Augustinus, de Trinitate 131

LIBER SECUNDUS

Prooemium. Duo in errore hominum difficillime tolerantur.

201
Cum homines Deum quaerunt et ad intellegentiam Trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt, experti difficultates laboriosas sive in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem 1 sive in ipsa multiplici et multimoda locutione Litterarum sacrarum, ubi mihi non videtur nisi atteri Adam ut Christi gratia glorificata dilucescat, cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate pervenerint, facillime debent ignoscere errantibus in tanti pervestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur: Praesumptio priusquam veritas pateat, et cum iam patuerit praesumptae defensio falsitatis 2. A quibus duobus vitiis nimis inimicis inventioni veritatis et tractationi divinorum sanctorumque Librorum si me, ut precor et spero, Deus defenderit atque muniverit scuto bonae voluntatis 3 suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei sive per Scripturam eius sive per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda ut ipse quaeratur, ipse diligatur qui et illam inspiravit et istam creavit 4. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a perversis 5. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas vel retundit solidissima veritas. Magisque optabo a quolibet reprehendi quam sive ab errante sive ab adulante laudari; nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem 6. Emendabit ergo me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 7.

Regula canonica ad intellegendas Scripturarum locutiones de Christo.

202
Quamobrem quamquam firmissime teneamus de Domino nostro Iesu Christo et per Scripturas disseminatam et a doctis catholicis earundem Scripturarum tractatoribus demonstratam tamquam canonicam regulam quomodo intellegatur Dei Filius et aequalis Patri secundum Dei formam in qua est et minor Patre secundum servi formam quam accepit, in qua forma non solum Patre sed etiam Spiritu Sancto, neque hoc tantum sed etiam se ipso minor inventus est, non se ipso qui fuit sed se ipso qui est quia forma servi accepta formam Dei non amisit, sicut Scripturarum, quae in superiore libro 8 commemoravimus, testimonia docuerunt; sunt tamen quaedam in divinis eloquiis ita posita ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur, utrum ad eam qua intellegimus minorem Filium in assumpta creatura, an ad eam qua intellegimus non quidem minorem esse Filium sed aequalem Patri, tamen ab illo hunc esse Deum de Deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus Deum de Deo; Patrem autem Deum tantum, non "de Deo". Unde manifestum est quod Filius habeat alium de quo sit et cui Filius sit; Pater autem non Filium de quo sit habeat sed tantum cui Pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est et patri filius est; nullus autem pater de filio est quod est sed filio pater est.

Locutiones triplicis sunt generis.

203
Quaedam itaque ita ponuntur in Scripturis de Patre et Filio ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est: Ego et Pater unum sumus 9, et: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 10, et quaecumque talia sunt. Quaedam vero ita ut minorem ostendant Filium propter formam servi, id est propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait: Quoniam Pater maior me est 11, et: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio 12. Nam paulo post consequenter ait: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam Filius hominis est 13. Quaedam porro ita ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur sed tantum quod de Patre sit intimetur, ut est illud: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso 14, et illud: Neque enim potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem 15. Quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens erit ut prior Pater super aquas ambulaverit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et cetera quae Filius in carne apparens inter homines fecit 16, ut possit ea facere qui dixit non posse Filium a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem 17. Quis autem vel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est vita Filii sicut Patris, et tamen de Patre est; et inseparabilis est operatio Patris et Filii, sed tamen ita operari Filio de illo est de quo ipse est, id est de Patre; et ita videt Filius Patrem ut quo eum videt hoc ipso sit Filius 18. Non enim aliud illi est esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem, aut aliud videre operantem quam pariter operari; sed ideo non a se quia non est a se, et ideo quod viderit Patrem quia de Patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit quemadmodum alias ab alio pictas vidit; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit quas animus cogitavit; sed: Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter 19. Et haec eadem dixit et similiter, ac per hoc inseparabilis et par operatio est Patri et Filio, sed a Patre est Filio. Ideo non potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem 20. Ex hac ergo regula qua ita loquuntur Scripturae ut non alium alio minorem sed tantum velint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt tamquam minor Filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores et in his minime eruditi, dum haec secundum formam servi 21 conantur accipere et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est et haec regula qua non minor Filius sed quod de Patre sit intimatur, quibus verbis non inaequalitas sed nativitas eius ostenditur 22.

Quaedam de Filio in Scripturis ita posita sunt ut ambiguum sit quonam referenda.

204
Sunt ergo quaedam in sanctis Libris, ut dicere coeperam, ita posita ut ambiguum sit quonam referenda sint, utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est Filius, an ad illud quod quamvis aequalis tamen quia de Patre sit indicatur. Et mihi quidem videtur si eo modo ambiguum est ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit 23. Nam et ex forma servi potest accipi sicut iam in libro superiore tractavimus, et ex forma Dei in qua sic aequalis est Patri ut tamen de Patre sit. In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita eius, sed ipsa vita Filius est; ita non est aliud Filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina Filius est 24. Ac per hoc sicut id quod dictum est: Dedit Filio vitam 25, non aliud intellegitur quam: "Genuit Filium qui est vita", sic etiam cum dicitur: "Dedit Filio doctrinam", bene intellegitur: "Genuit Filium qui est doctrina"; ut quod dictum est: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, sic intellegatur ac si dictum sit: "Ego non sum a me ipso sed ab illo qui me misit".

