Bernardi in Cantica C. 34

SERMO XXXIV. In quo tractatur de humilitate et patientia.

34

1. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum (Cant. I, 7). Olim sanctus Moyses, quoniam multum praesumebat de gratia et familiaritate, quam invenerat apud Deum, 0960A aspirabat ad quamdam visionem magnam, ita ut diceret Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum. Accepit autem pro ea visionem longe inferiorem, ex qua tamen ad ipsam quam volebat, posset aliquando pervenire (Exod. XXXIII, 13-23). Filii quoque Zebedaei in simplicitate cordis sui ambulantes, magnum aliquid et ipsi ausi sunt, sed ad gradum nihilominus sunt reducti, per quem fuerat ascendendum (Matth. XX, 21-23). Ita et modo sponsa, quoniam rem grandem postulare videtur, reprimitur sane austeriori responsione, sed plane utili et fideli. Oportet namque humiliter sentire de se nitentem ad altiora, ne, dum supra se attollitur, cadat a se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit solidatus. Et quia nisi humilitatis merito 0960B maxima minime obtinentur, propterea qui provehendus est, correptione humiliatur, humilitate meretur. Tu ergo cum te humiliari videris, habeto id signum in bonum omnino argumentum gratiae propinquantis. Nam sicut ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18), ita ante exaltationem humiliatur, Sane utrumque legis, Deum scilicet et superbis resistere, et humilibus dare gratiam (Jac. IV, 6) Nonne denique servum suum Job, cum post insignem 1394 triumphum, tantam et tam probatam ipsius patientiam larga remunerandam benedictione censeret, prius in multis et districtis percunctationibus humiliare curavit, et sic parare viam benedictioni (Job XXXVIII, sqq.).

2. At parum est cum per se ipsum humiliat nos 0960C Deus, si tunc libenter accipimus, nisi quando et per alium hoc facit, sapiamus similiter. Quamobrem accipite hujus rei mirabile documentum de sancto David. Aliquando maledictum est illi et a servo; at ille nec cumulatam injuriam sensit, quia praesensit gratiam. Quid mihi, ait, et vobis, filii Sarviae? (II Reg. XVI, 10.) O vere hominem secundum cor Dei, qui se ulciscenti, potius quam exprobranti succensendum putavit! Unde et secura conscientia loquebatur: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4). Vetuit ergo prohiberi maledicum conviciantem, quaestum aestimans maledicta. Et addit: Dominus misit illum ad maledicendum David (II Reg. XVI, 10). 0960D Prorsus secundum cor Dei, qui de corde Dei ferebat sententiam. Saeviebat lingua maledica, et ille intendebat quid in occulto ageret Deus. Vox maledicentis in auribus, et animus inclinabat se ad benedictionem. Nunquid in ore blasphemi Deus? Absit! Sed eo usus est ad humiliandum David. Nec latuit Prophetam; quippe cui incerta et occulta sapientiae suae manifestaverat Deus (Psal. L, 8), et ideo dicit: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71).

3. Vides quia humilitas justificat nos? Humilitas dixi; et non: Humiliatio. Quanti humiliantur, qui humiles non sunt? Alii cum rancore humiliantur, alii patienter, alii et libenter. Primi rei sunt, sequentes innoxii, ultimi justi. Quanquam et innocentia 0961A portio justitiae est, sed consummatio ejus apud humilem; qui autem dicere potest: Bonum mihi quia humiliasti me, is vere humilis est. Non potest hoc dicere qui invitus tolerat; minus, qui murmurat. Neutri horum promittimus gratiam, quod humiliatur: etsi sane longe hi duo a se differant, et alter quidem in patientia sua possideat animam suam, alter in suo murmure pereat. Sed enim etsi unus iram, neuter tamen gratiam promeretur; quoniam non humiliatis, sed humilibus Deus dat gratiam. Est autem humilis, qui humiliationem convertit in humilitatem, et ipse est qui dicit Deo: Bonum mihi quod humiliasti me. Nemini prorsus, quod patienter fert, bonum est, sed plane molestum. Scimus autem quod hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). 0961B Unde et cum jejunamus, jubemur caput nostrum ungere oleo, et faciem lavare (Matth. VI, 17), ut nostrum scilicet opus bonum spirituali quodam gaudio condiatur, et holocaustum nostrum pingue fiat. Etenim sola gratiam, quam praefert, meretur laeta et absoluta humilitas. Quae enim coacta fuerit vel extorta, qualis utique est in viro patiente illo qui possidet animam suam; haec, inquam, humilitas, etsi vitam obtinet propter patientiam, propter tristiam tamen gratiam non habebit. Non enim congruit ei, qui ejusmodi est, illud Scripturae: Glorietur humilis in exaltatione sua (Jac. I, 9); quoniam non sponte humiliatur, neque libenter.

