Aug. in Psalmos enar. 91

IN PSALMUM 91 ENARRATIO. Sermo Maior fide et spe, caritas.

91
(
Ps 91)

1. Attendite ad Psalmum: det nobis Dominus aperire mysteria quae hic continentur; cum propter fastidium animorum eadem diverse varieque tractantur. Nam nullum aliud canticum nos docet Deus, nisi fidei, spei, et caritatis: ut fides nostra firma sit in ipso, quamdiu non illum videmus, credentes in eum quem non videmus, ut gaudeamus cum viderimus, et fidei nostrae succedat species lucis eius, ubi iam non nobis dicetur: Crede quod non vides; sed, gaude quia vides. Spes etiam nostra incommutabilis sit, et figatur in illo, et non nutet et fluctuet, non agitetur; sicut ipse Deus in quo figitur, non potest agitari. Spes enim modo vocatur; tunc non spes, sed res erit. Tamdiu enim vocatur spes, quamdiu non videtur quod speratur, dicente Apostolo: Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Modo ergo patientia necessaria est, quamdiu veniat quod promissum est. Nemo autem patiens est in bonis. Quando exigitur de homine patientia, in malis agit: quando dicitur: Patiens esto, tolera, sustine, molestia est, sub qua te Deus vult esse fortem, tolerantem, longanimem, patientem. Sed numquid decipit qui promisit? Medicus exserit ferrum ad secandum vulnera, et dicit ei quem secturus est: Patiens esto, sustine, tolera: in doloribus exigit patientiam, sed post dolores promittit salutem. Et ille qui tolerat dolores in ferro medici, nisi sibi proponat sanitatem, quam nondum habet, deficit in dolore quem patitur. Multa ergo mala sunt in isto saeculo, intus, foris; prorsus non cessant, abundant scandala: nemo illa sentit, nisi qui graditur viam Dei. Ei dicitur in omnibus divinis paginis, ut toleret praesentia, speret futura, amet quem non videt, ut amplectatur cum viderit. Caritas enim quae tertia nobis adiungitur ad fidem et spem, maior est supra fidem et spem: quia fides rerum est quae non videntur; erit autem species cum visae fuerint: et spes rei est quae non tenetur; quae adveniente ipsa re, non erit iam spes, quia tenebimus, non sperabimus: caritas autem non novit nisi crescere magis magisque. Si enim amamus quem non videmus, quomodo amaturi sumus cum viderimus? Desiderium ergo nostrum crescat. Christiani non sumus, nisi propter futurum saeculum: nemo praesentia bona speret, nemo sibi promittat felicitatem mundi, quia christianus est; sed utatur felicitate praesenti, ut potest, quomodo potest, quando potest, quantum potest. Cum adest, consolationi Dei gratias agat: cum deest, iustitiae Dei gratias agat. Ubique sit gratus, nusquam ingratus: et Patri consolanti et blandienti gratus sit; et Patri emendanti et flagellanti et disciplinam danti gratus sit; amat enim ille semper, sive blandiatur, sive minetur: et dicat quod audistis in Psalmo: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime In tranquillitate spei est sabbatum nostrum.

2. (v. 1.] Titulus Psalmi habet: Psalmus cantici in diem sabbati. Ecce et hodiernus dies sabbati est: hunc in praesenti tempore otio quodam corporaliter languido et fluxo et luxurioso celebrant Iudaei. Vacant enim ad nugas; et cum Deus praeceperit sabbatum, illi in his quae Deus prohibet exercent sabbatum. Vacatio nostra a malis operibus, vacatio illorum a bonis operibus est. Melius est enim arare, quam saltare. Illi ab opere bono vacant; ab opere nugatorio non vacant. Nobis sabbatum indicit Deus. Quale? Primo ubi sit videte. Intus est, in corde est sabbatum nostrum. Multi enim vacant membris, et tumultuantur conscientia. Omnis homo malus, sabbatum habere non potest: nusquam enim illi conquiescit conscientia; necesse est in perturbationibus vivat. Cui autem bona est conscientia, tranquillus est; et ipsa tranquillitas sabbatum est cordis. Attendit enim promissorem Dominum; et si laborat in praesenti, extenditur spe futuri, et serenatur omne nubilum tristitiae; sicut dicit Apostolus: Spe gaudentes. Ipsum autem gaudium in tranquillitate spei nostrae, sabbatum nostrum est. Hoc commendatur, hoc cantatur in isto psalmo, quomodo sit homo christianus in sabbato cordis sui, id est, in vacatione et tranquillitate et serenitate conscientiae suae non perturbatus. Inde dicit hic, unde solent perturbari homines, et docet te agere sabbatum in corde tuo.

Perverse et stulte homo mala tribuit Deo, bona sibi.