Spiritus dicitur non loqui a semetipso, quia a Patre procedit.

205
Nam et de Spiritu Sancto de quo non dictum est: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens 26, ait tamen ipse Dominus: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Post haec verba nisi continuo secutus dixisset: Omnia quaecumque habet Pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis 27, crederetur fortasse ita natus de Christo Spiritus Sanctus quemadmodum ille de Patre. De se quippe dixerat: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit 28; de Spiritu autem Sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur 29, et: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis 30. Sed quia reddidit causam cur dixerit : de meo accipiet (ait enim: Omnia quaecumque habet Pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet 31), restat ut intellegatur etiam Spiritus Sanctus de Patris habere sicut et Filius. Quomodo nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me 32? Procedendo itaque a Patre dicitur non loqui a semetipso; et sicut non ex eo fit ut minor sit Filius quia dixit: Non potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem 33(non enim hoc ex forma servi dixit, sed ex forma Dei, sicut iam ostendimus; haec autem verba non indicant quod minor sit sed quod de Patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit Spiritus Sanctus quia dictum est de illo: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur 34; secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit. Cum vero et Filius de Patre sit, et Spiritus Sanctus a Patre procedat, cur non ambo Filii dicantur nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic autem Spiritus Sanctus nec Filius nec genitus, quia si genitus utique Filius, alio loco, si Deus donaverit et quantum donaverit, disseremus 35.

A Patre clarificatus Filius minor Patre non est.

206
Verumtamen hic evigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt quasi ad demonstrandum Patrem Filio maiorem, quia dixit Filius: Pater, clarifica me 36. Ecce et Spiritus Sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea Spiritus Sanctus glorificat Filium quia de Filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet Pater 37 ipsius sunt, manifestum est quia cum Spiritus Sanctus glorificat Filium, Pater glorificat Filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet Pater non tantum Filii sed etiam Spiritus sSncti sunt quia potens est Spiritus Sanctus glorificare Filium quem glorificat Pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et Filius glorificet Patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram 38. Sane caveant ne putetur Spiritus Sanctus maior ambobus quia glorificat Filium quem glorificat Pater, ipsum autem nec a Patre nec a Filio glorificari scriptum est 39.

Filius et Spiritus non minores, quia missi.

207
Sed in his convicti ad illud se convertunt ut dicant: "Maior est qui mittit quam qui mittitur". Proinde maior est Pater Filio quia Filius a Patre se missum assidue commemorat 40, maior est et Spiritu Sancto quia de illo dixit Iesus: Quem mittet Pater in nomine meo 41; et Spiritus Sanctus utroque minor est quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus, et Filius cum dicit: Si autem abiero, mittam eum ad vos 42. Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit Filius. Ego, inquit, a Patre exii et veni in hunc mundum 43, ergo a Patre exire et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse Evangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit?, deinde coniungit: In sua propria venit 44, illuc utique missus est quo venit. At si in hunc mundum missus est quia exiit a Patre et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in Propheta Deum dicere: Caelum et terram ego impleo 45, si de Filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intellegi vel Prophetis vel in Prophetis locutum), quo missus est nisi illuc ubi erat? ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de Patre dictum est, ubi esse potuit sine Verbo suo et sine Sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 46? Sed neque sine Spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est Deus, ubique est etiam Spiritus eius. Illuc ergo et Spiritus Sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo eat a facie Dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades 47; ubique volens intellegi praesentem Deum, prius nominavit Spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab Spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam 48?

Filius, quod de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit.

208
Quocirca si et Filius et Spiritus Sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio sive Filii sive Spiritus Sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 49. Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum privationem virginitatis sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat 50; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit 51. Proinde mitti a Patre sine Spiritu Sancto non potuit, non solum quia intellegitur Pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine Spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur virgini Mariae quaerenti ab Angelo: Quomodo fiet istud? Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 52; et Matthaeus dicit: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 53; quamquam et apud Isaiam prophetam ipse Christus intellegitur de adventu suo futuro dicere: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius 54.

Etiam a se ipso Filius missus.

209
Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse Filium, quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est qua creante omnia creantur. "Et quomodo iam", inquit, "Pater eum misit si ipse se misit?". Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum Pater sanctificavit si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis: "Quia blasphemat" quoniam dixi: Filius Dei sum 55; alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum 56. Item quaero quomodo eum Pater tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 57. Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me 58. Credo respondebit si haec probe sapit quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex virgine nativitatem in qua Filius intellegitur missus una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu Sancto de quo aperte dicitur: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 59. Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit Deus Filium suum 60? Iussit ut veniret, atque ille iubenti obtemperans venit? An rogavit? An tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est; Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater verbo misit, a Patre et Verbo eius factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione ut putet temporale verbum a Patre factum esse ut aeternus Filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum et Deus erat, in ipsa scilicet Sapientia Dei sine tempore erat quo tempore illam in carne apparere 61 oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset Verbum, et Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum; sine ullo tempore in ipso Verbo erat quo tempore Verbum caro fieret et habitaret in nobis 62. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere 63, id est factum in tempore ut incarnatum Verbum hominibus appareret; quod in ipso Verbo sine tempore erat, in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna Dei Sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a Patre et Filio factum esset ut in carne Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit; misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, et propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili eundem Filium visibilem faciendo misisse eum dictus est 64, qui si eo modo visibilis fieret ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur 65, ita missus a Patre intellegeretur Filius ut tantum missus non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est ab invisibili Patre cum invisibili Filio idem ipse Filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a me ipso non veni? Iam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est: Ego non iudico quemquam 66.