4. Vis autem videre humilem recte gloriantem, et vere dignum gloria? Libenter, inquit, gloriabor in 0961C infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Non dicit patienter se ferre infirmitates suas; sed et gloriari, et libenter gloriari in illis, probans etiam sibi bonum esse, quod humiliatur; nec sufficere omnino, ut possideat animam suam tanquam patienter humiliatus, nisi et gratiam accipiat tanquam sponte humiliatus. Generalem vero hinc audi regulam: Omnis qui se humiliat, ait, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Significat profecto, non omnem exaltandam esse humilitatem, sed eam tantum, quae de voluntate venit, non ex tristitia, nec ex necessitate. Nec enim per contrarium omnis qui exaltatur, humiliandus erit; sed tantum qui se exaltat, humiliabitur, nimirum ob voluntariam vanitatem. Ita ergo non qui humiliatur, sed qui sponte 0961D se humiliat, exaltabitur; 1395 utique ob meritum voluntatis. Esto enim quod humilitatis materia per alium ministratur, verbi gratia, probra, damna, supplicia; non tamen idcirco recte ab alio, quam a semetipso humiliatus ille dicetur, qui illa omnia tacita et laeta conscientia, causa Dei subeunda decreverit.

5. Sed quo progredimur? Patienter, ut sentio, sustinetis excessum in verbo de humilitate et patientia; sed revertamur ad locum, de quo digressi sumus. Id namque incidit nobis ex occasione responsi, 0962A quo grandia praesumentem sponsam reprimendam censuit sponsus, et non ad insipientiam illi; sed ut sane ex eo probabilioris et majoris humilitatis daretur occasio, per quam dignior potiorum, atque eorum ipsorum quae petebat, capacior efficeretur. Verumtamen quia adhuc in januis sumus praesentis capituli, discussionis ejus initium principio, si placet, sermonis alterius ordiamur, praesertim ne verba sponsi vel recenseantur cum taedio, vel audiantur. Quod ipse avertat a servis suis Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.







SERMO XXXV. De increpatione dura, quam facit sponsus ad sponsam; et duplici ignorantia nimium pavenda et fugienda.

35
0962B

1. Si te, inquit, ignoras, egredere (Cant. I, 7). Dura et aspera increpatio, quod dicit, egredere. Hoc quippe verbum servi audire solent a valde irascentibus et indignantibus dominis, vel ancillae a dominabus suis, cum graviter illas offenderint: Exi hinc, exi a me, egredere a conspectu meo et a domo ista. Hoc ergo verbo aspero et amaro satis, nimiumque increpatorio utitur modo sponsus contra dilectam, sub conditione tamen, si se ipsam ignoraverit. Nil quippe validius efficaciusve ad terrendum potuit in eam intendere, quam ut egredi minaretur. Quod et tu advertere potes, si bene attendas unde quo egredi jubeatur. Unde enim, quo putas, nisi de spiritu ad carnem, de bonis animi ad saecularia desideria, 0962C de interna requie mentis ad mundi strepitum, et inquietudinem curarum exteriorum? In quibus omnibus non est nisi labor et dolor, atque afflictio spiritus. Quae enim anima semel a Domino didicit et accepit intrare ad se ipsam, et in intimis suis Dei praesentiam suspirare, et quaerere faciem ejus semper: spiritus est enim Deus; et qui quaerunt eum, oportet eos in spiritu ambulare, et non in carne, ut secundum carnem vivant: talis, inquam, anima nescio an vel ipsam gehennam ad tempus experiri horribilius poenaliusve ducat, quam post spiritualis studii hujus gustatam semel suavitatem exire denuo ad illecebras, vel potius ad molestias carnis, sensuumque inexplebilem repetere curiositatem, dicente Ecclesiaste: Oculus non impletur visu, nec auris 0962D auditu (Eccle. I, 8). Audi enim hominem expertum quae loquimur: Bonus es, inquit, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25). Ab hoc bono si quis avertere sanctam illam animam conaretur, puto haud secus accepisset, quam si se de paradiso, et ab ipso introitu gloriae conspiceret deturbari. Audi adhuc et alium similem huic: Tibi dixit cor meum, ait, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Unde et dicebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); et item loquens ad animam suam dicit: 0963A Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi (Psal. CXIV, 7). Dico ergo vobis: Nihil est quod in tantum formidet, quisquis hoc beneficium semel accepit, quam ne gratia derelictus, necesse habeat denuo egredi ad carnis consolationes, imo desolationes; rursumque carnalium sensuum sustinere tumultus.