3. (v. 2.] Primum est, ut tu ipse, si aliquid profecisti, Deo confitearis ex eo quod profecisti, quia munera ipsius sunt, non merita tua. Hinc incipe sabbatum, non tibi tribuendo quasi non acceperis quod accepisti ; neque excusando te ab eo quod facis mali, quia ipsa sunt tua. Perversi enim homines et perturbati, qui non agunt sabbatum, mala sua Deo tribuunt, bona sua sibi. Si quid boni fecerit: Ego feci, dicit: si quid mali fecerit, quaerit quem accuset, ne confiteatur Deo. Et quid est: Quaerit quem accuset? Si non est valde impius, ad manum habet satanam quem accuset: Satanas fecit, dicit, ipse mihi persuasit: quasi satanas habeat potestatem cogendi. Astutiam suadendi habet. Sed si satanas loqueretur, et taceret Deus, haberes unde te excusares: modo aures tuae positae sunt inter monentem Deum, et suggerentem serpentem. Quare huc flectuntur, hinc avertuntur? Non cessat satanas suadere malum; sed nec Deus cessat admonere bonum. Satanas autem non cogit invitum: in tua potestate est consentire, aut non consentire. Si aliquid persuadente satana mali feceris; dimitte satanam, accusa te, ut accusatione tua Dei misericordiam merearis. Expetis illum accusare qui non habet veniam? Te accusa, et accipis indulgentiam. Deinde multi non accusant satanam, sed accusant fatum. Fatum meum me duxit, dicit. Cum dixeris illi: Quare fecisti? quare peccasti? Et ille: Fato meo malo. Ne dicat: Ego feci, iam manus ad Deum tendit; lingua blasphemat. Nondum quidem hoc aperte dicit, sed tamen attende, et vide quia hoc dicit. Quaeris ab illo quid sit fatum; et dicit: Stellae malae. Quaeris ab illo quis fecit stellas, quis ordinavit stellas; non habet quid tibi respondeat, nisi Deus: Restat ergo ut sive per transennam, sive per cannam longam, sive per proximum, Deum accuset; et cum Deus puniat peccata, Deum faciat auctorem peccatorum suorum. Non potest enim fieri ut puniat quod fecit: punit quod facis, ut liberet quod fecit. Aliquando autem, dimissis omnibus, omnino directe eunt in Deum; et quando peccant, dicunt: Deus hoc voluit; si nollet Deus, non peccarem. Ad hoc monet ut non solum non audiatur ut non pecces, sed accusetur quia peccas? Quid ergo nos docet psalmus iste? Bonum est confiteri Domino. Quid est, confiteri Domino? In utraque re, et in peccato tuo, quia tu fecisti, et in bono facto, confitere Domino, quia ipse fecit. Tunc psalles nomini Dei altissimi: quaerens gloriam Dei, non tuam; nomen ipsius, non tuum. Si enim tu quaeris nomen Dei, quaerit et ipse nomen tuum: si autem tu neglexeris nomen Dei, delet et ipse nomen tuum. Quomodo autem dixi: Quaerit nomen tuum? Quomodo dixit discipulis suis venientibus, posteaquam misit eos evangelizare. Cum fecissent multa miracula, et in nomine Christi daemonia eiecissent, redeuntes dixerunt: Domine, ecce daemonia nobis subiecta sunt. Dixerunt quidem, in nomine tuo; sed ille vidit in eis quia ipsa glorificatione gaudebant, et extollebant se, et ibant inde in superbiam, quia licuit illis expellere daemonia. Vidit illos quaerere gloriam suam, et ait illis, quaerens ipse, imo conservans nomina eorum apud se: Nolite gaudere in hoc; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo. Ecce ubi habes nomen, si tu nomen Dei non neglegas. Psalle ergo nomini Dei, ut fixum sit apud Deum nomen tuum. Psallere autem quid est, fratres?

Psalterium organi genus est; chordas habet. Opus nostrum, psalterium nostrum est: quicumque manibus operatur opera bona, psallit Deo; quicumque ore confitetur, cantat Deo. Canta ore, psalle operibus. Ad quam rem?

In adversis et prosperis rebus Deus laudandus.

4. (v. 3.] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Quid sibi vult quia mane annuntianda est misericordia Dei, et per noctem veritas Dei? Mane dicitur, quando nobis bene est: nox dicitur, quando tristitia tribulationis est. Quid ergo dixit breviter? Quando tibi bene est, gaude Deo, quia misericordia ipsius est. Iam tu forte diceres: Si ergo gaudeo Deo, quando mihi bene est, quia misericordia ipsius est; quando in tristitia, in tribulatione sum, quid facio? Misericordia ipsius est, quando mihi bene est; crudelitas ergo ipsius, quando male est? Si laudo misericordiam, quando bene est; reprehendam ergo crudelitatem, quando male est? Non. Sed quando bene est, lauda misericordiam; quando male, lauda veritatem: quia peccata flagellat, non est iniquus. In nocte erat Daniel, quando orabat: erat enim in captivitate Ierusalem, erat in potestate hostium. Tunc multa mala sancti patiebantur: tunc ipse in lacum leonum missus est, tunc tres pueri in ignem praecipitati sunt. Haec patiebatur in captivitate populus Israel: nox erat. Per noctem confitebatur Daniel veritatem Dei; dicebat in oratione: Peccavimus, impie egimus, iniquitatem fecimus: tibi, Domine, gloria, nobis confusio. Veritatem Dei annuntiabat per noctem. Quid est, veritatem Dei annuntiare per noctem? Non accusare Deum, quia pateris aliquid mali; sed tribuere illud peccatis tuis, emendationi ipsius: Ad annuntiandum mane misericordiam ipsius, et veritatem per noctem. Cum misericordiam annuntias mane, et veritatem per noctem, semper laudas Deum, semper confiteris Deo, et psallis nomini eius.

Bonum cum hilaritate operandum est.

5. (v. 4.] In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Decachorum psalterium non modo audistis. Decachorum psalterium significat decem praecepta Legis. Sed cantare in illo opus est, non portare psalterium. Nam et Iudaei habent Legem; portant, non psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui operantur. Parum est: qui operantur cum tristitia, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est. Et quid dicit Apostolus? Hilarem enim datorem diligit Deus. Quidquid facis, cum hilaritate fac: bonum tunc et bene facis. Si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis; et portas magis psalterium, non cantas. In psalterio decachordo, cum cantico in cithara: hoc est, verbo et opere. Cum cantico, verbo; in cithara, opere. Si verba sola dicis, quasi canticum solum habes, citharam non habes: si operaris, et non loqueris, quasi solam citharam habes. Propter hoc et loquere bene, et fac bene, si vis habere canticum cum cithara.

Deus nobis est lux et calor.

6. (v. 5.] Quia iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus: Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis. Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur : hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur; id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur;

restat ut qui loquitur veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: Deus solus verax; omnis autem homo mendax. Non tibi dicitur in hac sententia: Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere, restat ut inde illam bibas, unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris, frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus: Spiritu ferventes. Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent. Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit: Iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.

Innocens cum pateris, ne Deo rebellaveris.