Operatio visibiliter expressa est missio Spiritus Sancti.

210
Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de Spiritu Sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur Spiritus Sanctus, sive cum super ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit 67, sive cum decem diebus peractis post eius ascensionem die Pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum 68. Haec operatio visibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio Spiritus Sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse invisibilis et incommutabilis est sicut Pater et Filius, sed ut exterioribus visis hominum corda commota a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis converterentur.

Non sic assumpta est creatura in qua appareret Spiritus Sanctus, sicut forma servi a Filio. Aliud Verbum in homine aliud Verbum homo.

211
Ideo autem nusquam scriptum est quod Deus Pater maior sit Spiritu Sancto, vel Spiritus Sanctus minor Deo Patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret Spiritus Sanctus sicut assumptus est Filius hominis in qua forma ipsius Verbi Dei persona praesentaretur; non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis 69; non utique quod amplius habebat Verbum, ut esset quam ceteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro; id est aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est 70, sicut et illud: Et videbit omnis caro pariter salutare Dei 71. Non enim sine anima vel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur "Omnis homo". Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret Spiritus Sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex virgine Maria 72. Neque enim columbam beatificavit Spiritus, vel illum flatum vel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum; aut vero mutabilis et convertibilis est natura Spiritus Sancti ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter verteretur sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura serviente creatori et ad nutum eius 73 incommutabiliter in se ipso permanentis ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat,. mutata atque conversa 74. Proinde quamquam illa columba Spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare 75, ut ostenderet per illum ignem Spiritum demonstratum sicut per columbam; non tamen ita possumus dicere Spiritum Sanctum et Deum et columbam aut et Deum et ignem, sicut dicimus Filium et Deum et hominem nec sicut dicimus Filium Agnum Dei, non solum Ioanne Baptista dicente: Ecce Agnus Dei 76, sed etiam Ioanne Evangelista vidente Agnum occisum in Apocalypsi 77. Illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas sed in spiritu per spiritales imagines corporum. Columbam vero illam et ignem oculis viderunt 78, quicumque viderunt. Quamquam de igne disceptari potest utrum oculis an spiritu visus sit propter verba sic posita; non enim ait: "Viderunt linguas divisas velut ignem", sed: Visae sunt eis 79. Non autem sub eadem significatione solemus dicere: "Visum est mihi", qua dicimus: "Vidi". Et in illis quidem spiritalibus visis imaginum corporalium solet dici et "Visum est mihi" et Vidi, in istis vero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur non solet dici "Visum est mihi" sed: Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio quomodo visus sit, utrum intus in spiritu tamquam foris, an vere foris coram oculis carnis; de illa vero columba quae dicta est corporali specie descendisse nullus umquam dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus Filium petram (scriptum est enim: Petra autem erat Christus 80), ita possumus dicere Spiritum columbam vel ignem. Illa enim petra iam erat in creatura et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat, sicut lapis ille quem Iacob positum ad caput etiam unctione ad significandum Dominum assumpsit 81; sicut Isaac Christus erat cum ad se immolandum ligna portabat 82. Accessit istis actio quaedam significativa iam exsistentibus; non autem sicut illa columba et ignis ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi videntur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi 83, et illi columnae quam populus in heremo sequebatur 84, et fulguribus ac tonitribus quae fiebant cum Lex daretur in monte 85. Ad hoc enim rerum illarum corporalis exstitit species ut aliquid significaret atque praeteriret.

Pater non dicitur missus.

212
Propter has ergo corporales formas quae ad eum significandum et sicut humanis sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt missus dicitur etiam Spiritus Sanctus; non tamen minor Patre dictus est sicut Filius propter formam servi, quia illa forma servi inhaesit ad unitatem personae, illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt et esse postea destiterunt. Cur ergo non et Pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi et columnam nubis vel ignis et fulgura in monte et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum Patribus teste Scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem Filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus cum ex femina factus est, sicut dicit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere 86, quandoquidem et antea mittebatur cum per illas creaturae mutabiles formas Patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus nisi cum Verbum caro factum est 87, cur missus dicitur Spiritus Sanctus cuius nulla talis incorporatio facta est? Si vero per illa visibilia quae in Lege et Prophetis commendantur nec Pater nec Filius sed Spiritus Sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc dicitur missus cum illis modis et antea mitteretur?

Quaesita tria.

