Aug. in Psalmos enar. 11826

IN EUMDEM PSALMUM 118,121-128 Sermo 26 De iustitia et iudicio

11826
(
Ps 118,121-128)




1. (v 121.] Istos magni psalmi huius versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci iudicium et iustitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse iudicium et iustitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire iudicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu iudicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur: Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate : tamen hoc loco ita positum est iudicium, tamquam si rectum non fuerit, non debeat iudicium nominari; alioquin non sufficeret dicere: Feci iudicium, sed diceretur: "Feci rectum iudicium". Hoc genere locutus est Dominus Iesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; iudicium, et misericordiam, et fidem. Et hic enim iudicium sic positum est, tamquam non sit iudicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret iudicium; fecit autem iniquitatem. Non ait: Exspectavi ut faceret iudicium iustum, fecit autem iniquum: sed tamquam ideo iam iudicium sit, quia iustum est; nec sit iudicium, quod iniustum est. Iustitia vero non solet dici bona iustitia, vel mala iustitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve iudicium; sed eo ipso iam bona est, quia iustitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum iudicium, et malum iudicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus iudex, et malus iudex: sic autem non dicitur bona iustitia, vel mala iustitia, sicut non dicitur, bonus iustus, et malus iustus, quia continuo bonus quisque, si iustus. Iustitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Iudicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, huius virtutis est operatio. Qui enim habet iustitiam, recte iudicat: imo secundum istam locutionem, qui habet iustitiam, iudicat; quia nec iudicat, si non recte iudicat. Et iustitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus eius significatum est. Quis enim facit in homine iustitiam, nisi qui iustificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit iustum? Unde ait Apostolus: Iustificati gratis per gratiam ipsius. Facit ergo iustitiam, id est, opus iustitiae, qui habet in se iustitiam, id est opus gratiae.

Orare debemus ne adversariis tradamur.

2. Feci, inquit, iudicium et iustitiam: ne tradas me nocentibus me: id est: Feci iudicium iustum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent: Ne tradas me persequentibus me: quod enim graece dictum est,

, quidam interpretati sunt, nocentibus; quidam, persequentibus; quidam, calumniantibus. Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse adversantibus; cum sine controversia quod graece, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem ? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus: Ne forte tentaverit vos qui tentat. Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua: Non movebor in aeternum, avertit faciem suam, et factus est conturbatus, sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit iudicium opusque iustitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur: Dominus dabit suavitatem ; de illo etiam dicitur: Ab ipso est enim patientia mea.

3. (v 122.] Denique sequitur: Excipe servum tuum in bonum; non calumnientur mihi superbi. Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt: Non calumnientur me, graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus usitatam. An forte habet vim cum dicitur: Non calumnientur me, quam haberet si diceretur: Non me capiant calumniando?

Serpens aeneus Christi Redemptoris figura.

4. (v 123.] Multae autem possunt intellegi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Iudaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est iusto, dicens: Numquid gratis colit Iob Dominum? Quorum omnium calumniae superborum tamquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac iubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno, ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae. Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso. In huius igitur eloquium iustitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.

5. (v 124.] Propter quod sequitur: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: non utique secundum iustitiam meam. Et iustificationes, inquit, tuas doce me: illas procul dubio, quibus Deus facit iustos, non ipsi se.

De fonte lucis aeternae semper bibendum.

6. (v 125.] Servus tuus ego sum. Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus. Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intellegentior, tanto magis magisque sciuntur.

Lex ad augenda peccata, gratia ad ea auferenda valuit.

7. (v 126.] Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam: Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intellegi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adiungens, ubi dixit: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te ; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Sed quid est quod tamquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subiunxit: Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia eius legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti ? Quid est enim: Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, eius integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non iam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno iam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia.

In Testamento Veteri latebat gratia.

8. (v 127.] Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion. Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei diffunditur caritas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Propter quod et ipse Dominus dicit: Non veni legem solvere, sed implere ; et idem apostolus: Plenitudo legis caritas. Ideo, super aurum et topazion. Hoc enim et in alio psalmo legitur: Super aurum et lapidem pretiosum multum. Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tamquam velo interposito, non intellegentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant, propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.

