedem suum. Amas me? inquit; et ille: Amo. Sufficiebat semel. Forte mihi sufficeret, qui cor non video; quanto magis sufficeret Domino, qui videbat quibus medullis viscerum suorum dicebat Petrus: Amo? Non sufficit Domino respondere semel; interrogat iterum, et respondet ille: Amo. Interrogat tertio, et iam taedio affectus Petrus, quasi dubitaret Dominus de amore ipsius: Domine, tu, inquit, scis omnia, tu scis quia amo te. Sed Dominus cum illo sic egit, tamquam diceret: Ter me negasti timendo, ter confitere amando. Isto amore et ista caritate replevit discipulos suos. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum: quia clarificatus misit Spiritum sanctum, solvit credentes a reatu Legis, ne in lapidem offenderent pedes eius.

Minanti et blandienti diabolo resistendum.

9. (v. 13.] Iam caetera manifesta sunt, fratres, quia saepe tractata sunt. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quis sit serpens, nostis: quomodo super illum calcet Ecclesia, quae non vincitur, quia cavet astutias ipsius. Quemadmodum autem sit leo et draco, puto et hoc nosse Caritatem vestram. Leo aperte saevit; draco occulte insidiatur: utramque vim et potestatem habet diabolus. Quando martyres occidebantur, leo erat saeviens: quando haeretici insidiantur, draco est subrepens. Vicisti leonem, vince et draconem: non te fregit leo, non te decipiat draco. Probemus quia leo erat, quando aperte saeviebat. Exhortans martyres Petrus ait: Nescitis quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret? Aperte saeviens leo quaerebat quem devoraret: draco quomodo insidiatur? Per haereticos. Tales timens Paulus, ne ab illis corrumperetur Ecclesia a virginitate fidei, quam gestat in corde, ait: Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo; et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et mentes vestrae corrumpantur a castitate quae est in Christo. Virginitatem corporis paucae feminae habent in Ecclesia; sed virginitatem cordis omnes fideles habent. In ipsa fide virginitatem cordis timebat corrumpi a diabolo; quam qui perdiderint, sine causa sunt virgines corpore. Corrupta corde quid servat in corpore? Adeo mulier catholica praecedit virginem haereticam. Illa enim non est virgo in corpore, ista mulier facta est in corde; et mulier non a marito Deo, sed a serpente. Quid autem Ecclesia? Super aspidem et basiliscum ambulabis. Rex est serpentium basiliscus, sicut diabolus rex est daemoniorum. Et conculcabis leonem et draconem.

10. (v. 14.] Iam verba Dei ad Ecclesiam: Quoniam in me speravit, eruam eum. Non solum ergo caput, quod modo sedet in coelo, quia altissimum posuit refugium suum, ad quod non accedent mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo eius; sed et nos qui laboramus in terra, et adhuc in tentationibus vivimus, quorum gressus timentur, ne in laqueos incidant, audiamus vocem Domini Dei nostri consolantis nos, et dicentis nobis: Quoniam in me speravit, eruam eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Erit Deus tecum, si fides tecum.

11. (v. 15.] Invocabit me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione. Noli timere quando tribularis, ne quasi non tecum sit Deus. Fides sit tecum, et tecum est Deus in tribulatione. Fluctus sunt maris, turbaris in navigio, quia dormit Christus. Dormiebat in navi Christus, peribant homines. Si fides tua dormit in corde tuo, tamquam in navi tua dormit Christus: quia Christus per fidem in te habitat. Cum turbari coeperis, excita Christum dormientem; erige fidem tuam, et noveris quia non te deserit. Sed ideo putas te deseri, quia non quando vis eripit. Eripuit tres pueros de igne. Qui eripuit tres pueros, deseruit Machabaeos ? Absit. Et illos eripuit, et illos: illos corporaliter, ut infideles confunderentur; istos spiritaliter, ut fideles imitarentur. Cum ipso sum in tribulatione; et eximam eum, et glorificabo eum.

Sursum cor!

