Bernardi in Cantica C. 29

SERMO XXIX. De querimonia Ecclesiae contra suos impugnatores, vel contra illos qui impugnant unitatem fraternam.

29

1. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I, 5). Annas et Caiphas, et Judas Iscarioth, filii Synagogae fuerunt: et hi contra Ecclesiam, aeque Synagogae filiam, in ipso exortu ipsius acerbissime pugnaverunt, suspendentes in ligno collectorem ipsius Jesum. Jam tunc siquidem Deus implevit per eos, quod olim praesignaverat per prophetam, dicens: Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII, 7). Et fortassis illius vox illa est in cantico Ezechiae: Praecisa est velut a texente vita mea, 0929A dum adhuc ordirer, succidit me (Isa. XXXVIII, 12). De his ergo atque aliis, qui de illa gente Christiano nomini contradixisse sciuntur, puta dictum a sponsa:Filii matris meae pugnaverunt contra me. Et pulchre filios matris suae, non autem et patris sui illos vocat, qui non habebant patrem Deum, sed ex patre diabolo erant; homicidae utique, sicut et ille homicida erat ab initio(Joan. VIII, 44). Propterea non dicit: Fratres mei; aut: Filii patris mei; sed Filii, inquit, matris meae pugnaverunt contra me. Alioquin si non ita distingueret, videretur etiam apostolus Paulus comprehensus in his, de quibus conqueritur, quod et ipse aliquando persecutus sit Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9), sed misericordiam consecutus est, quia ignorans 0929B hoc fecit manens in incredulitate (I Tim. I, 13); et probavit Deum se habere patrem, fratrem Ecclesiae tam ex patre, quam ex matre esse.

2. Sed attende quomodo nominatim filios matris suae, et solos incusat, quasi soli in culpa sint. Quanta et ab exteris passa est? juxta illud apud prophetam: Saepe expugnaverunt me a juventute mea; et: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 1-3). Quid ergo singulariter filios matris tuae causaris, quae te minime ignoras et ex aliis at que aliis nationibus saepissime impugnatam? Ad mensam divitis vocatus, diligenter, inquit,considera quae tibi apponuntur. Fratres, ad mensam Salomonis sedemus. Quis ditior Salomone? Non de terrenis dico divitiis, quanquam et ipsis Salomon abundaret; 0929C sed intuemini praesentem mensam, quomodo supernis est referta deliciis. Spiritualia sunt et divina, quae nobis in ea apponuntur. Diligenter ergo, inquit, considera quae tibi apponuntur, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Ego utique, quod in me est, diligenter attendo id mihi apponi in his verbis sponsae, et ad meam prorsus doctrinam cautelamque respicere, quod ita ex nomine ac sola exprimitur persecutio a domesticis; et tacentur tot et tam gravia quae ubique terrarum nihilominus ex omni natione quae sub coelo est, ab infidelibus, ab haereticis et schismaticis pertulisse cognoscitur. Novi sponsae prudentiam; nec putavetim casu haec illam, aut quasi immemorem praeteriisse.0929D Sed profecto id expressius 1372 plangit, quod et sentit differentius, quodque vigilantius nobis cavendum existimat. Quidnam hoc? Malum utique intestinum atque domesticum. Hoc tibi manifeste in Evangelio ore ipsius Salvatoris exprimitur, cum dicit: Et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). Hoc et in propheta: Homo, inquit, pacis meae, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem (Psal. XL, 10); item:Quoniam, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15), hoc est: Quod a te patior convivo et contubernali meo, id 0930A molestius sentio, fero aegrius. Scitis haec quaerimonia cujus, et de quo sit.

