Augustinus, de Trinitate 1515

1515
Haec dicta sunt propter quod ait Apostolus, nunc per speculum nos videre. Quia vero addidit, in aenigmate 88; multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt, in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis, quos Graeci "tropos" vocant, eoque graeco vocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim "schemata" usitatius dicimus quam "figuras", ita usitatius dicimus "tropos" quam "modos". Singulorum autem modorum sive troporum nomina, ut singula singulis referantur, difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri, quod ait Apostolus: Quae sunt in allegoria 89, nolentes graecum vocabulum ponere, circumloquendo interpretati sunt dicentes: "Quae sunt aliud ex alio significantia" 90. Huius autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species, in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis, omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est: ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid ergo est allegoria, nisi tropus ubi ex alio aliud intellegitur, quale illud est ad Thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et ceteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt: nos autem qui diei sumus, sobrii simus 91? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem, ut breviter explicem, obscura allegoria 92, sicuti est: Sanguisugae erant tres filiae 93; et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominavit Apostolus, non in verbis eam reperit, sed in facto, cum e duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum, sed etiam factum fuit, duo Testamenta intellegenda monstravit 94; quod antequam exponeret, obscurum fuit: proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.

Apostolus nomine speculi imaginem voluit intellegi, nomine aenigmatis quamvis similitudinem, tamen obscuram.

1516
Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt, quibus discuntur tropi, quaerunt quid dixerit Apostolus, nunc in aenigmate nos videre; verum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc videmus, nosse desiderant: ex utroque invenienda una est sententia; et ex illo scilicet quod ait: Videmus nunc per speculum; et ex isto quod addidit, in aenigmate 95. Una est enim cum tota sic dicitur: Videmus nunc per speculum in aenigmate 96. Proinde, quantum mihi videtur, sicut nomine speculi imaginem voluit intellegi; ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem, tamen obscuram, et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab Apostolo significatae intellegi possint, quae accommodatae sunt ad intellegendum Deum, eo modo quo potest; nihil tamen est accommodatius quam id quod imago eius non frustra dicitur. Nemo itaque miretur etiam in isto modo videndi qui concessus est huic vitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis, si esset facilitas visionis. Et hoc est grandius aenigma, ut non videamus quod non videre non possumus. Quis enim non videt cogitationem suam? et quis videt cogitationem suam, non oculis carnalibus dico, sed ipso interiore conspectu? Quis non eam videt, et quis eam videt? Quandoquidem cogitatio visio est animi quaedam, sive adsint ea quae oculis quoque corporalibus videantur, vel ceteris sentiantur sensibus, sive non adsint, et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil eorum, sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt, nec corporalium similitudines, sicut virtutes et vitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; sive illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive istorum omnium causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; sive etiam mala et vana, ac falsa cogitemus, vel non consentiente sensu, vel errante consensu.

De verbo mentis, in quo tamquam in speculo et aenigmate videmus Verbum Dei.

1517
Sed nunc de iis loquamur quae nota cogitamus, et habemus in notitia etiam si non cogitemus, sive ad contemplativam scientiam pertineant, quam proprie sapientiam, sive ad activam, quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius, et imago Dei una. Cum vero de inferiore distinctius et seorsum agitur, tunc non est vocanda imago Dei, quamvis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius Trinitatis; quod in tertio decimo volumine ostendimus 97. Nunc ergo simul de universa scientia hominis loquimur, in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota: quae utique vera sunt, alioquin nota non essent. Nemo enim falsa novit, nisi cum falsa esse novit: quod si novit, verum novit; verum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus, et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere velimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi verba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. Unde illud est in libro Sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte 98. Exposuit enim quid sit: Dixerunt apud se, cum addidit, cogitantes. Huic simile est in Evangelio, quod quidam Scribae cum audissent a Domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua; dixerunt intra se, Hic blasphemat 99. Quid est enim, dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? 100 Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Ut cognovit autem cogitationes eorum Iesus, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 101 Quale est in libro Sapientiae: Dixerunt cogitantes; tale hic est: Cogitaverunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur, intra se atque in corde suo dicere, id est, cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo divite cuius uberes fructus ager attulit, ait ipse Dominus: Et cogitabat intra se, dicens 102.

