Aug. in Psalmos enar. 145

IN PSALMUM 145 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Rapiant cor nostrum Dei verba.

145
(
Ps 145)

1. Deliciae spiritus nostri divina cantica, ubi et fletus sine gaudio non est. Fideli homini et peregrino in saeculo, nulla est iucundior recordatio, quam civitatis illius unde peregrinatur: sed recordatio civitatis in peregrinatione, non est sine dolore atque suspirio. Spes tamen certa reditus nostri, etiam peregrinando tristes consolatur et exhortatur. Rapiant cor vestrum verba Dei, et possessor vester vindicet sibi possessionem suam, id est mentes vestras, ne avertantur in aliud. Unusquisque vestrum totus hic sit, ut hic non sit: id est, totus sit in verbo Dei, quod sonat in terra ut ab eo exaltetur, et non sit in terra. Ideo enim Deus nobiscum, ut et nos cum illo. Qui enim ut nobiscum esset, descendit ad nos, facit, ut cum illo simus, ascendere ad se. Interim ipse peregrinationem nostram non fastidivit; quia nusquam est peregrinus, qui condidit omnia.

Spes non potest esse sine gaudio.

2. (v 2] Ecce Psalmus sonat: cuiusdam vox est, quae si vultis vestra est, exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et dicentis sibi: Lauda, anima mea, Dominum. Aliquando enim in tribulationibus atque in tentationibus praesentis vitae, velis nolis, conturbatur anima: cuius perturbationem in alio psalmo alloquitur, dicens: Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Ut autem auferat ei eamdem perturbationem, suggerit gaudium nondum de re, sed de spe, et ait illi perturbatae et anxiae, tristi et moerenti: Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi. Spem qua se erexit, in confessione constituit, quasi diceret ei anima sua, quae illum tristitia conturbabat: Quid mihi dicis: Spera in Dominum? Revocat me conscientia peccatorum; ego novi quae commisi, et dicis: Spera in Dominum? Commisisti, verum est: unde tamen speras? Quoniam confitebor illi. Sicut odit Deus peccata sua defendentem, sic sublevat confitentem. Hac ergo spe accepta, quae spes non potest esse sine gaudio; quamvis in rebus simus difficilibus secundum istam vitam, et plenis procellarum et tempestatum: hac tamen spe erecta anima, quia gaudet in spe, sicut dicit Apostolus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes ; accepit erectionem quamdam in Deum, ut laudet Deum; et dicitur ei: Lauda, anima mea, Dominum.

Corporis nostri redemptionem optemus.

3. Sed quis dicit, et cui dicit? Quid dicimus, fratres? Caro dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Et potest caro bonum consilium animae suggerere? Ut multum sit edomita caro, et a Domino impertitis viribus nostrae servituti subiecta, ut omnino ita serviat nobis sicut conditionale mancipium; sufficit ut non impediat. Deinde, carissimi, utique consilia a melioribus petuntur. Et si bonum quiddam est anima nostra, et bonum quiddam est caro nostra, quia utrumque ille creavit qui fecit omnia bona valde ; quamvis ergo in generibus propriis utrumque sit bonum,

tamen dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Est utique et illud corpus, quale nobis promittitur, et nondum habemus, in cuius redemptione spe gaudemus, dicente Apostolo: In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quamvis ergo bonum aliquod sit corpus nostrum; tamen quamdiu mortale propter peccatum, quamdiu indigens, quamdiu corruptibile, quamdiu ita mutabile, ut ne puncto quidem temporis consistat in se, procul dubio tale est, ut optemus redemptionem illius, qua sit aliquando non tale. Sed quale erit aliquando? Quale idem apostolus dicit alio loco: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Sed etiam cum fuerit tale corpus nostrum, corpus iam coeleste et spiritale, corpus angelicum in societate Angelorum, nec sic dabit consilium animae. Semper enim corpus, quoniam corpus est, infra animam est, et quaevis anima vilis excellentissimo corpore excellentior invenitur.

Anima melior corpore non meritis sed natura.