3. Agnoscite ergo et sponsam eodem de filiis matris suae conquerentem affectu, quoniam in eodem spiritu, cum ait: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Unde et alibi loquitur: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt (Psal. XXXVII, 12). Longe, quaeso, a vobis facite semper hoc tam abominabile et detestabile malum, vos qui experti estis, et quotidie experimini, quam bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1), si tamen in unum, et non in scandalum. Alioquin nec jucundum plane, nec bonum, sed pessimum ac molestissimum. Vae autem homini illi, per quem unitatis vinculum jucundum0930B turbatur! Judicium profecto portabit quicunque est ille. Ante mihi contingat mori, quam audire in vobis quempiam juste clamitantem: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Nonne praesentis congregationis tanquam unius matris filii omnes vos estis, singuli alterutrum fratres? Quid ergo a foris vos conturbare, aut contristare possit, si intus bene estis, et fraterna pace gaudetis? Denique quis vobis nocere poterit, inquit, si boni aemulatores feuritis? (I Petr. III, 13.) Quamobrem aemulamini charismata meliora (I Cor. XII, 31), ut bonos vos probetis aemulatores. Charisma peroptimum charitas est; plane incomparabile, quod novae sponsae coelestis sponsus toties inculcare curabat, nunc quidem dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, 0930C si dilectionem habueritis ad invicem; nunc vero: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 35, 34); et: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12); itemque orans unum eos fore, sicut ipse et Pater unum sunt (Joan. XVII, 11). Et vide si non ipse Paulus, qui te ad charismata meliora invitat, inter caetera charitatem in summo ponit, sive cum fide et spe dicit eam esse majorem et supereminentem scientiae; sive cum enumeratis pluribus ae mirabilibus supernae gratiae donis, tandem ad superexcellentiorem viam nos mittit; haud aliam profecto illam, quam charitatem definiens. Denique quidnam huic comparandum putemus, quae ipsi 0930D praefertur martyrio ac fidei transferenti montes (I Cor. XII, 31; XIII, 3). Hoc igitur est quod dico: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur, non terret, quia non nocet. Nam econtrario quidquid foris blandiri appareat, nulla est profecto consolatio, si intus, quod absit! seminarium discordiae germinaverit.

4. Proinde, dilectissimi, pacem habete ad vos, et nolite laedere invicem, non facto, non verbo, non signo qualicunque: et ne quis forte exacerbatus et praeoccupatus a pusillanimitate spiritus et tempestate, Deum interpellare cogatur adversus eos qui se laeserint aut contristaverint, et prorumpere in verbum grave contingat: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Sic enim peccantes in fratrem, in 0931A Christum peccatis, qui ait:Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40, 45). Nec cavendum a gravioribus tantum offensis, verbi gratia, ab aperto convicio seu maledicto, sed a clandestino quoquo et venenato susurrio. Non, inquam, sufficit os custodire ab his et his similibus; cavenda sunt et levia: si tamen leve debeat dici quodcunque in fratrem praesumpseris voluntate laedendi; cum hoc solo, si irasceris illi, divini reus judicii tenearis(Matth. V, 22). Merito quidem: nam quod 1373 tu leve putas, et ob hoc levius praecipias, plerumque alius aliter accipit, tanquam homo videns in facie, et secundum faciem judicans, paratus festucam trabem suspicari, et scintillam putare fornacem. Non enim est omnium charitas illa, quae omnia credit 0931B (I Cor. XIII, 7). Proni sunt autem sensus hominis et cogitationes ad malum potius suspicandum, quam ad bonum credendum: praesertim ubi disciplina silentii nec te, qui in causa es, excusare permittit, nec illum vulnus suspicionis aperire quod patitur, ut curetur. Ita uritur ille, et moritur clauso et lethali vulnere, intra semetipsum gemens, dum totus in ira et disceptatione positus, nil aliud silens versare in mente possit, nisi injuriam quam accepit. Non potest orare, non potest legere, non sanctum aut spirituale aliquid meditari: et ita intercepto vitali spiritu, dum suis destituta alimentis vadit ad mortem anima pro qua Christus mortuus est, quid tu interim, quaeso, animi habes? Quid oratio tua, aut opus, quodcunque interim feceris, sapit 0931C tibi, contra quem nimirum Christus anxie clamat de pectore fratris tui quem contristasti: Filius, inquiens, matris meae pugnat contra me, et qui simul mecum dulces capiebat cibos, replevit me amaritudine?

