Augustinus, de Trinitate



DE TRINITATE LIBRI QUINDECIM


100
PROLOGUS

DOMINO BEATISSIMO, ET SINCERISSIMA CARITATE VENERANDO, SANCTO FRATRI ET CONSACERDOTI PAPAE AURELIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

De Trinitate quae Deus summus et verus est libros iuvenis inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem et retractatos ut mea dispositio fuerat expolirem. Non enim singillatim sed omnes simul edere ea ratione decreveranm quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (qui priusquam vellem ad quosdam illorum pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus opus tam laboriosum adiuvante Domino terminare curavi, eosque emendatos non ut volui sed ut potui, ne ab illis qui subrepti iam in manus hominum exierant plurimum discreparent, Venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, describendos le legendosque permisi. In quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parva, sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint emendabunt. Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorumdem librorum iubeas anteponi. Ora pro me.

LIBER PRIMUS

Scribit adversus eos, qui ratione abutentes fidem corrumpunt. De Deo errores tres.

101
Lecturus haec quae de Trinitate disserimus, prius oportet ut noverit, stilum nostrum adversus eorum vigilare calumnias, qui fidei contemnentes initium 1, immaturo et perverso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus sive per sensus corporeos experta notaverunt, sive quae natura humani ingenii et diligentiae vivacitate vel artis adiutorio perceperunt, ad res incorporeas et spiritales transferre conantur ut ex his illas metiri atque opinari velint. Sunt item alii qui secundum animi humani naturam vel affectum de Deo sentiunt, si quid sentiunt, et ex hoc errore cum de Deo disputant sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt 2. Est item aliud hominum genus, eorum qui universam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam quae Deus est erigant intentionem; sed mortalitatis onere praegravati cum et videri volunt scire quod nesciunt et quod volunt scire non possunt 3, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intellegentiae vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam quam mutare defensam. Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae proposui 4; et eorum scilicet qui secundum corpus de Deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritalem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus neque secundum spiritalem creaturam, et tamen de Deo falsa existimant 5, eo remotiores a vero quo id quod sapiunt nec in corpore reperitur nec in facto et condito spiritu nec in ipso Creatore. Qui enim opinatur Deum, verbi gratia, candidum vel rutilum, fallitur; sed tamen haec inveniuntur in corpore. Rursus qui opinatur Deum nunc obliviscentem, nunc recordantem vel si quid huiusmodi est, nihilominus in errore est 6; sed tamen haec inveniuntur in animo. Qui autem putant eius esse potentiae Deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant quod non solum Deus ita non est sed nec spiritalis nec corporalis creatura. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit 7.

Sancta Scriptura nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus intellectus noster ad divina assurgeret.

102
Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta Scriptura parvulis congruens nullius generis rerum verba vitavit ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus corporalibus sumptis usa est cum de Deo loqueretur, velut cum ait: In tegmine alarum tuarum protege me 8. Et de spiritali creatura multa transtulit quibus significaret illud quod ita non esset sed ita dici opus esset, sicuti est: Ego sum Deus zelans 9, et: Poenitet me hominem fecisse 10. De rebus autem quae omnino non sunt non traxit aliqua vocabula quibus vel figuraret locutiones vel spissaret aenigmata. Unde perniciosius et inanius evanescunt qui tertio illo genere erroris a veritate secluduntur hoc suspicando de Deo quod neque in ipso neque in ulla creatura inveniri potest 11. Rebus enim quae in creatura reperiuntur solet Scriptura divina velut infantilia oblectamenta formare quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda pro suo modulo tamquam passibus moveretur affectus. Quae vero proprie de Deo dicuntur, quae in nulla creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura divina, sicut illud quod dictum est ad Moysen: Ego sum qui sum, et: Qui est misit me ad vos 12. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intellegi, non id utique diceret. Et illud quod ait Apostolus: Qui solus habet immortalitatem 13. Cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura quoniam solius Creatoris est. Hoc est Iacobus dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio 14. Hoc et David: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es 15.

Fide nutrimur ut ad divina capienda habiles efficiamur.

103
Proinde substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem 16, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est. Et ideo est necessaria purgatio mentis nostrae qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit 17; qua nondum praediti fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur itinera ducimur. Unde Apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos 18. Eum tamen, quamvis iam gratia eius renatis sed adhuc carnalibus et animalibus, tamquam parvulis in Christo, non ex divina virtute in qua aequalis est Patri sed ex humana infirmitate ex qua crucifixus est, commendavit 19. Ait namque: Neque enim iudicavi me scire aliquid in vobis nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate et in timore et tremore multo fui apud vos 20. Et paulo post eis dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis 21. Hoc cum dicitur quibusdam irascuntur et sibi contumeliose dici putant, et plerumque malunt credere eos potius a quibus hoc audiunt non habere quod dicant quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de Deo quaerunt quia nec ipsi eam valent sumere nec nos fortasse vel apprehendere vel proferre, sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod volunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam aut malitiose quod eis invideamus peritiam, atque ita indignantes perturbatique discedunt.

Propositum et consilium operis.