4. Nec vobis hoc quasi mirabile videatur, quia et vilis anima quaelibet peccatrix melior est quolibet magno et praestantissimo corpore. Non est melior meritis, sed natura. Est quidem anima peccatrix, est quibusdam concupiscentiarum sordibus inquinata: tamen melius est, etsi sordidum, aurum quam purgatissimum plumbum. Ita currat animus vester per cunctas creaturas, et videbitis quod dicimus non esse incredibile; ut quamvis anima vituperabilis, laudabilior sit tamen laudabili corpore. Duo quaedam sunt, anima et corpus. Animam vitupero, corpus laudo: animam vitupero, quia iniqua est; corpus laudo, quia sanum est. Tamen in suo genere animam laudo, vel in suo genere animam culpo; et in suo genere corpus laudo, vel culpo. Si me interroges quid sit melius, utrum quod vituperavi, an quod laudavi; mirabilem responsionem recepturus es. Ego certe illud vituperavi, et ego hoc laudavi: interrogatus tamen quid sit melius, respondeo esse melius quod vituperavi, eo quod laudavi. Si miraris in his duobus, attende illa duo in promptu posita, quae commemoravi de auro et plumbo. Ecce vituperavi aurum. Non bonum aurum, sordidum est, non ita fulget, non ita purgatum. Hoc plumbum optimum, nihil purgatius. Illud vituperavi, hoc laudavi; et posui ante te utrumque, vituperans unum, laudans aliud. Post hanc vituperationem laudationemque meam, interroga me quid horum sit melius; respondebo: Aurum melius est etiam sordidum, quam plumbum purgatum. Unde melius? et quare vituperasti? Quare vituperavi? Quia nondum est aurum quod potest esse. Quid potest esse? Purgatum et melius. Quia nondum purgatum est, vituperatum est. Plumbum quare laudatum est? Quia iam ita purgatum est, ut melius esse non possit. Item dicis equum optimum, et hominem pessimum; tamen equo laudato praeponis hominem vituperatum. Si enim interrogeris ex his duobus quid sit melius, responsurus es: Homo: non meritis, sed natura. In artibus dicis optimum sutorem, verbi gratia, et reprehendis aliquem iurisperitum, quod multas leges ignoret; sutorem laudasti, iurisperitum reprehendisti: ex his tamen duobus quaere quis sit melior; imperitior iurisperitus perfecto sutori praeponitur. Intendat Caritas vestra. Ita multis rebus laudatis, aliisque vituperatis, interrogati plerumque res vituperatas praeponimus rebus laudatis. Natura animae praestantior est quam natura corporis, excellit multum; res spiritalis est, res incorporea est, vicina est substantiae Dei. Invisibile quiddam est, regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, exserit actiones, capit rerum infinitarum imagines; et quis est tandem, fratres carissimi, qui sufficiat laudibus animae? Et si in animae laudibus deficitur, quae laus est eius qui animam condidit? Et tamen tanta est eius gratia, ut dicat homo iste: Lauda, anima mea, Dominum. Quis potest laudare Deum? Si diceret: Teipsam lauda, fortasse deficeret: Lauda, inquit: Deum. Conare pietatis affectu, deficies in laudibus eius. Expedit tibi deficere laudando Deum, quam proficere laudando te. Cum enim laudas Deum, et non explicas quod vis, extenditur in interiora cogitatio tua; ipsa extensio capaciorem te facit eius quem laudas.

Miraris fabricam: ama fabricatorem.

5. Quis ergo est, ut dicere coeperam, qui dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Caro non dicit. Sit licet corpus angelicum, inferius est quam anima; consilium superiori dare non potest. Infelix est ipsa anima, si a corpore exspectat consilium. Caro bene obediens, famula est animae; illa regit, haec regitur; illa imperat, ista famulatur: quando potest caro dare hoc consilium animae? Quis est ergo qui dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Nihil invenimus amplius in homine, quam carnem et animam: totus homo hoc est, spiritus et caro. An forte ipsa anima sibi dicit, et sibi quodam modo imperat, et se exhortatur atque excitat? Quibusdam enim perturbationibus ex quadam sui parte fluitabat; ex quadam vero parte, quam vocant mentem rationalem, illam qua cogitat sapientiam, inhaerens Domino iam et suspirans in illum, animadvertit quasdam suas inferiores partes perturbari motibus saecularibus, et cupiditate quadam terrenorum desideriorum ire in exteriora, relinquere interiorem Deum: revocat se ab exterioribus ad interiora, ab inferioribus ad superiora, et dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid tibi placet in saeculo? Quid est quod vis laudare? quid est quod vis amare? Quacumque corporeis sensibus te converteris, occurrit tibi coelum, occurrit tibi terra: quod amas in terra, terrenum est; quidquid amas et in coelo, corporeum est. Ubique amas, et ubique laudas: quomodo laudandus est ille qui fecit ista quae laudas? Iam ergo diu occupata vixisti, et desideriorum diversitate verberata, portas plagas, saucia, divisa per amores multos, ubique inquieta, nusquam secura; colligere ad te ipsam: quidquid tibi foris placebat, quaere quem habeat auctorem. Nihil melius in terra, verbi gratia, quam hoc et illud: aurum, argentum, animalia, arbores, amoenitates, totam terram cogita. Quid melius in coelo sole, luna, sideribus? Totum coelum cogita. Omnia ista simul bona valde, quia fecit Deus omnia bona valde. Undique pulchritudo operis, quae tibi commendat artificem. Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non occuperis in eo quod factum est, et recedas ab illo qui fecit. Haec enim quibus occuparis, sub te fecit, quia sub seipso te fecit. Si haerebis superiori, calcabis inferiora; si autem recedas a superiori, ista tibi in supplicium convertentur. Sic enim factum est, fratres mei: accepit homo corpus tamquam in famulatum, Deum autem Dominum habens, servum corpus, habens supra se Conditorem, infra se quod sub illo conditum est; in medio quodam loco rationalis anima constituta, legem accepit, haerere superiori, regere inferiorem. Regere non potest inferiorem, nisi regatur a meliore. Trahitur ab inferiore, deseruit ergo meliorem. Non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur. Modo ergo redeat, laudet. Consilium sibi ex luce Dei dat ipsa anima per rationalem mentem, unde concipit consilium fixum in aeternitate auctoris sui. Legit ibi quiddam tremendum, laudandum, amandum, desiderandum et appetendum: nondum tenet, nondum capit; coruscatione quadam perstringitur, non est tam valida ut maneat ibi. Itaque colligit se ad sanitatem quamdam, et dicit: Lauda, anima mea, Dominum.