213
In huius perplexitate quaestionis primum Domino adiuvante quaerendum est utrum Pater an Filius an Spiritus Sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus Sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur Deus unus et solus 88, id est ipsa Trinitas, per illas creaturae formas Patribus apparuerit. Deinde quodlibet horum inventum visumve fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua Deus sicut tunc oportuisse iudicavit humanis ostenderetur aspectibus, an Angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona Dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes 89 secundum attributam sibi a Creatore potentiam. Postremo videbimus id quod quaerere institueramus, utrum Filius et Spiritus Sanctus et antea mittebantur, et si mittebantur, quid inter illam missionem et eam quam in Evangelio legimus 90 distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum vel Filius factus esset ex Maria virgine vel cum Spiritus Sanctus visibili specie sive in columba sive in igneis linguis apparuit 91.

Quaesitum primum: an una persona vel tota invisibilis Trinitas apparuit in Vetere Testamento.

214
Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam Verbi Dei atque Sapientiam quae in se ipsa manens innovat omnia 92, quem unicum Filium Dei dicimus, non solum mutabilem verum etiam visibilem esse putaverunt. Hi enim multum crassum cor 93 divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritalis, cumque etiam ipsa facta sit nec per alium fieri potuerit nisi per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil 94, quamvis sit mutabilis, non est tamen visibilis. Quod illi de Verbo ipso atque ipsa Dei Sapientia per quam facta est anima crediderunt, cum sit illa non invisibilis tantum, quod et anima est, sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas eius commemorata est ut diceretur: In se ipsa manens innovat omnia 95. Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum Scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes adhibent Pauli apostoli sententiam, et quod dictum est de uno solo Deo in quo ipsa Trinitas intellegitur, tantum de Patre, non et de Filio et de Spiritu Sancto dictum accipiunt: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum 96, et illud alterum: Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest 97. Haec quemadmodum intellegenda sint iam satis nos disseruisse arbitror.

Contra eos qui credebant solum Patrem immortalem et invisibilem.

215
Verum illi qui ista non de Filio nec de Spiritu Sancto sed tantum de Patre accipi volunt, dicunt visibilem Filium non per carnem de Virgine assumptam sed etiam antea per se ipsum. "Nam ipse", inquiunt,, "apparuit oculis Patrum". Quibus si dixeris: "Quomodo ergo visibilis per se ipsum Filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet vobis quod tantummodo de Patre vultis intellegi quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem? Nam si propter carnem susceptam mortalis est Filius, propter hanc sinite ut sit et visibilis". Respondent nec propter hanc se mortalem Filium dicere, sed sicut et ante visibilem ita et ante mortalem. Nam si propter carnem Filium dicunt esse mortalem, iam non Pater sine Filio solus habet immortalitatem quia et Verbum eius per quod omnia facta sunt habet immortalitatem. Neque enim quia carnem assumpsit mortalem ideo amisit immortalitatem suam quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit ut cum corpore moreretur dicente ipso Domino: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 98. Aut vero etiam Spiritus Sanctus carnem assumpsit (de quo utique sine dubio turbabuntur). Si propter carnem mortalis est Filius, quomodo accipiant Patrem tantummodo sine Filio et sine Spiritu Sancto habere immortalitatem quandoquidem Spiritus Sanctus non assumpsit carnem? Qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est Filius; si autem habet Spiritus Sanctus immortalitatem, non de Patre tantummodo dictum est: Qui solus habet immortalitatem. Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem Filium posse convincere, quia ipsa mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur 99, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat mortale deprehenditur. "Quia itaque", inquiunt, "antequam natus esset Filius Dei de virgine Maria, ipse apparuit Patribus nostris non in una eademque specie sed multiformiter, aliter atque aliter, et visibilis est per se ipsum quia nondum carne assumpta substantia eius conspicua mortalibus oculis fuit, et mortalis in quantum mutabilis. Ita et Spiritus Sanctus qui alias columba, alias ignis apparuit" 100. "Unde non Trinitati", aiunt, "sed singulariter et proprie Patri tantummodo convenit quod dictum est: Immortali, invisibili, soli Deo 101, et: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest" 102.

Pacifico studio quaerenda veritas.

216
Omissis ergo istis qui nec animae substantiam invisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius Dei, id est Patris et Filii et Spiritus Sancti, non solum invisibilem verum et incommutabilem permanere substantiam ac per hoc in vera et sincera immortalitate consistere; nos qui numquam apparuisse corporeis oculis Deum nec Patrem nec Filium nec Spiritum Sanctum dicimus nisi per subiectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pacifico studio requiramus parati corrigi si fraterne ac recte reprehendimur, parati etiamsi ab inimico vera tamen dicente mordemur; utrum indiscrete Deus apparuerit Patribus nostris antequam Christus veniret in carne, an aliqua ex Trinitate Persona, an singillatim quasi per vices.

Utrum loquebatur cum Adam aliqua ex Trinitate persona, an indiscrete ipsa Trinitas?