104
Quapropter adiuvante Domino Deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod Trinitas sit unus et solus et verus Deus, et quam recte Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicatur, credatur, intellegatur 22; ut non quasi nostris excusationibus illudantur 23 sed reipsa experiantur et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse quia mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur nisi per iustitiam fidei 24nutrita vegetetur. Sed primum secundum auctoritatem Scripturarum sanctarum utrum ita se fides habeat demonstrandum est. Deinde si voluerit et adiuverit Deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse serviemus ut inveniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod invenire nequiverint, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate vel de nostris disputationibus conquerantur 25. Atque ita si quid eis erga Deum vel amoris est vel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, iam sentientes quam salubriter in sancta Ecclesia medicina fidelium constituta sit ut ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillam mentem observata pietas sanet 26, ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet 27. Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere.

Placitum pium Augustini cum omnibus qui ea quae scribit legunt ineundum.

105
Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul caritatis viam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper 28. Et hoc placitum pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur 29. Quisquis ergo cum legit dicit: "Non bene hoc dictum est quoniam non intellego", locutionem meam reprehendit, non fidem; et forte vere potuit dici planius. Verumtamen nullus hominum ita locutus est ut in omnibus ab omnibus intellegeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet utrum alios in talibus rebus quaestionibusque versatos cum intellegat, me non intellegit; et si ita est ponat librum meum vel etiam, si hoc videtur, abiciat, et eis potius quos intellegit operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intellegit eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur in omnium manus veniunt, et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra intellegere valent illos planiores non inveniant libros et in istos saltem incidant. Ideoque utile est plures a pluribus fieri diverso stilo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad alios sic, ad alios autem sic 30. At si ille qui se ista non intellexisse conqueritur nulla umquam de talibus rebus diligenter et acute disputata intellegere potuit, secum agat votis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conviciis ut taceam. Qui vero haec legens dicit: "Intellego quidem quid dictum sit, sed non vere dictum est", asserat, si placet, sententiam suam et redarguat meam si potest. Quod si cum caritate et veritate fecerit, mihique etiam (si in hac vita maneo) cognoscendum facere curaverit, uberrimum fructum laboris huius mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit me volente ac libente praestiterit. Ego tamen in lege Domini meditabor 31, si non die ac nocte 32, saltem quibus temporum particulis possum, et meditationes meas ne oblivione fugiant stilo alligo sperans de misericordia Dei quod in omnibus veris quae certa mihi sunt perseverantem me faciet; si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse revelabit 33 sive per occultas inspirationes atque admonitiones sive per manifesta eloquia sua sive per fraternas sermocinationes. Hoc oro et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui mihi satis idoneus est et custodire quae dedit et reddere quae promisit 34.

Se reprehendi a reprehensore falsitatis, quam ab eius laudatore laudari Augustinus mavult.

106
Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes neque apprehendentes deviaverint in aliquam falsitatem dum per quaedam densa et opaca cogor viam carpere, quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum Librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem Scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere 35? Admonet me plane ac mihi iubet suavissimo imperio lex Christi, hoc est caritas 36, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi atque idipsum falsum alteri displicet, alteri placet 37, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis quam ab eius laudatore laudari. Ab illo enim, quamvis ego non recte qui hoc non senserim, error tamen ipse recte vituperatur; ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod vituperat veritas, nec ipsa sententia quam vituperat veritas. Ergo in nomine Domini susceptum opus aggrediamur.

Doctrina fidei catholicae de Trinitate.

107
Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum Librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus Deus 38, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritusque Sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem 39. Non tamen eamdem Trinitatem natam de virgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse 40, sed tantummodo Filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum 41, aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu facto de caelo quasi ferretur flatus vehemens et linguis divisis velut ignis sedisse super unumquemque eorum, sed tantummodo Spiritum Sanctum 42. Nec eamdem Trinitatem dixisse de caelo: Tu es Filius meus 43, sive cum baptizatus est a Iohanne sive in monte quando cum illo erant tres discipuli 44, aut quando sonuit vox dicens: Et clarificavi et iterum clarificabo 45, sed tantummodo Patris vocem fuisse ad Filium factam quamvis Pater et Filius et Spiritus Sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur 46. Haec et mea fides est, quando haec est catholica fides.

Tres quibus nonnulli perturbantur quaestiones.