1518
Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis, ubi et os esse Dominus ostendit, cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem 103. Una sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putaverant inquinari, in os intrat corporis: unde autem Dominus dixit inquinari hominem, de cordis ore procedit 104. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et vos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 105 Hic certe apertissime demonstravit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem, inquit, procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae 106, et cetera. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes, ideo non sunt etiam visiones exortae de notitiae visionibus, quando verae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt, aliud est locutio, aliud visio: intus autem cum cogitamus, utrumque unum est. Sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud videre et audire: ac per hoc cum locutio foris non videatur, sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est, cogitationes visas dixit a Domino sanctum Evangelium, non auditas: Dixerunt, inquit, intra se, Hic blasphemat; deinde subiunxit: Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum 107. Vidit ergo quae dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum, quas illi soli se putabant videre.

Verbum quod in corde dicimus, quamdiu verum cogitamus, ad nullam pertinet linguam.

1519
Quisquis igitur potest intellegere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione volvantur: hoc enim est quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium, quarum nostra latina est: quisquis, inquam, hoc intellegere potest, iam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate 108 aliquam Verbi illius similitudinem, de quo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 109. Necesse est enim cum verum loquimur, id est, quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascatur verbum quod eiusmodi sit omnino, cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus: quod nec graecum est, nec latinum, nec linguae alicuius alterius; sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam, aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur, ut per signa corporalia etiam corporis sensibus verbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est, nisi quodam modo visibiliter dicere? Est in Scripturis sanctis huius sententiae testimonium; nam in Evangelio secundum Ioannem ita legitur: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis eius recumbens in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei, Quis est de quo dicit? 110 Ecce innuendo dixit, quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque huiusmodi signa corporalia sive auribus sive oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus: inventae sunt autem litterae, per quas possemus et cum absentibus colloqui: sed ista signa sunt vocum, cum ipsae voces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum 111.

Verbi Dei similitudo in verbo nostro interiore quaerenda, sed in ista similitudine maxima dissimilitudo.

1520
Proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est: verbumque et ipsum dicitur, propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim verbum nostrum vox quodam modo corporis fit, assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum; sicut Verbum Dei caro factum est 112, assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum 113. Et sicut verbum nostrum fit vox, nec mutatur in vocem; ita Verbum Dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit, et illud caro factum est. Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem Verbi Dei, quamvis per multa dissimilem, pervenire, non intueatur verbum nostrum quod sonat in auribus, nec quando voce profertur, nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium verba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo, tacente ore corporis: nec solum numeri syllabarum, verum etiam modi cantilenarum, cum sint corporales, et ad eum, qui vocatur auditus, sensum corporis pertinentes, per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus, et tacite cuncta ista volventibus. Sed transeunda sunt haec, ut ad illud perveniatur hominis verbum, per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate 114 videatur utcumque Dei Verbum: non illud quod factum est ad illum vel illum prophetam, et de quo dictum est: Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur 115; et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 116; et iterum: Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum, sed sicuti est vere verbum Dei 117. Et innumerabilia similiter in Scripturis dicuntur de Dei verbo, quod in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem verbum Dei dicitur, quia doctrina divina traditur, non humana. Sed illud Verbum Dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc videre, de quo dictum est: Deus erat Verbum 118; de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 119; de quo dictum est: Verbum caro factum est 120; de quo dictum est: Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis 121. Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis 122, ad verbum rationalis animantis 123, ad verbum non de Deo natae, sed a Deo factae imaginis Dei 124, quod neque prolativum est in sono, neque cogitativum in similitudine soni, quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit, et gignitur de scientia quae manet in animo, quando eadem scientia intus dicitur, sicuti est. Simillima est enim visio cogitationis, visioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur, vel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est, sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo quod in notitia est, hoc est in verbo, tunc est verum verbum, et veritas, qualis exspectatur ab homine, ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo; hic agnoscitur: Est, est; Non, non 125. Sic accedit, quantum potest, ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae, qua Deus Filius Patri per omnia substantialiter similis praedicatur. Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista Verbi Dei similitudo, quod sicut de illo Verbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 126, ubi Deus per unigenitum Verbum suum praedicatur universa fecisse; ita hominis opera nulla sunt, quae non prius dicantur in corde: unde scriptum est: Initium omnis operis verbum 127. Sed etiam hic cum verum verbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem verbum est, cum de scientia bene operandi gignitur, ut etiam ibi servetur: Est, est; Non, non 128: ut si est in ea scientia qua vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non: alioquin mendacium erit verbum tale, non veritas; et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine verbi nostri similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest, nisi praecedat verbum: sicut Verbum Dei potuit esse nulla existente creatura 129; creatura vero nulla esse posset, nisi per ipsum per quod facta sunt omnia 130. Ideoque non Deus Pater, non Spiritus Sanctus, non ipsa Trinitas, sed solus Filius, quod est Verbum Dei, caro factum est 131; quamvis Trinitate faciente: ut sequente atque imitante verbo nostro eius exemplum, recte viveremus, hoc est, nullum habentes in verbi nostri vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrina, ut revelata facie 132 a Legis velamine quod est umbra futurorum 133, gloriam Domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eamdem imaginem transformemur de gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 134, secundum superiorem de his verbis disputationem 135.