7. Quid agimus de illis qui male vivunt, et florent? Hinc enim perturbatum animum habet qui perdit sabbatum: videt se in bonis operibus quotidie versantem, et laborantem in angustia rerum, forte in inopia rei familiaris, forte in fame et siti et nuditate, forte se in carcere bona facientem, et illum a quo in carcerem missus est mala facientem et exsultantem; et subintrat cor pessima cogitatio adversus Deum, et dicit: Deus, quare tibi servio? quare oboedio verbis tuis? Non rapui aliena, non furtum feci, non hominem occidi, non cuiusquam rem concupivi, non falsum testimonium adversus aliquem dixi, non patri vel matri iniuriam feci, non ad idola inclinatus sum, non accepi nomen Domini Dei in vanum: servavi me a peccato. Enumerat decem chordas, id est, decem praecepta legis, et interrogat se secundum singula, et videt se non peccasse, nec in uno; et contristatur quia talia mala patitur. Et illi qui, non dico, aliquas chordas tangunt, sed nec tangunt ipsum psalterium, et nihil boni operantur, consulunt idola: et forte tunc videntur christiani, quando nihil mali patitur domus eorum; quando autem aliqua ibi tribulatio est, currunt ad pythonem, aut sortilegum, aut mathematicum. Dicitur illi nomen Christi; subsannat, torquet os. Dicitur illi: Fidelis, consulis mathematicum? Et ille: Recede a me: ipse mihi prodidit res meas; nam perdidissem, et in planctu remansissem. Homo bone, nonne signas te signo crucis Christi? Et lex omnia ista prohibet. Gaudes quia res tuas invenisti; non es tristis quia tu peristi? Quanto melius tunica tua periret quam anima tua? Subsannat in his omnibus; contumeliosus est parentibus, odit inimicum, insectatur usque ad mortem, furatur ubi occasionem invenerit, a falso testimonio non cessat, insidiatur matrimonio alieno, concupiscit rem proximi sui: facit haec omnia, et floret in divitiis, in honoribus, in excellentia mundi huius. Videt eum ille miser bene operans, et mala patiens; perturbatur et dicit: Deus, puto, mali tibi placent, et bonos odisti, amas eos qui faciunt iniquitatem. Si commotus fuerit, et illi cogitationi consenserit, perdet sabbatum de corde: iam incipit ad psalterium hoc non attendere; deviavit inde, sine causa cantat: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Iam perdito sabbato ab interiore homine et exclusa quiete cordis, et bona cogitatione repulsa, incipit iam imitari illum quem videt in malis florentem; et convertit se et ipse ad facienda mala. Deus autem patiens est, quia aeternus est, et novit diem iudicii sui, ubi omnia examinat.

Ne te moveat quod mali in isto saeculo florent.

8. (v. 6.] Hoc nos docens quid ait? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est quam est ista cogitatio Dei, ut mali floreant, et boni laborent: nihil tam profundum, nihil tam altum; ibi naufragat omnis infidelis, in isto alto, in isto profundo. Vis transire profundum hoc? A ligno Christi noli resilire; non mergeris: tene te ad Christum. Quid est quod dico, tene te ad Christum? Ideo voluit ipse in terra laborare. Audistis, cum propheta legeretur, non avertisse eum scapulas a flagellis, non avertisse eum faciem a sputis hominum, non avertisse maxillam a psalmis eorum : quare omnia ista pati voluit, nisi ut consoletur patientes? Et poterat et ipse in fine resuscitare carnem suam; sed tu qui non videras, non esset quod sperares: non distulit resurrectionem suam, ne tu adhuc dubitares. Eo ergo fine patere et tolera tribulationes in mundo, quem attendisti in Christo; et non te moveant qui faciunt mala, et in isto saeculo florent. Nimis profundae factae sunt cogitationes Dei. Ubi est cogitatio Dei? Ad praesens habenas laxat; sed postea astringet. Noli gaudere ad piscem qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum piscator: nam iam ille hamum habet in faucibus. Et quod tibi videtur longum, breve est: omnia ista cito transeunt. Quid est longa vita hominis ad aeternitatem Dei? Vis esse longanimis? Vide aeternitatem Dei. Nam attendis ad dies tuos paucos, et diebus tuis paucis vis impleri omnia. Quae omnia? Ut damnentur omnes impii, et coronentur omnes boni. Istis diebus tuis vis haec impleri? Implet illa Deus tempore suo. Quid tu taedium pateris et facis? Aeternus est; tardat, longanimis est: tu autem dicis: Ideo ego non sum longanimis, quia temporalis sum. Sed in potestate habes: iunge cor tuum aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Quid enim dictum est de temporalibus? Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit. Omnia ergo arescunt et decidunt; non verbum illud: Verbum enim Domini manet in aeternum. Transit fenum, transit claritas feni; sed habes quo te teneas: Verbum Domini manet in aeternum. Dic ergo illi: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Tenuisti lignum, transis per istam profunditatem. Vides ibi aliquid? intellegis ibi aliquid? Intellego, dicis. Si iam christianus es, et bene eruditus, dicis: Deus iudicio suo reservat omnia. Boni laborant, quia flagellantur ut filii: mali exsultant, quia damnantur ut alieni. Duos filios habet homo; alterum castigat, alterum dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter mox ut se moverit, colaphis caeditur, flagellatur. Unde ille dimittitur, ille caeditur, nisi quia huic caeso haereditas servatur, ille autem dimissus exhaeredatus est? Videt eum non habere spem, et dimittit eum ut faciat quod vult. Puer autem qui flagellatur, si cor non habuerit, et imprudens fuerit et stultus, gratulatur fratri suo qui non vapulat; et gemit de se, et dicit in corde suo: Tanta mala facit frater meus, quidquid vult facit contra praecepta patris mei, et nemo illi facit verbum durum; ego, mox ut me movero, caedor. Stultus est, imprudens est; attendit quid patitur, non attendit quid illi servatur.

Peccatorem flos, sicut flos feni.

