Aug. in Psalmos enar. 103

IN EUMDEM PSALMUM 103 ENARRATIO. Sermo 2

Ps 103

Totus iste psalmus figuratis mysteriis contexitur.

1. Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est vehementius, caritate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro, qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno et patri, praesenti et iubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam psalmi huius primas partes die iam nuper praecedente tractavimus; etiam sequentia suscipienda sunt, et illo adiuvante, in cuius nomine coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Caritati vestrae, qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum. Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc, quod saepe iam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a quaerentibus, intretur a pulsantibus. Sed opus est nobis aliquanto maiore et silentio vestro, et patientia vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit et Caritas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis sollemne obsequium. Ecce iam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent; prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo quod audierunt qui adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.

Dominum laudet Ecclesia Scripturis erudita, caritate firmata.

2. (vv 1.2.] Benedic, anima mea, Dominum. Omnium nostrum anima dicat, una facta in Christo. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Unde magnificatus es? Confessionem et decorem induisti. Confitemini, ut decoremini, ut induat vos. Circumamictus lucem sicut vestimentum. Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Extendens coelum sicut pellem: vel tam facile quam tu pellem, si tam facile sit, tamquam ad litteram accipias: vel auctoritatem Scripturarum intellegamus distentam per totum mundum nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines mortales, quorum iam mortuorum fama distenditur.

3. (v 3.] Qui protegit in aquis superiora eius. Cuius superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae? Praeceptum, quo nihil est eminentius, caritatis. Quare autem aquis comparata est caritas? Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Unde aqua ipse Spiritus? Quia stabat Iesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Unde probamus quia de Spiritu dictum est? Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Qui ambulat super pennas ventorum: id est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa caritas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia maior est caritas Dei in nos, quam nostra in Deum.

4. (v 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem: id est, eos qui iam spiritus sunt, qui spiritales, non carnales sunt, facit angelos suos, mittendo ut praedicent eius Evangelium. Et ministros suos ignem flagrantem. Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat.

Ecclesiae fundamentum, Christus.

5. (vv 5.6.] Fundavit terram super firmamentum eius. Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus: Fundamentum nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus ? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire? Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem eius, id est, firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil ; qui omnia continet maiestate, et nos bonitate? Non nutante Christo, non inclinabitur in saeculum saeculi. Ubi sunt qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?

Dei lux, si volumus, nos sumus.

6. Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare, incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo? Quia fundavit terram super firmamentum eius, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Cuius? numquid forte Dei? Sed iam de amictu eius dixerat: Circumamictus lucem, velut vestimentum. Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si iam tenebrae non sumus. Ergo si Deus luce vestitus est, cuius rursum vestimentum est abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua, omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria, et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo terram intellegimus, de qua dixit: Fundavit terram super firmamentum eius; non inclinabitur in saeculum saeculi; de illa dictum credo: Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Terrae enim quasi vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret, et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis ferme quindecim. Fortasse ipsum tempus significavit iste psalmus, cum diceret: Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.

De persecutionum immani diluvio.

7. Super montes stabunt aquae: id est vestimentum terrae, quod est abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta? narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret praeterita, non nobis diceret: Super montes stabunt aquae; sed: Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura sunt, quasi iam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in alio psalmo novimus omnes, ubi tamquam Evangelium recitatur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super vestimentum meum miserunt sortem. Omnia quasi iam facta commemorantur,

quae utique adhuc ventura cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere: Non est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant. Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet. Hoc ergo dicit: Super montes stabunt aquae. Propheta curans futura praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam futuram in diluvio persecutionum volebat intellegi. Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae, infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina, fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae, dicebant: Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant. Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.

Deo volente, pax Christianis tandem aliquando concessa.

8. (v 7.] Ab increpatione tua fugient. Et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura montium recesserunt. Iam montes ipsi exstant Petrus et Paulus: quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei: quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit, iussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi ; ab increpatione Dei fugerunt aquae. A voce tonitrus tui formidabunt. Iam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos, voce Dei per Scripturas, per nubes eius? Conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, iussit imperator. Sed quis iussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi iusserunt, et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid; formidaverunt aquae, sed a voce tonitrus tui. Nam ecce, cum voluit Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et sub aquis firmi erant montes.

9. (vv 8-10.] Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando mare, et fluctus eius tamquam montes fuerunt, qui montes illos Apostolos operirent. Sed quamdiu ascendunt montes, et descendunt campi? Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant: cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est quidam meatus, quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt? Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres mei, et malacia mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram nostram, certe contegere.

Quare non? Audi: Terminum posuisti quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.

Apostolorum magnitudo a Deo et per Deum.

10. Quid ergo, quia iam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes ibi fiunt, quam iam mare nudavit? Etsi ad eius oram tenues fluctus perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio, diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra? Qui emittis fontes in convallibus. Emittis, inquit, fontes in convallibus. Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles, humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt fontes: Emittis fontes in convallibus. Audi montem: dicit Apostolus: Plus illis omnibus laboravi. Magnitudo quaedam commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Non repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes dicuntur propter spiritalem magnitudinem, ita et convalles propter sui spiritus humilitatem. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Non ego, convallis est; et gratia Dei mecum, fons est. Qui emittis fontes in convallibus. De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Videamus si convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? Quid est: Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum? Quis habebit fontem meum? Convallis.

"Veritas nec mea sit nec tua, ut et tua sit et mea" Consensionis pace et caritatis societate Ecclesia distinguit.

11. Inter medium montium pertransibunt aquae. Huc usque a Lectore pronuntiatus est Psalmus, huc usque Caritati vestrae sufficiat. Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est: Inter medium montium pertransibunt aquae? Audivimus qui sint montes, magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes. Et inter medium montium, inquit, pertransibunt aquae. Putemus hoc ita dictum: Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes verbi veritatis. Quid est: Inter medium Apostolorum? Quod medium dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt, media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me. Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem, habent inter se fidem, habent inter se caritatem; sic certe dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas habebat. Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis: Deus, inquit, pacis det vobis idipsum sapere in invicem. Et iterum: Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod sentio, sentis; in medio fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum. Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea: Inter medium montium pertransibunt aquae. Audi ipsum montem, ut dixi, quia inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. Securus dixit: Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis: inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia montium, sed pax consensionis, et societas caritatis: si quis autem vellet aliud praedicare, iam de suo praedicaret, non de medio. Et audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans, ait Apostolus: Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Et vide quemadmodum noluerit de monte praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium velit influere. Licet si nos (Et quantus mons dixit hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle eius! Tamen hoc volebat ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa populorum, quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant). Licet si nos, inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de Paulo quaestio; audi quod sequitur:

Licet si nos, aut angelus de coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit. Si veniat mons aliud evangelizans, anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica, sine fraude valebat, quod diximus Caritati vestrae, sine labe, sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur. Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose iam venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de suo; quia qui loquitur mendacium, de suo loquitur : et miseri audiendo dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium redacti, cum volunt perverse esse similes Deo (hoc enim eis dixerat: Gustate, et eritis sicut dii ), appetentes quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc valeat quod diximus Caritati vestrae, propter fontes: ut fluant de vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite, saturamini; manate saturati. Ubique communis aqua Dei habeat gloriam, non hominum privata mendacia.




IN EUMDEM PSALMUM 103 ENARRATIO. Sermo 3

Ps 103

1. Reliquarum partium psalmi huius pertractandarum debitores nos esse meminit Caritas Vestra. Non ergo opus est ut intentionem vestram aliquo prooemio moveam. Video enim vos ad intellegenda sacramenta prophetica omni alacritate suspensos; nec opus est ut intentos faciat sermo meus, quos iam fecit Spiritus Dei. Hoc potius agamus quod urget. De fontibus emissis in convallibus, et de aquis inter medium montium pertranseuntibus iam dictum est: sed hucusque dictum; hinc deinceps ordiamur.

In Arca Noe Ecclesia ex omnibus gentibus congregata praefigurabatur.