1521
Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit 136 haec imago renovata, similes Deo erimus, quoniam videbimus eum, non per speculum, sed sicuti est 137: quod dicit apostolus Paulus, facie ad faciem 138. Nunc vero in hoc speculo, in hoc aenigmate 139, in hac qualicumque similitudine, quanta sit etiam dissimilitudo, quis potest explicare? Attingam tamen aliqua, ut valeo, quibus id possit adverti.

Academica philosophia. Qui fallitur, vivit. Tres libri contra Academicos.

Primo ipsa scientia, de qua veraciter cogitatio nostra formatur, quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini provenire, quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum veniunt a sensibus corporis, in quibus tam multa aliter sunt quam videntur, ut eorum verisimilitudine nimium constipatus, sanus sibi esse videatur qui insanit; unde Academica philosophia sic invaluit, ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret 140; his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum veniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus, sicut nos vivere scimus? in quo prorsus non metuimus, ne aliqua verisimilitudine forte fallamur 141, quoniam certum est etiam eum qui fallitur vivere; nec in eis visis hoc habetur, quae obiiciuntur extrinsecus, ut in eo sic fallatur oculus, quemadmodum fallitur cum in aqua remus videtur infractus 142, et navigantibus turris moveri 143, et alia sexcenta 144 quae aliter sunt quam videntur; quia nec per oculum carnis hoc cernitur. Intima scientia est qua nos vivere scimus, ubi ne illud quidem Academicus dicere potest: "Fortasse dormis, et nescis, et in somnis vides". Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium quis ignorat 145? Sed qui certus est de vitae suae scientia, non in ea dicit: "Scio me vigilare"; sed: "Scio me vivere": sive ergo dormiat, sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest; quia et dormire et in somnis videre, viventis est. Nec illud potest Academicus adversus istam scientiam dicere: "Furis fortassis et nescis"; quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium: sed qui furit vivit 146. Nec contra Academicos dicit: "Scio me non furere"; sed: "Scio me vivere". numquam ergo falli nec mentiri potest, qui se vivere dixerit scire. Mille itaque fallacium visorum genera obiciantur ei qui dicit: "Scio me vivere"; nihil horum timebit, quando et qui fallitur vivit. Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt; nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur, ut non solum pauca non sint, verum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit: "Scio me vivere", unum aliquid scire se dicit 147. Proinde si dicat: "Scio me scire me vivere"; duo sunt iam; hoc vero quod scit haec duo, tertium scire est: sic potest addere et quartum, et quintum, et innumerabilia, si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula addendo, vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et verum hoc esse, et tam innumerabile, ut vere eius infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere. Hoc et in voluntate certa similiter adverti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, Forte falleris, dicenti, Volo beatus esse? Et si dicat, Scio me hoc velle, et hoc me scire scio; iam his duobus et tertium potest addere, quod haec duo sciat; et quartum, quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat, Errare nolo; nonne sive erret sive non erret, errare tamen eum nolle verum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat, Forsitan falleris? cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum vult rerum numerum cognitarum, et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit: Nolo me falli et hoc me nolle scio, et hoc me scire scio; iam et si non commoda elocutione, potest hinc infinitum numerum ostendere: et alia reperiuntur, quae adversus Academicos valeant, qui nihil ab homine sciri posse contendunt. Sed modus adhibendus est, praesertim quia in opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri, primo nostrae conversionis tempore scripti, quos qui potuerit et voluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensus corporis percipit animus, alterum earum quae per se ipsum: multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale illud est quod dixi: Scio me vivere, nequaquam in dubium vocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus, vera esse dubitemus: per eos quippe didicimus caelum et terram, et ea qui in eis nota sunt nobis, quantum ille qui et nos et ipsa condidit, innotescere nobis voluit. Absit etiam ut scire nos negemus, quae testimonio didicimus aliorum: alioquin esse nescimus Oceanum; nescimus esse terras atque urbes, quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum, quae historica lectione didicimus; nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur, et indiciis consonis constantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis, vel ex quibus hominibus fuerimus exorti; quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere; non solum nostrorum, verum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est.