5. Quod si dixeris illum non tam graviter pro tam levi causa debuisse turbari, respondeo: Quanto levior est, tanto a te levius potuit non committi. Quanquam nescio quomodo leve dicas, ut jam dixi, quidquid amplius est quam irasci, cum vel hoc ipsum obnoxium esse judicio ex ore ipsius acceperis judicis. Quid enim? Tune leve dixeris, in quo offenditur Christus, unde ad Dei judicium pertrahi habes, cum horrendum sit incidere in manus Dei viventis? (Hebr. X, 31.) Tu ergo accepta forte injuria (quod quidem interdum non accidere in his conventibus 0931D difficile est), non continuo more saecularis, obliqua referire fratrem responsione festines, sed neque, sub specie quasi corripiendi, verbo acuto et urenti transfigere audeas ullatenus animam, pro qua Christus affigi cruci dignatus est, non grunnire quasi increpando, non labiis mussitare quasi murmurando, non narem contrahere aut cachinare quasi subsannando, non frontem rugare quasi invehendo aut comminando. Sane commotio tua ibi moriatur ubi oritur, nec permittatur exire quae mortem portat, ne perimat; ut dicere possis et tu cum Propheta: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5).

6. Quosdam altius intellexi sentire istud, quasi de diabolo et angelis ejus dictum, qui, cum fuerint et 0932A ipsi filii Jerusalem illius quae sursum est mater nostra, ex quo lapsi sunt, non cessant sororem suam Ecclesiam impugnare. Sed neque contendo, si quis usurpet hoc etiam in bonam significationem, secundum quod spirituales, qui sunt in Ecclesia, adversus carnales fratres suos dimicant in gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17), vulnerantes eos ad salutem, atque ad spiritualia istiusmodi impugnationibus provehentes? Utinam corripiat me justus in misericordia, et increpet me, percutiens et sanans, occidens et vivificans, quo audeam et ego dicere: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum eo in via, ne tradat te judici, et judex tortori (Matth. V, 25). Bonus adversarius, 0932B cui si consentiens ero, non erit unde aut judex me calumnietur, aut tortor. Ego profecto, si quos vestrum aliquando pro hujusmodi contristavi, non me poenitet; contristati enim sunt ad salutem. Et quidem nescio id me fecisse unquam absque mea quoque magna tristitia, secundum illud: Mulier cum parit, tristitiam habet (Joan. XVI, 21). Sed absit ut jam meminerim pressurae, tenens fructum doloris mei, dum perinde videam Christum formatum in sobole. Nescio autem quomodo etiam tenerius mihi astricti sunt, qui post increpatoria et per increpatoria tandem convaluerunt de infirmitate, quam qui fortes ab initio permanerunt, non indigentes istius modi medicamento.

1374 7. Ergo in hunc sensum poterit Ecclesia, seu anima diligens Deum, dicere quod decoloravit 0932C eam sol, mittendo scilicet et armando de filiis matris ejus qui eam salubriter expugnarent, et captivam ducerent ad fidem amoremque ipsius, multis utique confixam sagittis illis, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4); et item: Sagittae tuae infixae sunt mihi. Ideoque sequitur et ait: Quoniam non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 3, 4); ut secundum animam sanior proinde fortiorque factus dicat: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41); et cum Apostolo: Quando enim infirmor, tunc potens sum et fortis (II Cor. XII, 10). Vides quia carnis infirmitas robur spiritui augeat, et subministret vires? Ita econtrario noveris carnis fortitudinem debilitatem spiritus operari. Et quid mirum, si hoste debilitato, 0932D tu fortior efficeris? Nisi forte illam tibi insanissime ducas amicam, quae non cessat concupiscere adversus spiritum (Galat. V, 17). Vide ergo, si non prudenter sagittari et impugnari salubriter postulat sanctus, cum dicit in oratione: Confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Optima timor iste sagitta, qui configit et interficit carnis desideria, ut spiritus salvus sit. Sed et qui castigat corpus suum, et in servitutem redigit, nonne is tibi videtur etiam manum contra se pugnantis ipse juvare?