2. (v 11.] Sequitur enim: Potabunt omnes bestiae silvae. Quid potabunt? Aquas pertranseuntes inter medium montium. Quid potabunt? Fontes emissos in convallibus. Et qui potabunt? Bestiae silvae. Videmus quidem hoc etiam in ista creatura, bestias silvae bibere de fontibus et de rivis inter montes currentibus: sed iam quoniam Deo placuit talium rerum figuris abscondere sapientiam suam, non auferre studiosis, sed claudere neglegentibus, aperire pulsantibus; placuit etiam ipsi Domino Deo nostro ad hoc hortari vos per nos, ut in his omnibus, quae velut de corporali et de visibili creatura dicuntur, quaeramus aliquid spiritaliter absconditum, quo invento gaudeamus. Bestias silvae, Gentes intellegimus; et multis hoc locis Scriptura testatur. Sed tamen evidentissima duo maxime occurrunt documenta, quod in arca Noe, qua nemo nostrum dubitat Ecclesiam esse praefiguratam, non includerentur omnia genera animalium, nisi in illa unitate compaginis omnes gentes significarentur: nisi forte putamus, si omnia talia penitus diluvio delerentur, defuturam fuisse Deo potestatem iubendi ut terra ea produceret, sicut primo verbo eius produxerat. Non ergo frustra, non temere, non aliqua indigentia Dei vel inopia potestatis iussa sunt animalia illa in arca includi. Nam posteaquam venit tempus (iam enim debemus et alterum evidentissimum adiungere testimonium): cum ergo venit tempus, ut illud quod in arca erat praefiguratum, iam in Ecclesia compleretur, Petrus apostolus dubitans dare sacramentum evangelicum Gentibus incircumcisis; imo non dubitans, sed omnino dandum esse non putans, quodam die esuriens cum prandere vellet, ascendit ut oraret. Hoc in Actibus Apostolorum omnibus bene legentibus et bene audientibus notum est. Illo igitur orante facta est illi mentis alienatio, quam Graeci ecstasin dicunt: id est, aversa est mens eius a consuetudine corporali ad visum quemdam contemplandum, alienata a praesentibus. Tunc vidit vas quoddam veluti linteum quatuor lineis submitti de coelo, ubi erant omnia animalia, omnis generis bestiae; et sonuit ei vox: Petre, macta, et manduca. Ille autem qui in Lege fuerat eruditus, et in consuetudine Iudaica creverat, praeceptumque per Moysen Dei famulum retinebat, totamque vitam suam fideliter custodierat, respondit: Absit a me, Domine; nunquam commune aliquid intravit in os 4

meum. Commune autem immundum dici a Iudaeis et a Lege, bene noverunt qui ecclesiasticas litteras didicerunt. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris. Hoc autem factum est ter, et ablatus est ille discus qui demonstrabatur ter de coelo submissus. Discus qui quatuor lineis continebatur, orbis terrarum erat in quatuor partibus. Has quatuor partes saepe Scriptura commemorat, orientem et occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt. Ter autem submissum de coelo vas hoc significat, quia dictum est Apostolis: Ite,

baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Inde colligitur, sicut iam nostis, duodenarius etiam numerus discipulorum. Non enim frustra duodecim habere voluit; et ita numerus ille sacratus est, ut in locum unius qui ceciderat, non posset nisi alter ordinari. Quare duodecim Apostoli? Quia enim quatuor sunt orbis partes, et totus orbis in Evangelio vocabatur, unde quatuor Evangelia conscripta sunt, et totus orbis in nomine Trinitatis vocatur, ut congregetur Ecclesia: quatuor ter ducta, duodecim fiunt. Ergo non miremur si de illis aquis inter medium montium pertranseuntibus, in illa doctrina apostolica fluente in medio propter concordiam communionis, omnes bestiae silvae bibunt. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat et manducat Petrus; quia Petrus petra, petra Ecclesia. Quid est mactare et manducare? Occidere in eis quod erant, et in sua viscera assumere. Dissuasisti pagano sacrilegia, occidisti quod erat; dato sacramento Christi incorporasti Ecclesiae, manducasti.

De Spiritu nos bibere oportet ne in via deficiamus.

3. Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus: Et scientia destruetur, et prophetia evacuabitur. Quare ista evacuabuntur? Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Nisi forte putat Caritas Vestra quia in illa civitate cui dicitur: Collauda, Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, iam confirmatis vectibus et clausa civitate, unde, ut iampridem diximus, nemo exit amicus, et quo nemo intrat inimicus; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per tractatorem. Quomodo ergo? Sicut in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non enim sic ad nos venit, ut inde discederet; quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. Tale verbum contemplaturi sumus. Apparebit enim Deus deorum in Sion. Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen post finitam viam non iudici tradamur, ut iudex mittat in carcerem. Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit. Magna illa et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore, cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in peregrinatione, ne siti in via deficiamus. Potabunt omnes bestiae silvae. Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva? Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat. Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna, inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite.

Potabunt omnes bestiae silvae.

Et magnis et parvulis apta Christianorum philosophia.

4. Suscipient onagri in sitim suam. Onagros magnas quasdam bestias dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes iugum Legis; vivebant multae gentes moribus suis, superba iactantia vagantes, tamquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam; fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque inde bibit, sed quisque in sitim suam. Non dicit aqua: Lepori sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit: Onager accedat, lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus eius est, sive ipsius, sive Platonis, seu cuiuscumque talium: audiunt imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare? Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui sonuit: In principio fecit Deus coelum et terram, et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria; tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores bestiae et maiores; sed capacius maiores, quia suscipient onagri in sitim suam. Bibant minores quod dictum est: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint. Bibant minores. Dictum est autem Domino: Si licet dimittere uxorem ex omni causa? Prohibuit Dominus, et dixit non licere. Non scitis, inquit, quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus coniunxit, homo non separet. Deinde addidit: Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si aliam duxerit, moechatur. Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne ligaretur. Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Si nondum es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disiungi coniugia: Si talis est, inquiunt, causa cum uxore, non expedit ducere. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum hoc. Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt? Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui capiunt? Suscipient onagri in sitim suam. Quid est: Suscipient onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat.

Carnales et spiritales homines in Ecclesia miscentur.

5. (v 12.] Deinde sequitur in contextione sua Psalmus: Super illos volatilia coeli inhabitabunt. Super quos? super onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur: Inter medium montium pertransibunt aquae; potabunt omnes bestiae silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli inhabitabunt. Congruentius intellegimus super montes, quia hoc est etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia, super onagros non: hoc intellegeremus, si necessitas cogeret. Super montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare super montes: sed multae earum habitant in campis, multae in convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant nisi super montes. Spiritales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia, spiritalia corda sunt, quae aere libero perfruuntur. Gaudent serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic inhabitabunt. Nostis montes; iam tractati sunt. Montes Prophetae, montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque vult esse spiritalis, ibi inhabitet: non in corde suo aberret; habitet, perferat votando. Habemus aves significantes aliquid spiritale. Non frustra dictum est: Renovabitur iuventus tua sicut aquilae. Non frustra dictum est de Abraham: Aves autem non divisit. Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, et turturem, et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes constitutae; divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et subiecit Scriptura: Aves autem non divisit. Deinde dicitur trimus aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde, rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spiritales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur desiderio et intellectu omnia temporalia? Spiritales viri qui de omnibus iudicant, et a nemine iudicantur : itaque ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In ariete intelleguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs intellegitur Iudaeorum; habuit enim iugum Legis, sub quo laborabat: in capra intellegitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata est. Nam primum fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc est, ex quo regnum coelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et haeresum? Porro autem si plebes ipsae non dividerentur, id est, si vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant : ponuntur adversus invicem. Aves autem non divisit. Spiritales non habent divisionem, non cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum possunt; ubi in aliis deficiunt, in se tenent. Si erit ibi, inquit, filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur. Non est filius pacis, dividi voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et caminus: nam consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus terror diei iudicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus ille, veniens dies iudicii. Divisit inter media illa quae divisa erant, etiam caminus. Si inter media transiit caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt. Aves quippe non divisit ; carnales dividuntur. Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Et quomodo probatur quia carnales dividuntur? Adiungit: Cum enim dicit unusquisque vestrum: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; nonne carnalis estis, et secundum hominem ambulatis? Rogo vos, fratres, audite, et proficite; excutite vos de loco carnali, pergite in turturem et columbam: Aves enim non divisit. Sed quicumque talis permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de gremio Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad dextram poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult, pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si autem non sic erit, et aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, stipulam, id est, amores saeculares fundamento fidei suae superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum locum ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna, fenum, stipulam: Ipse autem, inquit, salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Hoc aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram quodammodo eliquabit. Aves autem non divisit. Sed aves videant, si aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi altitudinem cordis sui, de qualibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum. Ne a ventis tollantur, in montibus requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus, in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum. Sicut enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei, multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves ibi habitantes: Super illos volatilia coeli inhabitabunt.

Ecclesia ab Apostolis, non a philosophis, eruditur.

6. Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam sequuntur; vide quid dicat Psalmus: De medio petrarum dabunt vocem suam. Modo si dicam vobis: Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me? Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic instructus est? Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quid mihi dicis de Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam. De medio petrarum dabunt vocem suam. Audiantur qui a petra audiunt: audiantur, quia et in illis multis petris petra auditur: Petra enim erat Christus. Audiantur ergo libenter, de medio petrarum dantes vocem suam: Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et petrae resonant: sonant illae, disputant spiritales; resonant petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus.

Apostoli, participes Verbi, gratiae dispensatores.

7. (v 13.] Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem? Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde: Rigans montes de superioribus suis. Modo si ad nos venerit homo gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Iudaeus quare ita faciamus, sonamus de petra, dicimus: Hoc fecit Petrus, hoc fecit Paulus: de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit Gentibus: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Dicit hoc Paulus, tamquam mons: inde nos dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in convalle, clamavit: Saule, Saule quid me persequeris? Non ei legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim rigatus et manare iam volens: Domine, ait, quid me iubes facere ? Accipe illum montem vel petram, unde possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus, et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco: Sive, inquit, mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis. Quod ait, mente excessimus; vos capere non potestis: excessimus enim omnia ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus; et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc ergo pertinet: Sive temperantes sumus vobis. Unde hoc? quem imitamur? Caritas, inquit: Christi compellit nos. Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritalis, heri carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro factum sit, ut habitaret in vobis.