2. Terribilis proinde et nimis formidolosa comminatio: Egredere, et pasce haedos tuos. Quod est: Indignam te noveris illa tua familiari et suavi rerum contemplatione coelestium, intelligibilium, divinarum. Quamobrem egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos sacrosque veritatis ac sapientiae sensus 1396 dulciter haurire solebas; et magis tanquam una de saecularibus, pascendis et oblectandis 0963B tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum significant, et in judicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et petulantes corporis sensus, per quos peccatum, tanquam mors per fenestras, intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Juxta tabernacula pastorum. Non enim supra, sicut agni, sed juxta tabernacula pastorum haedi pascuntur. Pastores siquidem, qui veri pastores sunt, licet tabernacula habeant de terra et in terra, corpora videlicet sua, in diebus quibus nunc militant; non tamen de terra, sed de coelestibus pascuis greges Dominicos pascere consueverunt: neque enim suam eis, sed Domini praedicant voluntatem. At haedi, qui sunt corporis sensus, coelestia non requirunt; sed juxta tabernacula 0963C pastorum, in omnibus videlicet bonis sensibilibus hujus mundi, quae est regio corporum, sumunt, unde sua desideria non tam satient quam irritent.

3. Turpis mutatio studiorum! ut cui ante studii fuerat, peregrinantem et exsulem animam suam sacris meditationibus, tanquam coelestibus pascere bonis, Dei beneplacitum et mysteria voluntatis ejus inquirere, penetrare devotione coelos, et mente supernas circuire mansiones, salutare patres atque apostolos et choros prophetarum, martyrumque admirari triumphos, ac stupere pulcherrimos ordines angelorum: nunc omnibus his omissis, turpi se mancipet corporis servituti ad obediendum carni, ad satisfaciendum ventri et gulae, ad mendicandum 0963D in universa terra, unde ex ea quae praeterit mundi hujus figura, suam semper famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Exitus aquarum deducant oculi mei super hujusmodi animam, quae cum nutriretur in croceis, demum amplexatur stercora (Thren. IV, 5). Pavit enim, juxta beati viri sententiam, sterilem quae non habebat filios, et viduae non benefecit (Job XXIV, 21). Et vide, quia non simpliciter, egredere; sed, egredere, inquit, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos. In quo, ut mihi videtur, magnae cujusdam rei nos admonet. Quid istud? Heu! quod egregia creatura, jam olim facta de grege, et nunc in pejus miserabiliter proruens, non saltem inter greges remanere permittitur, 0964A sed post abire jubetur. Quomodo, inquis? Quomodo legis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ecce quomodo de grege facta est egregia creatura. Puto, dicerent jumenta, si loqui fas esset: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22). Cum in honore esset, inquit. In quo honore, quaeris? Habitabat in paradiso, et in loco voluptatis conversatio ejus. Nihil molestiae, nihil indigentiae sentiebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum Plasmatoris; magis autem ob insigne divinae similitudinis praecellebat; et erat illi sors et societas cum plebe angelorum, et cum omni militia coelestis 0964B exercitus.