8. Est et sagitta sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12), de quo Salvator: Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Est etiam sagitta electa 0933A amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam pertransivit, ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena. Aut certe pertransivit eam, ut veniret usque ad nos, et de plenitudine illa omnes acciperemus, et fieret mater charitatis, cujus pater est charitas Deus, parturiens et in sole ponens tabernaculum ejus, ut Scriptura impleretur, quae dicit: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX, 6). Hoc enim impletum est per Mariam, quae in carne visibilem edidit, quem invisibilem nec de carne, nec cum carne suscepit. Et illa quidem in tota se grande et suave amoris vulnus accepit: ego vero me felicem putaverim, 0933B si summa saltem quasi cuspide hujus gladii pungi inter me sensero, ut vel modico accepto amoris vulnere, dicat etiam anima mea: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5). Quis mihi tribuat in hunc modum non modo vulnerari, sed et expugnari omnino usque ad exterminationem coloris et caloris illius, qui militat adversus animam?

9. Si exprobraverint filiae hujus saeculi illi animae quae hujusmodi est, dicentes pallidam et sine colore esse; nonne tibi congrue posse respondere videbitur: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol? Et si se ad hoc meminerit pervenisse adhortationibus seu increpationibus aliquorum servorum Dei, aemulantium eam Dei aemulatione; nonne consequenter veraciterque inferre poterit, 0933C quia filii matris meae pugnaverunt contra me? Erit ergo sensus, juxta quod dictum est, ut Ecclesia seu studiosa quaevis anima id loquatur, non quasi gemens aut conquerens, sed quasi gaudens et gratias agens, insuper et glorians, quod pro nomine et amore Christi digna sit fusca seu decolor esse et dici: atque hoc ipsum ascribat non suae industriae, sed gratiae et misericordiae praevenientis se, et mittentis ad se. Nam quomodo crederet sine praedicante? quomodo autem praedicarent nisi mitterentur? (Rom. X, 14, 15.) Filios matris suae contra se pugnasse memorat, non ut irata, sed ut non ingrata. Unde et sequitur: Posuerunt me custodem in vineis. Quod verbum utique si spiritualiter examinetur, puto, nil in se quaerimoniae aut 0933D rancoris habere videbitur, sed magis favorabile aliquid redolere. Verum ad id contingendum, prius sane quam manum apponere audeamus (locus enim sanctus est), conciliandus est nobis solitis precibus, et sic consultandus ille Spiritus qui scrutatur alta Dei; aut certe. Unigenitus qui est in sinu Patris, sponsus 1375 Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


SERMO XXX. Qualiter populus fidelium seu animae electorum per vineas significantur, quarum Ecclesia custos dicitur; et de prudentia carnis, quae est mors.

30

1. Posuerunt me custodem in vineis (Cant. I, 5). Qui? Tuine illi oppugnatores quos proxime memorasti? 0934A Audite et intelligite, si non se ab illis ipsis fatetur ista promotam, a quibus et passam. Nec mirum tamen, siquidem fuerit causa pugnandi intentio corrigendi. Nam quis nesciat multos amicabiliter utiliterque multoties oppugnatos? Quam multos quotidie experimur piis impugnationibus praelatorum ad meliora proficere, provehi ad altiora? Ergo illud potius demonstremus, si possumus, quemadmodum adversus Ecclesiam pugnatum sit a filiis matris suae, et hostili animo, et damno utili. Id enim jucundius, cum qui nocere intendunt, prosunt et nolentes. Utrumque vero sensum tenet superior interpretatio: quoniam quidem non defuerunt, et qui bene, et qui male aemularentur eam, diversa intentione pugnantes; sed utrique profuerunt. In tantum denique se 0934B profecisse ex iis quae ab aemulis passa est gloriatur, ut pro una vinea, quam sibi abstulisse visi sunt, super multas se gaudeat constitutam. Hoc mihi, inquit, praestitere pugnando contra me et contra vineam meam, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7), ut unam pluribus commutarim. Hoc quippe est quod infert, Vineam meam non custodivi: tanquam causam subjungens unde hoc illi contigerit, ut non in una jam, sed in pluribus custos posita sit. Et littera quidem sic est.