108
Sed in ea nonnulli perturbantur cum audiunt Deum Patrem et Deum Filium et Deum Spiritum Sanctum, et tamen hanc Trinitatem non tres deos sed unum Deum; et quemadmodum id intellegant quaerunt, praesertim cum dicitur inseparabiliter operari Trinitatem in omni re quam Deus operatur, et tamen quandam vocem Patris sonuisse 47, quae vox Filii non sit; in carne autem natum et passum et resurrexisse et in caelum ascendisse non nisi Filium; in columbae autem specie venisse non nisi Spiritum Sanctum 48. Intellegere volunt quomodo et illam vocem quae non nisi Patris fuit, Trinitas fecerit, et illam carnem in qua non nisi Filius de Virgine natus est 49eadem Trinitas creaverit, et illam columbae speciem in qua non nisi Spiritus Sanctus apparuit illa ipsa Trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter Trinitas operatur, sed alia Pater facit, alia Filius, alia Spiritus Sanctus; aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine invicem, iam non inseparabilis est Trinitas. Movet etiam quomodo Spiritus Sanctus in Trinitate sit, quem nec Pater nec Filius nec ambo genuerint, cum sit Spiritus Patris et Filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt ut si quid hinc ex dono Dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum invidia tabescente iter habeamus 50. Si dicimus nos nihil de talibus rebus cogitare solere, mentimur; si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris quoniam rapimur amore indagandae veritatis, flagitant iure caritatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus. Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim 51(nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes iacens, non me arbitror apprehendisse 52?), sed pro modulo meo si ea quae retro sunt obliviscor et in anteriora me extendo et secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis 53, quantum eiusdem viae peregerim et quo pervenerim unde mihi in fine reliquus cursus est ut aperiam desideratur a me illis desiderantibus quibus me servire cogit libera caritas. Oportet autem et donabit Deus ut eis ministrando quae legant ipse quoque proficiam, et eis cupiens respondere quaerentibus ipse quoque inveniam quod quaerebam 54. Ergo suscepi haec iubente atque adiuvante Domino Deo nostro non tam cognita cum auctoritate disserere, quam ea cum pietate disserendo cognoscere.

Filius verus Deus, eiusdem cum Patre substantiae.

109
Qui dixerunt Dominum nostrum Iesum Christum non esse Deum, aut non esse verum Deum, aut non cum Patre unum et solum Deum, aut non vere immortalem quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt. Unde sunt illa: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 55. Manifestum enim quod Verbum Dei Filium Dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis 56, propter nativitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat non tantum Deum esse, sed etiam eiusdem cum Patre substantiae, quia cum dixisset: Et Deus erat Verbum. Hoc erat, inquit, in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 57. Neque enim dicit omnia "nisi quae facta sunt", id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia, quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Et si non est Filius eiusdem substantiae cuius Pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum Patre substantiae est. Et ideo non tantum Deus sed et verus Deus. Quod idem Ioannes apertissime in Epistula sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius Iesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna 58.

Unus solus Deus quod est ipsa Trinitas habet immortalitatem.

110
Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de Patre dixisse apostolum Paulum: Qui solus habet immortalitatem 59, sed de uno et solo Deo, quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc Filius Dei, quia vita aeterna est, cum Patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Qui solus habet immortalitatem 60. Eius enim vitae aeternae et nos participes facti 61, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur vita aeterna, aliud nos qui eius participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset: Quem temporibus propriis ostendit Pater beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, nec sic inde separatum Filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse Filius alibi loquens voce Sapientiae (ipse est enim Dei Sapientia 62), ait: Gyrum caeli circuivi sola 63, separavit a se Patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de Patre praeter Filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum, amen 64. In quibus verbis nec Pater proprie nominatus est nec Filius nec Spiritus Sanctus, sed beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus, ipsa Trinitas.

Invisibilis Filius et Trinitas.

111
Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum vidit nec videre potest 65, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius divinitatem accipiatur quam non viderunt Iudaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest, sed eo visu videtur quo iam qui vident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse Deus Trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens adventum Domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus 66. Quod velim scire de quo dictum accipiant. Si de Patre tantum, quomodo ergo verum est quod ipse Filius dicit: Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter 67? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem Filius: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 68. Quomodo ergo solus Pater facit mirabilia, cum haec verba nec Patrem tantum nec Filium tantum permittant intellegi, sed utique Deum unum verum solum, id est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum?

Per Filium omnia facta sunt.

112
Item dicit idem Apostolus: Nobis unus Deus Pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum 69. Quis dubitet eum omnia "quae creata sunt" dicere, sicut Ioannes: Omnia per ipsum facta sunt 70? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum 71. Si enim de Patre et Filio et Spiritu Sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso, in Spiritu Sancto; manifestum quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus Deus est, quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo divitiarum "sapientiae et scientiae Patris aut Filii aut Spiritus Sancti", sed sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen 72. Si autem hoc de Patre tantummodo intellegi volunt, quomodo ergo omnia per Patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per Filium sicut ad Corinthios ubi ait: Et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia 73, et sicut in Evangelio Ioannis: Omnia per ipsum facta sunt 74? Si enim alia per Patrem, alia per Filium, iam non omnia per Patrem nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem et omnia per Filium, eadem per Patrem quae per Filium. Aequalis ergo est Patri Filius, et inseparabilis operatio est Patris et Filii. Quia si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt. At omnia per Filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso verbo tacuerit Apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 75, hic Deum proprie Patrem appellans, sicut alibi: Caput autem Christi Deus 76.

Spiritus Sanctus est verus Deus, Patri et Filio prorsus aequalis.