Anima nostra per diversas cupiditates et curas fluitat.

6. Et quid est, fratres? Nonne laudamus Dominum? nonne quotidie hymnum nos cantamus? nonne quotidie pro modulo nostro sonat os nostrum, parturit cor nostrum laudes Dei? Et quid est quod laudamus? Magnum est quod laudamus; sed quod laudamus adhuc infirmum est. Quando implet laudator excellentiam laudati? Ecce homo stat, cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum, cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et eius inquietudinem molestiarum quasi conversa alloquitur: Lauda, anima mea, Dominum. Quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est, respondet menti: Laudabo Dominum in vita mea. Quid est, in vita mea? Quia modo in morte mea sum. Ergo prius exhortare te, et dic: Lauda, anima mea, Dominum. Respondet tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter, infirmiter. Quare? Quia quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Quare sic laudas Dominum, non perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam: Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Tolle mihi corpus quod aggravat animam, et laudo Dominum; tolle mihi terrenam habitationem deprimentem sensum multa cogitantem, ut a multis in unum confluam, et laudo Dominum: quamdiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? Laudabo Dominum in vita mea.

Iam vivis de spe: de spe lauda, de spe canta.

7. Quid est, in vita mea? Spes mea tu es hic. Spes mea es tu hic, dicimus: portio autem mea non hic, sed in terra viventium. Nam ista terra morientium est: hinc transimus: sed interest quo. Quoniam et malus homo peregrinatur hic, et bonus homo peregrinatur hic. Non enim bonus transit, et malus hic permanet; aut malus transit, et bonus hic permanet: ambo transeunt, sed non ambo ad unum. Duo erant; pauper ulcerosus ad ianuam iacens divitis, et dives indutus purpura et bysso, in epulis quotidie splendidis: ambo hic erant, ambo hinc transierunt, sed non ad unum locum; diversa loca suscipiunt, quia diversa merita perducunt. Transiit pauper in sinum Abrahae, et transiit dives in tormenta inferorum. Vicini corpore in terra; ille in domo, ille ante ianuam: post mortem tantum separati, ut dicat Abraham: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ergo, fratres, quoniam spes hic pascit, vita autem nostra perfecta non est, nisi illa quae promittitur; hic gemitus, hic tentationes, hic angustiae, hic moerores, hic pericula: laudabit anima nostra Dominum quomodo laudandus est, secundum quod dicitur in alio psalmo: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te ; quando totum negotium nostrum ipsa laus erit. Sed quando hoc? In vita mea. Modo enim quid est? Posset tibi dicere: Mors mea. Unde mors tua? Quia peregrinor a Domino. Si enim haerere illi, vita est; recedere ab illo, mors est. Sed quid te consolatur? Spes. Iam vivis in spe; de spe lauda, de spe canta. Unde mors tua est non cantes; unde vivis, canta. Mors tua est de moerore huius saeculi, vivis in spe saeculi futuri. Laudabo, inquit: Dominum in vita mea.

8. Et quomodo laudabis Dominum tuum? Psallam Deo meo quamdiu sum. Qualis illa laudatio: Psallam Deo meo quamdiu sum? Videte, Fratres mei, quale erit illud esse. Ubi sempiterna laudatio erit, sempiternum esse erit. Ecce modo es; numquid psallis Deo tuo quamdiu es? Ecce psallebas; avertisti te ad aliquod negotium, iam non psallis, et es: ecce es, et non psallis. Fortassis etiam cupiditate inclinatus ad aliquid, non solum non psallis, sed et offendis auditum eius; et es tamen. Quae erit illa laudatio, ubi quamdiu es laudes? Sed quid ait, quamdiu sum? Aliquando forte non erit? Imo aeternum erit ipsum diu, et ideo vere diu erit. Nam quidquid finem habet in tempore, quamlibet longum sit, diu non est. Psallam Deo meo quamdiu sum.

Non eris tu, homo auctor salutis meae.