Apostoli, Dei et Ecclesiae servi, spiritalia dant, temporalia accipiunt.

8. Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia satiabuntur: sequitur enim: De fructu operum tuorum satiabitur terra. Quid est: De fructu operum tuorum? Nemo glorietur in operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si operibus redditur, merces redditur. Gratis ergo accipe, quia impius iustificaris. De fructu operum tuorum satiabitur terra.

9. (v 14.] Producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia iumenta Domini, quae significantur, cum dicitur: Bovi trituranti os non infrenabis : dicit enim ipsum iumentum: Numquid de bobus pertinet ad Deum? Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit terra fenum iumentis? Quia Dominus constituit ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Misit praedicatores, et ait illis: Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate; dignus est enim operarius mercede sua. Cum enim dixisset: Quae apponuntur vobis, manducate; ne illi dicerent: Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra merces. Cuius rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant spiritalia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum. Omnis enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni. Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum iumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum iumentorum sit fenum. Si nos vobis spiritalia, seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret terrae. Ego, inquit, nullius horum usus sum. Ostendit sibi deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra quae producit fenum iumentis. De fructu operum tuorum, inquit, satiabitur terra: producens fenum iumentis. Tu noli esse sterilis, produc fenum iumentis: si nolunt iumenta fenum tuum, non te tamen sterilem inveniant. Accipis spiritalia, redde carnalia: debita sunt militi, militi reddis; provincialis Christi es. Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte eius non percipit? Non ideo dico, ut ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam potius; iumenta sunt: Bovi trituranti os non infrenabis. Producens, inquit, fenum iumentis; et quasi hoc exponens adiecit: Et herbam servituti hominum: ne non intellegeres quod dictum est: Producens fenum iumentis, repetitione exposuit quod praemisit. Quod enim dixit supra fenum, postea herbam nominavit; quod autem dixerat iumentis, hoc servituti hominum dixit. Ergo servituti, et non libertati. Ubi ergo est: Vos in libertatem vocati estis? Sed audi eumdem ipsum: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem. Et quibus dixit: In libertatem vocati estis? et quid adiunxit? Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite invicem. Quos liberos fecerat, servos fecit; non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed caritate: Per caritatem, inquit, servite invicem. Sed Christo servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis. Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de illo dictum est: Bene servientem plurimis? Propheta legitur: de nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in Evangelio vocem eius: Quicumque, inquit, in vobis vult maior esse, erit vester servus. Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco: Nos autem servos vestros per Iesum. Bene diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi su mus: et tamen si volentes sumus, non necessitate, sed caritate servimus. Quodammodo enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret Dominus: Erit vester servus qui voluerit inter vos maior esse. Iam enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius plorationis ostendit, quasi diceret: Illuc vultis venire, ubi sum ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem. Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni, et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, iam quaerentes altitudinem? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Et illi, etiam in hoc superbi: Possumus. Quomodo Petrus: Tecum usque ad mortem. Fortis vir, donec femina diceret: Et iste cum illis erat. Sic et isti: Possumus. Potestis? Possumus. Et ille: Calicem quidem meum bibetis, etsi modo non potestis, bibetis: quomodo Petro: Non potes me modo sequi; sequeris me postea. Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis. Quid est: Non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis. Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi: Non est meum dare vobis. Sed forte dicerent: Erimus humiles. Non ergo eritis vos: ego: Vobis dixi. Non dixi: Non dabo humilibus: sed, non dabo superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat.

Unde quisque vivat attendamus et agentibus large tribuamus.

10. Ergo praedicatores verbi, et iumenta et servi sunt. Producat terra, si irrigata est, fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Ipse est enim fructus, ut possit fieri quod dictum est in Evangelio: Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna. Vide de feno quid facias, vide de re vili quid emas. Ut recipiant vos, inquit, in tabernacula aeterna: ubi erunt ipsi, illuc vos recipiant. Quare hoc? Quia qui suscipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis, tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Quam mercedem non perdet? Recipient vos in tabernacula aeterna. Quis non festinet? qui non alacrius currat? Si terra estis, rigamini de fructu operum Dei: ne dicatis: Non sunt cum quibus faciamus; praedicatores nostri, iumenta triturantia, homines servientes non indigent nostri. Quaere tamen, ne quis indigeat: postremo, et qui non indiget, inveniat in te quod nolit accipere. Accipit enim bonam voluntatem, cum tu accipias pacem: etsi enim non quaerit datum, sed requirit fructum. Quaere tamen, ne quis indigeat; et noli dicere: Si petierit, dabo. Exspectas ergo ut petat? Sic pascis bovem Dei,

quomodo transeuntem mendicum? Illi petenti das, quia scriptum est: Omni petenti te, da. De isto quid scriptum est? Beatus qui intellegit super egenum et pauperem. Quaere cui des: Beatus enim qui intellegit super egenum et pauperem, qui praeoccupat vocem petituri. Si sic inter vos indigent milites Christi, ut etiam petant; videte ne vos iudicent, antequam petant. Quomodo, inquis, quaero? Esto curiosus, esto providus; prospice, attende unde quisque vivat, unde se transigat, unde habeat: non reprehendetur ista curiositas tua; terra eris producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Curiosus esto, et intellege super egenum et pauperem. Alius ad te venit, ut petat; alium tu praeveni, ne petat. Sicut enim de illo qui te quaerit dictum est: Omni petenti te, da; sic de illo quem tu debes quaerere dictum est: Sudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum cui eam tradas. Cum enim dandum sit et istis pauperibus petentibus; non enim ab eis inhibuit Deus eleemosynas, cum Christus de ipsis dicat: Quando facis epulum, convoca caecos, claudos, debiles, non habentes unde tibi reddant; retribuetur autem tibi in resurrectione iustorum : voca et ipsos, pasce et ipsos; epulare, cum illi epulantur; delectare, cum illi saginantur; illi enim pane tuo, tu iustitia Dei. Nemo vobis dicat: Praeceptum est a Christo ut servo Dei detur, mendico non detur. Absit; prorsus impius ista loquitur. Da illi, sed multo magis illi. Ille enim petit, et in voce petentis agnoscis cui des: ille autem quanto minus petit, tanto magis tibi vigilandum est ut praeoccupes petiturum; aut forte modo non petiturum, et aliquando damnaturum. Itaque curiosi estote ad ista, fratres mei; invenietis multorum Dei servorum indigentiam, tantum ut velitis invenire. Sed quia delectat vos excusatio qua vultis dicere: Nesciebamus; propterea non invenitis.

Infirmorum personam in se suscepit Christus.

11. Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et eius: non enim cum dicitur: Esurivit, evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur. Habuit enim loculos; et dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant pedes eius evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua. Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor cuiusdam Chuzae procuratoris Herodis. Vide quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum, providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo: quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes, centenarios maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius voluntatem humanam voluntati Creatoris coniungerent, ipsorum personam voluit suscipere in passione Christus, dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem; et iterum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit quid facere deberet infirmus: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Quomodo ergo in passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore suo, quia et illa membra eius; neque enim frustra dictum est: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : sic et in loculis habendis, et in exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda, indigentiam suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet. Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias? nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura ? Missus est tamen pascendus ad viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur.

Si Iudaei decimas dabant, a fortiori debet christiana plebe Dei iuvare ministros.

12. Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Iudae eum tradituro: Quod facis, fac velociter ; non intellegentes caeteri quid dixisset, arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est. Possent hoc suspicari, nisi hoc haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intellegas super egentem et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram, nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere, propheta non cessat dicere: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem. Non vides arcam inanem praepositi tui: vides certe vel surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Iudaeorum, unde tabulas lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit. Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus quod edatur? Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose audiunt, beati qui non inaniter clamant. De fructu operum tuorum satiabitur terra: producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Utquid hoc? Ut educat panem de terra. Quem panem? Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei. Ipse est panis qui de coelo descendit, ut e terra educatur, cum per servorum suorum carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat. Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus terrenum portantibus.

In Christo excellentissima apparuit gratia, in omnes effundenda.

13. (v 15.] Et vinum laetificat cor hominis. Nemo se ad ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret. Calix tuus inebrians quam praeclarus est! Nolumus dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore iustitiae, videbitur postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum. Ut exhilaret faciem eius in oleo. Video quae terra quantum fructum educat, si producat fenum iumentis. Non isti servi vendunt quod dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest: non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut dicit Apostolus: Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem. Gratia quaedam quae est hominum ad homines perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni gente: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. Tanta est enim eius gratia, ut multi qui in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest implere quod iubet. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus. Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur facies in oleo.

Panis caelestis et vinum inebrians est Veritas, seu Christus.

