Bernardi in Cantica C. 31

SERMO XXXI. De excellentia divinae visionis; et quomodo in praesenti sanctis viris gustus divinae praesentiae variatur, pro variis animae desideriis.

31

1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, 0940C ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Studiosis mentibus Verbum sponsus 1380 frequenter apparet, et non sub una specie. Quid ita? Profecto quoniam nondum videtursicuti est. Nempe illa visio stat, quia forma stat quae tunc videtur; est enim: nec ullam capit ex eo quod est, fuit, vel erit, mutationem. Tolle nempe: Fuit et Erit; unde jam transmutatio aut vicissitudinis obumbratio? At quidquid veniens ex eo quod Fuit non cessat tendere in id quod Erit, transitum sane habet per Est, sed omnino non est. Nam quomodo est, quod nunquam in eodem statu permanet? Solum proinde vere est, quod nec a Fuit praeciditur, nec ab Erit expungitur; sed solum atque inexpugnabile remanet ei Est, et manet quod est. Nec fuit sane tollit illi esse ab aeterno; nec Erit 0940D esse in aeternum: ac per hoc sibi vindicat verum esse, id est increabile, interminabile, invariabile. Cum igitur ipse qui sic est, imo qui non sic aut sic est, videtur sicuti est; stat, ut dixi, illa visio, quia nulla eam interpolat vicissitudo. Et tunc ille de Evangelio unus omnibus, qui sic vident, denarius redditur (Matth. XX, 9) in una specie quae offertur. Nam et quod apparet, ut invariabile in se est, ita invariabiliter intuentibus praesto est; et quibus apparet, nil videre desiderabilius volunt, nil possunt delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas? Quod si in aeternum extenditur 0941A videndi copia pariter et voluntas; quomodo non plena felicitas? Nil quippe aut deest jam semper videntibus, aut superest semper volentibus.

2. At talis visio non est vitae praesentis, sed in novissimis reservatur, his duntaxat qui dicere possunt: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Et nunc quidem apparet quibus vult; sed sicuti vult, non sicuti est. Non sapiens, non sanctus, non propheta videre illum, sicuti est, potest, aut potuit in corpore hoc mortali; poterit autem in immortali; qui dignus habebitur. Itaque videtur et hic, sed sicut videtur ipsi, et non sicuti est. Nam neque hoc luminare magnum (solem loquor istum, quem quotidie vides) vidisti tamen aliquando sicuti est, sed 0941B tantum sicut illuminat, verbi causa aerem, montem, parietem. Quod nec ipsum quidem aliquatenus posses, si non aliqua ex parte ipsum lumen corporis tui, pro sui ingenita serenitate et perspicuitate, coelesti lumini simile esset. Non denique alterum membrum corporis capax est luminis, ob multam utique dissimilitudinem. Sed nec ipse oculus, cum turbatus fuerit, lumini propinquabit, nimirum ob amissam similitudinem. Qui ergo turbatus, nullatenus serenum solem videt propter dissimilitudinem; serenus aliquatenus videt propter nonnullam similitudinem. Profecto si pari prorsus puritate vigeret, videret omnino inoffensa acie eum sicuti est, propter omnimodam similitudinem. Ita et solem justitiae illum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc 0941C mundum, videre in hoc mundo, sicut illuminat, illuminatus potest, tanquam jam in aliquo similis; sicuti est, omnino non potest, tanquam nondum perfecte similis. Propterea dicit: Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Ita sane, sed si quantum satis est illuminamur, ut revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformemur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

3. Ergo accedendum ad eum, non irruendum, ne irreverens scrutator majestatis opprimatur a gloria (Prov. XXV, 27). Nec locis sane accedendum, sed claritatibus; ipsisque non corporeis, sed spiritualibus, tanquam a Domini Spiritu. A Domini plane, et 0941D non a nostro, quamvis in nostro. Qui itaque clarior, ille propinquior; esse autem clarissimum, pervenisse est. Porro jam praesentibus non aliud est videre sicuti est, quam esse sicuti est, et aliqua dissimilitudine non confundi. Sed 1381 id tunc, ut dixi. Interim vero tanta haec formarum varietas, atque numerositas specierum in rebus conditis, quid nisi quidam sunt radii Deitatis, monstrantes quidem quia vere sit a quo sunt, non tamen quid sit prorsus definientes? Itaque de ipso vides, sed non ipsum. Cum autem de eo, quem non vides, caetera vides, scis indubitanter existere quem oportet inquirere, ut0942A inquirentem non fraudet gratia, negligentem ignorantia non excuset. Verum hoc genus videndi commune. In promptu enim est, juxta Apostolum, omni utenti ratione, invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere (Rom. I, 20).

4. Alius procul dubio ille modus, quo quondam Patribus crebra illa atque ambitiosa divinae praesentiae familiaritas dignanter indulta est, quanquam nec ipsis sicuti est, sed sicut dignata est. Nec uno omnibus modo, sed, ut ait Apostolus, multifarie multisque modis (Hebr. I, 1); cum ipse in se sit unus, dicente ipso ad Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et haec demonstratio, non quidem communis; sed tamen foris facta est, nimirum exhibita per imagines extrinsecus apparentes, 0942B seu voces sonantes. Sed est divina inspectio, eo differentior ab his quo interior, cum per se ipsum dignatur invisere Deus animam quaerentem se, quae tamen ad quaerendum toto se desiderio et amore devovit. Et hoc signum istiusmodi adventus ejus, sicut ab eo qui expertus est edocemur: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3). Oportet namque ut sancti desiderii ardor praeveniat faciem ejus ad omnem animam, ad quam est ipse venturus, qui omnem consumat rubiginem vitiorum, et sic praeparet locum Domino. Et tunc scit anima quoniam juxta est Dominus, cum se senserit illo igne succensam, et dixerit cum propheta, De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me (Thren. I, 13): et illud, Concaluit cor 0942C meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).