9. (v 128.] Propterea, inquit, ad omnia mandata tua corrigebar. Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Iam illud quod adiungit, consequens erat: Omnem, inquit, viam iniquam odio habui. Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.




IN EUMDEM PSALMUM 118

11827
(
Ps 118,129-136)


Sermo 27

Mundus resque creatae testimonium perhibent Creatori.

1. (v 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adiuvante Domino, disputaturi sumus: Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea. Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibilia opera eius, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis eius; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tamquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta: Consideravi opera tua, et expavi ? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset: Mirabilia testimonia tua: secutus adiunxit, propter hoc scrutata est ea anima mea; quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.

De legis munere in oeconomia salutis.

2. Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper ? Sed si nobis respondeat, et dicat: Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae iubetis ut cogitem, mirabilia sunt eius testimonia; eum quippe et Dominum, quia iubet, et bonum et magnum, quia talia iubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis eius esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege iustitia. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla iustitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc huius anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset: Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper. Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus huius anima quae scrutata est, quid invenerit.

Lex hominem praevaricantem duxit ad Salvatoris gratiam.

3. (v 130.] Manifestatio, inquit, verborum tuorum illuminat, et intellegere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelleges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis. Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli huius; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur, nisi eius in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur ?

Spiritus adiuvat infirmitatem nostram.

4. (v 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: Os meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam. Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando ; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et iustum et bonum. Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei : non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus.

5. (v 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis: Respice, inquit, in me, et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum: id est, secundum iudicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Ioannes apostolus ait: Nos diligimus, inquit: Deum: et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adiunxit: Quoniam ipse prior dilexit 14

nos.

6.(v 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. Ubi quid aliud dicit quam: Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei caritas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit iubendo, impleri faciat adiuvando?

Populus sanctus, cum tribulatur, Dei mandata servat.

7. (v 134.] Sed quid est quod dicit: Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua? Si vera illi homines crimina obiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud iudicem hominem: ubi autem Deus iudex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui obicitur, sed obicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est: Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua: Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas obiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua.

8. (v 135.] Faciem tuam, inquit, illumina super servum tuum: id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam. Et doce me iustificationes tuas. Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur: Doce me ut faciam voluntatem tuam. Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit.

Dei iustitiam amissam paenitendo impetrat homo.

9. (v 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae: Exitus aquarum, inquit, descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam: id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur: Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt ergo exitus aquarum, id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit: Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur: Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut: Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait, descenderunt, humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei iustitiam, constituere volebant suam : in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut iustitiam Dei potius impetrarent poenitendo. Sunt codices qui non habent descenderunt, sed transierunt, tamquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intellegamus exitus aquarum: id est, plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adiuvat voluntatem?




IN EUMDEM PSALMUM 118,137-144 Sermo 28 De iustitia et veritate Dei.


11828
(
Ps 118,137-144)



1. (vv 137.138.] Dixerat superius qui cantat hunc psalmum: Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non custodierunt legem tuam: ubi se multum flevisse testatus est praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum flere debuerit et suum graviter dolere peccatum: Iustus es, inquit: Domine, et rectum iudicium tuum. Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Haec utique iustitia Dei rectumque iudicium et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum iustum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis; quoniam si cor eius impoenitens damnaretur, iustissime utique damnaretur. Sane iustitiam dicit testimonia Dei: iustum quippe se probat mandando iustitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus testimoniis talibus innotescat.

Dei aemulationem suo Spiritu inspirat Deus.

2. (v 139.] Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me. Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est: Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum etiam in Evangelio novimus. Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam quid aliud dicit Apostolus: Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei? Nam dicendo: Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit: Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret? Aptavi enim vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo. Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et huius intellegendus est zelus: causam namque subiungit et dicit: Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum eius obliti.

3. (v 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua flamma dilectionis arderet: Ignitum, inquit, eloquium tuum valde, et servus tuus dilexit illud. Merito zelabat in suis inimicis cor impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.

Ecce sunt novissimi primi et primi novissimi.

4. (v 141.] Iunior ego sum, inquit, et contemptus; iustificationes tuas non sum oblitus: non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus iustificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate maioribus qui obliti sunt. Nam quid est: Iunior ego non sum oblitus, nisi: Illi maiores obliti sunt?

est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est: In quo corrigit iunior viam suam? Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intellegitur in comparatione maioris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur ; quando non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Maior serviet minori. Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est maior: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut quae sunt evacuentur ; et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi.