14. Et panis cor hominis confirmat. Quid est hoc, fratres? Quasi coegit intellegi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor confirmat, quia panis est cordis. Iam enim dixerat de pane superius: Ut educat panem de terra, sed non dixerat qualis panis sit ille. Et vinum laetificat cor hominis. Videtur iam dicere de spiritali vino; nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici, quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem de spiritali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse spiritalis sit, exposuit et ipsum: Et panis, inquit, cor hominis confirmat. Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus esuri, intus siti: Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Panis ille iustitia est, vinum illud iustitia est: veritas est, veritas Christus est. Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi ; et: Ego sum vitis, vos sarmenta. Et panis cor hominis confirmat.

Tota terra monasteriis disseminatur.

15. (v 16.] Satiabuntur ligna campi: sed de ista gratia educta de terra. Ligna campi, plebes populorum. Et cedri Libani quas plantavit. Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed quas plantavit ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et impii sunt cedri Libani, quia: Conteret Dominus cedros Libani. Libanus enim mons est; ibi istae arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae. Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem candidatio esse saeculi huius, modo nitentis et fulgentis in pompis suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam arbor, inquit, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. Et cedri Libani quas plantavit.

16. (v 17.] Illic passeres nidificabunt. Fulicae domus dux est eorum. Ubi passeres nidificabunt? In cedris Libani. Iam audivimus quae sint cedri Libani, nobiles saeculi, excelsi genere, opibus, honoribus: et ipsae cedri satiantur, illae tamen quas plantavit ipse. In his cedris passeres nidificant. Qui sunt passeres? Aves quidem et volatilia coeli sunt passeres, sed minuta volatilia solent dici passeres. Sunt ergo quidam spiritales nidificantes in cedris Libani: id est, sunt quidam servi Dei audientes in Evangelio: Dimitte omnia tua, vel, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. Et non tantum hoc audierunt magni, sed audierunt et parvi, et voluerunt hoc facere et parvi, et esse spiritales; non iungi uxoribus, non macerari cura filiorum, non habere proprias sedes quibus deligarentur, sed ire in vitam quamdam communem. Sed quid dimiserunt isti passeres? Minuti enim saeculi huius passeres videntur. Quid dimiserunt? quid magnum dimiserunt? Alius se convertit, dimisit cellam patris sui inopem, vix unum lectum et unam arcam. Convertit se tamen, factus est passer, quaesivit spiritalia. Bene, optime; non illi insultemus, non dicamus: Nihil dimisisti. Non superbiat qui multa dimisit. Petrus ut sequeretur Dominum, novimus quod piscator erat, quid potuit dimittere? Vel frater eius Andreas, vel filii Zebedaei Ioannes et Iacobus, etiam ipsi piscatores; et tamen quid dixerunt? Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Non ei dixit Dominus: Oblitus es paupertatem tuam; quid dimisisti ut totum mundum acciperes? Multum dimisit, fratres mei, multum dimisit, qui non solum dimisit quidquid habebat, sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis enim pauper non turgescit in spem saeculi huius? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista cupiditas praecisa est: ibat in immensum, accepit modum, et nihil dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Faciunt hoc multi: ista faciunt qui parum habent, et veniunt, et fiunt passeres utiles. Minuti videntur, quia non habent altitudinem dignitatis saecularis: nidificant in cedris Libani. Etenim et cedri Libani, nobiles et divites et excelsi huius saeculi, quoniam cum timore audiunt: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem ; attendunt res suas, villas suas, et omnes superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis Dei; dant agros, dant hortos, aedificant ecclesias, monasteria, colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent passeres. Ergo satiantur cedri Libani quas plantavit Dominus, et illic passeres nidificabunt. Attendite totam terram, si non ita est. Ut loquerer ista, non solum credidi, sed et vidi; dedit mihi intellectum ipsum experimentum. Interrogate latissimas terras qui nostis, et videte in quam multis cedris Libani passeres illi, de quibus locutus sum, nidificant.

Dei servus, qui integer manere cupit, debet ducem habere Christus.

17. Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spiritales sunt, quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani sunt. Ergo fulicae domus dux est passerum. Quamvis in cedris Libani nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum. Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt; praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritalibus. Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus; faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt: Fulicae domus dux est eorum. Quae est fulicae domus? Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. Intellegimus ergo petram esse idoneam fulicae domum, nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra? In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus, non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in illum Iudaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur; imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt; quia fulicae domus dux est eorum.

Semper et ubique et omnibus utilis petra illa quae est Christus.

18. (v 18.] Quid ergo sequitur? Montes altissimi cervis. Cervi, magni, spiritales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit, inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me. Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim montes altissimi cervis. Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis, ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et leporibus. Quia factus est Dominus refugium pauperi. Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne iamdudum de montibus dicebatur: Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas ? Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur, sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Petra refugium ericiis et leporibus.

Ecclesia lunae, Christus soli apte comparatur.

19. (v 19.] Fecit lunam in tempora. Intellegimus spiritaliter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum eminebat, seducebantur homines, et dicebatur: Haec est Ecclesia, hic est Christus; ut sagittarent in obscura luna rectos cord. Modo quam caecus est qui plena luna errat? Fecit lunam in tempora. Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando transibit; in tempora facta est. Sol agnovit occasum suum. Et hic quis sol, nisi sol ille iustitiae, quem sibi non ortum impii plangent in die iudicii? Qui dicturi sunt in illo die: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Ei sol iste oritur, qui intellegit Christum. Recedit autem ab intellectu eius Christus, qui sic iratus fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque irascimini, et nolite peccare. Caritas etsi irascitur aliquando, ut corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super iracundiam vestram. Non igitur occidat sol super iracundiam vestram.

20. Nec putetis, fratres, ideo nonnullis solem esse adorandum, quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur: Sol Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum 99 100

significat. Sicut ovis ad victimam ductus est ; adora et ovem, quia Christum significat. Vicit leo de tribu Iuda ; adora et leonem, quia Christum significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem Christi? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et proprietatem per quam refectus es? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Caetera similitudines sunt. Intellege, esto Scripturae capax, ut aliud videas obici oculis tuis, aliud innui cordi tuo.

Iustitiae sol, Christus, libere et sponte passus est.

21. Sol ergo ille, iam securi dicimus, sol ille iustitiae, non sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia dicit: Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non invenient. Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia loquitur, et dicit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam. Si ergo oderunt, quare quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt sermonibus, oderunt moribus. Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur malis. At vero de isto sole quid dictum est? Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Ergo de illo sole iustitiae nescio quid significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in creatura etiam secundum speciem rerum visibilium: Sol agnovit occasum suum. Quid est: Sol agnovit occasum suum? Christus agnovit passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic sol occidit, ut non oriatur? Numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat? nonne ipse dixit: Dormivi turbatus? et de illo dictum est: Exaltare super coelos, Deus ? Ergo: Sol agnovit occasum suum: quid est, agnovit? Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit, hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam: Non novi vos. Quomodo ergo ibi: Non novi vos, non est quasi: Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic, agnovit occasum suum, placuit illi occasus suus. Si enim ei displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol, etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum suum, non occideret; quia ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse eam pono a me. Ergo, agnovit occasum suum.

Nemo diabolo tentatur nisi Deo permittente; nemo consentit nisi Divinarum Scripturum locutiones scite dignoscendae.

22. (vv 20.21.] Et quid, cum occidit sol, cum passus est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur. Quare? Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi. Quid intellegam spiritaliter catulos leonum, nisi spiritalia nequitiae? quid intellegam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt catuli leonum quos devorent. Ipse leo maior, princeps omnium talium leonum, quid de illo dictum est? Nescitis quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret? Ideo quaerentes a Deo escam sibi; quia nec tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Iob sanctus ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum, potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel facultates eius quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos pios. Iuste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus potestatem, vel in aliquid eius, nisi ille concedat, cui est potestas summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in hominem, nisi desuper detur. Stabat iudex vivorum et mortuorum ante hominem iudicem, et inflavit se homo iudex videns ante se Christum, et ait: Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te? At ille qui venerat et eum docere, a quo iudicabatur: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset tibi desuper data. Et homo et diabolus et quaelibet daemonia nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent. Malis ita sunt tamquam ignis feno; bonis ita sunt tamquam ignis auro. Manducatus est Iudas ut fenum; probatus est Iob ut aurum. Posuisti tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Iam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista intelleguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum, vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse ianua. Pastor intrat per ianuam: et dicit: Ego sum pastor bonus; et dicit: Ego sum 115 116

ianua. Ipsum leonis nomen Dominum significat; quia: Vicit leo de tribu Iuda, et diabolum; quia: Conculcavit leonem et draconem. Discite sic intellegere, cum figurate ista dicuntur; ne forte ubi legeritis quod Christum significat petra, ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia, sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intellegis eius vim. Si audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam disiunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a rebus et humanis et divinis, qui dixerit de littera singulari D: Non debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare? respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste; nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur. Illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Ubi? In nocte quam posuit Dominus, quia sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi. Merito Dominus venturus ad occasum suum, ipse sol iustitiae agnoscens occasum suum, ait discipulis, tamquam tenebris futuris, circuituro leone, ut quaereret quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret: Hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Nonne Petrus cum ter negavit, iam inter dentes leonis erat ? Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi.