113
Similiter et de Spiritu Sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputaverunt abundantius usi sunt, quia et ipse Deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum Deus (nam et homines dicti sunt dii 77), sed etiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus aequalis et in Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus 78. Maxime vero illo loco satis claret quod Spiritus Sanctus non sit creatura ubi iubemur non servire creaturae sed Creatori 79, non eo modo quo iubemur per caritatem servire invicem 80, quod est graece , sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est graece . Unde idolatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur Deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 81. Nam hoc distinctius in graeca Scriptura invenitur, enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies - unde et Apostolus detestatur eos qui coluerunt et servierunt creaturae potiusquam Creatori -, non est utique creatura Spiritus Sanctus cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente Apostolo: Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes 82, quod est in graeco . Plures enim codices etiam latini sic habent: qui Spiritui Dei servimus; graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis invenimus non: Spiritui Dei servimus; sed: Spiritu Deo servimus. Sed qui in hoc errant et auctoritati graviori cedere detractant, numquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti quem habetis a Deo 83? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi 84. Si autem quae membra sunt Christi templum est Spiritus Sancti, non est creatura Spiritus Sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam servitutem debeamus qua non nisi Deo serviendum est, quae graece appellatur . Unde consequenter dicit: Glorificate ergo Deum in corpore vestro 85.

Filius in forma servi minor Patre ac se ipso.

114
His et talibus divinarum Scripturarum testimoniis quibus, ut dixi, priores nostri copiosius usi expugnaverunt haereticorum tales calumnias vel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas Trinitatis. Sed quia multa in sanctis Libris propter incarnationem Verbi Dei, quae pro salute nostra reparanda facta est ut mediator Dei et hominum esset homo Christus Iesus 86, ita dicuntur ut maiorem Filio Patrem significent vel etiam apertissime ostendant, erraverunt homines minus diligenter scrutantes vel intuentes universam seriem Scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem Filium esse quam Pater est quia scriptum est ipso Domino dicente: Pater maior me est 87. Veritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem Filium. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens 88? Neque enim sic accepit formam servi ut amitteret formam Dei in qua erat aequalis Patri. Si ergo ita accepta est forma servi ut non amitteretur forma Dei, cum et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit Filius unigenitus Dei Patris, in forma Dei aequalis Patri 89, in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 90, quis non intellegat quod in forma Dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem servi etiam se ipso minor est? Non itaque immerito Scriptura utrumque dicit, et aequalem Patri Filium, et Patrem maiorem Filio. Illud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi sine ulla confusione intellegitur. Et haec nobis regula per omnes sacras Scripturas dissolvendae huius quaestionis ex uno capitulo Epistulae Pauli apostoli promitur ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo. Est ergo Dei Filius Deo Patri natura aequalis, habitu minor. In forma enim servi quam accepit minor est Patre; in forma autem Dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset aequalis est Patri. In forma Dei Verbum per quod facta sunt omnia 91; in forma autem servi factus ex muliere, factus sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret 92. Proinde in forma Dei fecit hominem; in forma servi factus est homo. Nam si Pater tantum sine Filio fecisset hominem, non scriptum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 93. Ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est; nec divinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem ut desisteret esse creatura. 94

Filius subiectus Patri suscepta humana natura.

115
Illud autem quod ait idem Apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 95, aut ideo dictum est ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem vel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: Et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 96, ut ipsam subiectionem, commutationem et conversionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id est, ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia Creatoris, certe vel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem nondum hoc fuisse factum cum Dominus diceret: Pater maior me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in caelum, verum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 97, ac si diceretur: "Tunc et ipse Filius hominis et a Verbo Dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam qui ei subiecit omnia", tunc futurum putant cum (post diem iudicii) tradiderit regnum Deo et Patri 98. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc Pater maior est quam servi forma quae de Virgine accepta est 99. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in Dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt quod adhuc natura hominis manebat quando ante passionem dicebat: Quoniam Pater maior me est 100. Unde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum quod forma servi maior est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius. Nec quisquam cum audierit quod ait Apostolus: Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum quia praeter eum qui subiecit illi omnia 101, ita existimet de Patre intellegendum quod subiecerit omnia Filio ut ipsum Filium sibi omnia subiecisse non putet. Quod Apostolus ad Philippenses ostendit dicens: Nostra autem conversatio in caelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam qua possit etiam sibi subicere omnia 102. Inseparabilis enim est operatio Patris et Filii. Alioquin nec ipse Pater sibi subiecit omnia, sed Filius ei subiecit qui ei regnum tradidit et evacuat omnem principatum et omnem potestatem et virtutem 103. De Filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem 104. Ipse enim subiecit qui evacuat.

Filius non sic traditurus regnum Patri, ut adimat sibi.

116
Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri ut adimat sibi. Nam et hoc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur: Tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse quia simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit verbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis 105, tamquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intellegunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor eius; non commovebitur donec videat super inimicos suos 106. Non enim cum viderit, iam commovebitur. Quid ergo est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, quasi modo non habeat regnum Deus et Pater? Sed quia omnes iustos in quibus nunc regnat ex fide viventibus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem quam visionem dicit idem Apostolus facie ad faciem, ita dictum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ac si diceretur: "Cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei et Patris". Sicut enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare 107; tunc revelabitur a Filio Pater cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem 108, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intellegitur dici in Cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque rex in recubitu suo est 109; id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 110. Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem facie ad faciem 111.