217
Ac primum in eo quod in Genesi scriptum est locutum Deum cum homine quem de limo finxerat 103, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur ista tractamus, in specie hominis videtur Deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est vocem Dei audivisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, Deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audivi vocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum 104. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis Dei deambulatio et collocutio nisi in specie humana non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi deambulasse dictus est Deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse visibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie Dei. Quis erat ergo ille? Utrum Pater an Filius an Spiritus Sanctus? An omnino Deus indiscrete ipsa Trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa Scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille videtur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux 105, et: Fiat firmamentum 106, et cetera per illos singulos dies, quem Deum Patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim per Verbum suum fecit, quod Verbum eius unicum Filium eius secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo Deus Pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi 107 peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus voluit quemadmodum voluit per subiectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte Scriptura transiret, et cum Patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per Verbum fecisse commemoratur 108, iam Filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans.

Res occulta est.

218
Qui ergo habet vires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat vel posse etiam Patrem vel non posse nisi Filium et Spiritum Sanctum per creaturam visibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc Scripturae testimonium attinet ubi Deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis Deum videre non evidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando vetitum cibum gustaverunt 109; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quemdam locum illa Scriptura insinuat, deambulare ibi Deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo nec aliquam formam videret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie Dei 110, continuo sequitur ut soleret eius faciem videre. Quid si enim non quidem videre ipse poterat sed videri ipse metuebat ab eo cuius vocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit Deo: A facie tua abscondam me 111, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem Dei corporeis oculis in qualibet forma visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque loquentis audisset 112. Cuiusmodi autem loquela tunc Deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est, et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia Dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam Dei Patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea voce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens 113 apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit 114 et in illa ubi ad Patrem de sua glorificatione, clamavit eique responsum est: Et clarificavi et iterum clarificabo 115; non quia fieri potuit vox sine opere Filii et Spiritus sancti (Trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea vox facta est quae solius personam Patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex virgine Maria Trinitas operata est sed solius Filii persona est, visibilem namque Filii solius personam invisibilis Trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas voces factas ad Adam non solum a Trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem Trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi Patris accipere ubi dictum est: Hic est Filius meus dilectus 116; neque enim Iesus etiam Spiritus Sancti filius aut etiam suus Filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: Et clarificavi et iterum clarificabo, non nisi Patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam Domini vocem qua dixerat: Pater, clarifica Filium tuum, quod non potuit dicere nisi Deo Patri tantum non et Spiritui Sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit Dominus Deus ad Adam 117, cur non ipsa Trinitas intellegatur, nihil dici potest.

Visio Abrahae.

219
Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui 118, non est apertum utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et visus est Dominus Abrahae et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc 119. Sed nec ibi expressum est in qua specie visus ei sit Dominus, aut utrum Pater an Filius an Spiritus Sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant Filium visum esse Abrahae quia non scriptum est: "Visus est ei Deus", sed: Visus est ei Dominus 120; tamquam enim proprie videtur Filius Dominus vocari dicente Apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra sicuti sunt dii multi et Domini multi, nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum 121. Sed cum et Deus Pater multis locis inveniatur Dominus dictus sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te 122, et illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam 123; cum etiam Spiritus Sanctus Dominus dictus inveniatur ubi Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est 124, et ne quisquam arbitraretur Filium significatum et ideo dictum Spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas 125; Spiritum autem Domini Spiritum Sanctum esse nemo dubitaverit. Neque hic ergo evidenter apparet utrum aliqua ex Trinitate Persona an Deus ipse Trinitas, de quo uno Deo dictum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 126, visus fuerit Abrahae 127. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit 128. Sic tamen Scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: "Visi sunt ei tres viri", sed: Visus est ei Dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit visus Dominus attexit narrationem de tribus viris quos Abraham per pluralem numerum invitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem Dominum dicit Scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, Dominus Abrahae 129. Invitat ergo et pedes lavat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum Domino Deo sive cum ei promittitur filius sive cum ei Sodomis imminens interitus indicatur.

Cum tres visi sunt, cur non accipiamus insinuatam Trinitatis aequalitatem?

220
Non parvam neque transitoriam considerationem postulat iste Scripturae locus. Si enim vir unus visus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de Virgine nasceretur per suam substantiam visibilem Filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam "De Patre", inquiunt, "dictum est: Invisibili soli Deo 130". Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inventus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma Dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo? Numquid enim iam semetipsum exinanierat formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo 131, cum hoc quando fecerit per partum Virginis noverimus? Quomodo igitur antequam hoc fecisset ut vir unus apparuit Abrahae? An illa forma vera non erat? Possem ista quaerere si unus vir apparuisset Abrahae idemque Dei Filius crederetur. Cum vero tres visi sunt nec quisquam in eis vel forma vel aetate vel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem atque in tribus Personis unam eamdemque substantiam?

221
Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum Dominum Dei Filium intellegendum, duos autem illos Angelos eius quia cum tres visi sint, uni Domino illic loquitur Abraham, sancta Scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos Angelos dicit venisse ad Loth in quibus et ille vir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberari ad unum Dominum loquitur 132. Sic enim sequitur Scriptura dicens: Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum 133.

Visio Loth.