5. Tali animae suspiranti frequenter, imo sine intermissione oranti, et afflictanti se prae desiderio, cum interdum desideratus ille, qui ita quaeritur, miseratus occurrit; puto illi de propria experientia convenire ut dicat cum sancto Jeremia: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25). Sed et angelus ejus, qui unus est de sodalibus sponsi, in hoc ipsum deputatus, minister profecto et arbiter secretae mutuaeque salutationis; is, inquam, angelus quomodo tripudiat, quomodo collaetatur et condelectatur, et conversus ad Dominum dicit: Gratias ago tibi, Domine majestatis, quia desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum 0942D ejus non fraudasti cam! Ipse est qui in omni loco sedulus quidam pedisequus animae non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere, dicens, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: et rursum, Exspecta Dominum, et custodi viam ejus (Psal. XXXVI, 4, 34); item, Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Ad Dominum autem: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ista ad te, Deus (Psal. XLI, 2). Desideravit te in nocte, sed et spiritus tuus in praecordiis ejus de mane vigilavit ad te (Isai. XXVI, 9). Et iterum: 0943A Tota die expandit ad te manus suas(Psal. LXXXVII, 10), dimitte illam quia clamat post te (Matth. XV, 23): convertere aliquantulum, et deprecabilis esto super eam (Psal. LXXXIX, 13). Respice de coelo, et vide, et visita desolatam. Fidelis paranymphus, qui mutui amoris conscius, sed non invidus, non suam quaerit, sed Domini gratiam: discurrit medius inter dilectum et dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque, licet raro, repraesentat eos pariter sibi, sive hanc rapiens, sive illum adducens: siquidem domesticus est et notus in palatio, nec veretur repulsam, et quotidie videt faciem Patris.

6. Vide autem tu ne quid nos in hac Verbi animaeque commistione corporeum seu imaginatorium sentire 0943B existimes. Id loquimur quod Apostolus dicit, quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Excessum purae mentis in Deum, sive Dei pium descensum 1382 in animam, nostris quibus possumus exprimimus verbis, spiritualibus spiritualia comparantes. Itaque in spiritu fit ista conjunctio, quia spiritus est Deus, et concupiscit decorem animae illius quam forte adverterit in spiritu ambulantem, et curam carnis non perficientem in desiderio, praesertim si sui amore flagrantem conspexerit. Non ergo sic affecta et sic dilecta, contenta erit omnino vel illa quae multis per ea quae facta sunt, vel illa quae paucis per visa et somnia facta est manifestatio sponsi, nisi et speciali praerogativa intimis illum affectibus atque ipsis medullis cordis coelitus illapsum 0943C suscipiat, habeatque praesto quem desiderat non figuratum, sed infusum; non apparentem, sed afficientem; nec dubium quin eo jucundiorem quo intus, non foris. Verbum nempe est, non sonans, sed penetrans; non loquax, sed efficax; non obstrepens auribus, sed affectibus blandiens. Facies est non formata, sed formans; non perstringens oculos corporis, sed faciem cordis laetificans: grata quippe amoris munere, non colore.

7. Non tamen adhuc illum dixerim apparere sicuti est, quamvis non omnino aliud hoc modo exhibeat quam quod est. Neque enim vel sic continue praesto erit, quamvis devotissimis mentibus, sed nec uniformiter omnibus. Oportet namque pro variis animae 0943D desideriis divinae gustum praesentiae variari, et infusum saporem supernae dulcedinis diversa appetentis animi aliter atque aliter oblectare palatum. Denique advertisti in hoc amatorio carmine quoties mutaverit vultum, et in quanta multitudine dulcedinis suae coram dilecta dignatus sit transformari; et quomodo nunc quidem instar verecundi sponsi sanctae animae secretos petat amplexus, et osculis delectetur; nunc vero in oleo et unguentis medicum exhibere appareat, nimirum propter teneras et infirmas animas istiusmodi adhuc indigentes fomentis et medicamentis: unde et delicato adolescentularum nomine designantur. Si mussitet quis, audiet quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Nunc rursum 0944A quasi viator quispiam itinerantibus sponsae simul atque adolescentulis sese associans, jucundissimis confabulationibus suis a labore viae omnem relevat comitatum, ita ut eo discedente loquantur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV, 32.) Facundus comes, qui in sermonum et morum suavitate suorum, tanquam in quadam suaveolentia spirantium unguentorum, post se currere faciat universos: unde et dicunt, In odore unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3). Item aliquando occurrens, quasi praedives aliquis paterfamilias, qui in domo sua abundet panibus; imo tanquam rex magnificus et potens, qui sponsae pauperis videatur pusillanimitatem erigere, provocare cupiditatem, demonstrans illi omnia desiderabilia 0944B gloriae suae, divitias torcularium ac promptuariorum, hortorum et agrorum copias, demum etiam introducens eam in ipsa secreta cubiculi. Nimirum confidit in ea cor viri sui, et non est ex omnibus quod ab illa existimet abscondendum, quam redemit inopem, probavit fidelem, amplexatur amabilem. Atque ita non cessat, sive hoc, sive illo modo interno, jugiter apparere conspectui quaerentium se, ut sermo impleatur, quem dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

8. Et in his omnibus suavis et mitis, et multae misericordiae. Nam in osculis quidem affectuosum et blandum, in oleo autem et in pigmentis atque unguentis clementem et affluentem visceribus pietatis et compassionis: porro in via hilarem, affabilem, 0944C plenum gratiae et solatii; in ostensione vero divitiarum ac possessionum munificum se ac largum pro regia liberalitate remuneratorem demonstrat. Ita per omnem hujus carminis textum reperies Verbum istiusmodi similitudinibus adumbrari. Unde ego puto id significatum apud prophetam, ubi ait, Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus 1383 vivemus inter gentes(Thren. IV, 20): quod scilicet videamus nunc per speculum et in aenigmate, et necdum facie ad faciem. At istud sane donec vivimus inter gentes: nam inter angelos aliter; quando jam indifferenti omnino felicitate cum ipsis videbimus eum et nos, sicuti est, hoc est in forma Dei, et non in umbra. Quomodo namque apud veteres 0944D quidem umbram figuramque dicimus exstitisse, nobis autem per gratiam Christi in carne praesentis ipsam per se illucescere veritatem; ita nos quoque respectu futuri saeculi in quadam interim veritatis umbra vivere non negabit, nisi qui non acquiescit Apostolo dicenti, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9); et illud, Non arbitror me comprehendisse (Philipp. III, 13). Quomodo enim non est distinctio ejus qui per fidem ambulat, et illius qui per speciem? Ergo justus ex fide vivit (Habac. II, 4), beatus exsultat in specie: et ideo sanctus homo vivit interim in umbra Christi, sanctus angelus in splendore vultus gloriae gloriatur.