Contemplatio Dei nobis promittitur ut actionum omnium finis.

117
Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 112. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 113; hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 114. Hoc fiet cum venerit Dominus et illuminaverit occulta tenebrarum 115, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint 116. Tunc erit mane nostrum de quo in Psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et contemplabor 117. De hac contemplatione intellego dictum: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum perduxerit iustos in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem Dei et Patris 118. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non videtur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 119, quoadusque rex in recubitu suo est 120. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo 121. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis 122. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: "Domine, ostende nobis te et sufficit nobis". Ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 123. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset videre, secutus est et ait: Non credis quia ego in Patre et Pater in me 124? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 125. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum 126. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi Deum videbunt 127. Et quia haec est vita aeterna, dicit Deus in Psalmo: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum 128. Sive ergo audiamus: "Ostende nobis Filium", sive audiamus: Ostende nobis Patrem 129, tantundem valet quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, et ipse ait: Ego et Pater unum sumus 130. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel Pater solus vel Filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo 131.

Spiritus solus sufficit ad beatitudinem nostram, quia separari a Patre et Filio non potest.

118
Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est, Patris et Filii Spiritus. Qui Spiritus Sanctus proprie dicitur: Spiritus veritatis quem hic mundus accipere non potest 132. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui Trinitate Deo ad cuius imaginem facti sumus 133. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu Sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a Patre et Filio non potest, sicut Pater solus sufficit quia separari a Filio et Spiritu Sancto non potest, et Filius ideo sufficit solus quia separari a Patre et Spiritu Sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis quem hic mundus accipere non potest 134, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 135. Sed adhuc videri potest ideo dictum: Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis 136, quasi non sufficiat solus Filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem 137. Numquid ergo separatur hinc Filius tamquam ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat Spiritus Sanctus quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo, si placet, maiorem esse Filio Spiritum Sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: "Ipse solus", aut: "Nemo, nisi ipse, vos docebit omnem veritatem"; ideo permittunt ut cum illo docere credatur et Filius? Apostolus ergo separavit Filium ab sciendis his quae Dei sunt, ubi ait: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei 138! ut iam isti perversi possint ex hoc dicere quod et Filium non doceat quae Dei sunt nisi Spiritus Sanctus, tamquam maior minorem; cui Filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum vobis, tristitia cor vestrum implevit. Sed ego veritatem dico: Expedit vobis ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos 139.

In una persona interdum intelleguntur omnes.


Hoc autem dixit non propter inaequalitatem Verbi Dei et Spiritus Sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia Filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinanivit sicut Filius formam servi accipiens 140. Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis utique quoniam eo ad Patrem, quia Pater maior me est 141, id est propterea me oportet ire ad Patrem quia dum me ita videtis, et ex hoc quod videtis aestimatis minor sum Patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum Patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 142. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad Patrem erat ita videri sicut aequalis est Patri ut ibi esset finis visionis quae sufficit nobis. Aliquando item de Filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius visione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 143. Numquid hic quia non dixit: "Ostendam illi et Patrem", ideo separavit Patrem? Sed quia verum est: Ego et Pater unum sumus 144, cum Pater ostenditur, et Filius ostenditur qui in illo est; et cum Filius ostenditur, etiam Pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et Patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum Deo et Patri 145, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem Dei et Patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? Respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus 146. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum Patre venit ad eum et mansionem facit apud eum.

119
An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus Patre et Filio exclusus esse ab hac mansione Spiritus Sanctus? Quid est ergo quod superius ait de Spiritu Sancto: Quem hic mundus accipere non potest quoniam non videt illum; nostis illum vos quia vobiscum manet et in vobis est 147? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, vobiscum manet et in vobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum Pater et Filius venerint ut mansionem faciant apud dilectorem suum, discessurum inde Spiritum Sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit Scriptura; paulo quippe superius ait: Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut vobis cum sit in aeternum 148. Non ergo discedet Patre et Filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis venit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem Trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam separatim; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem Trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Contemplatio Dei.

120
Tradet itaque regnum Deo et Patri 149Dominus noster Iesus Christus, non se inde separato nec Spiritu Sancto, quando perducet credentes ad contemplationem Dei ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium quod numquam auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis 150. Huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes Domini et intenta in verbum eius 151, quieta scilicet ab omni actione et intenta in veritatem secundum quendam modum cuius capax est ista vita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conversante quamvis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in verbo Domini. Et ideo Dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adiuvaret respondit: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea 152. Non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus 153 quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso illustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus 154: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini 155. Contemplabimur enim Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum cum mediator Dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum Deo et Patri 156 ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster 157, Filius Dei et Filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est, assumpta propter nos forma servi, subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia; ut in quantum Deus est cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos nobiscum illi subiectus sit 158. Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo, homo potius in Filio quam Filius in Patre; sicut caro animae meae alia substantia est ad animam meam quamvis in uno homine quam anima alterius hominis ad animam meam.