Daemonia iam a persecutione Ecclesiae recedunt.

23. (v 22.] Ortus est sol. Qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit occasum suum, et posuit eam; ortus est sol, et recepit eam. Ortus est sol, quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui non intellegunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est: instent, ut intellegant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur enim: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt. Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intellegatur ab orbe terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam dictum est: Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis infidelitatis. Modo iam quia nemo eorum persequi audet Ecclesiam, ortus est sol, et congregati sunt. Et ubi sunt? Et in cubilibus suis cubabunt. Cubilia eorum, corda infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Ierusalem. Quare non faciunt? Quia iam ortus est sol, et splendet in toto orbe terrarum.

24. (v 23.] Ergo vide quid sequatur, quia ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt. Quid tu, o homo Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cuius caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas eius? Exiet, inquit, homo ad opus suum. Operetur ergo iste homo opera bona in securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim erit quaedam contenebratio, et fiet quidam impetus, sed in vespera, id est in fine mundi: modo autem in pace et tranquillitate operatur Ecclesia; quia exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam.

Mundi creatio et renovatio a Deo per Filium suum.

25. (v 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna? quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens, ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit? Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus, perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis? Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec Deus? Video magna opera: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid sequatur: Omnia in sapientia fecisti. Ergo omnia in Christo fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio, audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Irrideant Iudaei crucifixum Christum, quia scandalum est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est eis: Nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Omnia in sapientia fecisti.

26. Repleta est terra creatura tua. Repleta est terra creatura Christi. Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est. Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit Apostolus: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova: omnia autem ex Deo. Nova creatura quae facta est, omnes credentes in Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum. Repleta est terra creatura tua. In uno loco terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis eras, Domine Iesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem tuam, qua dixisti: Singularis ego sum, donec transeam. Singularis ergo eras, donec transires; singularis eras, cum agnovisti occasum tuum: sed ab occasu in ortum transisti. Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti, et repleta est terra creatura tua. Psalmum, fratres, nondum finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum differamus.




IN EUMDEM PSALMUM 103 ENARRATIO. Sermo 4

Ps 103


1. Meminit Caritas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad suscipiendam infirmitatem corporis nostri : istum tamen psalmum iam multos nobis fecisse sermones, mysteriaque ipsa quae hic clausa tenentur, ut pulsantibus aperirentur, attulisse nobis non parvas per aliquot dies moras temporis, cum pronuntiantur, cum commendantur, cum clausa esse monstrantur, cum aperiuntur, cum eruuntur, cum ostenduntur; ac per hoc meminit, ut dixi: Caritas vestra, nec praeterito die ad eius terminum psalmi nos pervenire potuisse, et distulisse in hunc diem. Voluit Dominus et tempus redditionis nobis exhibere, et me debitorem debito satisfacere, et exactores securiores efficere: det ergo ipse bonum quod reddamus, qui non reddidit quidquid mali feceramus.

Homo, divinae Sapientiae particeps, conditorem Deum laudare debet.

2. (vv 24.25.] Exclamaverunt, ut nostis, ut cum pietate gaudioque recolitis, exclamaverunt cum Psalmo viscera cordis nostri, et dixerunt: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. Quidquid a Deo factum est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Quidquid novit sapientiam, et quidquid non novit sapientiam, et tamen in creatura Dei est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Qui cognoscunt sapientiam, lucem habent sapientiam; qui non cognoscunt, habent tamen artificem sapientiam, cum sint ipsi detenti insipientia: et qui eam lucem habent; etiam artificem habent; non quicumque artificem habent, etiam lucem habent. Et quidem in hominibus multi sunt qui eius participes fiunt, et sapientes vocantur; multi eius expertes, stulti nominantur. Propter hoc vitioso nomine stulti appellantur, quia si studeant sapientiae, si petant, si quaerant, si pulsent, possunt pervenire ad eius participationem: non enim naturae, sed neglegentiae denegatur. Sunt autem aliae creaturae, quae non possunt fieri participes sapientiae; sicut omnes bestiae, omnia pecora, omnes arbores, quae nec sensum habent ullum. Numquid quia participes sapientiae esse non possunt, ideo non in sapientia et per sapientiam facta sunt? Non ergo exigit Deus intellectum de equo et mulo: sed hominibus dicit: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quod equo natura est, homini crimen est. Hoc ergo dicit Deus: Non exigo participationem sapientiae meae ab eis quae non feci ad imaginem meam; sed ubi feci, inde exigo, et usum eius rei postulo, quam donavi. Homines ergo reddentes Deo quae Dei sunt, si Caesari reddunt quod Caesaris est ; id est, reddentes Caesari imaginem suam, et reddentes Deo imaginem suam, erigunt ipsam mentem suam, non ad se, sed ad artificem suum, et ad lumen unde sunt, et ad calorem quemdam spiritalem unde fervescunt, et unde remoti frigescunt, et unde recedentes contenebrantur, et quo revertentes illuminantur: et quia pie illi dixerunt: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas ; discussis tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum, erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus, mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex, ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. Ubi est ipsa sapientia in qua omnia fecisti? quo sensu attingitur? quo oculo videtur? quo studio quaeritur? quo merito possidetur? Quo putatis, nisi gratia sua? Qui donavit ut simus, donat ut boni simus. Donat conversis, qui antequam converterentur, et cum aversi irent post vias suas, nonne quaesivit eos? nonne descendit? nonne Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ? nonne accendit lucernam carnis suae, dum penderet in cruce, et quaesivit perditam drachmam? Quaesivit et invenit, vicinis congratulantibus, id est omni creatura spiritali quae Deum proxime attingit. Vicinis laetantibus inventa est drachma; Angelis laetantibus inventa est anima humana. Inventa est, ergo gaudeat, et dicat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.

Quae sint Dei creaturae, quibus terram cernimus impleri.

3. Repleta est terra creatura tua. Qua creatura tua repleta est terra? Omnibus arboribus et fructetis, omnibus animalibus et pecoribus; et universo ipso genere humano, repleta est terra creatura Dei. Videmus, novimus, legimus, agnoscimus, laudamus, et in his praedicamus; et in his non sufficimus laudare tantum, quantum abundat ex bona inspectione cor nostrum. Sed ad illam magis creaturam debemus attendere, unde dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova. Quae vetera transierunt? In Gentibus omnis idololatria, in ipsis Iudaeis omnis illa servitus Legis, omnia illa sacrificia praenuntiantia praesens sacrificium. Abundabat tunc vetustas hominis; venit qui renovaret opus suum, venit qui conflaret argentum suum, qui formaret monetam suam, et attendimus plenam terram Christianis credentibus in Deum, avertentibus se a prioribus immunditiis suis et idololatria, a spe praeterita ad spem novi saeculi: et ecce nondum est in re, et iam tenetur in spe, et per ipsam spem iam cantamus et dicimus: Repleta est terra creatura tua. Nondum enim in patria cantamus hoc, nondum in illa requie quae promittitur, nondum confirmatis vectibus portarum Ierusalem ; sed adhuc in peregrinatione intuentes mundum istum totum, et undique homines currentes ad fidem, timentes gehennas, contemnentes mortem, amantes vitam aeternam, spernentes praesentem, et tali spectaculo completi gaudio dicimus: Repleta est terra creatura tua.

Inter saeculi fluctus tuti sumus, si Christi cruce vehimur.

4. (v 25.] Hoc autem saeculum adhuc tentationum fluctibus quatitur, adhuc tempestatibus et procellis tribulationum et tumorum turbatur: hac tamen itur. Minetur licet mare, et tumeat fluctibus, procellasque parturiat; hac itur, datum est nobis lignum in quo navigemus: Repleta est terra creatura tua. Sed nondum sumus in terra viventium, adhuc ista terra morientium est; clamamus autem, et dicimus: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. In terra morientium spes mea, in terra viventium portio mea. Ecce ista terra quae repleta est creatura Dei. Qui adhuc est in ista terra morientium, nondum in terra viventium, qua transit? Audi sequentia: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Terribile mare significat: ibi sunt repentia quorum non est numerus. Insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos repente occupant: repentes autem tentationes quis numerat? Repunt, sed cave, ne subripiant. Vigiletur in ligno; etiam in aquis, etiam in fluctibus tuti sumus: non dormiat Christus, non dormiat fides; et si dormierit, excitetur; imperabit ventis, placabit mare ; finietur via, gaudebitur in patria. Ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Video enim adhuc in mari isto formidoloso nondum credentes: ipsi enim versantur in amaris aquis et sterilibus; illi autem et pusilli et magni sunt. Novimus hoc; multi pusilli saeculi nondum crediderunt, multi primates saeculi nondum crediderunt: animalia pusilla et magna sunt in hoc mari. Oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur: in manus non erumpens, clausa est in corde saevitia. Nam omnes sive pusilli, sive magni, animalia pusilla et magna, quae modo dolent templa clausa esse, aras eversas, simulacra confracta, leges latas ut sacrificare idolis capitale sit crimen; omnes qui dolent haec, in mari sunt adhuc. Quid ergo nos? ad patriam qua ituri sumus? Per ipsum mare, sed in ligno. Noli timere periculum; lignum te portat quod continet saeculum. Ergo attendite: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Noli timere, noli terreri; desidera patriam, intellege peregrinationem.