5. (v 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam iustitiam constituere voluerunt, ignorantes iustitiam Dei ; iste autem iunior non est oblitus, qui non suam voluit habere iustitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit: Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet iustitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: Iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas.

Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.

1. 6. (v 143.] Propter hanc passus est persecutionem iunior a maiore, ut diceret iunior quod sequitur: Tribulatio et necessitas invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Saeviant, persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis etiam qui saeviunt diligantur.

2. 7. (v 144.] Iustitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste iunior; quem si non haberet; non super seniores intellegeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intellegat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit iustitiam, quae manet in aeternum. Quae iustitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.




IN EUMDEM PSALMUM 118,145-152 Sermo 29

11829
(
Ps 118,145-152)



Clamor ad Dominum, fidelium intenta est precatio.

1. (v 145.] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine. Cui autem rei suus clamor proficiat, adiunxit: Iustificationes tuas exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut iustificationes eius exquirat. Proinde quod ut faciamus iubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Iesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis. Rursus autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?): Quaerent me mali, et non invenient. Non ergo malis, sed bonis dictum est: Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Quomodo igitur malis dicitur: Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur: Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et iustificationes Dei. Quapropter restat ut intellegamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam. Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per mores quos iubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis eius inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum iubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate : Clamavi, inquit, in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram: utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet.

2. (v 146.] Clamavi; salvum me fac: vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini: Clamavi te; salvum me fac. Quid est: Clamavi te, nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset, salvum me fac, quid adiunxit? Et custodiam testimonia tua: ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.

De obscuro verbo, disputatur.

3. (v 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed, immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna. Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio iam vocatur. Quamquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant: Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intellegi: et quod ait locutor egregius,

Unde haec tam clara repente Tempestas ?

significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum est, non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt, intempesta nocte, plures, immaturitate, non duobus verbis, sed uno, cuius vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit, in immaturitate; quippe immaturitas est,, in immaturitate: tamquam si vellet etiam ille qui dixit,

intempesta nocte, praepositione dicere geminata, in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum intempesta, an vero in intempesta nocte, id est, in nocte intempesta clamasse se diceret. Graecus tamen in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur, in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.

De orandi tempore.

4. Praeveni, inquit, in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi. Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: Praeveniamus faciem eius in confessione. Quamquam si velimus intellegere immaturum tempus noctis huius, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne ; nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes.

5. (v 148.] Ipsa et quod sequitur dicit: Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua. Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis ; nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?

De misericordia et iudicio.

6. (v 149.] Vocem meam, inquit, exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum iudicium tuum vivifica me. Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea iustis secundum iudicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine : quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine iudicio, de quo dicit Apostolus: Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur ; et eius coapostolus: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et ultimum tempus iudicii non erit sine misericordia, quia coronat te, ait psalmus, in miseratione et misericordia. Iudicium autem sine misericordia sed sinistris qui non fecerunt misericordiam.

7. (v 150.] Appropinquaverunt, inquit, persequentes me iniquitate; vel, sicut nonnulli codices habent, inique. Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est: Ne discedas, inquit, a me, quoniam tribulatio proxima est ; cum ea dicantur quae non imminente, sed iam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur: A lege autem tua longe facti sunt. Quanto magis propinquaverunt persequendis iustis, tanto magis longe facti sunt a iustitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?

8. (v 151.] Denique sequitur: Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est 18 19 20

usitata confessio. Ita regina Esther, ita sanctus Daniel, ita tres viri in camino, ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit: Omnes viae tuae veritas; cum in alio psalmo legatur: Universae viae Domini misericordia et veritas. Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in iudicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.

Regnum sempiternum filiis se daturum, Deus spopondit.

graecus ait,, aliqui nostri ab initio, aliqui initio, aliqui in initiis interpretati sunt.

Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut ab initio vel initio dicatur, quod graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus: Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo: Ad initio cognovi, vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus: Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea? Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est: Et regni eius non erit finis ; ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intellegitur dictum, fundasti ea, quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cuius primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est: Erunt duo in carne una : quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens: Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia.





Aug. in Psalmos enar. 11826