Aug. in Psalmos enar. 11806

IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 6


11806
(
Ps 118,13-16)


De iudiciis et iustificationibus Dei.

1. (v 13.] Initium sermonis huius est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui. Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia iudicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Dominus dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo : et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum; clamat tamen beatus Paulus: Ex parte scimus ; ut intellegamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post huius vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus. Quomodo ergo iste dicit: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui? Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat: Doce me iustificationes tuas. Quo pacto igitur enuntiavit omnia iudicia oris eius, qui vult adhuc discere iustificationes eius? An iudicia quidem cuncta iam noverat, iustificationes autem adhuc discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si iam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Iustificationes enim sunt, non dicta, sed facta iustitiae, opera scilicet iustorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Iudicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi iudicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et iustificationes videlicet et iudicia; cur quaerit adhuc iustificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi : tum secutus adiunxit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas ; ac deinde: In labiis meis, inquit, enuntiavi omnia iudicia oris tui. Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque coniuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis iudicia eius enuntiet; Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem : sed quod inter haec duo medium posuit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas, quomodo conveniat homini cuius in corde iam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia iudicia Dei, ut adhuc velit discere iustificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intellegatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio iam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia iudicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est: Iudicia tua abyssus multa ; quantum Deus donat, tractare suscepimus.

Non viribus suis sed Dei dono cognoscit homo divina mysteria.

2. Quid ergo hic intellegamus, attendite. Numquid iudicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit iudex vivorum et mortuorum: Venite, benedicti Patris mei,

percipite regnum ; et qualibus dicturus sit: Ite in ignem aeternum. Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros : scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Haec atque huiusmodi iudicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis huius, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est: Deus habitat lucem inaccessibilem ; et audimus tamen: Accedite ad eum, et illuminamini. Quae utique ita solvitur quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quamquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, omnia iudicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde iudiciorum Dei coniciatur immensitas) nemo sine iudicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui; id est, nihil iudiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia iudicia tua; sed, omnia iudicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os eius eloquium eius intellegamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia iudicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.

Via testimoniorum Dei Christus est.

3. (v 14.] Deinde subiungit et dicit: In via testimoniorum tuorum iucundatus sum, quasi in omnibus divitiis. Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intellegimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Inde et iste ait se iucundatum vel delectatum in hac via, quasi in omnibus divitiis. Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,

Christus pro nobis mortuus est. Cum ergo ipse dicat: Ego sum via, et humilitas eius carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit?

Adversus fidei inimicos disputare non cessat Ecclesia.

, latini interpretes quidam garriam, quidam exercebor, interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intellegatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque coniungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab huiusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi viae Domini, sicut scriptum est, misericordia et veritas ; quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adiungit: In iustificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Ideo utique meditabor, ut non obliviscar. Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte.

Auxiliante gratia facimus quae facienda cognovimus.

5. In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, carissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia iudicia oris eius, et in via testimoniorum eius delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis eius, considerat vias eius, et meditatur in iustificationibus eius, ne obliviscatur verborum eius, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Ubi nihil aliud intellegitur poscere, nisi adiutorium gratiae, ut quod iam novit sermone, discat et opere.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 7


11807
(
Ps 118,17-18)



Retributionis modi quattuor.

1. (v 17.] Si huius psalmi superiora meministis, carissimi, adiuvare nos debent ad intellegenda sequentia. Etenim quae tamquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tamquam unum pertinent corpus. Nempe superius dixerat: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua. Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: Retribue, inquit, servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, iam custodierat verba Dei. Non autem dixit: Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tamquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Quapropter si mortuos intellegimus infideles, vivos autem fideles; quoniam iustus ex 3 4

fide vivit, nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur : hanc sibi poscit qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam iustificat impium ; aut mala pro bonis, sicut Iudas et Iudaei per malitiam persecuti sunt Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad iustitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.

Deus misericors in adiuvando, iustus in retribuendo.

2. Vide illum Saulum, postea Paulum: Non ex operibus, inquit, iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Et iterum: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Et iterum: Consilium autem do, tamquam misericordiam 8 9

consecutus a Domino, ut fidelis essem : hoc est, ut viverem; quia iustus ex fide vivit. Mortuus ergo erat prius per suam iniustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: Adveniente autem, inquit, mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba eius, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Utique iustus, retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa iustitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est: Qui coronat te in miseratione et misericordia. Qui enim dixit: Bonum certamen certavi, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum ? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adiuvante de quo ait: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset ?

In fide semper proficiendum.

3. Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui iam orat et dicit: Retribue servo tuo, vivam; si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: Domine, auge nobis fidem. Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam. Iam utique vivere incipiens postulat vitam, qui credens orat obedientiam: non pro ea servata praemium; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem.