Sicut nostra scientia dissimilis scientiae Dei, sic nostrum verbum dissimile est Verbo Dei.

1522
Haec igitur omnia, et quae per se ipsum, et quae per sensus sui corporis, et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet, ex quibus gignitur verbum verum, quando quod scimus loquimur, sed verbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est verbum simillimum rei notae, de qua gignitur et imago eius, quoniam de visione scientiae visio cogitationis exoritur, quod est verbum linguae nullius; verbum verum de re vera, nihil de suo habens, sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit; qui quod scit loquitur; aliquando enim statim ut discit, hoc dicit; dum tamen verbum sit verum, id est, de notis rebus exortum.

Sed numquid Deus Pater, de quo natum est Verbum de Deo Deus; numquid ergo Deus Pater in illa sapientia quod est ipse sibi, alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat, qui non animal rationale 148, sed supra animam rationalem Deum cogitat; quantum ab eis cogitari potest, qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamvis per speculum et in aenigmate 149 coniciendo videant, nondum facie ad faciem sicuti est 150? Numquid Deus Pater ea ipsa, quae non per corpus, quod est ei nullum, sed per se ipsum scit, aliunde ab aliquo didicit, aut nuntiis vel testibus, ut ea sciret, indiguit? Non utique: ad omnia quippe scienda quae scit, sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est Angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient; non enim sunt ulla quae nesciat: sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere veritatem; et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per Verbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud Verbum eius audientes; id est, in eius veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, et quando nuntiandum sit: Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Novit enim, ait Verbum eius: Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo 151. Nec ista ex aliquo tempore cognovit, ut nosset: sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas, et spiritales et corporales, non quia sunt ideo novit; sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit. Nec aliter ea scivit creata, quam creanda: non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis; sed illis exsistentibus sicut oportebat, et quando oportebat, illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro Ecclesiastico: Antequam crearentur, omnia nota sunt illi; sic et postquam consummata sunt 152. Sic, inquit, non aliter, et antequam crearentur, et postquam consummata sunt, sic ei nota sunt. Longe est igitur huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia Dei est, ipsa et sapientia; et quae sapientia, ipsa essentia sive substantia. Quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse; sed quod est sapere, hoc est et esse, sicut et in superioribus libris saepe iam diximus 153. Nostra vero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis, quia non hoc est nobis esse quod scire vel sapere: quoniam esse possumus, etiam si nesciamus, neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc, sicut nostra scientia illi scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si dicerem: "De Patris scientia, de Patris sapientia"; vel, quod est expressius: "De Patre scientia, de Patre sapientia".

Verbum Dei per omnia Patri aequalis.

1523
Verbum ergo Dei Patris unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis, Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia; est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater; quia iste Filius, ille Pater. Ac per hoc novit omnia quae novit Pater: sed ei nosse de Patre est, sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde tamquam se ipsum dicens Pater genuit Verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in eius Verbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur: Est, est; Non, non 154. Et ideo Verbum hoc vere veritas est: quoniam quidquid est in ea scientia de qua genitum est, et in ipso est; quod autem in ea non est, nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc Verbum numquam potest: quia immutabiliter sic se habet, ut se habet de quo est. Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 155. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista, sed firmitas, qua falsa esse non potest veritas. Novit itaque omnia Deus Pater in se ipso, novit in Filio: sed in se ipso tamquam se ipsum, in Filio tamquam Verbum suum, quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter novit et Filius, in se scilicet, tamquam ea quae nata sunt de iis quae Pater novit in se ipso: in Patre autem, tamquam ea de quibus nata sunt, quae ipse Filius novit in se ipso. Sciunt ergo invicem Pater et Filius: sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt; non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns alia: sed, ut dixi, simul omnia videt, quorum nullum est quod non semper videt.

Quanta sit dissimilitudo verbi nostri et Verbi Dei; verbum nostrum non semper verax nec sempiternum.