9. (v 3.] Interim bene, laudabis Dominum in vita tua, psallis de futuro Deo tuo quamdiu es. Bene: quidquid hic praesumendum est, de illo spera. Non nos deserat spes in ista peregrinatione et tentatione, in istis improbitatibus et insidiis inimici, circumstrepentibus undique tentationibus saeculi, undique in laboribus et angoribus constitutos. Quid ergo faciemus? Audi quid sequatur: Nolite confidere in principes. Fratres, magnum negotium hic accipimus; divina vox est, et desuper sonat nobis. Modo enim nescio qua infirmitate anima humana, quando fuerit tribulata, hic desperat de Domino, et vult praesumere de homine. Dicatur homini in afflictione aliqua constituto: Est quidam homo magnus, per quem possis liberari: arridet, gaudet, erigitur. Quod si dicatur illi: Liberat te Deus: quasi desperatione frigescit. Promittitur auxilium mortalis, et gaudes: promittitur immortalis, et tristis es! Promittitur tibi quod liberet te tecum liberandus, et tamquam aliquo magno auxilio exsultas: promittitur ille liberator qui liberatore non indiget, et quasi ad fabellam desperas. Vae talibus cogitationibus; longe peregrinantur: vere misera et magna mors in eis. Appropinqua, incipe desiderare, incipe quaerere et agnoscere eum a quo factus es. Non enim deseret opus suum, si ab opere suo non deseratur. Converte ergo te ad illum cui dicis: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Monet enim nos iam impletus tanto spiritu iste, et dicit quasi longe remotis, et longe peregrinantibus, et non solum Deum non volentibus laudare, sed nondum vel de Deo sperantibus: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus. In uno filio hominis salus; et in ipso non quia filius hominis, sed quia Filius Dei; non propter id quod suscepit ex te, sed propter id quod servavit in se. Ergo in nullo homine salus: quia et in illo ideo salus, quia Deus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. De Christo dictum est: Ex quibus Christus secundum carnem. Ex quibus? Ex Iudaeis, ex patribus Christus secundum carnem: sed numquid hoc totum Christus, quod secundum carnem? Non: neque enim secundum carnem id est, super omnia Deus benedictus in saecula. Ideo in illo salus, quia Domini est salus. Dicit enim alius psalmus: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Et sine causa sibi arrogant homines quia dant salutem. Sibi dent. Responde superbo homini: Gloriaris, quia dicis te dare mihi salutem; tibi da. Vide si habes eam. Considerans bene fragilitatem tuam, vides quia nondum habes. Ergo noli monere ut exspectem a te, sed exspecta mecum. Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus. Ecce nescio qui principes procedunt, nescio unde, et dicunt: Ego baptizo, et ego quod dedero, hoc est sanctum: et si ab alio acceperis, nihil accepisti; si a me acceperis, aliquid accepisti. O homo, o princeps, inter filios hominum vis esse, et inter principes quibus non est salus? Ideo ergo habeo salutem, quia tu mihi das? Tuum est enim quod das? Aut vero etiam tu das? vel hoc dicendum est, quia tu das? Dicat et fistula quia et ipsa dat aquam; dicat et canalis quia ipse manat; dicat et praeco quia et ipse liberat. Ego in aqua attendo fontem, in voce praeconis agnosco iudicem. Non eris tu plane auctor salutis meae: ille erit de quo securus sum; de te incertus sum. Si non sis arrogans, non ego solus de te incertus sum, sed et tu de te. Ab illo ergo mihi salus, qui est super omnia; quia Domini est salus. Tu inter filios hominum, tu inter principes: sed audio vocem Psalmi: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.

Non fidandum in principes nec in filios hominum.

10. (v 4.] Secundum turbam hominum, quid sunt isti filii hominum? Quid sunt vis scire? Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam. Ecce totum quod loquitur, nesciens quamdiu loquatur; minatur, nesciens quamdiu vivat. Subito exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam. Numquid quando vult, exiet spiritus eius? Exiet, et quando non vult exiet, et quando nescit revertetur in terram suam. Exeunte spiritu, caro revertetur in terram. Sed quia caro erat quae sic loquebatur (De me enim praesume, et ego tibi do, non dicerent nisi illi de quibus dictum est: Quia caro sunt : Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eius. Ubi est typhus? ubi est superbia? ubi est iactantia? Sed forte ad locum bonum transierit, ad iustos: si tamen transiit. Nam qui sic loquebatur, nescio quo transierit. Loquebatur enim superbia; et nescio quo transeant tales homines, nisi quia inspicio alterum psalmum, et video malum eorum esse transitum. Vidi impium exaltari super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus eius. Iste pius qui transiit et non invenit impium, illuc pervenit ubi non est impius. Ergo, fratres, omnes audiamus; fratres dilecti Deo, omnes audiamus: in qualibet tribulatione, in quolibet desiderio muneris divini, non fidamus in principes, nec in filios hominum in quibus non est salus. Totum hoc mortale, transitorium et caducum est. Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eius.

Tu colis Deus et coleris a Deo.