Venerunt autem duo Angeli in Sodomis vespere 134. Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum Dominum singulariter appellavit. "Forte", inquit aliquis, "unum ex tribus agnoscebat Dominum, alios autem duos Angelos eius". Quid sibi ergo vult quod consequenter dicit Scriptura: Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum 135. Venerunt autem duo Angeli in Sodomis vespere 136? An forte ille unus abscesserat qui Dominus cognoscebatur in tribus, et duos Angelos qui cum illo erant ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia videamus. Venerunt, inquit, duo Angeli in Sodomis vespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum vidisset eos Loth, surrexit in obviam illis et adoravit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri 137. Hic manifestum est et duos Angelos fuisse et in hospitium pluraliter invitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur.

222
Sed rursus movet quia nisi Angeli Dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tali humanitate indigentibus et hospitium praebetur et victus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; Angeli ambo dicuntur; pluraliter invitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Salvans salva animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac universa regione; in montem vade et ibi salvaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, Domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam 138, et cetera. Quid est hoc: Dixit ad eos: Rogo, Domine, si iam ille discesserat qui Dominus erat et Angelos miserat? Cur dicitur: Rogo, Domine, et non, "Rogo, domini"? Aut si unum ex eis voluit appellare, cur ait Scriptura: Dixit autem Loth ad eos: Rogo, Domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in plurali numero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus compellantur, unius substantiae unum Dominum Deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et Filii, an Patris et Spiritus Sancti, an Filii et Spiritus Sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de Filio et de Spiritu Sancto dicimus. Nam Patrem missum nusquam Scripturarum nobis occurrit.

Visio in rubo.

223
Moyses autem quando ad populum Israel ex Aegypto educendum 139 missus est, sic ei Dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oves in desertum et venit in montem Dei Horeb. Apparuit autem illi Angelus Domini in flamma ignis de rubo. Et vidit quia in rubo arderet ignis, rubus vero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo et videbo visum istud quod tam magnum vidi quoniam non comburitur rubus. Cum ergo vidit Dominus quia venit videre, clamavit eum Dominus de rubo dicens: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 140. Et hic primo Angelus Domini dictus est deinde Deus. Numquid ergo Angelus est Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Potest ergo recte intellegi ipse Salvator de quo dicit Apostolus: Quorum Patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 141. Qui ergo super omnia est Deus benedictus in saecula non absurde etiam hic ipse intellegitur Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob. Sed cur prius Angelus Domini dictus est cum de rubo in flamma ignis apparuit 142? Utrum quia unus ex multis Angelis erat sed per dispensationem personam Domini sui gerebat, an assumptum erat aliquid creaturae quod ad praesens negotium visibiliter appareret et unde voces sensibiliter ederentur quibus praesentia Domini per subiectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis sicut oportebat exhiberetur? Si enim unus ex Angelis erat, quis facile affirmare possit utrum ei Filii persona nuntianda imposita fuerit an Spiritus Sancti an Dei Patris an ipsius omnino Trinitatis qui est unus et solus Deus, ut diceret: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 143? Neque enim possumus dicere Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob Filium Dei esse et Patrem non esse. Aut Spiritum Sanctum aut ipsam Trinitatem quam credimus et intellegimus unum Deum audebit aliquis negare Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob? Ille enim non est illorum patrum Deus qui non est Deus. Porro si non solum Pater Deus est, sicut omnes etiam haeretici concedunt, sed etiam Filius quod velint nolint coguntur fateri dicente Apostolo: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula 144, et Spiritus Sanctus dicente ipso Apostolo: Clarificate ergo Deum in corpore vestro 145 cum supra diceret: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus Sancti est quem habetis a Deo 146? et hi tres unus Deus 147 sicut catholica sanitas credit, non satis elucet quam in Trinitate personam, et utrum aliquam an ipsius Trinitatis gerebat ille Angelus, si unus ex ceteris Angelis erat. Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est quae humanis et oculis appareret et auribus insonaret et appellaretur et Angelus Domini et Dominus et Deus, non potest hic Deus Pater intellegi, sed aut Filius aut Spiritus Sanctus, quamquam Spiritum Sanctum alicubi Angelum dictum non recolam. Sed ex opere possit intellegi; dictum enim de illo est: Quae ventura sunt annuntiabit vobis 148, et utique Angelus graece, latine Nuntius interpretatur. De Domino autem Iesu Christo evidentissime legimus apud Prophetam quod magni consilii Angelus 149 dictus sit, cum et Spiritus Sanctus et Dei Filius sit Deus et Dominus Angelorum.

Visio in columna nubis et ignis.

224
Item in exitu de Aegypto 150 filiorum Israel scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis et ostendebat illis viam, nocte autem in columna ignis; et non deficiebat columna nubis die et columna ignis nocte ante populum 151. Quis et hic dubitet per subiectam creaturam eamdemque corpoream non per suam substantiam Deum oculis apparuisse mortalium? Sed utrum Patrem an Filium an Spiritum Sanctum an ipsam Trinitatem unum Deum similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et maiestas Domini apparuit in nube, et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Exaudivi murmur filiorum Israel 152, et cetera.

Visio in Sina.