9. Et bona fidei umbra, quae lucem temperat oculo caliganti, et oculum praeparat luci; scriptum est 0945A enim: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Fides itaque lucem non exstinguit, sed custodit. Quidquid sane est illud quod videt angelus, hoc mihi umbra fidei servat, fideli sinu repositum, in tempore revelandum. Annon expedit tenere vel involutum, quod nudum non capis? Denique et Mater Domini vivebat in umbra fidei, cui dictum est: Et beata quae credidisti. Habuit et de Christi corpore umbram, quae audivit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35, 45). Nec enim vilis umbra, quae de virtute Altissimi formatur. Et vere virtus in carne Christi, quae virgini obumbravit, ut quod impossibile erat mortali feminae, objectu tamen involucri vivifici corporis ferret praesentiam majestatis, et lucem sustineret inaccessibilem. Virtus plane, in qua omnis 0945Bcontraria fortitudo debellata est; et virtus et umbra fugans daemones, tutans homines; aut certe virtus vegetans, umbra refrigerans.

10. Vivimus proinde in umbra Christi, qui per fidem ambulamus, et carne ipsius pascimur ut vivamus. Caro enim Christi vere est cibus (Joan. VI, 56). Et vide ne propterea etiam nunc describatur hoc loco apparens, tanquam in schemate pastorali, ubi illum sponsa, quasi unum quempiam de pastoribus videtur alloqui, dicens: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Bonus Pastor, qui animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X, 11): animam pro illis, carnem illis; illam in pretium, istam in cibum. Res mira! ipse pastor, ipse pascua est, ipse redemptio. Verum sermo in longum pergit, 0945C quoniam locus amplus est, et grandia continens, et non explicabitur paucis; atque hac necessitate videtur mihi jam rumpendus potius quam finiendus. Oportet autem, ut, quoniam materia pendet, memoria vigilet; quatenus ubi pausatum erit, inde mox resumatur et pertractetur, prout Dominus dabit, Jesus Christus sponsus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XXXII. Qualiter Christus suscipitur ab anima sancta tanquam\i sponsus, \Iet ab anima infirma tanquam\i medicus. \IItem de differentia cogitationum, unde oriantur.

32

1. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Hic sumus, hinc progredimur. Sed 0945D antequam tractari incipiat visio ista et allocutio, recapitulandum breviter arbitror de aliis visionibus quae praecesserunt, quomodo nobis aptari spiritualiter possint pro votis et meritis singulorum, ut apprehensis illis, si tamen hoc datum fuerit, facilior et in hujus discussione eluceat intellectus. Verum id difficillimum. Nam etsi illa verba, quibus ipsae visiones seu similitudines describuntur, sonare corpora atque corporea videantur; spiritualia tamen sunt quae nobis ministrantur in his, ac per hoc in spiritu quoque causas et rationes earum oportet inquiri. Et quis idoneus investigare et comprehendere 0946A tam multos animae affectus profectusque, 1384 quibus haec de praesentia sponsi tam multiformis gratia dispensatur? Tamen si intremus ad nos, et Spiritus sanctus in lumine suo dignetur ostendere nobis, quod opere suo non dedignatur assidue actitare in nobis, puto non omnino non in his sine intellectu remansuros. Confido enim non accepisse nos spiritum hujus mundi, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12).

2. Ergo si cui nostrum cum sancto Propheta adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28), et, ut loquar manifestius, si quis in nobis est ita desiderii vir, ut cupiat dissolvi et cum Christo esse, cupiat autem vehementer, ardenter sitiat, assidue meditetur; 0946B is profecto non secus quam in forma sponsi suscipiet verbum in tempore visitationis, hora videlicet qua se astringi intus quibusdam brachiis sapientiae, atque inde sibi infundi senserit sancti suavitatem amoris. Siquidem desiderium cordis ejus tribuetur ei, etsi adhuc peregrinanti in corpore, ex parte tamen, idque ad tempus, et tempus modicum. Nam cum vigiliis, et obsecrationibus, et multo labore et imbre lacrymarum quaesitus adfuerit, subito dum teneri putatur elabitur; et rursum lacrymanti et insectanti occurrens, comprehendi patitur, sed minime retineri, dum subito iterum quasi e manibus evolat. Etsi institerit precibus et fletibus devota anima, denuo revertetur, et voluntate labiorum ejus non fraudabit eam; sed 0946C rursum mox disparebit, et non videbitur, nisi iterum toto desiderio requiratur. Ita ergo et in hoc corpore potest esse de praesentia sponsi frequens laetitia, sed non copia; quia etsi visitatio laetificat, sed molestat vicissitudo. Et hoc tandiu necesse est pati dilectam, donec semel posita corporeae sarcina molis, avolet et ipsa levata pennis desideriorum suorum, libere iter carpens per campos contemplationis, et mente sequens expedita dilectum quocunque ierit.

3. Nec tamen vel in transitu praesto erit sic omni animae, nisi illi duntaxat, quam ingens devotio, et desiderium vehemens, et praedulcis affectus sponsam probat, et dignam, ad quam gratia visitandi accessurum Verbum decorem induat, formam sponsi 0946D accipiens. Qui enim nondum invenitur ita affectus, sed compunctus magis actuum recordatione suorum, loquens in amaritudine animae suae dicit Deo: Noli me condemnare (Job. X, 2); aut forte etiam adhuc periculose tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus: hic talis non sponsum requirit, sed medicum; ac per hoc non oscula quidem vel amplexus, sed tantum remedia vulneribus accipiet suis, in oleo utique et unguentis. Annon saepenumero sic sentimus, et sic experimur orantes, nos, qui nostris quotidie adhuc excessibus tentamur praesentibus, mordemur praeteritis? A quanta me 0947A amaritudine frequenter liberasti adveniens, Jesu bone? Quoties post anxios fletus, inenarrabiles gemitus et singultus, sauciam conscientiam meam unxisti unctione misericordiae tuae, et oleo laetitiae perfudisti? Quoties me oratio, quem pene desperantem suscepit, reddidit exsultantem, et praesumentem de venia? Qui similiter afficiuntur, ecce hi sciunt, quod vere medicus sit Dominus Jesus, qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI, 3). Qui experti non sunt, credant inde eidem ipsi dicenti: Spiritus Domini unxit me, ad evangelizandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde (Isa. LXI, 2; Luc. IV, 17, 21). Si adhuc dubitant, accedant certe et probent, et sic in semetipsis discant quid sit: Misericordiam volo, et 0947B non sacrificium (Matth. IX, 13). Sed videamus et reliqua.