4. (v 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intellegentiam, hoc quoque orationi addit et dicit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ad hoc etiam illud pertinet, quod adiungit: Inquilinus ego sum in terra: sive, ut nonnulli codices habent: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Quod enim ait superius: Revela oculos meos; hoc postea dixit, ne abscondas a me: et quod ibi dixerat, mirabilia de lege tua; hoc alio modo repetens ait, mandata tua. Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam: Diligite inimicos vestros ; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adiuvante reddendus est.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 8


11808
(
Ps 118,19-20)



Deum per fidem ambulamus peregrinamur a Domino.

1. (v 19.] Exspectationi Caritatis vestrae de sequentibus huius maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi ait: Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua: sive, ut nonnulli codices habent: Inquilinus ego sum in terra. Quod enim est in graeco, aliqui nostri inquilinus, aliqui incola, nonnunquam etiam advena interpretati sunt. Inquilini non habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest: Incola, vel advena, vel inquilinus sum in terra; cum de terra corpus originem ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire. Sive enim propter animam merito dici potuerit: Inquilinus, vel incola, vel advena ego sum in terra; sive secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita 1 2

humana super terram ; et iugum grave est super filios Adam. Verum me plus delectat secundum istam disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in alio psalmo dicit: Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei ; non ait: Sicut omnes homines; sed dicendo, sicut omnes patres mei, iustos procul dubio vult intellegi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus scriptum est ad Hebraeos: Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem eius memores essent a qua discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis 4 5

civitatem. Et illud quod legimus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino ; potest intellegi hoc non esse omnium, sed fidelium: Non enim omnium est fides. Et videmus quid his verbis Apostolus iungat. Cum enim dixisset: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem ; ut intellegeremus eorum esse istam peregrinationem, qui ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae. Unde ait alia Scriptura de quodam: Posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos. Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae, sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus Apostolus dicit: Igitur iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Ipsi ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat itaque: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.

Nihil volitum, aut amatum, quin praecognitum.

2. Sed qui tandem sunt a quibus Deus abscondit mandata sua? Nonne illa ubique Deus voluit praedicari? Utinam quam multis clara sunt, tam multis clara sint. Nam quid est clarius, quam:

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum? In quibus duobus mandatis tota lex pendet et Prophetae. Et quis est quem lateant ista mandata? Nempe et omnibus fidelibus, et plurimis infidelibus nota sunt. Cur ergo poscit fidelis ne abscondatur sibi quod nec infideli cernit abscondi? An quia Deum nosse difficile est, consequens est utique ut: Diliges Dominum Deum tuum, difficile intellegatur, ne aliud pro alio diligatur? Nam proximi facilior esse videtur cognitio. Omnis quippe homo est omni homini proximus, nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est natura communis. Quamquam nec proximum noverat qui Domino ait: Et quis est mihi proximus? Quando illi est propositus homo quidam, qui descendens ab Ierusalem in Iericho incidit in latrones: cui proximum non fuisse, nisi qui cum illo fecit misericordiam, ipse qui interrogaverat iudicavit; patuitque in facienda misericordia neminem alienum esse deputandum ab eo qui diligit proximum. Sed multi nec seipsos noverunt; quia et seipsum nosse, quemadmodum homo sibi debet innotescere, non omnium hominum est. Quomodo ergo diligit proximum tamquam seipsum, qui nescit et seipsum? Non enim frustra ille filius iunior, qui profectus in regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam vivens prodige, ut diceret: Surgam, et ibo ad partem meum, prius reversus est in semetipsum, nisi quia tam longe peregrinatus est, ut relinqueret etiam semetipsum. Nec tamen reverteretur ad se, si omni modo nesciret se; nec diceret: Surgam, et ibo ad patrem meum, si penitus ignoraret Deum. Quocirca et aliquatenus ista sciuntur, et ut magis magisque sciantur, non immerito scienda poscuntur. Quapropter ut sciamus diligere Deum, sciendus est Deus; et ut sciat homo diligere proximum tamquam seipsum, prius debet diligendo Deum diligere seipsum: quod unde poterit, si nescit Deum, si nescit et seipsum? Recte itaque dicitur Deo: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Merito namque absconduntur eis qui non sunt incolae in terra: haec enim mandata etsi audiunt, non sapiunt; quia terrena sapiunt. Quorum autem conversatio in coelis est, in quantum hic conversantur, profecto peregrinantur. Petant itaque ne abscondantur ab eis mandata Dei, per quae ab hoc incolatu liberentur, diligendo Deum, cum quo in aeternum erunt; et diligendo proximum, ut illic sit ubi et ipsi erunt.