1524
Verbum autem nostrum illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed eius rei quam videndo intus dicimus, et ideo nullius linguae est; atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi Verbo Dei, quod etiam Deus est, quoniam sic et hoc de nostra nascitur, quemadmodum et illud de scientia Patris natum est: nostrum ergo tale verbum, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit, non pigeat intueri.

Numquid verbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus, sed vera esse arbitrantes: quae forte si vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur, non in verbo nostro vera sunt; quia verbum verum non est, nisi quod de re quae scitur, gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum, non cum mentimur, sed cum fallimur. Cum autem dubitamus, nondum est verbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est. Quamvis enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos novimus: ac per hoc cum hoc dicimus, verum verbum est; quoniam quod novimus dicimus. Quid, quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus, utique volentes et scientes falsum verbum habemus: ubi verum verbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur, verum dicimus: quod scimus enim dicimus 156. Scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est Deus et potentius est nobis, hoc non potest. Non enim potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 157: et non a se ipso loquitur, sed a Patre illi est omne quod loquitur, cum ipsum Pater unice loquitur 158: et magna illius Verbi potentia est, non posse mentiri; quia non potest esse illic Est et non, sed Est, est; Non, non 159. At enim nec verbum dicendum est, quod verum non est. Si ita, libens assentior. Quid, cum verum est verbum nostrum, et ideo recte verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione, vel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia, sicut illud Dei Verbum maxime dicitur 160 maximeque dicendum est? Quid ita? quia non hoc est nobis esse, quod est nosse. Multa quippe novimus quae per memoriam quodam modo vivunt, ita et oblivione quodam modo moriuntur: atque ideo cum illa iam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus; et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen vivimus.

1525
Illa etiam quae ita sciuntur, ut numquam excidere possint, quoniam praesentia sunt, et ad ipsius animi naturam pertinent, ut est illud quod nos vivere scimus (manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus, et hoc semper manet): id ergo et si qua reperiuntur similia, in quibus imago Dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere, sempiternum est scire quod vivit: nec tamen sempiternum est cogitare vitam suam, vel cogitare scientiam vitae suae; quoniam cum aliud atque aliud coeperit, hoc desinet cogitare, quamvis non desinat scire. Ex quo fit, ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest eiusdem scientiae cogitatio, et verbum verum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus Deus intellegatur habere Verbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est, ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur, etiam quando non cogitatur, potest tamen veraciter cogitari, verbum esse tam perpetuum, quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est verbum, quod nondum in cogitationis visione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur, si eius non habet formam, et ideo iam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur, ideo iam vocandum esse verbum quia potest esse verbum. Sed quid est quod potest esse verbum, et ideo iam dignum est verbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum, nisi quiddam mentis nostrae, quod hac atque hac volubili quadam motione iactamus, cum a nobis nunc hoc, nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cogitatur? Et tunc fit verum verbum, quando illud quod nos dixi volubili motione iactare, ad id quod scimus pervenit, atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens; ut quomodo res quaeque scitur, sic etiam cogitetur, id est, sine voce, sine vocis cogitatione, quae profecto alicuius linguae est, sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controversia vocabuli laborare videamur, iam vocandum esse verbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest, etiam priusquam formatum sit, quia iam, ut ita dicam, formabile est; quis non videat, quanta hic sit dissimilitudo ab illo Dei Verbo, quod in forma Dei sic est 161, ut non antea fuerit formabile postque formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est, et cui mirabiliter coaeterna est.

Quapropter ita dicitur illud Dei Verbum, ut Dei cogitatio non dicatur, ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam, ut verbum sit, eamque possit amittere, atque informiter quodam modo volutari. Bene quippe noverat verba, et vim cogitationis inspexerat locutor egregius, qui dixit in carmine:Secumque volutatEventus belli varios 162;id est, cogitat. Non ergo ille Dei Filius cogitatio Dei, sed Verbum Dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus, atque inde formata, verbum nostrum verum est. Et ideo Verbum Dei sine cogitatione Dei debet intellegi, ut forma ipsa simplex intellegatur, non habens aliquid formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in Scripturis sanctis cogitationes Dei 163; sed eo locutionis modo, quo ibi et oblivio Dei dicitur, quae utique ad proprietatem in Deo nulla est.

Verbum nostrum, etiam cum similes Deo erimus, numquam Verbo Dei coaequandum.


Augustinus, de Trinitate 1515