12. (v. 16.] Longitudine dierum replebo eum. Quae est longitudo dierum? Vita aeterna. Fratres, nolite putare longitudinem dierum dici, sicut sunt hieme dies minores, aestate dies maiores. Tales dies nobis habet dare? Longitudo illa est quae non habet finem, aeterna vita quae nobis promittitur in diebus longis. Et vere, quia sufficit, non sine causa dixit, replebo eum. Non nobis sufficit quidquid longum est in tempore, si habet finem; et ideo nec longum dicendum est. Et si avari sumus, vitae aeternae debemus esse avari: talem vitam desiderate, quae non habet finem. Ecce ubi extendatur avaritia nostra. Argentum vis sine fine? Vitam aeternam desidera sine fine. Non vis ut habeat finem possessio tua? Vitam aeternam quaere.

Longitudine dierum replebo eum.

Dedit Dominus Ecclesiae suae pignus Spiritus. Christus amemus et imitemur.

13. Et ostendam illi salutare meum. Nec hoc, fratres, breviter praetereundum est. Ostendam illi salutare meum: hoc dicit: Ostendam illi ipsum Christum. Quare? non est visus in terra?

Quid magnum nobis habet ostendere? Sed non est visus tali visu, quali videbimus. Tali visu visus est, quali qui viderunt, crucifixerunt: ecce qui viderunt, crucifixerunt; nos non vidimus, et credidimus. Illi oculos habebant, nos non habemus? Imo et nos cordis habemus; sed per fidem adhuc videmus, non per speciem. Quando erit species? Quando videbimus facie ad faciem, quod dicit Apostolus: quod nobis promittit Deus in magno praemio omnium laborum nostrorum. Quidquid laboras, ad hoc laboras, ut videas. Nescio quid magnum est quod visuri sumus, quando tota merces nostra visio est: et ipsum magnum visum hoc est, Dominus noster Iesus Christus. Ipse qui humilis visus est, ipse videbitur magnus, et laetificabit nos, quomodo videtur modo ab Angelis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Attendite qui hoc promisit, ipsum Dominum in Evangelio dicentem: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur ei: Et quid ei dabis qui diligit te? Ostendam, inquit, meipsum illi. Desideremus, et amemus: flagremus, si sponsa sumus. Sponsus absens est, sustineamus: veniet quem desideramus. Tantum pignus dedit, non timeat sponsa ne deseratur ab sponso: non dimittit pignus suum. Quod pignus dedit? Sanguinem suum fudit. Quod pignus dedit? Spiritum sanctum misit. Talia pignora dimittet ille sponsus? Si non amaret, talia pignora non daret. Iam amat. O si sic amaremus! Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis : et nos quomodo possumus ponere animas nostras pro illo? Quid illi prodest, quando iam altissimum posuit refugium suum, et flagellum non appropinquat tabernaculo eius? Sed quid dicit Ioannes? Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animam ponere. Unusquisque ponens pro fratre animam, pro Christo ponit; quomodo pascens fratrem, Christum pascit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Amemus, et imitemur; curramus post unguenta eius, quomodo dicitur in Canticis canticorum: Post odorem unguentorum tuorum curremus. Venit enim et olevit, et odor ipsius implevit mundum. Unde odor? De coelo. Sequere ergo ad coelum, si non falsum respondes cum dicitur: Sursum cor, sursum cogitationem, sursum amorem, sursum spem; ne putrescat in terra. Triticum non audes ponere in humida terra, ne putrescat, quia laborasti et messuisti, triturasti et ventilasti. Quaeris locum tritico tuo, et non quaeris locum cordi tuo? non quaeris locum thesauro tuo? Fac quidquid poteris in terra: eroga; non perdes, sed recondes. Et quis servat? Christus qui et te servat. Te novit servare, thesaurum tuum non novit servare? Quare autem vult ut locum mutes thesauro tuo, nisi ut locum mutes cordi tuo? Nemo enim cogitat nisi de thesauro suo. Quam multi hic sunt qui me modo audiunt, et non est cor eorum nisi in saccellis suis? In terra estis, quia in terra est quod amatis: mittatur in coelum, et erit ibi cor vestrum. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.






Aug. in Psalmos enar. 90