2. Sed si eam simpliciter sequimur, contenti eo solo quod sonare in superficie illa videtur, putabimus nos legere in Scriptura sancta de his vineis corporeis et terrenis quas quotidie cernimus de roro 0934C coeli et de pinguedine terrae accipere, unde fundunt vinum, in quo est luxuria: et sic nihil, non dico Domini sponsae dignum, sed nec cuivis caeterarum congruum quid de tam sancta et divina Scriptura attulisse videbimur. Quae enim convenientia sponsis et custodiae vinearum? Sed etsi convenire putetur, unde docebimus fuisse aliquando Ecclesiam istiusmodi deputatam officio? Nunquid de vineis cura est Deo? Si autem spirituali sensu vineas Ecclesias, id est fideles interpretamur populos, juxta prophetae sensum dicentis, Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isa. V, 7), incipiet fortassis elucere nobis quomodo sponsae minime indignum sit fieri custodem in vineis.

0934D 3. Puto quod et non parva insuper et in hoc ipso apparebit praerogativa, si quis diligentius curet advertere quantum ubique per orbem in hujusmodi vineas dilataverit terminos suos a die illa qua Jerosolymis a filiis matris suae expugnata est et exturbata, una cum prima illa sua novella plantatione; multitudinem dico credentium, quorum legitur fuisse cor unum et anima una (Act. IV, 32). Et ipsa est, quam modo fatetur se minime custodisse, sed non ad insipientiam sibi. Nec enim ita inde evulsa in persecutione fuit, ut non alibi plantaretur, atque aliis locaretur agricolis, qui reddant fructus ejus temporibus suis. Non prorsus, non periit, sed migravit; etiam crevit et dilatata est, tanquam cui benedixit Dominus. Denique leva oculos tuos, et vide 0935A si non operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei; si non extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus (Psal. LXXIX, 11, 12). Nec mirum, Dei enim aedificatio est, Dei agricultura est (I Cor. III, 9). Ipse fecundat, ipse propagat, ipse putat et purgat eam, ut fructum plus afferat. Quando nempe sua destitueret cura vel opera, quam plantavit dextera ejus? Non plane habenda neglectui, in qua apostoli palmites, Dominus vitis, et Pater ejus 1376 agricola est (Joan. XV, 2, 5, 1). In fide plantata, in charitate mittit radices, defossa sarculo disciplinae, stercorata poenitentium lacrymis, rigata praedicantium verbis: et sic sane exuberans vino in quo est laetitia, sed non luxuria; vino totius suavitatis, nullius libidinis. Hoc 0935B certe vinum laetificat cor hominis; hoc constat et angelos bibere cum laetitia. Denique gaudent in conversione et poenitentia peccatorum, salutem hominum sitientes. Lacrymae poenitentium vinum eorum, quod in illis vitae odor, sapor gratiae sit, indulgentiae gustus, reconciliationis jucunditas, sanitas redeuntis innocentiae, serenatae suavitas conscientiae.

4. Ergo ex illa una vinea, quam saevae persecutionis visa est delevisse tempestas, quantae in universa terra propagatae refloruerunt? Et in his omnibus custos posita sponsa est, ut non contristetur, quod primam vineam non custodivit. Consolare, filia Sion: si caecitas ex parte contigit in 0935C Israel, quid tu perdis? Mirare mysterium, et noli plangere detrimentum: dilata sinum, et collige plenitudinem gentium. Dic civitatibus Judae: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Moysi sane oblatum est a Deo, si praevaricatorem populum vellet dimittere, et divinae exponere ultioni, ipsum quidem fieri posse in gentem magnam: sed ille renuit (Exod. XXXII, 9-13). Quare? Ob nimiam profecto dilectionem qua illi fortiter devinctus populo tenebatur; et quoniam non requirebat quae sua sunt, sed Dei honorem, et non quod sibi utile foret, sed quod multis. Et ille quidem sic.