9. (vv. 7.8.] Ideo cum dixisset: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; subiecit statim: Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelleget ea. Quae sunt quae non intelleget stultus, et quae non cognoscet imprudens? Cum exoriuntur peccatores sicut fenum. Quid est, sicut fenum? Virent cum hiems est; sed arescent aestate. Attendis florem feni. Quid citius transit? Quid lucidius? quid viridius? Non te delectet viriditas ipsius, sed time ariditatem ipsius. Audisti peccatores sicut fenum, audi et iustos: Quoniam ecce. Interim videte peccatores; sicut fenum florent, bene: sed qui sunt qui non cognoscunt? Stulti et imprudentes. Cum exoriuntur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem. Omnes qui in corde suo non recta sentiunt de Deo, prospexerunt peccatores exorientes sicut fenum, id est, florentes ad tempus. Quare illos prospiciunt? Ut intereant in saeculum saeculi. Attendunt enim florem ipsorum temporalem, imitantur illos, et volentes cum illis florere ad tempus, intereunt in aeternum: hoc est: Ut intereant in saeculum saeculi.

10. (vv. 9.10.] Tu autem Altissimus in aeternum es, Domine. Expectans desuper ex aeternitate tua quando transeat tempus iniquorum, et veniat tempus iustorum. Quoniam ecce. Intendite, fratres. Iam et ipse qui loquitur (loquitur enim ex persona nostra, loquitur ex persona corporis Christi: Christus enim loquitur in corpore suo, id est, in Ecclesia sua), iam iunxit se aeternitati Dei: sicut vobis paulo ante dicebam, longanimis est Deus et patiens, omnia ista quae videt mala a malis fieri tolerat. Quare? Quia aeternus est, et videt quid illis servet. Vis et tu esse longanimis et patiens? Iunge te aeternitati Dei; cum illo exspecta illa quae infra te sunt: cum enim adhaeserit cor tuum Altissimo, infra te erunt omnia mortalia; et dic quod sequitur: Quoniam ecce inimici tui peribunt. Qui modo florent, postea peribunt. Qui sunt inimici Dei? Fratres, forte illos solos putatis inimicos Dei qui blasphemant? Sunt quidem et ipsi, et atroces isti qui nec lingua nec cogitationibus malis parcunt iniuriis Dei. Et quid faciunt Deo excelso, aeterno? Si pugno in columnam ferias, tu laederis: et putas quia blasphemia Deum percutiens non tu disrumperis? nam nihil facis Deo. Sed inimici Dei aperte blasphematores sunt, et quotidie occulti inveniuntur. Cavete tales inimicitias Dei. Quosdam enim occultos inimicos Dei Scriptura aperit; ut quia non illos potes nosse corde tuo, noveris illos in Scriptura Dei, et caveas inveniri cum illis. Aperte dicit Iacobus in Epistola sua: Nescitis quia amicus huius mundi, inimicus Dei constituitur? Audisti. Non vis esse inimicus Dei? Noli esse amicus huius mundi: nam si amicus fueris huius mundi, inimicus eris Deo. Quomodo enim non potest fieri adultera coniux, nisi inimica sit viro suo: sic anima adultera amore rerum saecularium, non potest nisi inimica esse Deo. Timet, sed non amat: poenam timet, non iustitia delectatur. Ergo inimici Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes consultores sortilegorum, mathematicorum, pythonum. Intrent ecclesias, non intrent ecclesias; inimici Dei sunt. Ad tempus possunt florere sicut fenum; peribunt autem, cum ille inspicere coeperit, et iudicium suum in omnem carnem adduxerit. Iunge te Scripturae Dei, et dic illud cum isto psalmo: Quoniam ecce inimici tui peribunt. Non ibi inveniaris, ubi peribunt. Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

Iustorum senecta, iuvenilis et virens.

11. (v. 11.] Quid tu qui laboras modo, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? tu qui inter ista scandala, inter iniquitates humanas gemis, qui tribularis in carne, sed gaudes in corde, quid tu? quae tibi spes, o corpus Christi? O Christe, qui in coelis sedes ad dexteram Patris, sed pedibus tuis et membris tuis laboras in terra, et dicis: Saule, Saule, quid me persequeris? tu quam spem habebis, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? quid tibi erit? Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Quare dixit, sicut unicornis? Aliquando unicornis significat superbiam, aliquando unicornis exaltationem unitatis significat: quia unitas exaltatur, omnes haereses cum inimicis Dei peribunt. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Et quando erit? Et senectus mea in misericordia pingui. Quid dixit, senectus mea? Novissima mea. Quomodo in aetatibus nostris novissima senectus est; sic totum hoc quod modo patitur corpus Christi in laboribus, in aerumnis, in vigiliis, in fame, in siti, in scandalis, in iniquitatibus, in pressuris, iuventus ipsius est: senectus ipsius, id est, novissima ipsius in laetitia erunt. Et intendat Caritas vestra, quia dixit senectutem, ne putetis et mortem: homo enim in carne ideo senescit, ut moriatur. Senecta Ecclesiae candida erit recte factis, morte autem non corrumpetur. Quod est caput senis, hoc erunt opera nostra. Videtis quemadmodum canescat caput, et inalbescat, quantumcumque senectus accedit. Qui bene senescit ordine suo, quaeris illi aliquando in capite capillum nigrum, et non invenis: sic cum fuerit vita nostra talis, ut quaeratur nigritudo peccatorum, et non inveniatur; senecta ista iuvenilis est, senecta ista viridis est, semper virebit. Audistis de feno peccatorum, audite de senecta iustorum: Senectus in mea misericordia pingui.

Iniquo blandienti noli fidere.

12. (v. 12.] Et respexit oculus meus in inimicis meis. Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli attendere quia amicus tuus est iniquus: incurrat negotium, et ibi illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut erumperet quod erat. Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea. Quando? In senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Ab isto auditu malo iustus non timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo: In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit. Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.

Christianorum pulchritudo ostendetur in fine.