11. (v 5.] Quid ergo facimus, si in filios hominum, si in principes non est sperandum? quid facimus? Beatus cuius Deus Iacob adiutor est eius. Non ille homo aut ille homo, non ille angelus aut ille angelus; sed: Beatus cuius Deus Iacob adiutor est: quia et ipsi Iacob sic fuit adiutor, ut de Iacob faceret Israel. Magnum adiutorium, Israel iam videns Deum. Hic ergo positus et peregrinus nondum videns Deum, si habueris adiutorem Deum Iacob, ex Iacob eris Israel, et eris videns Deum; et periet omnis labor et omnis gemitus, transient curae mordaces, succedent laudes felices. Beatus cuius Deus Iacob adiutor est eius: huius Iacob. Quare iste beatus, interim adhuc in hac vita gemens? Spes illius in Dominum Deum ipsius. Ideo beatus, quia spes ipsius in Dominum Deum ipsius. In quo est spes ipsius, ipse erit res ipsius. Fratres, an forte erravi, quia dixi rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem haereditatem nostram futurum? Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Tu eris portio mea. Eris tu possessio, et possidebis; possessio Dei eris, et possessio tua erit Deus: tu eris possessio eius, ut colaris ab eo; et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum, et coleris a Deo. Recte dicitur: Colo Deum: quomodo autem color a Deo? Invenimus apud Apostolum: Dei, inquit, agricultura, Dei aedificatio estis. Et Dominus: Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, et Pater meus agricola. Colit te ergo Deus, ut sis fructuosus; et colis Deum, ut sis fructuosus. Tibi bonum est quod te colit Deus; tibi bonum est quod colis Deum. Cultor Deus si recedat ab homine, desertus fit homo; cultor homo si recedat a Deo, desertus fit ipse homo. Nec crescit Deus accedente te, nec decrescit discedente te. Ergo erit ipse possessio nostra, ut nos pascat; et erimus possessio eius, ut nos regat.

Magnum habemus Deum!

12. (v 6.] Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quis est iste Dominus Deus ipsius? Attendite, fratres. Multi enim habent multos deos, et dicunt eos dominos suos et deos suos. Sed dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Ergo sit ipse spes tua, Dominus Deus tuus; in illo sit spes tua. In domino deo suo est spes etiam illius qui colit Saturnum; in domino deo ipsius est spes, qui colit Martem, qui colit Neptunum, qui colit Mercurium: plus addo, qui colit ventrem, de quibus dictum est: Quorum deus venter est. Ergo ille illius deus, atque ille illius. Quis huius beati? Quia spes ipsius in Domino Deo ipsius. Sed quis est iste? Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Fratres mei, magnum Deum habemus! benedicamus nomen sanctum eius, quia dignatus est facere nos possessionem suam. Nondum vides Deum, non potes amare plene quod nondum vides. Quae vides, ipse fecit. Miraris mundum, quare non artificem mundi? Suspicis coelum, et exhorrescis; cogitas universam terram, et contremiscis; maris magnitudinem quando cogitatione occupas? Respice innumerabilitatem stellarum; respice tanta genera seminum, tantas diversitates animalium, quidquid natat in aquis, repit in terra,

volitat in aere, circuit in coelo: omnia ista, quam magna, quam praeclara, quam pulchra, quam stupenda! Ecce qui fecit haec omnia, Deus tuus est. Pone ibi spem tuam, ut sis beatus: Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quem? Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Magnum habemus Deum!

Qui curavit facere te non curat reficere te?

13. Attendite, fratres, magnum Deum, bonum, facientem talia. Quid ergo hinc cogitavit Deus, ut faceret (si tamen dicendum est de Deo: Cogitavit) coelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Forte dicturus erat homo iste: Video quidem omnia magna ista: coelum et terram, mare fecit Deus: quando me computat Deus inter ea quae fecit? et vere ego pertineo ad curam ipsius, et modo de me cogitat Deus, aut scit an vivam? Quid est hoc quod dicis? Non subrepat tibi mala cogitatio in cor; de his esto de quibus paulo ante loquebamur: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Sed iste alios alloquitur, nescio quos tepidos, quos exhortatur, et quasi veretur ne desperent de se, quia ve non sunt in computo Dei. Multorum enim tales sunt cogitationes. Sed ideo deserunt Deum, et pergunt per quaelibet peccata, quia non credunt curare Deum quid agant. Audi eloquia divina, noli de te desperare. Qui curavit facere te, non curat reficere te? Nonne Deus tuus est qui fecit coelum, et terram, et mare? Si ista sola diceret, forte responderes tu: Deus qui fecit coelum, et terram, et mare, magnus Deus; sed numquid cogitat de me? Ipse te fecit, diceretur tibi. Quomodo? numquid ego sum coelum, aut ego sum terra, aut ego sum mare? Et quidem manifestum est, nec coelum sum, nec terra sum, nec mare sum; sed in terra sum. Vel hoc concedis mihi, quia in terra es. Audi quia non tantum coelum et terram et mare Deus fecit: Fecit enim coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. Si ergo omnia quae in eis sunt, et te. Parum dico, te: passerem, locustam, vermiculum; nihil horum non ille fecit, et cura est illi de omnibus. Non ad praeceptum cura est; nam praeceptum soli homini dedit. Dicit enim psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus. Multitudinem, inquit, misericordiae tuae; secundum hanc salvos facies homines et iumenta. Et Apostolus: Numquid de bobus cura est Deo? Hac: De bobus cura non est Deo; hac: Homines et iumenta salvos facies, Domine: numquid contraria sunt ista? Quid enim ait Apostolus? Numquid de bobus pertinet ad Deum? Ubi est praeceptum: Bovi trituranti os non infrenabis ; ibi de bobus non cogitavit Deus? Itaque quosdam boves voluit significari. Non enim hoc curat Deus monere quid agas cum bobus; habet hoc natura ipsa humana. Sic factus est homo, ut norit consulere iumentis suis: nec inde praecepta a Deo accepit, sed insinuatum est illi in mentem a Deo, ut possit et sine praecepto facere; fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit pecus, regendus est ab alio; ab eo a quo regitur, praeceptum accepit. Ad praecepti ergo tenorem, non est de bobus cura Deo: ad providentiam universitatis, qua creavit omnia et mundum regit: Homines et iumenta salvos facies, Domine.