5. (v 26.] Illic naves commeabunt. Ecce in eo quod terrebat, naves natant, et non merguntur. Naves Ecclesias intellegimus; commeant inter tempestates, inter procellas tentationum, inter fluctus saeculi, inter animalia pusilla et magna. Gubernator est Christus in ligno crucis suae. Illic naves commeabunt. Non timeant naves, non valde attendant ubi natent, sed a quo gubernentur. Illic naves commeabunt. Quem commeatum reperiunt tristem, quando gubernatorem sentiunt Christum? Commeabunt secure, commeent perseveranter, venient ad finem debitum, perducentur ad terram quietis.

Antiqui draconis suggestiones respuamus, si mortem vitare volumus.

6. Est in isto mari aliquid etiam quod superat omnia animalia pusilla et magna. Quid est hoc? Psalmum audiamus: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Ibi repentia quorum non est numerus, ibi animalia pusilla et magna; illic naves commeabunt, et non timebunt, non solum repentia, quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, sed nec draconem qui ibi est: Quem finxisti, inquit Deo, ad illudendum ei. Magnum secretum, et tamen quod nostis dicturus sum. Nostis inimicum Ecclesiae quemdam draconem: non vidistis oculis carnis, sed videtis oculis fidei. Ipse est qui et leo dicitur: de illo Scriptura dicit: Conculcabis leonem et draconem. Subditus est iste capiti tuo, subdetur et corpori eius; haereant tantum membra capiti suo, ut membra eius sint. Dictum est de prima femina, quam seduxit hic draco; Eva scilicet illa cui consilium mortis dedit, et persuasione astuta in cor femineum more serpentis irrepsit. Factum est quod novimus, quod ibi et nos fecimus, quod dolemus. In illis enim duobus hominibus totum genus humanum: inde propago mortis, inde et in parvulis debita, delicta. Quis enim mundus, ait Scriptura, in conspectu tuo? Nec infans cuius est unius diei vita super terram. Tradux peccati, tradux mortis de primo peccato. Nostis enim et quid dictum est mulieri, vel potius serpenti, cum audiret Deus peccatum primi hominis: Ipsa tuum observabit caput, et tu eius observabis calcaneum. In magno mysterio dictum, in figura dictum Ecclesiae futurae, factae de latere viri sui, et hoc dormientis. Erat autem Adam forma futuri. Hoc Apostolus dicit: Qui est forma futuri. Praefiguratum est quod futurum erat, facta est Ecclesia de latere Domini dormientis in cruce. Nam de latere crucifixi percusso, Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Quid ergo dictum est Ecclesiae? Iam modo audite, intellegite, cavete: Ipsa tuum observabit caput, et tu eius calcaneum. O Ecclesia, caput serpentis observa. Quod est caput serpentis? Prima peccati suggestio. Venit tibi in mentem nescio quid illicitum; noli ibi tenere mentem tuam, noli consentire. Hoc quod venit in mentem, caput serpentis est; caput calca, et evades caeteros motus. Quid est, caput calca? Ipsam suggestionem contemne. Sed lucrum suggessit: magnum ibi lucrum est, magnum ibi aurum est; si hanc fraudem feceris, dives eris. Caput serpentis est, calca. Quid est, calca? Contemne quod suggessit. Sed magnum aurum suggessit. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Pereat mundi lucrum, ne fiat animae damnum. Haec dicens, observasti caput serpentis, et calcasti. Ille autem diabolus calcaneum tuum observat. Quid est, observat calcaneum tuum? Quando labaris a via Dei. Tu observas primam suggestionem, ille observat lapsum tuum. Si enim lapsus fueris, cades; si cecideris, possidebit. Ut autem non cadas, noli exire de via. Angustam tibi semitam stravit Deus; quidquid extra illam, lubricum est. Propterea lumen est Christus, et via est Christus: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ; et: Ego sum via, et veritas, et vita. Per me is, ad me is. Si ergo ipse est lumen, et ipse est via; si ab illo recesseris, nec in lumine eris, nec in via. Et quid te sequitur? Quod dicit de impiis quidam psalmus: Fiat via illorum tenebrae et lubricum.

Diabolus, in paradiso quondam victor, a sancto viro Iob vincitur.

7. Hic ergo draco, antiquus hostis noster, ira fervidus, insidiis astutus, in mari magno est. Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Iam tu illude draconi: ad hoc enim hic factus est draco. Ipse cadens peccato suo de sublimi habitatione coelorum, et ex angelo factus diabolus, accepit quemdam locum suum in hoc mari magno et spatioso. Regnum eius quod putas, carcer eius est. Multi enim dicunt: Quare tantam potestatem diabolus accepit, ut dominetur in isto saeculo, et tantum valeat, tantum possit? Quantum valet, aut quantum potest? Nisi permissus, nihil potest. Tu sic age, ne permittatur in te; aut si permissus fuerit ad tentandum, victus abscedat, et non possideat. Permissus est enim ad tentandos quosdam sanctos viros famulos Dei: superaverunt eum, quia de via non recesserunt, non lapsi sunt, quorum observabat calcaneum. Iob ille sanctus sedebat in stercore, et currebat in via: videte quomodo observaverit caput eius, et quemadmodum ille calcaneum eius attendebat. Ille repellebat suggerentem, ille sperabat labentem: cepit et eius mulierculam; subtraxit omnia quae habebat, solam dimisit adiutricem suam, non mariti consolatricem, sed potius tentatricem; cepit etiam ipsam non observantem caput eius. Adhuc enim illa Eva erat; sed iam ille Adam non erat. Ablatis omnibus, remansit Iob cum uxore, per quam tentaretur; et cum Deo, a quo regeretur. Quid illo pauperius subito factum, si domum eius consideres? Quid illo ditius, si cor eius cogites? Vide paupertatem domus: ablata sunt omnia. Vide divitias cordis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, Dominus abstulit: noverat rectorem suum, et tentatorem suum; permissorem tentatoris sui noverat. Nihil sibi, inquit, diabolus tribuat; voluntatem habet nocendi, potestatem autem nisi acciperet, non haberet; quantum accepit ille potestatis, tantum ego patior: non ergo ab illo patior, sed ab eo qui potestatem dedit; contemnatur superbia tentatoris mei, sustineantur flagella patris mei. Repulsus est tentator, observatum est caput eius, penetrare non potuit in cor. Muratam civitatem forinsecus oppugnavit, sed non expugnavit. Accessit alia tentatio: permissus est ad corpus eius, percussit gravi vulnere a capite usque ad pedes; contabescebat putredine, scatebat vermibus, amissa domo sedebat in stercore. Ibi Eva captivata, a diabolo non ad adiutorium marito supposita, sed ad lapsum, suggerit ut blasphemetur Deus. Primo suggessit in paradiso ut contemneretur Deus, modo ut blasphemetur Deus. Valuit tunc in integrum, nunc victus est a putri: in paradiso deiecit, in stercore superatus est. Attendebat autem ille draco utrum Iob lingua laberetur. Omnis enim homo in actu suo pedes habet in eo quod agit; in quo movetur, ibi tamquam ambulat. Dicebat ille multa; quanta enim dixit Iob, qui legunt, noverunt: in tam multis illis verbis observabat serpens calcaneum labentis. Ille autem qui caput observabat serpentis, repulit omnem suggestionem. Respondit et mulieri, sicut dignum erat respondere mulieri: Locuta es, inquit, tamquam una de insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Et inter illa omnia quae dixit, nusquam lapsus est. Quod multi in illis verbis non intellegunt, et quaedam ibi sic accipiunt, quasi aliquid durum dixerit Iob in Deum.

Quae Iob dixit aspera et blasphema recte intelligantur.