225
Iam vero de nubibus et vocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset Deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus vehementer; fiebant autem voces tubae prodeuntes fortiter valde. Moyses loquebatur et Deus respondebat ei voce 153. Et paulo post data Lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus videbat voces et lampadas et voces tubae et montem fumantem 154. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, et dixit Dominus ad Moysen 155, et cetera. Quid hinc dicam nisi quod nemo tam vecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi Verbi et Sapientiae Dei quod est Christus vel Spiritus sancti esse substantiam? Nam de Patre Deo nec Ariani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente Creatori 156 facta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus 157, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse Filium Dei quem delirantes haeretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest videri non modo Sapientia Dei quod est Christus, sed vel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est: de senioribus Israel quia viderunt locum ubi steterat Deus Israel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli 158, propterea credendum est Verbum et Sapientiam Dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter 159, et ita esse mutabile Verbum Dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet Dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia visibilia et sensibilia ad significandum invisibilem atque intellegibilem Deum, non solum Patrem sed et Filium et Spiritum Sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 160; quamvis invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas 161.

Si hic una ex Trinitate persona potest intellegi, cur non Spiritum Sanctum potius intellegimus?

226
Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina video quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum Deus Trinitas an Pater an Filius an Spiritus Sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter coniectare conceditur, si una ex Trinitate Persona potest intellegi, cur non Spiritum Sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito Dei scripta dicitur 162, quo nomine Spiritum Sanctum in Evangelio significari novimus 163. Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione Paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte sina, sicut post Domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et venit promissus a Filio Dei Spiritus Sanctus. Et in ipso eius adventu, quem in Apostolorum Actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum 164, quod Exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset in eum Deus in igne 165, et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis Domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel 166. Aut si haec ideo facta sunt quia nec Pater nec Filius illic eo modo praesentari poterant sine Spiritu Sancto quo ipsam Legem scribi oportebat, Deum quidem non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex Trinitate Personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus.

Deum ipsum Moyses non vidit.

227
Est etiam quo plerique moveri solent quia scriptum est: Et locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum 167, cum paulo post dicat idem Moyses: Si ergo inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec 168, et paulo post iterum: Dixitque Moyses ad Dominum: Ostende mihi maiestatem tuam 169. Quid est hoc quod in omnibus quae supra fiebant Deus videri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est non per creaturam sed per se ipsum visibilis Filius Dei, et quod intraverat in nebulam Moyses 170 ad hoc intrasse videbatur ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus verba Dei tamquam eius faciem contemplatus audiret? Et quomodo dictum est: Locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum 171? Ecce idem dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste 172. Noverat utique quod corporaliter videbat, et veram visionem Dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in vocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed Deum Patrem quis corporeis oculis videt? Et quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia 173, quis corporeis oculis videt? Et Spiritum sapientiae quis corporeis oculis videt? Quid est autem: Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te 174, nisi "ostende mihi substantiam tuam"? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta vel dicta sunt substantiam Dei oculis eius fuisse conspicuam; cum vero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque visibiliter apparuerant non creaturam Deo servientem sed hoc ipsum quod Deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium?

228
Et hic quidem quod postea Dominus dicit ad Moysen: Non poteris videre faciem meam et vivere; non enim videbit homo faciem meam et vivet. Et ait Dominus: Ecce locus penes me, et stabis super petram statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca petrae. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi 175.

Posteriora Dei, Caro Christi.


Non incongruenter ex persona Domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de Virgine natus est et mortuus et resurrexit, sive propter postremitatem mortalitatis posteriora 176 dicta sint, sive quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa Dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis Deo Patri 177, quod nemo utique potest videre et vivere 178; sive quia post hanc vitam in qua peregrinamur a Domino 179 et ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam 180, videbimus facie ad faciem 181 sicut dicit Apostolus. De hac enim vita in Psalmis dicitur: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 182 et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 183. In qua vita etiam secundum Ioannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 184; quod utique post hanc vitam intellegi voluit cum mortis debitum solverimus et resurrectionis promissum receperimus, sive quod etiam nunc in quantum Dei Sapientiam per quam facta sunt omnia 185 spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo 186. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis 187? Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem Sapientiae Dei, videre et vivere 188. Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente 189; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 190. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem Dei qua praecipue flagrabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut sim inveniens gratiam ante te 191, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec 192. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a Domino et per fidem ambulamus non per speciem 193, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet Ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 194. Tanto enim certius diligimus quam videre desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus 195.

In ipsa Carne fides resurrectionis eius nos salvos facit.

229
Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius salvos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris 196, et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 197. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis Domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri 198 quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non vult nisi cum transierit videri posteriora sua ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum verbum dicitur quod transitum interpretamur. Unde et Ioannes Evangelista dicit: Ante diem autem festum Paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat de hoc mundo ad Patrem 199.

In Ecclesia catholica tantum posteriora Dei videt qui credit in resurrectionem Christi.