13. (v. 13.] Transit fenum, transit flos peccatorum: quid de iustis? Iustus ut palma florebit. Illi exoriuntur sicut fenum; iustus ut palma florebit. In palma altitudinem significavit. Forte et hoc significavit in palma, quia in novissimis suis pulchra est; ut initium eius a terra ducas, finem ipsius in cacumine, ubi habet totam pulchritudinem: aspera radix videtur in terra, pulchra coma sub coelo est. Erit ergo et tua pulchritudo in fine. Radix tua fixa sit: sed sursum versus habemus radicem nostram. Radix enim nostra Christus est, qui ascendit in coelum. Humiliatus exaltabitur. Velut cedrus in Libano, multiplicabitur. Videte quas arbores dixit: Iustus ut palma florebit; velut cedrus in Libano, multiplicabitur. Numquid cum sol exierit, arescit palma? numquid arescit cedrus? Cum autem sol candens aliquando fuerit, arescit fenum. Veniet ergo iudicium, ut arescant peccatores, et virescant fideles. Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.

Omnes viae Domini rectae, veraque iudicia eius.

14. (vv. 14-16.] Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et tranquilli erunt, ut annuntient. Hoc est sabbatum quod vobis paulo ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. Tranquilli erunt, ut annuntient. Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi! annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis, et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros. Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in tranquillitate? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo. Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus, quid annuntiabitis? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in illo. Quomodo non est iniquitas? Tanta mala facit; sanus est, filios habet, plenam domum, abundat gloria, exaltatur honoribus, de inimicis vindicatur, et omnia mala committit: alius innocens sui negotii, non rapiens aliena, non contra quemquam faciens, laborat in vinculis, in carceribus, in inopia aestuat et suspirat. Quomodo non est iniquitas in eo? Esto tranquillus, et intelleges; nam perturbaris, et in cubiculo tuo obscuras tibi lucem. Radiare tibi vult aeternus Deus; noli tibi facere nubilum de perturbatione. Esto tranquillus in te, et vide quid tibi dicam. Quia Deus aeternus est, quia modo parcit malis, adducens illos ad poenitentiam; flagellat bonos, erudiens illos ad regnum coelorum; non est iniquitas in eo: noli timere. Ecce ego flagellatus sum tantum, manifestum est, confiteor, peccavi - non enim dico me iustum. Hoc enim dicunt plerique. Quando est forte quisquam in aliqua miseria, in doloribus, intras consolari illum: et ille: Peccavi, fateor, sunt peccata mea, agnosco illa; sed numquid tanta peccavi, quanta ille? Ego novi quanta fecit ille, ego novi quanta commisit: peccata mea sunt, fateor illa Deo, sed minora sunt quam illius; et ecce ille nihil mali patitur. Noli turbari, tranquillus esto, ut scias quoniam rectus Dominus, et non est iniquitas in eo. Quid, si te propterea flagellat modo, quia non tibi servat ignem sempiternum? Quid, si illum propterea dimittit modo, quia auditurus est: Ite in ignem aeternum ? Sed quando? Cum tu positus fueris ad dexteram, tunc dicetur positis ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Non te ergo ista moveant: tranquillus esto, sabbatiza, et annuntia quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo.





IN PSALMUM 92 ENARRATIO.

92
(
Ps 92)

SERMO AD PLEBEM Opus sex dierum describitur et de Dei requie die septimo disseritur.

1. Psalmi huius titulum, cum pronuntiaretur, audivimus; et quid sibi velit, de Scriptura Dei, hoc est ex libro Genesis, non est difficile cognoscere: in titulo enim tamquam admonemur in limine quid intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita: Laus cantici ipsi David, in diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Recordantes ergo per omnes dies quid fecerit Deus, quando creavit et ordinavit universa a primo die usque ad sextum diem (septimum enim sanctificavit, quia in illo requievit post omnia opera, quae fecit bona valde), et invenimus eum sexto die fecisse (qui dies hic commemoratur, quia dicit, ante sabbatum) omnia animalia in terra: deinde ipso die fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non autem sine causa illi dies sic sunt ordinati, nisi quia et saecula sic cursura erant, antequam requiescamus in Deo. Tunc autem requiescimus, si facimus opera bona. Ad hoc exemplum scriptum est de Deo: Requievit Deus septimo die, cum fecisset omnia opera bona valde. Non enim fatigatus est, ut requiesceret, aut modo non operatur; cum aperte Dominus Christus dicat: Pater meus usque nunc operatur. Dicit illud enim Iudaeis, qui carnaliter sentiebant de Deo, nec intellegebant quia Deus cum quiete operatur, et semper operatur, et semper quietus est. Ergo et nos, quos in se voluit Deus tunc figurare, post omnia opera bona habebimus requiem. Et quidem opera bona nostra, fratres, quae hic operamur in saeculo ante requiem, quasi cum labore sunt; et requies illa in spe est, nondum tenetur in re: et nisi esset in spe, deficeremus in labore; sed transeunt opera laboriosa et bona. Quid enim tam bonum, quam porrigere panem esurienti? et quod audiebamus modo, cum Evangelium legeretur, quid tam bonum, quam id quod admonebat generaliter: Omnis qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, pascat esurientem ? Nudum vestire, bonum opus est: numquid semper erit hoc opus bonum? Habet aliquantulum laborem, sed habet solatium in spe futurae quietis. Quantum autem laborem habet quod vestis nudum? Bonum opus non multum laborat: malum opus habet laborem. Qui enim vestit nudum, si habet unde faciat, non laborat: si non habet unde faciat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui autem vult spoliare vestitum, quantum laboret, quis numerat? Et tamen et ista transitura sunt, cum venerimus ad illam requiem, ubi nemo esurit qui pascatur, nemo nudus est qui vestiatur. Ideo quia et ista transitura sunt opera bona, et sextus iste dies, quando perficiuntur opera bona valde, habet vesperam. In sabbato autem non invenimus esse vesperam, quia requies nostra non habebit finem: vespera enim pro fine ponitur. Sicut ergo sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; sic invenimus sexto saeculo venisse Dominum Iesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus, tamquam primus dies, ab Adam usque ad Noe: secundum tempus, tamquam secundus dies, a Noe usque ad Abraham: tertium tempus, tamquam tertius dies, ab Abraham usque ad David: quartum tempus, tamquam quartus dies, a David usque ad transmigrationem Babyloniae: quintum tempus, tamquam quintus dies, a transmigratione Babyloniae usque ad praedicationem Ioannis. Sextus dies iam a praedicatione Ioannis agitur usque ad finem, et post finem sexti diei pervenimus ad requiem. Modo ergo sextus dies agitur. Si sextus dies agitur, videte quid habeat titulus: In diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Iam audiamus ipsum Psalmum; ipsum interrogemus quomodo fundata est terra, ne forte tunc facta est terra: nec in Genesi sic legimus. Quando ergo fundata est terra? Quando, nisi cum fit quod lectum est modo in Apostolo: Si tamen statis in fide, ait, stabiles et immobiles ? Cum omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide, fundata est terra: tunc fit homo ad imaginem Dei. Quod significat sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illud fecit Deus? quomodo fundata est terra? Christus venit, ut fundaret terram. Fundamentum enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. De illo ergo cantat Psalmus:

Capitis decor et pulchritudo a membris participentur.