4. Sed mutavit istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis fenum. Inde est quod panis angelorum factus est fenum positum in praesepio, appositum nobis tanquam jumentis. Verbum quippe caro factum est(Joan. I, 14), et juxta prophetam: Omnis caro fenum. At fenum istud minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos, quia requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter hoc namque aliquando finis venit universae carnis, quia spiritus recesserat vitae. Denique ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI, 3). Carnis nomine hoc loco vitium designari intellige, non naturam: nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. Propter vitium ergo omnis caro fenum, et 0964C omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; sed non ille flos qui de virga et radice Jesse ascendit, eo quod requievit super eum Spiritus Domini (Isai. XI, 1, 2); nec illud fenum quod Verbum factum est, pro eo quod sequitur in propheta, Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Si enim fenum Verbum, et 1397 Verbum in aeternum manet, fenum quoque necesse est maneat in aeternum. Alioquin quomodo vitam praebet aeternam, si ipsum minime manet in aeternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et quem panem dicat, aperit cum subjungit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quomodo ergo aeternum non est, quo aeternaliter vivitur?

0964D 5. Sed recole nunc mecum vocem Filii ad Patrem loquentis in psalmo: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Haud dubium quin de corpore dicat, quod in sepulcro jacebat exanime. Hoc enim sanctum et angelus qui nuntiavit Virgini, locutus est dicens: Et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quo ergo pacto sanctum fenum poterat videre corruptionem, quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis ortum, etiam avidos angelorum in se figere possit obtutus, insatiabiliter oblectandos? Perdat sane fenum viriditatem, si Maria virginitatem amiserit. Ergo cibus hominis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. Heu tristis et lacrymosa 0965A mutatio! ut homo paradisi accola, terrae dominus, coeli civis, domesticus Domini sabaoth, frater beatorum spirituum, et coelestium cohaeres virtutum, repentina se conversione invenerit et propter infirmitatem jacentem in stabulo, et propter similitudinem pecorinam indigentem feno, et propter indomitam feritatem alligatum praesepio, sicut scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Agnosce tamen, o bos, possessorem tuum; et tu, asine, praesepe domini tui; ut prophetae Dei fideles inveniantur, qui ista sunt Dei mirabilia praelocuti. Cognosce, pecus, quem non cognovisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in paradiso; honora praesepium cujus contempsisti imperium; comede fenum, 0965B quem panem, et panem angelicum fastidisti.

6. Sed quaenam causa, inquis, tantae dejectionis? Profecto quod homo cum in honore esset, non intellexit. Quid non intellexit? Non dicit: Nos dicamus. Positus in honore non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectatus; et continuo in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et prudenter advertit, et veraciter protulit, dicens: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3). Vae misero, quod non fuit qui jam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9.) Hinc egregia creatura gregi admista est, hinc bestiali similitudine Dei similitudo mutata est, hinc societas cum jumentis pro consortio 0965Cangelorum inita est. Vides quam sit fugienda nobis haec ignorantia, de qua tot millia malorum universo nostro generi provenerunt? Ait enim propterea hominem jumentis insipientibus comparatum, quia non intellexit. Cavenda proinde omnimodis ignorantia, ne forte, si adhuc sine intellectu, et post vexationem, inventi fuerimus, multo plura et graviora prioribus mala inveniant nos, dicaturque de nobis: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). Merito quidem, quod nec vexatio dederit intellectum auditui.