8. Nam inter multa etiam hoc dixit, velut stomachans adversus Deum, sicut videbatur non intellegentibus: ille autem gestabat personam magnam magnae prophetiae: Utinam, inquit loquens ad Deum, utinam esset nobis arbiter! Quid est: Utinam nobis esset arbiter? Quasi qui inter nos iudicaret, et quo iudicante causa mea vinceret. Sic accipitur ad primum sonum: sed discute te, ne labaris; attendit enim serpens ille semper calcaneum tuum. Quid visus est dixisse Iob? Utinam esset nobis arbiter! utinam esset medius aliquis qui iudicaret inter me et te! Hoc Deo homo, hoc in stercore homo, hoc vel in coelo angelus Deo: Utinam esset nobis arbiter! Sed quid praevidebat? quid optabat? Multi, inquit Dominus, iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt. Arbitrum desiderabat. Quid est arbiter? Medius ad componendam causam. Nonne inimici eramus Dei, et malam causam habebamus adversus Deum? Quis finiret causam istam malam, nisi ille medius arbiter, qui nisi veniret, misericordiae perierat iter? De quo Apostolus dicit: Unus enim Deus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Si non homo, non mediator; quia aequalis Patri Deus. Dicit alio loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Inter duos mediator: ergo Christus mediator inter hominem et Deum. Non quia Deus, sed quia homo: nam quia Deus, aequalis Patri; sed aequalis Patri, non mediator. Ut autem sit mediator, descendat a superiore ad inferiorem, ab aequalitate Patris; faciat quod ait Apostolus: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Fundat sanguinem suum, deleat chirographum nostrum, componat inter nos et Deum; nostram voluntatem corrigens ad iustitiam, illius sententiam flectens ad misericordiam. Sicut ergo hoc unum exposuimus, quantum Dominus dedit, quod durum videtur dictum a Iob; sic et caetera quae ibi videntur quasi aspera et blasphema, habent intellectus suos. Quod putaremus aliter esse, nisi Deus perhiberet testimonium, et antequam loqueretur Iob, et posteaquam totum locutus est. Perhibuit Deus primo testimonium, dicens: Homo sine querela, verax Dei cultor. Dixit hoc Deus, dixit hoc ante tentationem illius. Ne quis autem in illis verbis forte male intellegens scandalizaretur, et putaret iustum quidem virum fuisse Iob ante tentationem, in tentatione autem gravi defecisse, et lapsum esse in sacrilegam blasphemiam; finitis omnibus sermonibus, et ipsius Iob, et amicorum eius a quibus ei consolatio reddebatur, dicit Dominus testimonium, illos non verum locutos, sicut servum eius Iob. Non enim locuti estis, inquit, coram me verum quidquam, sicut servus meus Iob. Deinde iubet ut ille pro eis offerat hostias, quibus eorum peccata solvantur.

Diaboli potestas Dei et hominis voluntate circumscribitur.

9. Eia, fratres mei, qui vult observare caput serpentis, et securus transire hoc mare; quia necesse est habitet hic serpens iste, et, ut dicere coeperam, lapsus diabolus de coelo hunc locum accepit; observet caput eius, a timore saeculi, et a cupiditate saeculi. Hinc enim suggerit aliquid, aut unde times, aut unde cupis; aut amorem tuum tentat, aut timorem. Tu si timueris gehennas, amaveris regnum Dei, observabis caput eius. Evitato capite, securus eris; nec ille lapsum tuum tenebit, nec de tua ruina gaudebit. Nemo autem dicat, ut dixi: Magnam habet potestatem. Vident enim homines quasi quantum acceperit potestatis; quid perdiderit, non vident. Ipse autem sanctus Iob in verbis suis mysticis et alte secretis, dicens de ista potestate quam dicitur diabolus habere, et describens illum multis modis in figuris similitudinum, exponens quid ille sit, vel quid valeat, hoc quoque ait: Non est quidquam simile ei factum super terram, ad illudendum ei ab Angelis meis. Deus ibi loquitur in libro Iob: Non est quidquam ei super terram simile factum, ad illudendum ei ab Angelis meis. Omne altum videt; et ipse rex omnium quae in aquis sunt. Cui testimonio congruit hoc in Psalmo. Cum enim diceret de mari magno et spatioso, ubi animalia pusilla et magna, ubi repentia quorum non est numerus, ubi naves navigant ligno tutae, ait: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Sed si ad illudendum, quomodo Deus illi illudit? An tradidit eum illudendum, hoc est, ut illudatur? Putaremus quod Deus illi illuderet, nisi Scriptura Iob solvisset quaestionem; ibi enim dictum est: Ad illudendum ei ab Angelis meis. Vis illudere draconi? Esto angelus Dei. Sed nondum es angelus Dei. Donec sis, si eum cursum tenes ut sis, sunt angeli qui illudant draconi, ne tibi noceat. Praepositi enim sunt Angeli coelorum super potestates aereas, et inde procedit verbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem aeternam, iubentem sine scriptura, sine syllabis, sine strepitu, fixam semper et stantem; intuentur Angeli corde mundo, et ex illa faciunt quidquid hic fit, et potestates ex illa ordinantur a summis usque in ima. Et si potestates summorum coelorum reguntur verbo Dei, quanto magis inferiores atque terrenae? Remanet ergo in malis sola nocendi cupiditas. Hanc habet homo in potestate cupiditatem nocendi, voluntatem ad perniciem. Si autem cuiquam nocere potuerit, non glorietur; non ipse nocuit, data est ei potestas. Semel dictum est, sententia firma est: Non est potestas, nisi a Deo. Quid ergo times? In aquis sit draco, in mari sit draco; illac transiturus es. Sic est fictus ut illudatur, hic ad hunc locum ordinatus est, in his sedibus deputatus est. Magnum aliquid illi putas esse has sedes, quia non nosti sedes Angelorum unde lapsus est: quae tibi videtur eius gloriatio, damnatio est.

Similitudo proponitur de magna domo et singulorum domesticorum ministeriis.

10. Similitudinem accipite breviter; quia revera magnum aliquid est hoc nosse et intellegere. Domum magnam aliquam putate totam istam administrationem creaturae: domus ista magna habet dominum, habet servos, et in ipsis servis habet circa se proximos sibi in apparatibus melioribus vestium, thesaurorum, horreorum, magnarum possessionum; habet etiam servos in infimis ministeriis, ita subditis sibi potestatibus, ut quosdam habeat et ad mundandas cloacas: a summis procuratoribus usque ad extrema ista et infima ministeria quam multi sunt gradus. Si ergo aliquis magnus procurator offendat, et poena domini sui, verbi gratia, fiat ostiarius in aliquo loco extremo; si exercens sibi datam potestatem, volentes intrare vel exire perturbet, secundum modum potestatis quem accepit a domino, illi autem nesciant eum fuisse aliquando magnum procuratorem; magnam potestatem illius esse arbitrantur, quia quid perdiderit nesciunt. Et tamen, fratres mei, ostiarius ille de quo dixi, ad similitudinem domus magnae huius terrenae, potest aliquid facere nesciente domino suo, et turbare aliquem illo non iubente: iste autem nec ad illam ianuam positus est, qua intramus ad Deum. Christus est enim illa ianua, et per Christum intramus ad vitam aeternam. Sed est quaedam ianua, qua intratur in hoc saeculum, ianua quaedam mortalitatis: circa ista infirmae carnis huius detrimenta et supplementa, ad istam ianuam quasi quidam ostiarius est; hic habet potestatem in isto mari, qua naves commeant, sed non tantam ut faciat aliquid nesciente aut nolente Domino suo. Ne forte aliquis dicat: Perdidit quidem ille magnam potestatem superiorum apparatuum; sed ego in his infimis sum, hic me potest habere in potestate, opus est ut serviam illi. Noli falli; novit te Dominus tuus, et sic te novit, ut capillos tuos habeat numeratos. Quid ergo times? Tentaturus est forte carnem tuam: flagellum est Domini tui, non potestas tentatoris tui. Vult nocere saluti quae promittitur; sed non permittitur: ut autem non permittatur, habe caput Christum; repelle caput draconis, suggestioni eius noli consentire, a via tua noli labi. Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.

Noli terrena sapere si cibus non vis esse serpentis.

11. (vv 27-29.] Nam vis videre quam non tibi noceat, nisi permissus? Omnia, inquit, a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Et iste draco manducare vult, sed non manducat quem vult. Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Omnia: et repentia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis creatura tua, qua implesti terram; Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno, unicuique cibum suum. Habes cibum tuum, habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis; si a Christo recesseris, cibus draconis eris. Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno. Quid dictum est ipsi draconi? Terram manducabis. Draconi dictum est: Terram manducabis cunctis diebus vitae tuae. Audisti cibum draconis. Non vis ut det te Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi: Terram manducabis; ibi iam dictum erat et praevaricatori: Terra es, et in terram ibis. Cibus serpentis esse non vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc? Si resurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Si non sapis terrena, non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem vult: bene autem iudicat, falli non potest, non ei dat aurum pro terra. Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore opportuno. Cum dederis eis, colligent. Ante illos sunt; sed non colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Iob erat; et quidem non devoravit Iob, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille dedisset. A te exspectant: cum dederis eis, colligent; si non dederis, non colligent.

Non a seipso sed Deo donante homo bonus est.