2. (v. 1.] Dominus regnavit, decorem induit; induit; Dominus fortitudinem, et praecinctus est. Videmus quia duas res induit, decorem et fortitudinem. Utquid autem? Ut fundaret terram. Sequitur enim: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Unde confirmavit? Quia decorem induit. Non confirmaret, si solum decorem indueret, non et fortitudinem. Quare ergo decorem? quare fortitudinem? Utrumque enim dixit: Dominus regnavit, decorem induit; induit Dominus fortitudinem; et praecinctus est. Nostis, fratres, quia Dominus noster cum venisset in carne, his quibus praedicabat Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat. Nam divisae sunt adversus se linguae Iudaeorum: Alii dicebant: Quia bonus est; alii dicebant: Non, sed seducit turbas. Alii ergo bene loquebantur; alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat, fortitudinem induit. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius: esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores. Audi apostolum Paulum imitantem Dominum suum, quomodo et ipse habuit decorem, habuit fortitudinem. Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibus enim placet bonum, salvi fiunt; qui detrahunt bono, pereunt. Quod suum erat, ille odorem habebat bonum; imo bonus odor erat: sed vae miseris qui et bono odore moriuntur. Non enim ait: Illis bonus odor sumus, illis malus odor sumus; sed: Christi bonus odor sumus, ait, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Subiecit statim: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Quibus erat odor vitae in vitam, decorem induerat: quibus erat odor mortis in mortem, fortitudinem induerat. Si autem tunc gaudes, quando te laudant homines, et placent illis bona opera tua; cum autem vituperaverint, deficis in bonis operibus, et quasi fructum bonorum te perdidisse arbitraris, quia invenis reprehensores: non stetisti immobilis; non pertines ad orbem terrarum, qui non commovebitur. Induit Dominus fortitudinem, et praecinctus est. De ipso decore et fortitudine habet alium locum apostolus Paulus: Per arma iustitiae dextra et sinistra. Vide ubi decorem, ubi fortitudinem: Per gloriam, et ignobilitatem. In gloria decorus, in ignobilitate fortis. Apud alios gloriosus praedicabatur; apud alios ignobilis contemnebatur. Decorem afferebat eis quibus placebat, fortitudinem adversus eos quibus displicebat. Et sic enumerat omnia usque in finem, ubi dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Cum omnia possidet, decorus est; cum nihil habet, fortis est. Non ergo mirum, si sequitur: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Quomodo enim non commovebitur orbis terrarum? Cum credunt in Christum omnes fideles, et parati sunt ad utrumque; gaudere cum laudantibus, fortes esse adversus vituperantes; non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium.

De Christi humilitate.

3. Forte quaeramus et de hoc verbo, quare dixit, praecinctus est. Cinctio opera significat: tunc enim se quisque cingit, cum operaturus est. Sed quare non dixit: Cinctus est; sed, praecinctus est? Dicit enim in alio psalmo: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime;

populi sub te cadent. Nec ibi dixit: Cingere, neque, praecingere, sed, accingere: accingeris enim quando aliquid adiungis lateri tuo per cinctionem; ideo: Accingere gladium tuum. Gladius Domini unde debellavit orbem terrarum, occidendo nequitiam, Spiritus Dei est in veritate sermonis Dei. Quare circa femur accingere dicitur gladium? Aliud quidem ex alio de alio psalmo ad cinctionem diximus; sed tamen quia commemoratum est, non est praetermittendum. Quid est accinctio gladii circa femur? Per femur carnem significat. Non enim aliter debellaret Dominus orbem terrarum, nisi in carnem veniret gladius veritatis. Hic ergo quare praecinctus est? Qui se praecingit, ante se ponit aliquid quo praecingitur: unde dictum est: Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum. Quia enim tunc humilis fuit, quando linteo praecinctus est, lavit pedes discipulorum suorum. Omnis autem fortitudo in humilitate; quia fragilis est omnis superbia: ideo cum de fortitudine diceret, addidit, praecinctus est; ut recolas Deum praecinctum humilem, quando pedes discipulorum lavit. Et exhorruit Petrus Dominum suum, magistrum suum (minus dixi magistrum suum, cum dixissem Dominum suum) curvantem se ad pedes suos, et lavantem sibi pedes, expavit, et dixit: Domine, non lavabis mihi pedes. Et ille: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Et ille: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et ille: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Qui primo Petrus expaverat Dominum lavantem sibi pedes, plus expavit: Non habebis partem mecum; et credidit non sine causa hoc facere Dominum, nisi quia aliquod erat illud forte sacramentum, et ait: Domine, non pedes tantum, sed et caput, et totum. Et ille: Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi, sed est mundus totus. Non ergo ad sacramentum tamquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed ad exemplum humilitatis: hoc enim dixerat: Quod enim ego facio, nescis; scies autem postea. Videamus si scierunt postea, videamus si aperuit illis quod faciebat, ut videamus Dominum praecinctum fortitudine; quia in humilitate est tota fortitudo. Cum lavisset eis pedes, rursus discubuit, et ait illis: Dicitis me Magistrum, et verum dicitis; sum enim: dicitis me Dominum, et verum dicitis; sum enim: si ergo ego Magister et Dominus vester lavi vobis pedes, quomodo oportet vobis invicem faciatis? Si ergo in humilitate est fortitudo, nolite timere superbos. Humiles tamquam petra sunt: petra deorsum videtur, sed solida est. Superbi quid? Quasi fumus: etsi alti sunt, evanescunt. Ergo ad humilitatem Domini referre debemus quod praecinctus est, secundum commemorationem Evangelii, quod praecinctus est, ut lavaret pedes discipulis suis.