Cum perduxerit credentes ad contemplationem, Filius iam non interpellabit pro nobis.

121
Cum ergo tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum credentes et viventes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat 159 perduxerit ad contemplationem cui percipiendae suspiramus et gemimus, et cum transierit labor et gemitus 160, iam non interpellabit pro nobis tradito regno Deo et Patri. Hoc significans ait: Haec vobiscum locutus sum in similitudinibus; veniet hora quando iam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis 161, id est iam non erunt similitudines cum visio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis, ac si diceret, "manifeste Patrem ostendam vobis". Nuntiabo quippe ait quia verbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem; ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in hunc mundum: iterum relimquo mundum et vado ad Patrem 162. Quid est, a Patre exivi, nisi "non in ea forma qua aequalis sum Patri sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui"? Et quid est, veni in hunc mundum, nisi "formam servi quam me exinaniens accepi etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstravi"? Et quid est, iterum relimquo mundum, nisi "ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt"? Et quid est, vado ad Patrem, nisi "doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum Patri"? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est Patri, non iam rogabit Patrem pro eis. Ipse enim, inquit, Pater amat vos. Ex hoc enim rogat quo minor est Patre; quo vero aequalis exaudit cum Patre. Unde se ab eo quod dixit: Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoravi satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim Pater amat vos, ut consequenter intellegatur et Filius et Spiritus Sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio Filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum 163; sed tales nos amat Deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat, quod tunc erit cum tradiderit regnum Deo et Patri qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget Patrem quia ipse Pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveniemus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper velimus.

Regula qua intellegitur Filius in Scripturis nunc aequalis, nunc minor.

122
Quapropter cognita ista regula intellegendarum Scripturarum de Filio Dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei in qua est et aequalis est Patri, et quid secundum formam servi quam accepit et in qua minor est Patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum Librorum sententiis. Nam secundum formam Dei aequalis est Patri et Filius et Spiritus Sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem servi minor est Patre quia ipse dixit: Pater maior me est 164; minor est se ipso quia de illo dictum est: Semetipsum exinanivit 165; minor est Spiritu Sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei 166. Et in ipso virtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu Dei eicio daemonia, certe supervenit super vos regnum Dei 167. Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem 168, et cetera; ad quae facienda ideo se dicit missum quia Spiritus Domini est super eum 169. Secundum formam Dei omnia per ipsum facta sunt 170; secundum formam servi ipse factus est ex muliere, factus sub Lege. Secundum formam Dei ipse et Pater unum sunt, 171 secundum formam servi non venit facere voluntatem suam sed voluntatem eius qui misit eum 172. Secundum formam Dei sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; secundum formam servi tristis est anima eius usque ad mortem 173, et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me iste calix 174. Secundum formam Dei ipse est verus Deus et vita aeterna 175; secundum formam servi factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 176.

123
Secundum formam Dei, omnia quae habet Pater, ipsius sunt 177: Et omnia tua mea sunt, inquit, et mea tua 178; secundum formam servi non est doctrina ipsius, sed illius qui eum misit 179.

Filius nescit diem iudicii, quia non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret.


Et: De die et hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater 180. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognovi quia times Deum 181, id est nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa temptatione probatus innotuit 182. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: Iam non dicam vos servos sed amicos. Servus enim nescit voluntatem Domini sui; vos autem dixi amicos quia omnia quae audivi a Patre meo nota vobis feci 183; quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat quasi iam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 184. Inter quae intellegitur et: De die et hora 185. Nam et Apostolus: Neque enim iudicavi me, inquit, scire aliquid in vobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum 186. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus 187. Hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos quod inter parvulos nesciebat; ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos 188. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat quo dicitur fossa caeca quae occulta est 189. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturae quod in consuetudine humana non inveniatur quia utique hominibus loquuntur 190.

In Scripturis alia dicta de Christo secundum formam Dei, alia secundum formam servi.

124
Secundum formam Dei dictum est: Ante omnes colles genuit me 191, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genui te 192, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem servi dictum est: Dominus creavit me in principio viarum suarum 193. Quia secundum formam Dei dixit: Ego sum veritas, et secundum formam servi: Ego sum via 194. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis 195, iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei ad vitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei in opera eius. Secundum formam enim Dei principium est quod et loquitur nobis 196, in quo principio fecit Deus caelum et terram 197 (
Gn 1,1); secundum formam autem servi: Sponsus procedens de thalamo suo 198. Secundum formam Dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant; secundum formam servi: Ipse est caput corporis Ecclesiae 199. Secundum formam Dei Dominus gloriae. Unde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 200. De illo quippe dictum est quod iustificet impium 201; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans 202. Si ergo quos iustificavit, ipsos et glorificavit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, Dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo 203.

Filius ipse electis gloriam parat.