4. Sunt qui in studiis spiritualibus fatigati, et versi in teporem, atque in defectu quodam spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, corde arente et taedente accedunt ad quaeque injuncta, frequenter murmurant; longos dies, longas conqueruntur et noctes, loquentes cum sancto Job: Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam (Job VII, 4). Ergo ubi contingit tale aliquid pati, si misertus Dominus appropiet nobis in via qua ambulamus, et incipiat loqui de coelo qui de coelo est, nec non favorabile quidpiam cantare nobis 1385 de canticis Sion, narrare etiam de civitate Dei, de pace civitatis, de aeternitate pacis, 0947C de statu aeternitatis: dico vobis, erit pro vehiculo animae dormitanti et pigritanti laeta narratio, ita ut pellat omne fastidium ab animo audientis, et a corpore fatigationem. An tibi aliud vel pati, vel petere ille videtur, qui ait:Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? Et nonne cum obtinuerit, clamabit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est? (Psal. CXVIII, 97, 28.) Sunt enim quaedam verba Verbi sponsi ad nos, nostrae meditationes de ipso et ejus gloria, elegantia, potentia, majestate. Non solum autem, sed et cum avida mente versamus testimonia ejus et judicia oris ejus, et in lege ejus meditamur die ac nocte; sciamus pro certo adesse sponsum, atque alloqui nos, ut non fatigemur laboribus, sermonibus 0947D delectati.

5. Tu ergo, cum tibi aliqua talia volvi animo sentis, non tuam putes cogitationem, sed illum agnosce loquentem, qui apud prophetam dicit: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Simillima enim sunt nostrae cogitata mentis sermonibus Veritatis in nobis loquentis; nec facile quis discernit, quid intus pariat cor suum, quidve audiat, nisi qui prudenter advertit Dominum in Evangelio loquentem, quia de corde exeunt cogitationes malae(Matth. XV, 19); et illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX, 4.) Et: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Apostolus autem: Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a 0948A nobis tanquam ex nobis (subaudis [Tiraq. subaudi] bonum); sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Cum ergo mala in corde versamus, nostra cogitatio est; si bona, Dei sermo est. Illa cor nostrum dicit, haec audit. Audiam,ait, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV, 9). Itaque pacem, pietatem, justitiam Deus in nobis loquitur; nec talia nos cogitamus ex nobis, sed in nobis audimus. Caeterum homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et his similia, de corde exeunt (Matth. XV, 19): nec audimus ea, sed dicimus. Denique dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Et propter hoc irritavit impius Deum,quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13). Sed est praeterea quod 0948B corde quidem sentitur, non tamen cordis est verbum. Nec enim de corde exit, sicut nostra cogitatio, sed neque illud est quod ad cor fieri diximus, verbum videlicet Verbi, cum sit malum. Immittitur autem a contrariis potestatibus, sicut fiunt immissiones per angelos malos; quale, verbi causa, fuit quod legitur misisse in cor diabolus, ut traderet Dominum Judas Simonis Iscariotis (Joan. XIII, 2).

6. Verum quis ita vigil et diligens observator motionum internarum suarum, sive in se, sive et ex se factarum, ut liquido ad quaeque illicita sensa cordis sui discernat inter morbum mentis, et morsum serpentis? Ego nulli hoc mortalium possibile puto, nisi qui illuminatus a Spiritu sancto speciale 0948C accepit donum illud quod Apostolus inter caetera charismata quae enumerat, nominat discretionem spirituum (I Cor. XII, 10). Quantumlibet enim quis, secundum Salomonem, omni custodia servet cor suum (Prov. IV, 23), et omnia quae intra se moventur vigilantissima intentione observet; etiamsi diuturnum forte in his habuerit exercitium et frequens experimentum, non poterit tamen ad purum in se dignoscere discernereve ab invicem malum innatum, et malum seminatum. Nam delicta quis intelligit? Nec multum refert nostra scire, unde inest nobis malum, dummodo inesse sciamus: vigilandum potius et orandum undecunque sit, ne consentiamus. Denique orat propheta contra utrumque malum, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab 0948D alienis parce servo tuo(Psal. XVIII, 13, 14). Et ego, non possum tradere vobis quod non accepi. Non autem accepi, fateor, unde assignem certam notionem inter partum cordis, et seminarium hostis. Quippe utrumque malum, utrumque a malo; utrumque in corde, sed non utrumque de corde. Hoc totum certum mihi in me, etsi incertum quid cordi, quid hosti 1386 tribuam. Et id quidem, ut dixi, absque periculo.

7. Sed sane est ubi periculose, imo damnabiliter erratur, atque ibi merito nobis certa praefigitur regula, ne quod Dei est in nobis, demus nobis, putantes Verbi visitationem nostram esse cogitationem. Ergo quantum distat bonum a malo, tantum 0949A ista duo a se: quoniam nec de Verbo malum, nec de corde exiet bonum, nisi quod prius forte de Verbo conceperit; quia non potest bona arbor malos fructus facere, nec arbor mala fructus bonos (Matth. VII, 18). At satis dictum esse credo quid Dei, quid nostrum in nostro sit corde; nec superflue, ut arbitror, sed ut sciant inimici gratiae, absque gratia nec ad cogitandum bonum sufficere cor humanum, sed sufficientiam ipsius ex Deo esse; Dei vocem, bonum quod cogitatur, non cordis prolem existere. Tu ergo si vocem ejus audis, non jam nescias unde veniat, aut quo vadat; sciens quia a Deo exit, et ad cor vadit. Vide autem quomodo verbum quod egreditur de ore Dei non revertatur ad eum vacuum, sed prosperetur et faciat omnia 0949B ad quae misit illud, ut dicere possis et tu, quia gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10). Felix mens, cui Verbum individuus comes, ubique se affabile praebet, cujus indesinenter oblectata suavitate facundiae, a carnis molestiis et vitiis sese vindicet omni hora, redimendo tempus a diebus malis(Ephes. V, 16). Non lassabitur, non molestabitur; quoniam, sicut dicit Scriptura: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21).

8. Jam vero magni Patrisfamilias seu regnae majestatis schema apparere existimo his qui, accedentes [alias, ascendentes] ad cor altum, de majori spiritus libertate et puritate conscientiae magnanimores facti, consueverunt audere majora, inquieti 0949C prorsus et curiosi secretiora penetrare, et apprehendere sublimiora, et tentare perfectiora, non modo sensuum, sed et virtutum. Hi enim pro fidei magnitudine digni inveniuntur qui inducantur in omnem plenitudinem; nec est omnino in omnibus apothecis sapientiae a quo Deus scientiarum Dominus arcendos censeat cupidos veritatis, vanitatis non conscios. Talis erat Moyses, qui audebat dicere Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum (Exod. XXXIII, 13, 18). Talis Philippus, qui sibi et suis condiscipulis Patrem flagitabat ostendi (Joan. XIV, 8): talis et Thomas, qui nisi sua manu tangeret vulnus et fossum latus, credere recusabat (Joan. XX, 25). Pusilla fides, sed de magnitudine 0949D animi miro modo descendens. Talis quoque David, qui et ipse dicebat Deo: Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Tales itaque magna audent, quoniam magni sunt: et quae audent, 0950A obtinent juxta verbum promissionis ad ipsos, quod est istiusmodi: Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit (Deut. XI, 24). Magna siquidem fides magna meretur; et quatenus in bonis Domini fiduciae pedem porrexeris, eatenus possidebis.