5. Ego autem consilio secretiori puto hoc munus 0935D divinitus pro sui magnitudine servatum sponsae, ut ipsa potius, et non Moyses, mitteretur in gentem magnam. Non enim oportebat amicum sponsi praeripere sponsae benedictionem; et propterea non quidem Moyses, sed nova sponsa, cui dicitur: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15); ipsa, inquam, prorsus missa est in gentem magnam. Num in majorem potuit quam in universitatem? Et facile universitas cessit portanti pacem, gratiam offerenti. Sed non sicut gratia, ita et lex. Quam dissimili vultu ad omnem conscientiam se offerunt suavitas hujus, et illius austeritas. Quis sane ex aequo respiciat condemnantem et consolantem, reposcentem et ignoscentem, plectentem et amplectentem? Non pari profecto acceptabitur 0936A voto umbra et lux, ira et pax, judicium et misericordia, figura et veritas, virga et haereditas, frenum et osculum. Graves denique Moysi manus, testibus Aaron et Hur (Exod. XVII, 12); grave Legis jugum, testibus ipsis apostolis, qui hoc et sibi, et patribus importabile clamitant (Act. XV, 10); grave jugum, et vile praemium: nam terra est in promissione. Pro hujusmodi non est Moyses missus in gentem magnam. Verum tu, mater Ecclesia, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, facile in duplici gratia obtines ab universis te recipi, et propter jugum suave, et propter regnum sublime. Pulsa de civitate, ab universitate exciperis, dum sic provocat quod promittis, ut quod imponis non terreat. Quid adhuc unius vineae plangis damnum, 0936B quod tanto tibi fenore compensatum est? Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non fuit qui per te transiret: Ponam te, inquit, in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem; et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob (Isa. LX, 15, 16). Tali itaque modo dicit se sponsa positam custodem in vineis, et quia vineam suam non custodivit.

6. Ego loci hujus occasione me ipsum reprehendere soleo, quod animarum susceperim curam, qui meam non sufficerem custodire; vineas animas interpretans. Quod si probas et tu hanc nostram interpretationem, vide etiam consequenter, an recte 0936C quoque dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; 1377 botrum, opus; devotionem, vinum. Siquidem nec palmes absque vite, nec virtus sine fide aliquid est. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6); fortasse et displicere necesse erit. Denique omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Hoc ergo considerare oportuit illos qui me posuerunt custodem in vineis, si videlicet propriam custodissem. At quanto tempore inculta jacuit et deserta, redacta in solitudinem! Prorsus defecerat vinum ex ea, arefactis, prae sterilitate fidei, virtutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Et id quidem in saeculari vita. Caeterum conversus ad Dominum, meliuscule coepi, fateor, custodire; non tamen 0936D prout oportuit. Et quis nempe ad hoc idoneus? Nec sanctus Propheta, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, frusta vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Quantis etiam tunc memini me patere insidiis illius, qui sagittat in occultis immaculatum? Quantum nobis, o vinea mea, furtivis subreptum est machinamentis eo ipso tempore, quo vigilantius intendere coepimus curae et custodiae nostri? Quot et quales piorum botros operum aut praefocavit ira, aut tulit jactantia, aut foedavit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae spiritu, quanta a pusillanimitate spiritus et tempestate sustinuimus? Sic eram: et nihilominus tamen posuerunt me custodem in vineis, non considerantes quid de mea ego facerem vel fecissem, nec audientes 0937A arguentem magistrum ac dicentem: Si quis domui suae praesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim. III, 5.)