3. (v 20.] Quid autem diligendo diligitur, si ipsa dilectio non diligitur? Unde consequenter iste incola in terra, cum Dei mandata ne sibi absconderentur orasset, in quibus dilectio praecipitur vel sola vel maxime; et ipsius dilectionis dilectionem se velle habere proclamat, dicens: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. Laudabilis est ista concupiscentia, non damnabilis. Non de hac dictum est: Non concupisces ; sed de illa qua caro concupiscit adversus spiritum. De hac autem bona concupiscentia qua concupiscit spiritus adversus carnem, quaere ubi scriptum sit; et invenies: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum : et multa alia reperiuntur bonae concupiscentiae testimonia. Sed hoc sane interest, quod non tacetur quid concupiscatur, quando bona commemoratur concupiscentia: cum autem non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur, nonnisi mala intellegitur. Sicut in hoc quod commemoravi: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum; si non adderet sapientiae, nullo modo diceret: Concupiscentia perducit ad regnum. At vero Apostolus quod posuit: Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces ; non utique addidit cuius rei concupiscentiam, vel quid non concupisces: certum est enim non intellegi, cum ita dicitur, nisi malam concupiscentiam. Quid ergo huius anima concupivit? Desiderare, inquit, iustificationes tuas in omni tempore. Credo nondum eas desiderabat, quando concupivit desiderare. Iustificationes autem facta sunt iusta, id est, opera iustitiae. Cum itaque nondum habeat et qui iam desiderat, quam longe ab his erat qui adhuc eas desiderare concupiscebat? et quam longius ab eis sunt qui neque hoc adhuc concupiscunt?

Quo pacto potest desiderium ipsum concupisci.

4. Mirum est autem quomodo concupiscatur desiderium, nec sit in nobis cuius concupiscentia iam sit in nobis. Neque enim pulchrum aliquod corpus est, sicut aurum, vel caro aliqua speciosa, quam potest homo concupiscere, nec habere, quia extra posita non est in homine. Quis nesciat in homine esse concupiscentiam, in homine esse desiderium? Cur ergo concupiscitur ut habeatur, quasi forinsecus inferatur? Aut quomodo haberi eius concupiscentia sine ipso potest, cum non sit et ipsum quid aliud quam concupiscentia? Nam et desiderare procul dubio concupiscere est. Quis est iste mirabilis atque inexplicabilis languor? Et tamen est. Nam et aegrotus qui fastidio laborat, et vult evadere hoc malum, concupiscit utique desiderare cibum, dum concupiscit non habere fastidium: sed hoc fastidium morbus est corporis. Concupiscentia vero qua concupiscit desiderare cibum, hoc est carere fastidio, in animo est, non in corpore: et habet eam non gutturis et faucium delectatio, quae fastidio restringitur; sed recuperandae ratio sanitatis, qua pellendum escae fastidium providetur. Et ideo non mirum est si appetit animus ut appetat corpus, quando appetit animus nec appetit corpus. Cum autem utrumque animi est, et utrumque concupiscentia est, cur concupisco desiderium iustificationum Dei? Quomodo in uno eodemque animo meo habeo concupiscentiam desiderii huius, et ipsum non habeo desiderium? aut quomodo ista duo sunt, et non unum? Utquid enim concupisco desiderare iustificationes, ac non ipsas iustificationes potius quam earum desiderium concupisco? aut quo pacto possum iustificationum desiderium concupiscere, et ipsas iustificationes non concupiscere; cum ideo earum desiderium concupiscam, quia ipsas habere cupio? Quod si ita est, iam ipsas utique concupisco. Quid igitur opus est ut earum desiderium concupiscam, cum iam id habeam, et habere me sentiam? Non enim possem concupiscere desiderium iustitiae, nisi concupiscendo iustitiam. An hoc est quod superius dixi, quod diligenda sit etiam ipsa dilectio qua diligitur quod diligi oportet; sicut odio habenda est dilectio qua diligitur quod diligi non oportet? Odio quippe habemus concupiscentiam nostram qua caro concupiscit adversus spiritum: et quid est ista concupiscentia, nisi mala dilectio ? Et diligimus concupiscentiam nostram qua spiritus concupiscit adversus carnem: et quid est ista concupiscentia, nisi bona dilectio? Cum autem dicitur: Diligenda est, quid aliud dicitur quam, concupiscenda est? Quocirca quoniam recte concupiscuntur iustificationes Dei, recte concupiscitur concupiscentia iustificationum Dei. Hoc enim alio modo sic potest dici: si recte diliguntur iustificationes Dei, recte diligitur dilectio iustificationum Dei. An aliud est concupiscere, aliud desiderare? Non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non omnis concupiscentia desiderium est. Concupiscuntur enim et quae habentur, et quae non habentur: nam concupiscendo, fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo quid est, nisi rerum absentium concupiscentia? Sed Dei iustificationes absentes esse quomodo possunt, nisi quando nesciuntur? An et quando sciuntur et non fiunt, absentes habendae sunt? Nam quid sunt iustificationes, nisi opera iusta, non verba? Ac per hoc possunt infirmitate animae non desiderari; et ratione mentis, ubi videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium concupisci. Saepe enim quid agendum sit videmus, nec agimus; quia non delectat ut agamus, et cupimus et delectet. Praevolat intellectus; et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus atque infirmus affectus. Ideo ergo desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre rationem.