12. Et quid nos, fratres? quem cibum habemus? Sequitur et de cibo nostro. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate. Quid est, o Domine, quod aperis manum tuam? Manus tua Christus est. Et brachium Domini cui revelatum est ? Cui revelatur, illi aperitur: revelatio enim apertio est. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate. Revelante te Christum tuum, universa implebuntur bonitate Non autem habent a se bonitatem; nam aliquando probatur illis: Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Multi repleti bonitate, sibi tribuerunt quod habebant, et voluerunt gloriari quasi in iustificationibus suis, et dixerunt sibi: Iustus sum, magnus sum; et facti sunt sibi placentes. Et sonuit eis Apostolus: Quid enim habes quod non accepisti? Volens autem probare Deus homini quod ab illo habeat quidquid habet, ut cum bonitate habeat et humilitatem, aliquando eum perturbat; avertit ab illo faciem suam, et decidit in tentationem; et ostendit illi quia quod iustus erat, et recte ambulabat, ipso regente fiebat. Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Videte quid dicat et in alio psalmo: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Praesumpsit de se; impletus erat bonitate, et putabat a se sibi esse totam bonitatem, et dixit in corde suo: Non movebor in aeternum. Sed quia iam senserat Dei gratiam se percepisse, pro eo quod erat expertus, reddidit gratiarum actionem: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Sic et hic: Aperiente te manum tuam; aperies manum, et universa implebuntur bonitate; non manu sua, sed manu tua aperta: Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.

Omnis humana gloriatio exclusa est.

13. Sed quare hoc facis? quare avertis faciem tuam, ut turbentur? Auferes spiritum eorum, et deficient. Spiritus eorum, superbia eorum erat: gloriantur, sibi tribuunt, seipsos iustificant. A verte ergo faciem tuam, ut turbentur: aufer spiritum eorum, et deficiant; clament ad te: Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Invenit se homo poenitens de peccato suo, quia non habebat vires ex se; et confitetur Deo, dicens se esse terram et cinerem. O superbe, conversus es in pulverem tuum, ablatus est spiritus tuus; iam non te iactas, non te extollis, non te iustificas; vides quia de pulvere factus es, et avertente faciem suam Domino, in tuum pulverem recidisti. Roga ergo, confitere pulverem tuum et infirmitatem tuam.

A Spiritu gratiam accepimus qua, peccatis mortui, iustitiae vivamus.

14. (v 30.] Et vide quid sequatur: Emittes spiritum tuum, et creabuntur. Auferes spiritum eorum, emittes tuum: auferes spiritum eorum, non habebunt spiritum suum. Ergo deserti sunt? Beati pauperes spiritu: non sunt autem deserti, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Noluerunt habere spiritum suum, habebunt spiritum Dei. Hoc enim dixit martyribus futuris: Cum vos ceperint et adduxerint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Nolite vobis tribuere fortitudinem. Si vestra est, inquit, et mea non est; duritia est, non fortitudo. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur. Ipsius enim sumus figmentum, dixit Apostolus, creati in operibus bonis. A spiritu eius accepimus gratiam, ut iustitiae vivamus: quia ipse est qui iustificat impium. Auferes spiritum eorum, et deficient: emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae: id est, novis hominibus, confitentibus se iustificatos esse, non a se iustos, ut gratia Dei sit in illis. Vide quales sint quibus innovata est facies terrae. Paulus dicit: Plus omnibus illis laboravi. Quid est, Paule? Attende si tu, si spiritus tuus. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum.

15. (v 31.] Quid ergo? Quia cum abstulerit spiritum nostrum, in pulverem nostrum convertemur, utiliter intuentes infirmitatem nostram, ut accepto spiritu eius recreemur. Vide quid sequitur: Sit gloria Domini in aeternum. Non tua, non mea, non illius, aut illius; gloria Domini sit, non ad tempus, sed in aeternum. Laetabitur Dominus in operibus suis. Non in tuis, quasi tuis: quia et opera tua si mala, per iniquitatem tuam; si bona, per gratiam Dei.

Laetabitur Dominus in operibus suis.

Cum timore et tremore nostram quisque salutem operemur.

16. (v 32.] Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt. O terra, exsultabas de bonitate tua, tibi tribuebas vires opulentiae tuae; ecce respicit Dominus, et facit te tremere. Respiciat te, et faciat te tremere: melior est enim tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Videte quomodo aspiciat Deus terram, et faciat eam tremere. Ad terram quasi praefidentem sibi et exsultantem loquitur Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Cum timore et tremore: Deus enim est qui operatur in vobis. Dicis, o Paule: Operamini; dicis ut operemur: quare cum tremore? Deus enim est, inquit, qui operatur in vobis. Ideo ergo cum tremore, quia Deus operatur. Quia ipse dedit, non ex te est quod habes, cum timore et tremore operaberis: nam si non tremueris eum, auferet quod dedit. Cum tremore ergo operare. Vide alium psalmum: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Si cum tremore exsultandum est, Deus aspicit, fit terrae motus: aspiciente Deo, tremant corda nostra; tunc ibi requiescet Deus. Audi illum alio loco: Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba 50

mea. Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt. Montes superbi erant, iactabant se, non eos tetigerat Deus: tangit illos, et fumigabunt. Quid est fumigare montes? Precem Domino reddere. Ecce magni montes, superbi, montes ingentes, non rogabant Deum: se rogari volebant, et superiorem non rogabant. Quis enim potens, et tumidus, et superbus in terra, qui dignetur humiliter rogare Deum? De impiis loquor, non de cedris Libani quas plantavit Dominus. Impius quilibet, infelix anima, rogare Deum nescit, et vult se rogari ab hominibus. Mons est, opus est ut tangat illum Deus, et fumiget: quando coeperit fumigare, dabit Deo precem, tamquam sacrificium cordis. Fumigat ad Deum, deinde tundit pectus: incipit et flere, quia et fumus excutit lacrymas. Qui tangit montes, et fumigabunt.

17. (v 33.] Cantabo Domino in vita mea. Quid cantabit? Totum quidquid est, cantabit. Cantemus Domino in vita nostra. Vita nostra modo spes est; vita nostra postea aeternitas erit: vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis. Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo, quamdiu sum. Quoniam in illo sine fine sum, quamdiu sum, psallam Deo meo. Ne forte cum coeperimus psallere Deo in illa civitate, putemus nos aliquid aliud acturos: tota vita nostra erit psallere Deo. Si veniet in fastidium quod laudamus, potest venire in fastidium et nostra laudatio. Si semper ille amatur, semper a nobis laudatur: Psallam Deo meo, quamdiu sum.

Suavis Domino confessio tua; suavis tibi gratia ipsius.

18. (v 34.] Suavis sit ei disputatio mea: ego autem iucundabor in Domino. Suavis sit ei disputatio mea: quae est disputatio hominis ad Deum, nisi confessio peccatorum? Confitere Deo quod es, et disputasti cum illo. Disputa cum illo, fac bona opera, et disputa. Lavamini, mundi estote, Isaias dicit, auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum; cessate a nequitiis vestris, discite benefacere, iudicate pupillo, et iustificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus. Quid est disputare cum Deo? Te illi indica scienti, ut indicet se tibi nescienti. Suavis sit ei disputatio mea. Ecce hoc est Domino suave, disputatio tua; sacrificium humilitatis tuae, contribulatio cordis tui, holocaustum vitae tuae, hoc est suave Deo. Tibi autem quid est suave? Ego autem iucundabor in Domino. Ipsa est mutua disputatio quam dixi: indica te ei scienti, et indica se tibi nescienti. Suavis est ei confessio tua, suavis est tibi gratia ipsius. Dixit se tibi. Unde se tibi dixit? Per Verbum. Quod Verbum? Christum. Et tibi dixit, et se dixit. Quia misit Christum, seipsum dixit. Ita plane, audiamus ipsum Verbum: Qui me vidit, vidit et Patrem. Ego autem iucundabor in Domino.

Utinam peccatores iustificetur nec amplius sint iniqui!

19. (v 35.] Deficiant peccatores a terra. Saevire videtur. O sancta anima, quae hic cantat et gemit! Utinam cum ipsa anima sit anima nostra! utinam copuletur ei, et societur, et coniungatur ei! videbit etiam misericordiam saevientis. Quis enim capit hoc, nisi qui impletus fuerit caritate? Deficiant peccatores a terra. Contremiscis, quia maledicit. Et quis maledicit? Sanctus. Sine dubio exauditur. Sed dictum est sanctis: Benedicite, et nolite maledicere. Quid est ergo quod dicit: Deficiant peccatores a terra? Plane deficiant; auferatur spiritus eorum, et deficiant, ut emittat spiritum suum, et recreentur. Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Quid non sint, nisi iniqui? Ergo iustificentur, ut non sint iniqui. Vidit hoc,

et impletus est gaudio, et revocat versum primum psalmi: Benedic, anima mea, Dominum. Benedicat anima nostra Dominum, fratres, quia dare dignatus est et facultatem et sermonem nobis, et vobis intentionem et studium. Unusquisque ut potest recordetur quod audivit; collocutione invicem ructate saginam vestram, ruminate quod accepistis, non eat in viscera oblivionis vestrae. Thesaurus desiderabilis requiescat in ore vestro. Magno labore quaesita et inventa sunt, magno labore nuntiata et disputata sunt; sit labor noster fructuosus vobis, et benedicat anima nostra Dominum.





IN PSALMUM 104 ENARRATIO. Dominus laudandus et invocandus est.

104
Aug. in Psalmos enar. 103