7. Et vide ne forte etiam hinc sponsus, cum dilectam ab ignorantia tanto increpationis tonitruo deterreret, propterea minime dixerit: Egredere 0965D cum gregibus; aut: Egredere ad greges; sed: Egredere, ait, post greges sodalium tuorum. Utquid hoc? Sane ut secundam proinde ignorantiam priore magis pavendam pudendamque ostenderet, quod illa hominem bestiis parem fecisset, ista et posteriorem. Nam homines quidem merito ignorantiae ignorati, id est reprobati, et ad tremendum illud judicium stare, et igni perpetuo tradi habent, non autem et pecudes. Nec dubium fore deterius his qui sic erunt, quam his qui omnino non erunt.Melius ei fuerat, inquit, si natus non fuisset homo ille (Marc. XIV, 21). Non utique si natus non fuisset omnino, sed si natus non fuisset homo; sed, verbi gratia, aut pecus, aut alia quaepiam creatura: quae quoniam judicium non haberet, ad judicium non veniret, ac per hoc nec ad 0966A supplicium. Sciat ergo anima rationalis, quae se ob priorem ignorantiam 1398 erubescit, pecudes habere sodales in perfruendis utique bonis terrae; non etiam similiter socias habituram in perferendis tormentis gehennae; et tum demum etiam ab ipsis gregibus suorum sodalium jumentorum cum dedecore exturbandum; nec jam vel cum ipsis ituram, sed plane post, quando illis nihil mali sentientibus, ipsa malis omnibus exponetur: a quibus non liberabitur in aeternum, siquidem secundo ignorare adjecerit. Egreditur itaque homo, et solitarius abit post greges sodalium suorum, cum solus in inferno inferiori retruditur. Annon tibi posteriorem videtur tenere locum, qui ligatis manibus et pedibus projicitur in tenebras exteriores? Et erunt profecto novissima 0966B hominis illius pejora prioribus, quando qui prius bestiis aequabatur, nunc et postponitur.

8. Puto quod et in praesenti vita, si bene advertas, posteriorem ire pecoribus hominem judicabis. An non siquidem tibi videtur ipsis bestiis quodam modo bestialior esse homo ratione vigens, et ratione non vivens? Nam pecus quidem si se ratione non regat, excusationem habet a natura, a qua hoc ei penitus munus negatum est; non habet homo, cui ab ipsa speciali praerogativa donatum est. Merito proinde eo ipso censetur homo egredi, et post ire gregalibus animantibus, quod solum hoc animal conversatione degeneri jura naturae transgrediens, rationis compos rationis expertia moribus et affectibus imitatur. Convincitur ergo ire post greges homo, et nunc 0966C quidem depravatione naturae, postmodum autem et extremitate poenae.

9. Ecce sic maledicetur homo qui ignorantiam Dei habere inventus fuerit. Dei dicam, an sui? Utrumque sine dubio: utraque ignorantia damnabilis est, utralibet sufficit ad perditionem. Vis scire quia ita est? Sed de Dei minime dubitas, si tamen constat tibi non aliam vitam esse aeternam, quam ut Patrem cognoscas Deum verum, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Audi ergo sponsum liquido et aperte in anima etiam animae ignorantiam condemnantem. Quid enim dicit? Non utique si Deum, sed: Si ignoras te, inquit, etc. Patet ergo quia ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38), sive se, sive Deum 0966D ignorare contingat. De qua utraque ignorantia erit nobis, si tamen Deus manum apponit, utilis admodum disputatio. Non modo tamen; ne fatigati, et non praemissa ex more oratione, aut ego minus diligenter rem necessariam prosequar, aut vos minus attente, quae nonnisi magno suscipienda sunt desiderio, audiatis. Etenim si corporis cibus, cum absque appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum; multo magis panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed magis tormentum conscientiae importabit. Quod a nobis avertat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XXXVI. Quod scientia litterarum sit bona ad instructionem, sed scientia propriae infirmitatis sit utilior ad salutem.