Quibusdam quasi gradibus ad perfectionem pervenitur.

5. Non autem ait, concupiscit; sed: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas. Fortasse quippe talis erat iste incola in terra, qui iam pervenerat ad id quod concupiverat, iamque desiderabat eas quarum se desiderium aliquando concupisse commemorat. Si autem iam desiderabat, cur non habebat? Non enim aliquid impedit quominus habeantur iustificationes Dei, nisi quia non desiderantur, dum non in eas caritas fervet, quarum caritas lucet. An habebat eas, atque faciebat? Nam paulo post dicit: Servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. Sed quibus quasi gradibus ad eas perveniatur, ostendit. Prius est enim ut videatur quam sint utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum et operatio, quarum sola ratio delectabat. Sed ea quae sequuntur, quoniam iam iste prolixus est, alio sermone, adiuvante Domino, commodius disserentur.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 9


11809
(
Ps 118,21-24)



Damno suo superbi a Dei mandatis declinant.

1. (v 21.] Psalmi huius quae tractanda subsequuntur, admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset, concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore; sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in laboribus et doloribus debet delectare iustitia, nec ita est tempore diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda est in omni tempore: continuo subiecit: Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. Superbi enim declinant a mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim eos: Eritis sicut dii ; ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante, impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium, quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit Deus: Adam, ubi es? non ubi esset ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset: Increpasti superbos, non ait: Maledicti qui declinaverunt a mandatis tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed ait: Maledicti qui declinant. Oportebat enim ut omnes illo terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo iustitiam in omni tempore, in huius mundi etiam labore recipere quod in paradisi amisimus voluptate.

Ab impiis et superbis Dei populus impeditur.

2. (v 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt increpatione cervicem, et cum sint deiecti laboris mortisque supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus Christi, cum dicit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua exquisivi. Testimonia graece martyria nuncupantur, quo verbo iam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et dulcius, sic accipiamus haec verba tamquam dictum sit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam martyria tua exquisivi. Christi corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus esse perspicit noxium, obicere sanctum nomen Christi tamquam opprobrium Christianis, et eius a Iudaeis irrisam crucem totamque humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo inflati cecidimus et iacentes amplius intumuimus, eadem superbia permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; iam enim diligere didicit inimicos suos ; dicat Domino Deo suo: Aufer a me opprobrium et contemptum, quia martyria tua exquisivi: id est, opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo, non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum iam pretiosa est mors sanctorum eius ; ecce non solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur martyres eius. Ecce filius ille iunior qui pro porcis quos pascebat, id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; iam nunc in tam multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Hoc tam magno lucro correctionis, conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo dixit: Aufer a me opprobrium et contemptum: et quasi quaereretur de qua re opprobrium, de qua re contemptum; subiungit: Quoniam martyria tua exquisivi.

Ecclesiae inimici occidendo defecerunt, martyres moriendo vicerunt.

3. (vv 23.24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur, illa patiebatur. Etenim sederunt principes, inquit, et adversum me loquebantur. Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est iudiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad ipsum caput; invenies sedisse principes Iudaeorum, consilium quaerentes quomodo Christum perderent. Refer hoc ad corpus eius, id est Ecclesiam; invenies reges terrae excogitasse atque iussisse quomodo Christiani nusquam essent. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Qualis exercitatio haec fuerit, qui nosse desideras, quod adiunxit intellege: Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria. Recole in iustificationibus Domini nullam esse difficiliorem et mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo exercebatur corpus Christi, ut et martyria eius meditaretur, et diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa martyria persecutiones patiebatur. Non enim pro se, sicut iam commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens: Aufer a me opprobrium et contemptum. Sederunt ergo principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. Quonam modo? Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Consilium contra consilium: consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur?





Aug. in Psalmos enar. 11806