9. Denique Moysi ore ad os loquitur Deus; et palam, non per aenigmata et figuras Dominum videre meretur, cum prophetis aliis tantum in visione apparere se dicat, et per somnium loqui (Num. XII, 6-8). Philippo quoque secundum petitionem cordis sui ostensus est Pater in Filio, in eo procul dubio quod incontinenti audivit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem; et, Quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10). Sed et Thomae juxta 0950B desiderium cordis ejus palpandum se praebuit (Joan. XX, 27), et voluntate labiorum ejus non fraudavit eum. Quid David? nonne et ipse voto se non omnino fraudari significat, ubi ait non daturum se somnum oculis suis, nec palpebris suis dormitationem, donec inveniret locum Domino? (Psal. CXXXI, 4, 5.) Igitur istiusmodi magnis spiritibus magnus occurret Sponsus, et magnificabit facere cum eis, emittens lucem suam, et veritatem suam, eosque deducens et adducens in montem sanctum suum, et in tabernacula sua, ita ut dicat qui ejusmodi est: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Regem in decore suo videbunt oculi ejus (Isa. XXXIII, 17); praeeuntem se ad speciosa deserti, ad flores rosarum, et lilia convalium, ad amoena hortorum, irrigua 0950C fontium, 1387 ad delicias cellariorum, et odoramenta aromatum, postremo ad ipsa secreta cubiculi.

10. Isti sunt thesauri sapientiae et scientiae penes sponsum absconditi, haec vitae pascua praeparata in refectionem animarum sanctarum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Hoc solum admonitus sit, ne solus habere velit quae possunt sufficere pluribus. Propterea enim fortassis post ista omnia sponsus, tanquam pastor apparere describitur, ut proinde admoneatur assecutor tantorum munerum pascendi gregis simpliciorum, qui scilicet tam non valent per semetipsos apprehendere ista, quam non audent sine pastore oves exire in pascua. 0950D Denique hoc ipsum sponsa prudenter advertens postulat sibi indicari ubi ipse pascat et cubet sub meridiano fervore, parata (ut quidem ex hoc intelligi datur) pasci et pascere cum illo, et sub illo. Nec enim tutum arbitratur longe agere gregem a summo 0951A Pastore, nimirum ob incursiones luporum, eorum maxime qui veniunt ad nos in vestimentis ovium: et propterea satagit in eisdem cum ipso pariter pascere pascuis, et cubare umbris. Et causam ponit: Ne incipiam, inquiens, vagari post greges sodalium tuorum. Ipsi sunt qui se volunt videri amicos sponsi, et non sunt: et cum suos, non illius greges pascere cura sit eis; hinc inde tamen insidiantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21), videlicet ut multos seducant, et abducant a Christi gregibus, et socient suis. Hoc pro litterae textu. Jam vero spiritualem sensum qui in ea latet sub alio sermonis principio exspectate, quidquid illud erit, quod mihi inde vobis orantibus sua misericordia partiri dignabitur sponsus Ecclesiae Jesus 0951B Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XXXIII. De his quae semper sectanda sunt a mente devota. Quid sit meridies, et de quatuor generibus tentationum semper evitandis.

33

1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Et alius quidam: Indica, inquit, mihi cur me ita judices (Job X, 2). Ubi non sane sententiam causatur, sed scrutatur causam, erudiri flagellis petens, non erui. Item alius precatur, dicens: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV, 4). Quas dixerit vias vel semitas, manifestat alibi: Deduxit me, inquit, super semitas justitiae (Psal. 0951CXXII, 3). Ergo tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere; justitiam, et judicium, et locum habitationis gloriae sponsi: tanquam viam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et ad quam ambulet mansionem. De qua mansione sic habes in propheta: Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4); et iterum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae(Psal. XXV, 8). Porro de reliquis duobus: Justitia et judicium, ait, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Merito tria ista mens devota requirit, utpote sedem Dei, et sedis praeparationem. Et pulchre in sponsae praerogativam concurrunt pariter omnia ad 0951D consummationem virtutum, ut de forma justitiae sit formosa, de judiciorum notitia cauta, de desiderio praesentiae seu gloriae sponsi casta. Talem prorsus decet esse sponsam Domini, pulchram, eruditam et castam. Ergo petitio quam ultimam posui; istius est loci. Petit siquidem ab eo quem diligit anima sua, indicari sibi ubi pascat, et ubi cubet in meridie.

2. Et primo adverte quam eleganter amorem spiritus a carnis discernat affectu, dum dilectum exprimere magis ipsa affectione, quam nomine volens, non simpliciter: Quem diligo; sed: O, inquit, quem diligit anima mea,spiritualem designans dilectionem. Deinde quidnam eam in loco pascuae adeo delectet, diligenter attende. Sed nec illud 0952A praetereat te de hora meridiana, et quod is potissimum exploratur locus, in quo qui pascit, cubat simul: quod est magnae securitatis indicium. Arbitror enim ob hoc additum, Cubat, quod eo loci minime necesse sit stare, et vigilare super custodiam gregis, 1388 quando grex, etiam cubante pastore et pausante sub umbris, libere nihilominus discurrat in pascuis. Felix regio, in qua pro libitu oves ingrediuntur et egrediuntur, et non est qui exterreat. Quis mihi tribuat videre vos, meque pariter in montibus pasci una cum illis nonaginta novem quae illic relictae leguntur, cum pastor earum dignanter ad unam descendit quae erraverat? (Matth. XVIII, 12.) Secure procul dubio cubat prope, qui et longe recedere minime dubitavit, sciens quia in tuto 0952B eas relinqueret. Merito sponsa illo suspirat, merito inhiat loco pascuae simul et pacis, sed quietis, sed securitatis, sed exsultationis, sed admirationis, sed stuporis. Nam et me miserum, heu! longe agentem et de longe salutantem, en ipsa ejus recordatio ad lacrymas provocat, plane juxta affectionem et vocem dicentium: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1). Libet exclamare et me cum sponsa pariter et cum Propheta: Lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII, 12-14). Quis non illic vehementer cupiat pasci et propter pacem, et propter adipem, et propter satietatem? 0952C Nihil ibi formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit. Tuta habitatio paradisus, dulce pabulum Verbum, opulentia multa nimis aeternitas.