Sibi Vetus et Novum Testamentum consonant.

14. Intendat Caritas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi: De Novo Testamento est, quia De bobus non pertinet ad Deum: Homines et iumenta salvos facies, Domine, de Veteri Testamento est. Sunt qui calumnientur, et dicant non sibi consonare ista duo Testamenta. Ne forte aliud dicat in Vetere, aliud in Novo, et flagitet de me sententiam de Novo talem qualis haec est: Homines et iumenta salvos facies, Domine; quid facio? Nihil tam in capite Novi Testamenti, quam Evangelium. In Evangelio invenio quia omnia ista pertinent ad Deum, nemo erit iam qui contradicat. Numquid enim Apostolus Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem et magistrum Apostolorum. Respicite, inquit, volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa. Ergo et praeter hominem, animalia ista pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut legem accipiant. Quod ergo ad dandam legem attinet, de bobus cura Deo non est; quod autem ad creanda, pascenda, gubernanda et regenda, omnia ad Deum pertinent. Nonne duo passeres asse veneunt (Dominus Iesus Christus dicit), et unus ex eis non cadet in terram sine voluntate Patris vestri? Quanto magis vos pluris estis illis? Noli ergo dicere: Non pertineo ad Deum. Pertinet ad Deum anima tua, pertinet ad Deum corpus tuum; quia Deus fecit et animam tuam et corpus tuum. Dicis forte: Non me numerat Deus in magna multitudine. Accedit ibi mirum de Evangelio: Capilli capitis vestri omnes numerati sunt.

Deus iniuriam accipientibus favet, iniuriosos punit.

15. (v 7.] Ergo Deus meus est, et in illo spes mea, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quod autem ad me pertinet, quid agit mecum? Qui custodit veritatem in aeternum. Et amandum Deum commendavit, et timendum. Qui custodit veritatem in aeternum. Quam veritatem in aeternum? quam, et in quo custodit veritatem? Facientem iudicium iniuriam accipientibus. Vindicat iniuriam accipientes, fratres mei; facit illis iudicium. Quibus? Qui accipiunt iniuriam, puniens omnes iniuriosos. Si ergo favebit iniuriam accipientibus et puniet iniuriosos, vide modo de quorum numero esse vis. Vide, attende utrum in eis velis esse, qui iniuriam accipiunt, an in eis qui iniuriam faciunt. Statim enim ad te procedit vox apostolica, et dicit tibi: Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis vobiscum. Quare non magis iniuriam patimini? Corripit homines, quia non patiuntur iniuriam. Non ut patiaris molestiam te hortatur, sed ut patiaris iniuriam: non enim omnis molestia iniuria est. Quidquid enim iure pateris, non est iniuria. Ne forte diceres: Et ego inter iniuriam passos numeror; nam illud in illo loco, et illud causa illa passus sum. Vide si iniuriam passus es. Latrones multa patiuntur, sed non iniuriam: scelerati, malefici, effractores, adulteri, corruptores, omnes patiuntur multa mala, sed nulla est iniuria. Aliud est pati iniuriam; aliud pati tribulationem, aut poenam, aut molestiam, aut supplicium. Considera ubi sis, quid egeris vide, quare patiaris vide; et ibi vides quid patiaris. Ius et iniuria contraria sunt. Ius enim est quod iustum est. Neque enim omne quod ius dicitur, ius est. Quid si aliquis condat ius iniquum? Nec ius dicendum est, si iniustum est. Illud ergo verum ius, quod etiam iustum est. Vide quid feceris, non quid patiaris. Si ius fecisti, iniuriam pateris: si iniuriam fecisti, ius pateris.

Donatistae Ecclesiam, Christi tunicam, conscindunt.