36
0967A

1. En ego meae promissioni; en ego desideriis vestris; en ego etiam Deo pro debito famulatu. Triplici, ut videtis, ratione urgeor ad loquendum; pacti veritate, charitate fraterna, timore Domini. Si tacuero, os meum condemnabit me. Quid, si loquar? Profecto vereor idem judicium, ne loquentem videlicet, et non facientem, identidem os meum condemnet me. Juvate me orationibus vestris, ut semper possim et loqui quae oportet, et opere implere quae loquor. Non ignoratis hodiernum nobis propositum esse sermonem de ignorantia, vel potius de ignorantiis; 0967B quoniam duae, si meministis, propositae sunt, nostri una, et altera Dei: quas et monuimus ambas esse cavendas, quod ambae damnabiles sint. Superest ut clarius hoc ipsum faciam, edisseram plenius. Sed prius quaerendum existimo, sitne ignorantia omnis damnabilis: 1399 Et mihi quidem videtur non esse: neque enim omnis ignorantia damnat; sed multa et innumera esse, quae nescire liceat absque diminutione salutis. Verbi gratia, si ignoras fabrilem artem, seu carpentariam, aut caementariam, et quaecunque istiusmodi sunt artes, quae ad usus vitae hujus praesentis ab hominibus exercentur, nunquid impedit ad salutem? Etiam absque omnibus illis artibus, quae liberales dicuntur (quamvis honestioribus utilioribusque studiis et discantur 0967C et exerceantur), quamplurimi hominum salvi facti sunt, placentes moribus atque operibus: quantos enumerat Apostolus in Epistola ad Hebraeos, factos dilectos, non in scientia litterarum, sed in conscientia pura et fide non ficta (Hebr. XI). Omnes placuerunt Deo in vita sua, vitae meritis, non scientiae. Petrus, et Andreas, et filii Zebedaei, caeterique condiscipuli omnes, non de schola rhetorum aut philosophorum assumpti sunt; et nihilominus tamen Salvator per ipsos operatus est salutem in medio terrae. Non in sapientia, quae in ipsis esset plus quam in cunctis viventibus (Eccle. I, 16) (quemadmodum sanctus aliquis de semetipso confessus est), sed in fide et lenitate ipsorum salvos fecit illos, etiam et sanctos, etiam et magistros. Denique notas mundo 0967D fecerunt vias vitae, et non in sublimitate sermonis, aut in doctis humanae sapientiae verbis, sed sicut placuit Deo per stultitiam praedicationis eorum salvos facere credentes, quia mundus eum in sua sapientia non cognovit (I Cor. II, 1; I, 17, 21).

2. Videar forsitan nimius in suggillatione scientiae, et quasi reprehendere doctos, ac prohibere studia litterarum. Absit! Non ignoro quantum Ecclesiae profuerint et prosint litterati sui, sive ad refellendos eos qui ex adverso sunt, sive ad simplices instruendos. Denique legi: Quia tu repulisti scientiam, repellam et ego te, ut non fungaris mihi sacerdotio (Osee IV, 6): legi: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, 0968A quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII. 3). Sed et scio ubi legerim: Scientia inflat (I Cor. VIII, 1): et rursum: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccli. I, 18). Vides quia differentia est scientiarum, quando alia inflans, alia contristans est. Tibi vero velim scire quaenam harum videatur utilior seu magis necessaria ad salutem, illane quae tumet an quae dolet. Sed non dubito quin dolentem tumenti praeferas, quia sanitatem, quam tumor simulat, dolor postulat. Qui autem postulat, propinquat saluti; quoniam qui petit accipit (Luc. XI, 10). Denique qui sanat contritos corde, exsecratur inflatos, dicente Sapientia, quiaDeus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Et Apostolus aiebat: Dico autem per gratiam quae data est 0968B mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Non prohibet sapere, sed plus sapere quam oportet. Quid est autem sapere ad sobrietatem? Vigilantissime observare quid scire magis priusve oporteat. Tempus enim breve est. Est autem, quod in se est, omnis scientia bona, quae tamen veritate subnixa sit: sed tu qui cum timore et tremore tuam ipsius operari salutem pro temporis brevitate festinas, ea scire potius ampliusque curato quae senseris viciniora saluti. Nonne medici corporum medicinae portionem definiunt eligere in sumendis cibis, quid prius, quid posterius, et ad quem modum quidque sumi oporteat? Nam, etsi bonos constat esse cibos, quos Deus creavit, tu tamen ipsos tibi, si in sumendo 0968C modum et ordinem non observes, reddis plane non bonos. Ergo quod dico de cibis, hoc sentite et de scientiis.