7. Miror audaciam plurimorum, quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos, vineis tamen Dominicis etiam se ingerere non vereri. Fures sunt et latrones, non custodes, neque cultores. Hoc illis. Vae autem mihi etiam nunc a periculo vineae meae! imo magis nunc, quando pluribus intentus, minus circa unam diligens, minusque sollicitus fieri cogor. Nec spem circumdare, nec torcular fodere in ea licet. Heu! destructa est maceria ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam! (Psal. LXXIX, 13.) Patet exposita tristitiae, iracundiae atque impatientiae pervia. Demoliuntur 0937B eam sedulae quaedam vulpeculae instantium necessitatum; irrumpunt undique anxietates, suspiciones, sollicitudines; turbae discordantium, causarum molestiae rara hora desunt. Non est prohibendi facultas, non copia declinandi, sed nec orandi spatium. Quo imbre lacrymarum perfundere sufficiam sterilitatem animae meae? (Psal. XXXIV, 12.) Vineae meae volui dicere, sed de psalmo sic incidit propter usum, et sensus idem est; nec piget erroris qui admonet similitudinis, quia non de vinea sermo est, sed de anima. Ergo anima cogitetur, cum vinea legitur; siquidem sub hujus specie et nomine illius sterilitas deploratur. Quibus ergo lacrymis rigabo sterilitatem vineae meae? Omnes palmites ejus aruerunt prae inopia; jacent sine fructu, eo quod non habeant humorem, 0937C Jesu bone! quos fasciculos sarmentorum ex eis in tuo quotidie sacrificio ustio contriti cordis mei te teste absumit? Sit, obsecro, sacrificium tibi spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias (Psal. L, 19).

8. Et ego quidem sic pro imperfecto meo traho ad me capitulum praesens. Perfectus autem omnis erit qui alias dicere poterit: Vineam meam non custodivi; illo videlicet sensu, quo Salvator loquitur in Evangelio, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). Idoneus plane et dignus qui ponatur custos in vineis, quem propriae cura vineae a commissarum diligentia et sollicitudine non impedit aut retardat; dum non quaerit quae sua 0937D sunt, neque quod sibi utile est, sed quod multis. Propterea sane Petro cura ista credita est in tam multis vineis, quae erant de circumcisione, quia homo paratus erat, et in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33), usque adeo suae vineae, id est suae animae, non detinebatur amore, quominus curae intenderet creditarum. Merito et Paulo inter gentes tam ingens 1378 silva credita est vinearum, quod et ipse in suae custodia vineae minime curiosus inventus sit; ita ut non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus fuerit propter nomen Domini Jesu Christi (Act. XXI, 13). Denique: Nihil horum vereor, inquit, nec facio animam meam pretiosiorem 0938A quam me (Act. XX, 24). Optimus aestimator rerum, qui nihil suorum sibi praeferendum existimet.

9. Quam multi saluti propriae modicam vilissimamque pecuniam praetulerunt! Paulus nec animam. Non, inquit, facio eam pretiosiorem quam me. Ergo differentiam facis inter te, et animam tuam? Prudenter quidem tu tibi pluris es, quam quidvis tuum. Sed quomodo non tua anima tu? Arbitror quod quia Paulus jam tunc in spiritu ambularet, et mente consentiret legi Dei quoniam bona est (Rom. VII, 16); idcirco hanc ipsam mentem suam, tanquam principale ac supremum quiddam sui, dignum duxerit suimet potius, quam suae cujuspiam rei nomine designare; reliquum vero, quod constat naturae esso inferioris, et inferiori proinde viliorique essentiae, 0938B quod est corpus, inhaerere; non modo officio vivificandi ac sensificandi, sed et fovendi nutriendique desiderio: hoc, inquam, sensuale atque carnale appellatione sui homo spiritualis indignum judicans, inter sua magis censuit deputandum, quam se personaliter exprimendum per illud. Cum me dico, inquit, excellentius quod in me est, in quo et sto per gratiam Dei, id est mentem rationemque, intellige. Cum loquor animam meam, hoc inferius accipe, quod carni animandae vides accommodatum, etiam et junctum in concupiscentia. Id me fuisse quidem, sed jam non esse agnosco, quia non secundum carnem adhuc ambulo, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 4). Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Secundum mentem ego, secundum 0938C carnem non ego. Quid enim si carnaliter etiam nunc anima concupiscit? Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17). Et ideo non me quidem, sed tamen meum dixerim quod in me carnaliter sapit, idque non aliud quam ipsam animam. Revera enim animae portio est carnalis affectio ejus, et vita, quam administrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus spernebat prae se, paratus pro Domino non solum alligari, sed et mori in Jerusalem, et sic perdere animam suam juxta consilium Domini.