3. Habeo et ego Verbum, sed in carne; et mihi apponitur veritas, sed in sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo saturatur grano; me oportet interim quodam sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, litterae palea, velamine fidei. Et haec talia sunt quae gustata afferunt mortem, si non de primitiis spiritus quantulumcunque accipiant condimentum. Prorsus mors mihi in olla, nisi ex prophetae farina dulcoretur (IV Reg. IV, 40, 41). Denique absque spiritu et sacramentum ad judicium sumitur, et caro non prodest quidquam, 0952D et littera occidit, et fides mortua est. Sed spiritus est qui vivificat, ut vivam in eis. At quantalibet sane abundantia spiritus pinguescant ista, non pari omnino jucunditate sumitur cortex sacramenti et adeps frumenti, fides et species [alias mendose, spes], memoria et praesentia, aeternitas et tempus, vultus et speculum, imago Dei et forma servi. Nempe in omnibus his fides locuples mihi, intellectus pauper. Nunquid vero par sapor intellectui fideique, cum sit in meritum ista, ille in praemium? Vides ergo tantum distare inter pabula, quantum et inter loca; et sicut exaltantur coeli a terra, ita habitantes in eis, bonis potioribus abundare?

4. Festinemus proinde, filii, festinemus ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, ad uberiorem et 0953A fertiliorem agrum. Festinemus ut habitemus sine metu, abundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. Tu enim, Domine sabaoth, qui cum tranquillitate judicas omnia, etiam cum securitate aeque omnia ibi pascis. Idem ipse et Dominus exercituum, et pastor ovium. Ergo et pascis, et cubas pariter, sed non hic. Denique stabas cum e coelo prospiceres unam ex tuis oviculis (Stephanum loquor) a lupis circumdari super terram (Act. VII, 55). Et propterea, quaeso, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie; hoc est tota die: etenim illa meridies tota est dies, et ipsa nesciens vesperam. Et ideo melior dies illa in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11), quia nescit occasum. At matutinum forsitan habuit, cum primum videlicet dies sanctificatus illuxit nobis, 0953Bper viscera utique misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I, 78). Vere tunc suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII, 10), cum in medio umbrae mortis exortus matutini lux orta est nobis, et mane vidimus gloriam Domini. Quanti reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Quare? nisi quia nox erat, et necdum venerat illud exspectatum mane, cui fuerat repromissa misericordia? Unde et orabat quis dicens: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi (Psal. CXLII, 8).

5. Fuit namque quaedam hujus aurora diei, ex quo sol justitiae per archangelum Gabrielem nuntiatus est terris, et Virgo Deum in utero de Spiritu sancto concepit 1389 et peperit Virgo, ac deinceps, 0953C quoad in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Nam usque adeo per totum id temporis lux pusilla, et tanquam lux revera aurorae apparuit, ut diem esse interim apud homines pene universitas ignoraret. Denique si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Et utique ipsis paucis discipulis dicebatur: Adhuc modicum lumen in vobis est (Joan. XII, 35); eo quod aurora esset et initium, vel potius indicium diei, dum Sol adhuc absconderet radios suos, et minime eos spargeret super terram. Paulus quoque dicebat, quoniam nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12), significans esse tunc adhuc adeo modicum lumen, ut propinquasse, quam venisse 0953D diem dicere maluerit. Quando autem hoc dicebat? Profecto quando Sol reversus ab inferis, jam se ad alta coeli sustulerat. Quanto magis cum adhuc similitudo carnis peccati instar densae nubis operiret auroram, juxta omnes nimirum nostri corporis passiones, ita ut neque amara mors, nec crux probrosa defuerit? quanto magis, inquam, tunc exigua tenuisque admodum lux fuit, et quae de aurorae magis, quam de Solis prodire praesentia videretur?

6. Erat ergo aurora, et ipsa subobscura satis, tota illa Christi videlicet conversatio super terram, usque dum occumbens et rursum exoriens, solaris suae praesentiae lumine clariori fugavit auroram, et mane facto absorpta est nox in victoria. Denique 0954A habes: Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole (Marc. XVI, 2). Annon mane fuit, quando ortus est Sol? Attulit autem novum de resurrectione decorem, et sereniorem solito lucem, quoniam etsi noveramus eum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Est scriptum in Propheta: Decorem induit, induit fortitudinem, et praecinxit se (Psal. XCII, 1); quod carnis infirma, tanquam nubila quaedam excusserit, stolam gloriae induens. Sane extunc elevatus est Sol, et sensim demum diffundens suos radios super terram, coepit paulatim ubique clarior apparere, fervidiorque sentiri. Verum quantumlibet incalescat et invalescat, multiplicet et dilatet radios suos per omnes hujus nostrae mortalitatis curriculum 0954B (erit enim nobiscum usque ad consummationem saeculi(Matth. XXVIII, 20); non tamen ad meridianum perveniet lumen, nec in illa sui plenitudine videbitur modo, in qua videndus est postea, ab his duntaxat, quos hac visione ipse dignabitur. O vero meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio! O perenne solstitium, quando jam non inclinabitur dies! o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnalis ubertas; et, ne quid videar praeteriise, o quies et feriatio hiemalis! Aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit. Hunc locum, inquit, tantae claritatis et pacis et plenitudinis indica mihi, ut quemadmodum Jacob adhuc in corpore 0954C manens vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus (Gen. XXXII, 30); vel certe sicut Moyses vidit eum, non per figuras et aenigmata, seu per somnia, uti prophetae alii, sed modo plane praecellenti atque inexperto caeteris, sibi noto et Deo (Num. XII, 6-8); vel sicut Isaias revelatis oculis cordis vidit eum super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1); vel etiam quomodo Paulus raptus in paradisum audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4), et Dominum suum Jesum Christum vidit oculis suis; ita ego quoque te in lumine tuo et in decore tuo per mentis excessum merear contemplari pascentem uberius, quiescentem securius.