125
Quod autem paratum est a Patre eius et ab ipso Filio paratum est quia ipse et Pater unum sunt 204. Iam enim ostendimus in hac Trinitate per multos locutionum divinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae 205. Sicut et de Spiritu Sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad vos 206 (
Jn 16,7). Non dixit, "mittemus", sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, non et Pater; cum alio loco dicat: Haec locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem ille Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia 207. Hic rursus ita dictum est quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a Patre meo 208, cum Patre se intellegi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: "Illic cum de Spiritu Sancto loqueretur, ita se missurum ait ut non negaret Patrem missurum, et alio loco ita Patrem ut non negaret se missurum; hic vero aperte ait: Non est meum dare, atque ita secutus a Patre dixit ista praeparata". Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum, ut ita intellegeremus: Non est meum dare vobis, ac si diceretur: "Non est humanae potestatis hoc dare", ut per illud intellegatur hoc dare per quod Deus et aequalis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a Patre meo; sed iam tu intellege quia si omnia quae habet Pater, mea sunt 209, et hoc utique meum est, et cum Patre ista paravi.

Quomodo Filius non iudicabit et iudicabit.

126
Nam et illud quaero quomodo dictum sit: Si quis non audit verba mea, ego non iudicabo illum 210. Fortassis enim ita hoc dixit: Ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Deinde adiungit et dicit: Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se iudicet 211. Hic iam intellegeremus Patrem nisi adiungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in novissimo die 212. Quid igitur iam nec Filius iudicabit quia dixit: Ego non iudicabo illum, nec Pater, sed verbum quod locutus est Filius? Immo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit Pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ego loquor, ita ut dixit mihi Pater, sic loquor 213. Si ergo non iudicat Filius sed verbum quod locutus est Filius, ideo autem iudicat verbum quod locutus est Filius quia non ex se locutus est Filius, sed qui misit eum Pater mandatum ei dedit quid dicat et quid loquatur. Pater utique iudicat cuius verbum est quod locutus est Filius, atque ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris; nam et verbum hoc appellavit et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait: Ego non ex me locutus sum, hoc intellegi voluerit. Ego non ex me natus sum. Si enim verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit: Dedit mihi Pater 214, in quo vult intellegi quod eum genuerit Pater, ut non tamquam iam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura ita Dei Filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omni 215, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur si quis ad capiendum sit idoneus ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso 216. Neque enim iam exsistenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est vita sit. Hoc est ergo, dedit Filio habere vitam in semetipso, genuit Filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita aeterna, sicut in Epistula sua dicit Ioanne 217, etiam hic quid aliud agnoscimus cum dicit Dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in novissimo die 218? Et ipsum verbum, Patris verbum esse dicit et mandatum Patris ipsumque mandatum vitam aeternam. Et scio, inquit, quia mandatum eius vita aeterna est 219 (
Jn 12,50).

Sensus verborum: Mea doctrina non est mea.

127
Quaero itaque quomodo intellegamus: Ego non iudicabo, sed verbum quod locutus sum iudicabit 220, quod ex consequentibus apparet ita dictum ac si diceret: "Ego non iudicabo, sed Verbum Patris iudicabit". Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine intellegendum est: "Ego non iudicabo, sed ego iudicabo"? Quomodo istud potest esse verum nisi ita: "Ego" scilicet "non iudicabo ex potestate humana quia Filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate Verbi quoniam Filius Dei sum". Aut si contraria et repugnantia videntur "Ego non iudicabo, sed ego iudicabo", quid illic dicemus ubi ait: Mea doctrina non est mea? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit: "Ista doctrina non est mea", sed: Mea doctrina non est mea 221; quam dixit suam, eamdem dixit non suam. Quomodo istud verum est nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam; secundum formam Dei, suam; secundum formam servi, non suam? Cum enim dicit: Non est mea sed eius qui me misit 222, ad ipsum Verbum nos facit recurrere. Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult: Qui in me credit, non in me credit 223? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium sibique adversum potest intellegi - Qui in me credit, inquit, non in me credit sed in eum qui me misit - nisi ita intellegas: "Qui in me credit, non in hoc quod videt credit", ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam in qua humanis oculis appareret ac sic ad se aequalem Patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium et dicens: Non in me credit sed in eum qui me misit, non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari, sed ut sic in eum crederetur quomodo in Patrem cui aequalis est. Quod aperte alio loco dicit: Credite in Deum et in me credite 224; id est sicut creditis in Deum, sic et in me, quia ego et Pater unus Deus 225. Sicuti ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in Patrem transtulit dicendo: Non in me credit sed in eum qui me misit 226, a quo tamen se non utique separavit; sic etiam quod ait: Non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo 227, puto clarere secundum quid utrumque accipiendum sit. Tale est enim et illud: Ego non iudicabo 228, cum ipse iudicaturus sit vivos et mortuos 229, sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum propter quae sublevanda descendit.

Recte dicitur: Deus crucifixus.