16. Quare ista dixi, fratres? Ut non se extollant haeretici, quando forte aliquid patiuntur ex iussionibus principum terrenorum; non se numerent inter eos qui iniurias accipiunt, et dicant: Ecce Psalmus consolatur me; ego enim Deum colo, qui iudicium faciet iniuriam accipientibus. Recte quaero utrum iniuriam accipias. Si ius fecisti, iniuria est quam pateris. Ius est exsufflare Christum? ius est rebelli superbia erigere altare? ius est, parcentibus persecutoribus tunicae Christi, Ecclesiam Christi conscindere? Porro si hoc ius non est, quidquid pro hoc pateris, ius est. Non es ergo de his qui patiuntur iniuriam. Lego aliquid manifestius ex Evangelio: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur. Exspecta: quid festinas? quid dicis: Ego sum? Exspecta, inquam; totum legam. Audisti: Beati qui persecutionem patiuntur; iam tibi nescio quid coeperas arrogare. Si permittis, totum lego; vide quid sequatur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Modo dic: Ego sum. Si audes dicere: Ego sum; superiora quae dixi retractemus: aut, ne longum sit, hoc unum interrogo: Si damnares unum hominem, cuius causam nescires, auderes te dicere tenere iustitiam? aut, si quid pro hac re passus esses, iniuriam nominares? Erigis te in temerarium tribunal cordis tui, unde praecipiteris; et audes ferre sententiam de homine cuius causam nescis! Hoc si de uno homine faceres, esses iniustus: facis hoc de toto orbe terrarum, et iustus es? Fratres carissimi, et quae est quae patitur iniuriam, nisi Ecclesia catholica quae tanta ista perpetitur? Inter tot scandala haereticorum gemit; videt per malas suasiones et fraudes rapi de gremio suo infirmos, parvulos pertrahi per nescio quae secreta malarum speluncarum, rebaptizari, exsufflari in eis Christum, occidi in eis non mortale illud suum quo homines sunt, sed illud quo in aeternum victuri sunt. Suadetur homini dicere: Non sum christianus, et iustitia vocatur. Accessurus es ad episcopum, ait illi, vide ne dicas te esse christianum: si enim dixeris te esse christianum, non es accepturus; ut autem accipias, dic te non esse. Quid mones, christiane? quid doces? Certe persecutionem pateris: quanto tu verior persecutor! Quando Imperatores persequebantur Christianos, minando cogebant, quod tu efficis suadendo. Persuades christiano ut neget se esse christianum: quod tu suadendo facis, hoc persecutor occidendo non fecit. Sub te vivit homo, qui negat se esse christianum. Negat, et vivit? Perdidit iam vitam; cadaver tibi loquitur. Qui percussus est gladio persecutoris, cecidit, et vivit: cui loqueris, stat, et cecidit. Haec faciens, quidquid passus fueris, iniuria erit? Nolo tibi blandiaris: si haec iniusta sunt omnia quae facis, quidquid pateris iustum erit. Cui autem facit iudicium, qui custodit veritatem in aeternum? Iniuriam accipientibus.

Famelici Dei esse debemus, qui nos a mortalitate liberat.

17. (v 8.] Iam tu procede, et dic ratiocinationibus illis tuis bonis, et quasi acutis et subtilibus, quia tu pascis; et dic: Famelicus potest pascere? id est, peccator potest dare sanctum? Famelicus potest pascere? languidus potest sanare? ligatus potest solvere? Ista sunt veluti magna et subtilia, quibus decipiunt imperitos. Claudat illis os psalmus iste: Dantem escam esurientibus. Ecce nihil a te exspecto; Deus dat escam esurientibus. Quibus esurientibus? Omnibus. Quid est, omnibus? Omnibus animalibus, omnibus hominibus ipse dat escam; et nullam escam servat dilectis suis? Si habent aliam famem, habent et aliam escam. Quaeramus primo famem ipsorum, et inveniemus escam ipsorum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Famelici Dei esse debemus: ante ianuam conspectus illius in orationibus mendicemus; ipse dat escam esurientibus. Quid est quod te, haeretice, iactas quia tu solvis, tu erigis, tu illuminas? Videlicet quia tu liberatus iam es, et tu stas, et tu lumen es? Absit. Superius attende: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus. Non ipsi dant salutem. Ergo recedant haeretici de medio. Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; id est, eos qui caeci sunt facit sapientes. Optime per hanc sententiam exposuit nobis omnes superiores: ne forte cum dixisset: Dominus solvit compeditos, ad illos compeditos referremus, qui forte propter aliquam noxam ligantur ferro a dominis suis; quia autem dixit: Erigit elisos, occurreret nobis aliquis, aut offendens et cadens, aut equo lapsus. Est alius casus, sunt aliae compedes; quomodo sunt aliae tenebrae et alia lux. In eo quod dixit: Sapientes facit caecos; noluit dicere: Illuminat caecos, ne et hoc carnaliter intellegeres; sicut illuminatus est a Domino, cuius oculos luto de sputo facto inunxit, et salvum eum fecit : ne tale aliquid sperares, cum de spiritalibus loquitur, ostendit quamdam lucem sapientiae, qua illuminantur caeci. Ergo quomodo illuminantur caeci luce sapientiae, sic solvuntur compediti, sic eriguntur elisi. Unde sumus ergo compediti? unde elisi? Corpus nostrum ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus. Quae sunt compedes nostrae? Mortalitas ipsa. Audi apostolum Paulum, quia et ipse adhuc in hac peregrinatione compeditus erat. Quanta peragravit compeditus iste! Non illi fuerunt graves compedes; cum ipsis compedibus toto orbi Evangelium praedicavit: spiritus caritatis rapuit compedes, et circuivit quantum potuit. Sed tamen quid ait? Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Quid est, dissolvi? A compedibus mortalitatis. Et tamen misericordia adhuc volebat esse in compedibus, propter alios compeditos, quibus ministraret: Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos. Dominus ergo solvit compeditos, id est, ex mortalibus immortales facit. Dominus erigit elisos. Quare elisi sunt? Quia erecti erant. Quare eriguntur? Quia humiliati sunt. Cecidit atque elisus est Adam: ille cecidit, Christus descendit. Quare descendit qui non cecidit, nisi ut levaretur qui cecidit? Dominus sapientes facit caecos; Dominus diligit iustos. Ideo facit iudicium iniuriam accipientibus.