0954D 7. Nam et hic pascis, sed non in saturitate; nec cubare licet, sed stare et vigilare oportet propter timores nocturnos. Heu! nec clara lux, nec plena refectio, nec mansio tuta: et ideo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Beatam me dicis cum esurio et sitio justitiam (Matth. V, 6). Quid hoc ad illorum felicitatem, qui repleti sunt in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5), qui epulantur et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia? (Psal. LXVII, 4.) Sed et si quid patior propter justitiam, nihilominus 1390 beatam pronuntias (Matth. V, 9). Et certe pasci ubi timeas pati, jucunditatem habet, sed non securitatem. Porro autem pasci et pati simul, nonne molesta jucunditas est? Omnia mihi hic cedunt citra perfectum, plura praeter votum, et tutum 0955A nihil. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? (Psal. XV, 11.) Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Vultus tuus meridies est. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Scio satis ubi pascas non cubans; indica mihi ubi pascas et cubes. Non ignoro ubi aliis temporibus pascere soleas; sed scire velim ubi in meridie pascas. Nam in tempore quidem mortalitatis meae, et in loco peregrinationis meae consuevi sane sub tua custodia pasci, et pascere in lege, et prophetis, et psalmis de te; nec non in evangelicis pascuis, et apud apostolos similiter requievi; frequenter etiam de gestis sanctorum, et verbis, et scriptis eorum, victum mihi atque attinentibus mihi mendicavi ut potui; frequentius autem (quoniam is magis ad manum 0955B fuit) manducavi panem doloris, et vinum compunctionis bibi; et factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.) Nisi quod de mensa tua; siquidem parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5): de ipsa, inquam, tuae quidem beneficio miserationis, accipio, in quo utcunque respiro, quoties tristis est anima mea, et quoties conturbat me. Haec pascua novi et frequentavi te secuta pastorem; sed indica, quaeso, etiam quae non novi.

8. Sunt quidem et alii pastores, qui dicunt se esse sodales tuos, et non sunt, habentes greges suos, et fines suos pabulo mortis refertos, in quibus pascunt nec tecum, nec per te, quorum utique terminos 0955C non intravi, nec appropiavi eis. Ipsi sunt qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21); promittentes sapientiae et scientiae pascua uberiora, et creditur eis, et confluunt ad eos multi, et faciunt eos filios gehennae duplo quam se. Cur hoc, nisi quia non est ibi meridies et perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur; facileque pro ea recipitur falsitas propter verisimilitudinem, quae non facile in obscuro a vero discernitur, praesertim quia aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior? (Prov. IX, 17.) Et propterea quaeso, ut indices mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in manifesto, ne seducta incipiam vagari post greges sodalium tuorum, quemadmodum et ipsi vagi sunt, nulla stabiles certitudine veritatis, semper discentes, 0955D et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Haec sponsa propter philosophorum et haereticorum varia et vana dogmata.

9. Mihi vero videtur non solum propter ea, sed et propter dolos invisibilium potestatum, sicut sunt seductorii spiritus, sedentes in insidiis, et parantes sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: propter hos, inquam, et maxime, videtur mihi illa meridies optanda etiam nobis, ut clara luce deprehendamus astutias diaboli, atque angelum Satanae illum, qui se transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), ab angelo nostro facillime discernamus. Non enim aliter nos custodire sufficimus ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 0956A 6), nisi in meridiano aeque lumine. Quod quidem daemonium idcirco meridianum dictum existimo, quia sunt aliqui de numero malignorum, qui cum merito tenebrosae obstinataeque voluntatis suae nox et nox perpetua sint, diem tamen se ad fallendum simulare noverunt, nec modo diem, sed et meridiem, sicut eorum princeps non contentus esse aequalis Deo, etiam adversatur, et extollitur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 4). Itaque nisi cordi illius, quem forte aliquod istiusmodi daemonium meridianum tentandum acceperit, oriens ex alto illuxerit verus meridies, qui falsum convincat et prodat, non poterit omnino caveri, sed tentabit et supplantabit sine dubio sub specie boni, pro bono scilicet malum incauto et improvido persuadens. 0956B Et tunc meridies, id est major claritas, apparet, tentans, cum quasi boni majoris imaginem praefert.

1391 10. Quoties, verbi causa, suggessit anticipare vigilias, quo ad solemnia fratrum illuderet dormitanti? Quoties, produci jejunia, ut divinis obsequiis eo inutilem redderet, quo imbecillem? Quoties bene proficientibus in coenobiis invidens, obtentu quasi majoris puritatis eremum petere persuasit, et cognoverunt miseri tandem, quam verus sit sermo quem frustra legerant: Vae soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem? (Eccle. IV, 10.) Quoties ad opus manuum plus, quam opus fuerat, incitavit; et fractum viribus, caeteris regularibus exercitiis invalidum reddidit? Quam multis exercitationem corporis, quae juxta Apostolum ad modicum 0956C valet (I Tim. IV, 8), non modicam persuasit, et pietate fraudavit? Denique ipsi experti estis, quomodo quidam, ad verecundiam illorum dico, qui ante inhiberi non poterant (ita in spiritu vehementi ad omnia ferebantur), post ad tantam ignaviam devenerunt, ut secundum illud Apostoli, cum spiritu coeperint, nunc carne consummentur (Galat. III, 3): quam turpe iniere foedus cum suis corporibus, quibus crudele ante indixerant bellum. Videas, proh pudor! importune superflua quaeritare, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. Quanquam si qui in sua forte invicti obstinatione perdurant, indiscretius abstinentes, et singularitate notabili conturbantes eos, cum quibus habitare debent unius moris in domo; haud scio sane an se existiment 0956D pietatem retinere, cum hujusmodi mihi videantur et longius abjecisse. Nam qui sapientes in oculis suis decreverunt apud se nec consilio acquiescere, nec praecepto, videant quid respondeant, non mihi, sed dicenti: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Praemiserat autem quia melior est obedientia quam victima et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV, 22, 23), id est abstinentiam contumacium. Unde Dominus per Prophetam: Nunquid manducabo,ait, carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, 13)? significans minime sibi accepta fore jejunia superborum vel immundorum.

0957A 11. Sed sane vereor, ne damnantes superstitiosos, videamur frena laxare gulosis; et audiant illi ad periculum sui, quod ad remedium his dicitur. Quamobrem audite, utraque pars, quatuor esse tentationum genera, et ipsa nobis ita prophetico sermone describi. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 5, 6). Attendite nihilominus et vos alii, quod omnibus spero profuturum. Illud omnes in nobis sentimus et sensimus qui conversi sumus ad Dominum, quod sancta Scriptura dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Itaque primordia nostrae 0957B conversionis, juxta communis quidem experientiae rationem, primus exagitat timor, quem intrantibus statim horror vitae ingerit arctioris, et insuetae austeritas disciplinae. Atque is timor nocturnus dicitur, vel quia nox in Scripturis designare solet adversa, vel quoniam propter quod adversa pati aggredimur, id nondum revelatum est. Si enim dies ille luceret, in cujus lumine pariter et labores et praemia videremus; timor omnino quorumvis laborum nullus esset prae desiderio praemiorum. dum clara luce appareret quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Nunc vero quoniam abscondita sunt ab oculis nostris, et nox est interim in hac parte; tentamur nimirum a timore 0957Cnocturno, et pro bonis quae non videmus, formidamus quae impraesentiarum sunt adversa tolerare. Vigilandum proinde et orandum primo intrantibus contra hanc primam tentationem, ne subito praeoccupati a pusillanimitate spiritus et tempestate, a bono coepto, quod absit! resiliant.