128
Nisi tamen idem ipse esset Filius hominis propter formam servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 230. Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae Deum hominem faceret et hominem Deum 231. Quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuvante Domino prudens et diligens et pius lector intellegit. Nam ecce diximus quia secundum id quod Deus est glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est; et tamen Dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis sed ex infirmitate carnis 232; sicut dicimus quia secundum id quod Deus est iudicat, hoc est ex potestate divina non ex humana, et tamen ipse homo iudicaturus est sicut Dominus gloriae crucifixus est. Ita enim aperte dicit: Cum venerit Filius hominis in gloria sua et omnes Angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes 233, et cetera quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et Iudaei quippe, qui in malitia perseverantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt 234. Cum enim et boni et mali visuri sint iudicem vivorum et mortuorum 235, procul dubio eum videre mali non poterunt nisi secundum formam qua Filius hominis est, sed tamen in claritate in qua iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Ceterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes quoniam ipsi Deum videbunt 236. Et ipsa visio est facie ad faciem 237, quae summum praemium promittitur iustis; et ipsa fiet cum tradet regnum Deo et Patri, in quo et suae formae visionem vult intellegi, subiecta Deo universa creatura et ipsa in qua Filius Dei Filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse Filius tunc subiectus illi erit qui ei subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 238. Alioquin si Filius Dei iudex in forma in qua aequalis est Patri etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 239? Quapropter Filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate sed ex ea qua Filius Dei est; et rursus Filius Dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua Deus est aequalis Patri, sed in ea qua Filius hominis est 240.

Quomodo Filius hominis iudicabit et non iudicabit.

129
Itaque utrumque dici potest, et: "Filius hominis iudicabit", et: "Non Filius hominis iudicabit", quia Filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit Filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes 241; et non Filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait: Ego non iudicabo 242, et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet 243. Nam secundum id quod in iudicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit, nec ipse Pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio 244. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemoravimus ubi ait: Sic dedit Filio habere vitam in semetipso 245, ut significaret quia sic genuit Filium, an ex illa qua loquitur Apostolus dicens: Propter quod eum suscitavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen 246. Hoc enim de Filio hominis dictum est secundum quem Dei Filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma Dei aequalis est Patri, ex quo se exinanivit formam servi accipiens; in ipsa forma servi et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit Apostolus: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 247. Utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit Filio, satis hinc apparet quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit Filio habere vitam in semetipso, non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem Pater genuit Filium iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium Filio, cum de illo dicat Filius: Est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio; ac si diceretur: "Patrem nemo videbit in iudicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium", quia et filius hominis est ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt.

Visio Filii hominis exhibebitur et malis, visio formae Dei nonnisi mundis corde.

130
Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus eiusdem Domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio, quia iudex forma Filii hominis apparebit, quae forma non est Patris sed Filii, nec ea Filii in qua aequalis est Patri sed in qua minor est Patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transiet a morte in vitam 248. Haec vita aeterna est illa visio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis quia veniet hora et nunc est cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent 249. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia Filius Dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem Patre in forma servi ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso 250. Deinde venit ad visionem suae claritatis in qua venturus est ad iudicium, quae visio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam Filius hominis est 251. Puto nihil esse manifestius. Nam quia Filius Dei est et aequalis est Patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum Patre in occulto; accipit autem illam ut boni et mali eum videant iudicantem quia Filius hominis est. Visio quippe Filii hominis exhibebitur et malis; nam visio formae Dei non nisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo vide quid sequitur: Nolite mirari hoc 252, inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod revera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam Filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est? Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti videant et iniqui. Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem vitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii 253. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia Filius hominis est ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam 254. Quae est autem vita aeterna nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 255. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum verum Deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma Filii hominis?

Nemo bonus nisi Deus.

131
Secundum illam visionem bonus est secundum quam visionem Deus apparet mundis corde, quoniam: Quam bonus Deus Israel rectis corde 256! Quando autem iudicem videbunt mali, non eis videbitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae 257 in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerenti ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus 258; cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 259. Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam videtur Deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum Filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: "Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Haec forma Filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi". Ille ergo unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini 260; unus ergo Deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum videt ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam veram. "Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui videbunt in quem pupugerunt 261, et ipsa visio malum eis erit quia poenalis erit"? Ex ista sententia dixisse Dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus 262, his documentis quae commemoravi probabile est, quia visio illa Dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem Dei substantiam quae solis sanctis promittitur - quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem 263; et de qua dicit apostolus Ioannes: Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 264; et de qua dicitur: Unam petii a Domino, ut contempler delectationem Domini 265; et de qua dicit ipse Dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 266; et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundi cordes quoniam ipsi Deum videbunt 267; et si qua alia de ista visione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes Scripturas invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit - sola est summum bonum nostrum cuius adipiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa Filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicent ei: Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem 268? et cetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum 269, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi 270. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in vitam aeternam 271. Quid est autem vita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 272? Sed iam in ea claritate de qua dicit Patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret 273. Tunc enim tradet regnum Deo et Patri ut intret servus bonus in gaudium Domini sui 274, et abscondat eos quos possidet Deus in abscondito vultus sui a conturbatione hominum 275, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit 276 si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae Ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum. Si vero est alius intellectus verborum Domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus 277, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse Patris quam Filii substantia, secundum quam Verbum est per quod facta sunt omnia 278 nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio.


Augustinus, de Trinitate