Christiano probra sine ira toleranda.

4. Est aliud quod in hoc verbo possimus intellegere. Diximus quia qui se praecingit, ante se ponit quod sibi adiungit, ut se cingat. Quia ergo illi qui detrahunt nobis, aliquando nobis absentibus faciunt, tamquam post dorsum; aliquando coram in faciem, sicut Domino faciebant pendenti in cruce: Si filius Dei est, descendat de cruce : non opus habes fortitudine quando tibi aliquis detrahit absenti, quia non audis, nec sentis; si autem in faciem tibi dicat, opus est ut fortis sis. Quid est, Fortis sis? Ut feras: ne forte ideo te putes fortem, cum audieris, quia percutis pugno victus convicio. Non est ista fortitudo, si conviciatus percutias, quoniam ab ira victus es: et valde stultum est, hominem victum fortem dicere, cum dicat Scriptura: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Meliorem dixit irae victorem, quam civitatis captivatorem. Habes ergo adversarium magnum in teipso. Cum audito convicio ira coeperit surgere, ut reddas malum pro malo, recordare verba Apostoli: Non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto. His verbis recordatis frangis iram, tenes fortitudinem; et quia coram te ille tibi maledixit, non post dorsum tuum, praecinctus es illa.

Boni cum malis miscentur in hac vita.

5. Iam caetera audiamus: brevis est Psalmus: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Videtis, fratres, multi credunt in Christum, magna turba est: et tamen in hac magna turba, audistis modo cum Evangelium legeretur, quia veniet Dominus ferens palam in manu sua, et mundabit arcam suam; frumentum recondet in horreo, paleas comburet igni inexstinguibili. Sunt ergo per totam terram et boni et mali: boni grana sunt, mali palea. In aream intrat tribula: paleam concidit, triticum purgat. Quis est ergo orbis terrarum qui non commovebitur? Quod utique non diceret, nisi esset et orbis terrarum qui commovebitur. Est orbis terrarum qui non commovebitur, est orbis terrarum qui commovebitur. Quia et boni qui stabiles sunt in fide, orbis terrarum est; ne quis diceret: In parte sunt: et mali, qui non stant in fide cum senserint aliquam tribulationem, per orbem terrarum sunt. Est ergo orbis terrarum mobilis, est orbis terrarum immobilis: de quo dicit Apostolus. Vide orbem terrarum mobilem. Rogo te, de quibus dicebat Apostolus, "Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt?" Numquid isti ad orbem terrarum pertinebant, qui non commovebitur? sed palea erant: Et fidem, inquit, quorumdam subvertunt. Non dixit: Omnium; et si omnium diceret, omnes intellegere deberemus pertinentes ad civitatem Babyloniam, quae habet damnari cum diabolo: tamen fidem quorumdam dixit. Et quasi diceretur ei: Et quis eis potest resistere? subiecit statim: Firmum autem fundamentum Dei stat. Ecce habes orbem terrarum qui non commovebitur. Habens signaculum hoc. Quod signaculum habet firmum fundamentum? Novit Dominus qui sunt eius. Iste est orbis terrarum qui non commovebitur: Novit Dominus qui sunt eius. Et quod signaculum habet? Et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini. Modo ab iniquitate recedat: ab iniquis enim non potest recedere, quia mixta est palea tritico usque dum ventiletur. Quid dicimus, fratres? Et in ipsa area, mira res est de tritico: recedit a palea, cum exspoliatur; et non recedit ab area, cum trituratur. Quando autem omnino separabitur? Cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum est: necesse est ut, si proficis, inter iniquos vivas. Ab iniquis recedere non potes; ab iniquitate recede. Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini; et erit in orbe terrarum qui non commovebitur.

Christus Deus ab aeterno, sedem suam figit in humili corde.

6. (v. 2.] Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, quid est? Ex tunc. Tamquam si diceret: Quae est sedes Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para locum in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum eius? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat Deum? Nec capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in anima iusta: ipsa illum portat. Magna res, fratres: certe magnus est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes? Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium suarum. Nam infirmitas illa in humilitate maior fortitudo est. Audi Apostolum dicentem: Quando infirmor, tunc potens sum. Hoc est quod commendavi, quia Dominus praecinctus est fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei, quae aperte alio loco in propheta dicitur: Super quem requiescet Spiritus meus? id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras marmoratam domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et fulgore tectorum. Audi quid sibi paret Deus: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea. Ecce humilis es et quietus, et in te habitat Deus. Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et tremens verba eius, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia ipse illam firmat. Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc, ex quo? Forte ex die ante sabbatum. Ex illo, quia titulus Psalmi praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore huius mundi sexto, venit Dominus in carne. Ex illo ergo, plane ex illo secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus? In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum, id est, ut illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde videatur in divinitate. In splendore sanctorum ex utero. Sed quid ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum: Ante luciferum genui te. Cum dixisset: In splendore sanctorum ex utero, subiecit statim, ne putares Christum a tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut Abraham, sicut David: Ante luciferum genui te: ante omne quod illuminatur. Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum, ut ante tempora invenias natum esse Christum: et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex tempore; quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per ipsum facta sunt et tempora per ipsum facta sunt. Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia dixit: Ante luciferum genui te. Intendat Caritas vestra. Quomodo ergo cum dixisset: Ex utero, veluti praecavens fidei nostrae, ne inde putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est; subiecit statim: Ante luciferum genui te: sic et hic cum dixisset: Ex illo, id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus non solum ante Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit: Ante Abraham ego sum : non solum ante Abraham, sed ante Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt: subiecit, ne tu intendens diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse coepisse: Parata est sedes tua, Deus. Sed quis Deus? A saeculo tu es: ab aeterno dixit ; sic habet graecus:

aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur. Ergo, o tu qui ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo coepit ex quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte hoc est quod consequenter dicit.