12. Superata autem hac tentatione, armemus nos nihilominus et adversus hominum laudes, quae de laudabili potissimum vita sumunt materiam. Alioquin patebimus vulneri a sagitta volante in die, quae est inanis gloria. Fama siquidem volat; et ideo in die, quia ex 1392 operibus lucis. Si haec exsufflatur tanquan inanis aura, restat ut solidius aliquid afferatur de divitiis et honoribus saeculi, si forte 0957D qui non curat laudes, appetat dignitates. Et vide, si non hic ordo tentandi servatus est in Domino nostro, cui post suggestum ad solam vanitatem praecipitium, ostensa sunt omnia regna mundi atque oblata (Matth. IV, 6, 8). Tu ergo exemplo Domini et ista renue. Aliter necesse est circumveniri te a negotio perambulante in tenebris, quod est hypocrisis. Etenim ista de ambitione descendit, et in tenebris habitatio ejus: quippe abscondit quod est, et quod non est mentitur. Negotiatur autem omni tempore, formam retinens pietatis ad sese occultandum, virtutem autem ejus vindicans, et emens honores.

13. Postrema tentatio est daemonium meridianum, quod solea maxime insidiari perfectis, qui videlicet, tanquam viri virtutum, omnia superaverint; 0958A voluptates, favores, honores. Quid enim jam superest ei qui tentat, in quo possit pugnare palam adversus hujusmodi? Venit proinde occultus, qui manifestus non audet; et quem satis expertus est apertum omne horrere malum, falso bono supplantare molitur. Qui autem dicere possunt cum Apostolo: Non enim ignoramus astutias ejus (II Cor. II, 11); quo plus proficiunt, eo magis solliciti sunt cavere a laqueo isto. Hinc est quod Maria angelica salutatione turbatur (Luc. I, 29), dolum, nisi fallor, suspicans; et Josue non prius amicum angelum suscipit, quam esse amicum noverit. Denique sciscitatur, suusne sit, an adversariorum (Josue V, 13-15), tanquam qui expertus sit daemonii meridiani versutias. Apostoli quoque aliquando cum laborarent 0958B in remigando, vento adversante et jactante naviculam, videntes Dominum ambulantem super mare, et putantes esse phantasma, ita ut clamarent prae timore, nonne apertam meridiani suspicionem daemonii praetenderunt? Et recordamini Scripturae dicentis, quia quarta vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Quarto igitur, id est supremo demum loco, haec tentatio formidetur, et quo se in summo stare quis viderit, eo sibi vigilantius ab incursu et daemonio meridiano cavendum intelligat. Porro discipulis verus se manifestavit meridies in eo quod audierunt: Ego sum, nolite timere (Matth. XIV, 25-27); et falsi suspicio ab eis depulsa est. Utinam et nobis, quoties palliata falsitas molitur irrepere, emittat lucem suam et veritatem suam ad prodendam 0958C illam oriens ex alto verus meridies, et dividat lucem a tenebris, ut non notemur a propheta tanquam ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20).

14. Adhuc, nisi taedio fuerit longitudo sermonis, has quatuor tentationes tentabo suo ordine assignare ipsi corpori Christi, quod est Ecclesia. Et ecce quam brevius possum percurro. Videte primitivam Ecclesiam, si non primo pervasa est acriter nimis a timore nocturno. Erat enim nox, quando omnis qui interficeret sanctos, arbitrabatur obsequium se praestare Deo. Hac autem tentatione devicta et sedata tempestate, inclyta facta est, et juxta promissionem ad se factam, in brevi posita in superbiam saeculorum. 0958D Et dolens inimicus quod frustratus esset, a timore nocturno convertit se callide ad sagittam volantem in die, et vulneravit in ea quosdam de Ecclesia. Et surrexerunt homines vani, cupidi gloriae, et voluerunt sibi facere nomen: et exeuntes de Ecclesia, diu eamdem matrem suam afflixerunt in diversis et perversis dogmatibus. Sed haec quoque pestis depulsa est in sapientia sanctorum, sicut et prima in patientia martyrum.

15. En tempora ista libera quidem Deo miserante ab utraque illa malitia; sed plane foeda a negotio perambulante in tenebris. Vae generationi huic a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis! si tamen hypocrisis dici debet, quae jam latere prae abundantia non valet, et prae impudentia non quaerit. Serpit 0959A hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius; eoque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus haereticus, mitteretur foras et aresceret; si violentus inimicus, absconderet se forsitan 1393 ab eo. Nunc vero quem ejiciet, aut a quo abscondet se? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici; omnes proximi, et omnes quae sua sunt quaerunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is quem quotidie vides meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis et calcaribus, et plus calcaria quam altaria fulgent. Inde splendidae 0959Bmensae et cibis, et scyphis; inde commessationes et ebrietates; inde cithara, et lyra, et tibia; inde redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro hujusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum praepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. Nec enim haec merito cedunt, sed negotio illi, quod perambulat in tenebris.

16. Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isai. XXXVIII, 17). Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita invaluerunt, et multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis 0959C est plaga Ecclesiae; et ideo in pace amaritudo ejus amarissima. Sed in qua pace? Et pax est, et non est pax. Pax a paganis, et pax ab haereticis; sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2). Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negotio denique perambulante in tenebris. Superest ut jam de medio fiat daemonium meridianum ad seducendos si qui in Christo residui sunt, adhuc permanentes in simplicitate sua. Siquidem absorbuit fluvios sapientium, et torrentes potentium, et habet fiduciam ut Jordanis influat in os ejus (Job XL, 18), id est simplices et humiles qui sunt in Ecclesia. Ipse enim 0959D est Antichristus, qui se non solum diem, sed et meridiem mentietur, et extolletur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus: quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 4, 8), utpote verus et aeternus Meridies, sponsus et advocatus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 31