Dei pupilli et Dei vidua sumus.

18. (v 9.] Et qui sunt ipsi iusti? modo quatenus iusti? Quemadmodum habes: Dominus custodit proselytos. Proselyti, advenae sunt. Omnis Ecclesia Gentium, proselyta est. Adventitia enim est ad patres, non de carne eorum nata, sed imitando filia. Dominus tamen custodit, non aliquis homo. Orphanum et viduam suscipiet. Nemo putet quasi pupillum propter haereditatem, aut viduam propter nescio quod negotium suum. Equidem et istis Deus opitulatur, et in omnibus officiis generis humani bonum opus facit, qui pupillo consulit, qui viduam non deserit: sed secundum quemdam modum omnes pupilli sumus, absente patre, non mortuo. Pupillus enim secundum homines, mortuo patre fit. Et si verum quaeratis, fratres, quia anima non moritur, vivunt parentes nostri; et magis absentibus patribus sunt pupilli, qui pupilli sunt: si mali fuerint, in poenis vivunt; si boni fuerint, in requie vivunt: omnia integra sunt Creatori. Tamen nos quamdiu sumus in corpore hoc, et peregrinationis locum incolimus, absens est Pater noster, ad quem clamamus: Pater noster, qui es in coelis. Ideo Ecclesia vidua, quasi absente sponso, absente viro. Veniet ille, qui illam modo protegit, non visus, sed desideratus. Magno enim desiderio rapimur, et amore eius quem non videmus, desideramus. Inhaerebimus amplexibus visi, si nondum visi fide detinemur. Ergo et pupillum et viduam quid voluit intellegi, fratres? Destitutos omni ope et auxilio. Destituta anima in saeculo, ipsa sibi speret adiutorium Dei. Quidquid hic habueris, aurum habes; praesumpsisti inde? Iam non es proselytus, non es orphanus, non in vidua numeraris. Amicum habes: si de illo praesumpseris, et Deum dimiseris, non es destitutus. Habes haec omnia; non inde praesumis, non inde superbis? Pupillus Dei es, et vidua Dei. Suscipit ergo destitutos; hoc dixit: suscipit pupillum, suscipit et viduam.

Noli zelari in peccatores.

19. Et viam peccatorum exterminabit. Quae est via peccatorum? Irridere ista quae dicimus. Quis pupillus? quae vidua? Quod regnum coelorum? et quae poena inferorum? Fabellae istae Christianorum sunt. Ad quod video, ad hoc vivam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Vide ne tales aliquid persuadeant: ne per aurem in cor intrent, spinas inveniant in auribus tuis; qui coeperit sic intrare, punctus abscedat. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Sed forte hic dicturus es: Quare ergo felices sunt? Ecce nec Deum colunt, et omnia mala quotidie committunt; abundant rebus his quibus ego egens laboro. Noli zelari in peccatores. Quid accipiant, vides; quid illis servetur, non vides? Et unde, inquit, video quod non videtur? Omnino habet oculos fides; et maiores oculos, et potentiores et fortiores. Hi oculi neminem deceperunt; hi oculi sint semper in Dominum, ut et ipse evellat de his laqueis pedes tuos. Via peccatorum placet tibi, quia lata est, et multi per illam ambulant; latitudinem eius vides, finem eius non vides. Ecce ubi finitur, praecipitium est; ubi finitur, profunditas quaedam barathri est: laetantes, exspatiantes in ista via, illo fine merguntur. Sed extendere oculos non potes, ut videas ipsum finem: crede ei qui videt. Et quis est homo qui videt? Forte nemo homo; sed Dominus tuus ad te venit, ut crederes Deo. Num enim et Domino Deo tuo non es crediturus, qui ait: Lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ingrediuntur per illam ? Hanc viam exterminabit Dominus; quia ipsa est via peccatorum.

Ama aeternitatem et nullo fine regnabis.

20. (v 10.] Et dum exterminata fuerit via peccatorum, quid nobis restat? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad hoc concludit Psalmus: Et viam peccatorum exterminabit. Et quid tu? Regnabit Dominus in aeternum. Gaude, quia tibi regnabit; gaude, quia tu eris regnum eius. Vide enim et quid sequitur. Es certe civis de Sion, non de Babylonia; id est, non de civitate peritura huius saeculi, sed de Sion ad tempus laborante et peregrinante, in aeternum autem regnatura. Audisti ergo finem; inde es. Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion. O Sion, Deus tuus regnabit in aeternum: numquid sine te regnabit Deus tuus? In generationem et generationem. Bis dixit, quia non potuit semper dicere. Nec putes quia verbis finitis finitur aeternitas. Aeternitas in verbo quatuor syllabis constat, in se sine fine est. Non potuit tibi nisi sic commendari: Deus tuus regnabit in generationem et generationem. Parum dixit: si tota die diceret, angustum esset; si tota vita sua diceret, nonne aliquando conticesceret? Ama aeternitatem; nullo fine regnabis, si finis tibi Christus est. cum quo regnabis in saecula saeculorum. Amen.






Aug. in Psalmos enar. 145