Persequentium furorem non timet Ecclesia.

7. (vv. 3-4.] Elevaverunt flumina voces suas. Quae sunt ista flumina quae elevaverunt voces suas? Non audivimus: neque quando natus est Dominus, audivimus locuta flumina, neque quando baptizatus est, neque quando passus est; non audivimus flumina locuta. Legite Evangelium, non invenitis quia locuta sunt flumina. Parum est quia locuta sunt, elevaverunt voces suas: non solum locuta sunt, sed fortiter, magne, excelse. Quae sunt ista flumina quae locuta sunt? Diximus quod in Evangelio non legimus; tamen ibi quaeramus. Nam si ibi non invenimus, ubi inveniemus? Ego vobis fingere potero: et subito ero non certus dispensator, sed ineptus fabulator. In Evangelio quaeramus, simul quaeramus quae sunt flumina quae elevaverunt voces suas. Stabat Iesus, et clamabat, dictum est in Evangelio. Quid clamabat? Ecce iam ipsum caput fluminum clamat; ipse fons vitae unde sunt flumina cursura, levavit prior vocem suam. Et quid stabat Iesus et clamabat? Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina aquae vivae de ventre eius fluent. Evangelista sequitur statim: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Cum autem glorificatus esset Iesus in resurrectione et ascensione in coelos, sicut nostis, fratres; impletis ibi decem diebus propter quoddam sacramentum, misit Spiritum suum sanctum, implevit discipulos. Ipse Spiritus magnum flumen, unde impleta sunt multa flumina. De ipso flumine dicit psalmus alio loco:

Augustinus Hipponensis - In Psalmum 92 enarratio Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Ergo facta sunt flumina currentia de ventre discipulorum, cum acceperunt Spiritum sanctum: ipsa flumina accepto Spiritu sancto. Unde flumina elevaverunt voces suas? quare elevaverunt? Quia primo timuerunt. Petrus nondum fuit flumen, quando interrogatione ancillae ter Christum negavit: Nescio hominem. Hic timens mentitur; nondum elevat vocem, nondum est flumen. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto, accersierunt eos Iudaei, et praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu. Petrus autem et Ioannes dixerunt ad eos: Si iustum est coram Deo, ut vobis obediamus magis quam Deo, iudicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Elevaverunt ergo flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum. Ad ipsam elevationem vocis pertinet quod ibi scriptum est: Stetit autem Petrus cum undecim, et elevata voce dixit ad eos: Viri Iudaei ; et caetera quibus annuntiat Iesum sine timore cum magna fiducia. Elevaverunt enim flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum. Nam et cum dimissi essent Apostoli de concilio Iudaeorum, venerunt ad suos, et indicaverunt quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt: at illi audientes levaverunt vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt ; et caetera quae dicere potuerunt flumina elevantia vocem suam. Mirabiles suspensurae maris. Cum enim illi elevassent voces suas discipuli, crediderunt multi, et acceperunt multi Spiritum sanctum, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Ideo sequitur: A vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris: id est, huius saeculi. Cum coepisset Christus tantis vocibus praedicari, coepit irasci mare, coeperunt crebrescere persecutiones. Cum elevassent ergo flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris. Suspensurae, exaltationes sunt; quia quando irascitur mare, suspenduntur fluctus. Suspendantur fluctus quantum volunt, fremat mare quantum vult; mirabiles quidem suspensurae maris, mirabiles minae, mirabiles persecutiones, sed vide quid sequitur: Mirabilis in excelsis Dominus. Compescat se ergo mare, et aliquando tranquilletur, detur pax Christianis. Turbabatur mare, fluctuabat navicula. Navicula Ecclesia est, mare saeculum est. Venit Dominus, ambulavit super mare, et pressit fluctus. Quomodo ambulavit Dominus super mare? Super capita istorum fluctuum magnorum spumantium. Potestates, et reges crediderunt, subiugati sunt Christo. Ergo non terreamur, quia mirabiles suspensurae maris: Mirabilis in excelsis Dominus.

Illi inhaereamus qui vicit saeculum.

8. (v. 5.] Testimonia tua credita facta sunt nimis. Magis quam mirabiles erant suspensurae maris, et mirabilis in excelsis Dominus. Testimonia tua credita facta sunt nimis. Testimonia tua, quia dixerat illud ante: Haec dico vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram. Ergo quia mundus pressuram vobis facturus est, dico vobis. Coeperunt pati, et confirmarunt in se quod illis praedixerat Dominus, et magis fortes sunt facti. Cum enim videbant impleri in se passiones, sperabant compleri in se et coronas: et ideo mirabiles suspensurae maris; mirabilis in excelsis Dominus. Ut in me, inquit, pacem habeatis, in mundo autem pressuram. Ergo quid facimus? Saevit mare, extolluntur fluctus, et rabidi fremunt; pressuras patimur: nonne forte deficimus? Absit. Mirabilis in excelsis Dominus. Adeo et ibi cum diceret, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram; quasi dicerent: Putas non premet nos mundus, et exstinguet nos? statim subiecit: Sed gaudete, quia ego vici saeculum. Si ergo ait, ego vici saeculum, adhaerete illi qui vicit saeculum, qui vicit mare. Gaudete ad eum, quia mirabilis est in excelsis Dominus, et testimonia tua credita facta sunt nimis. Et quid factum est de his omnibus? Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Domum tuam, totam domum tuam: non hic, aut hic, aut ibi; sed domum tuam totam, per totum orbem terrarum? Quare per totum orbem terrarum Quia correxit orbem terrae, qui non commovebitur.

Domus Domini fortis erit; per totum orbem terrarum erit: multi cadent, sed domus illa stat; multi turbabuntur, sed domus illa non movebitur. Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Numquid parvo tempore? Absit. In longitudinem dierum.






Aug. in Psalmos enar. 91