10. Tu quoque si propriam deseras voluntatem, si corporis voluptatibus perfecte renunties, si carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, 0938D sed et mortifices membra tua, quae sunt super terram: probabis te Pauli imitatorem, qui non facias animam tuam pretiosiorem te ipso; probabis et Christi discipulum, etiam illam perdendo salubriter. Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Matth. XVI, 25). Quid hic vos dicitis, observatores ciborum, morum neglectores? Hippocrates et sequaces ejus docent animas salvas facere in hoc mundo; Christus et ejus discipuli, perdere. Quemnam vos e duobus sequi magistrum eligitis? At manifestum se facit qui sic disputat: hoc oculis, hoc capiti, et illud pectori 0939A vel stomacho nocet. Profecto unusquisque quod a suo magistro didicit, hoc in medium profert. Num in Evangelio legisti has differentias, aut in prophetis, aut in litteris apostolorum? Caro et sanguis pro certo revelavit tibi hanc sapientiam, non spiritus Patris; est enim carnis haec sapientia. Sed audi quid de ipsa nostri medici sentiant. Sapientia, inquiunt, carnis mors est; item: Sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 6, 7). Num Hippocratis seu Galeni sententiam, aut certe de schola Epicuri debui proponere vobis? Christi sum discipulus; Christi discipulis loquor: ego si peregrinum dogma induxero, ipse peccavi. Epicurus atque Hippocrates corporis alter voluptatem, alter bonam habitudinem praefert; meus Magister utriusque rei contemptum praedicat. 0939B Animae in corpore vitam, quam summo studio iste 1379 unde sustentet, ille unde et delectet, inquirit atque inquirere docet, Salvator monet et perdere.

11. Quid enim tibi aliud de Christi auditorio sonuit, cum paulo ante clamatum est: Qui amat animam suam, perdet eam? (Joan. XII, 25.) Perdet eam dixit, sive ponendo ut martyr, sive affligendo ut poenitens. Quanquam genus martyrii est, spiritu facta carnis mortificare; illo nimirum, quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Videsne hac sententia Magistri mei carnis sapientiam condemnari, per quam utique aut in luxum voluptatis diffluitur, aut ipsa quoque bona valetudo corporis ultra quam oporteat appetitur? Denique quod vera sapientia in voluptates non effluat, 0939C audisti profecto a Sapiente, ne inveniri quidem hanc in terra suaviter viventium (Job XXIII, 13). Qui autem invenit, dicit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam (Sap. VII, 10). Si super salutem et pulchritudinem, quanto magis super voluptatem et turpitudinem? Quid vero prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum, ciborumque varietatibus inquirendis, quotidianam expendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquae non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua meae penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc, ut in 0939D totis fluviis, agris, hortis, cellariisve reperiri vix possit quod comedas?

12. Puta te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae, parce deinde labori ministrantium, parce gravamini domus, parce conscientiae. Conscientiae dico, non tuae, sed alterius; illius videlicet, qui prope sedens, et edens quod sibi apponitur, de tuo singulari jejunio murmurat. Scandalo quippe est ei aut tua odiosa superstitio, aut duritia, quam forte putat illius, qui tibi habet providere. Scandalizatur, inquam, in tua singularitate frater judicans te superstitiosum, tanquam 0940A superflua quaeritantem; aut certe me durum causans, qui non perquiram victui tuo necessaria. Frustra sibi quidam blandiuntur de exemplo Pauli, hortantis discipulum non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23). Qui attendere debent primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere, sed nec discipulum aeque exposcere sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cujus vita tenerae adhuc et nascenti Ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat. Da mihi alterum Timotheum; et ego cibo eum, si vis, etiam auro, et poto balsamo. Caeterum tu tibimetipsi dispensas, misertus tui. Suspecta est mihi, fateor, tua ipsius in te dispensatio; et vereor tibi illudi sub 0940B tegmine et nomine discretionis a carnis prudentia. Id te saltem volo admonitum esse, ut si tibi ita auctoritas Apostoli placet de bibendo vino, modico, quod ille adjunxit, non praetermittas. Et de hoc satis. Sed revertamur ad sponsam, et discamus ab ea vineas proprias se utiliter non custodire, praesertim nos qui videmur deputati custodes in vineis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen,




Bernardi in Cantica C. 29