230
Hoc autem qui credunt nec tamen in Catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum vident posteriora Domini. Quid enim sibi vult quod ait Dominus: Ecce locus est penes me, et stabis super petram 200? Quis locus terrenus est penes Dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes Dominum qui attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 201, et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia 202? Sed videlicet intellegitur locus penes eum in quo statur super petram ipsa Ecclesia catholica ubi salubriter videt Pascha Domini, id est transitum Domini 203, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabis, inquit, super petram statim ut transiet mea maiestas 204. Re vera enim statim ut transiit maiestas Domini in clarificatione Domini qua resurgens ascendit ad Patrem solidati sumus super petram 205. Et ipse petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negaverat 206, iam quidem praedestinatione positus in specula petrae sed adhuc manu Domini sibi superposita ne videret. Posteriora enim eius visurus erat et nondum ille transierat utique a morte ad vitam 207; nondum resurrectione clarificatus erat.

Multi Israelitae post resurrectionem Domini crediderunt in eum.

231
Nam et quod sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc videbis posteriora mea 208. Multi Israelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem Domini crediderunt in eum, tamquam iam videntes posteriora eius remota manu eius ab oculis suis. Unde et Isaiae talem prophetiam Evangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum grava 209. Denique in Psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua 210; die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putaverunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut eius posteriora viderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere 211, compuncti sunt dolore poenitentiae 212 ut fieret in baptizatis quod in capite Psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 213. Propterea cum dictum esset: Gravata est super me manus tua 214, tamquam Domino transeunte ut iam removeret manum et viderentur posteriora eius, sequitur vox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis Domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit, in aerumnam dum confringeretur spina. Peccatum meum cognovi et iniustitiam meam non operui. Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei 215. Neque enim tanto carnis nubilo debemus involvi ut putemus faciem quidem esse Domini invisibilem, dorsum vero visibile, quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter apparuit; in forma autem Dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut Verbum Dei et Sapientia Dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie vel motione sive loco sive tempore commutetur.

Nimis temerarium dicere Deum Patrem numquam Patribus per aliquas visibiles formas apparuisse.

232
Quapropter si in illis vocibus quae fiebant in Exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus Dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias Spiritus Sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut Deus Pater numquam tali aliqua specie Patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus non evidenter nominato et designato in eis vel Patre vel Filio vel Spiritu Sancto, sed tamen per quasdam valde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere Deum Patrem numquam Patribus aut Prophetis per aliquas visibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate Trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, invisibili soli Deo 216, et: Quem nemo hominum vidit nec videre potest 217; quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili ubi et Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus et solus Deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem Deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes Deum.

Visio Danielis.

233
Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit Antiquus dierum, a quo Filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regnum 218, ab illo scilicet qui ei dicit in Psalmis: Filius meus es tu; ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius 219. Si ergo Danieli et Pater dans regnum et Filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt: Patrem numquam visum esse Prophetis et ideo solum debere intellegi invisibilem, quem nemo hominum vidit nec videre potest 220? Ita enim narravit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et Vetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deserviebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium collocavit, et libri aperti sunt 221, et cetera. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in visu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi Filius hominis veniens erat, et usque ad Veterem dierum pervenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regnum eius non corrumpetur 222. Ecce Pater dans et Filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili specie, non ergo inconvenienter creditur etiam Deus Pater eo modo solere apparere mortalibus.

Obiectio.

234
Nisi forte aliquis dicet ideo non esse visibilem Patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem Filium visibilem et Spiritum Sanctum quia Moyses illa omnia vigilans viderit. Quasi vero Verbum et Sapientiam Dei viderit Moyses carnalibus oculis, aut videri spiritus vel humanus potest qui carnem istam vivificat vel ipse corporeus qui ventus dicitur 223, quanto minus ille Spiritus Dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabili excellentia divinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeat dicere Filium et Spiritum Sanctum etiam vigilantibus hominibus esse visibilem, Patrem autem non nisi somniantibus? Quomodo ergo de Patre solo accipiunt: Quem nemo hominum vidit nec videre potest 224? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per visa somniantium non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis vigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti possit ostendi, sed non solum Patris verum etiam Filii et Spiritus Sancti? Et certe qui vigilantium visis moventur ut non Patrem sed tantum Filium vel Spiritum Sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum Paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam Patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe vigilanti et ministranti, cum Scriptura praemisisset dicens: Visus est Dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt viri 225, quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?

Natura Dei invisibilis, sed tres Personas corporali specie significationem sui dare potuisse credendum est.

235
Quapropter quoniam in illa tripertita nostra distributione primum quaerere instituimus utrum Pater an Filius an Spiritus Sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus Sanctus; an sine ulla distinctione Personarum sicut dicitur Deus unus et solus, id est ipsa Trinitas, per illas creaturae formas Patribus apparuerit; interrogatis quae potuimus quantum sufficere visum est sanctarum Scripturarum locis 226, nihil aliud, quantum existimo, divinorum sacramentorum modesta et cauta consideratio persuadet nisi ut temere non dicamus quaenam ex Trinitate Persona cuilibet Patrum vel Prophetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura vel substantia vel essentia vel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest. Per subiectam vero creaturam non solum Filium vel Spiritum Sanctum sed etiam Patrem corporali specie sive similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint 227, ne immoderatius progrediatur secundi huius voluminis longitudo, ea quae restant in consequentibus videamus.


Augustinus, de Trinitate 131