3. Sed melius mitto vos ad Magistrum. Non est enim nostra ista sententia, sed illius; imo et nostra, quoniam Veritatis. Qui se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). Vides quoniam non probat multa scientem, si sciendi modum nescierit. Vides, inquam, quomodo fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi constituit? Quid ergo dicit modum sciendi? Quid, nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse oporteat? Quo ordine, ut id prius, quod 1400 maturius ad salutem: quo studio, ut id ardentius, quod vehementius ad amorem: quo fine, ut non ad inanem 0968D gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt, ut sciantur ipsi; et turpis vanitas est. Qui profecto non evadent subsannantem satyricum, et ei qui ejusmodi est decantantem:

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.

(PERSIUS, satyra 1, vers. 27.) Et sunt item qui scire volunt ut scientiam suam vendant; verbi causa, pro pecunia, pro honoribus: et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt, ut aedificent; et charitas est. Et item qui scire volunt, ut aedificenfur: et prudentia est.

0969A 4. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae, quippe qui ad hoc volunt intelligere ut bene faciant. Denique: Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Reliqui omnes audiant: Scienti bonum et non facienti, peccatum est ei (Jac. IV, 17); ac si per similitudinem dicat: Sumenti cibum et non digerenti, perniciosum est ei. Cibus siquidem indigestus, et qui bonam non habet decoctionem malos generat humores, et corrumpit corpus, et non nutrit. Ita et multa scientia ingesta stomacho animae, quae est memoria, si decocta igne charitatis non fuerit, et sic per quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta, quatenus ipsa de bonis quae noverit, vita attestante et moribus, bona efficiatur; nonne 0969B illa scientia reputabitur in peccatum, tanquam cibus conversus in pravos noxiosque humores? An non malus humor peccatum? an non mali humores pravi mores? At non inflationes et tortiones in conscientia sustinebit qui hujusmodi est, sciens videlicet bonum et non faciens? An non responsum mortis et damnationis toties in semetipso habebit, quoties in mentem venerit sermo quem dixit Deus, quia servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47). Et vide ne forte in persona talis animae propheta plangeret, dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Nisi quod ipsa ingeminatio geminum videtur innuere sensum, ut praeter hunc quem diximus, etiam alium requiramus. Puto enim quod in sua 0969C persona potuit hoc dixisse Propheta, quod videlicet scientia plenus, et aestuans charitate, et omnino effundere cupiens, non inveniret qui curaret audire; et sic quasi oneri sua sibi scientia erat, quam communicare non poterat. Plangit itaque pius Ecclesiae doctor tam illos qui scire contemnunt quomodo sit vivendum, quam illos qui scientes, male nihilominus vivunt. Et hoc pro eo quod eumdem sermonem Propheta repetit.

5. Advertisne jam quam verum sensit Apostolus, quia scientia inflat? Volo proinde animam primo omnium scire se ipsam, quod id postulet ratio et utilitatis et ordinis. Et ordinis quidem, quoniam quod nos sumus primum est nobis; utilitatis vero, 0969D quia talis scientia non inflat, sed humiliat. et est quaedam praeparatio ad aedificandum. Nisi enim super humilitatis stabile fundamentum, spirituale aedificium stare minime potest. Porro ad se humiliandum nihil anima invenire vivacius seu accommodatius potest, quam si se in veritate invenerit: tantum non dissimulet, non sit in spiritu ejus dolus, statuat se ante faciem suam, nec se a se avertere abducatur. Nonne se ita intuens clara luce veritatis, inveniet se in regione dissimilitudinis: et suspirans misera, quam jam latere non poterit quod vere misera sit, nonne cum Propheta clamabit ad Dominum: In veritate tua 0970A humiliasti me? (Psal. CXVIII, 75.) Nam quomodo non vere humiliabitur in hac vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam peccatis, mole hujus mortalis corporis aggravatam, terrenis intricatam curis, carnalium desideriorum faece infectam, caecam, curvam, infirmam, implicitam multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille 1401 difficultatibus anxiam, mille suspicionibus obnoxiam, mille necessitatibus aerumnosam, proclivem ad vitia, invalidam ad virtutes? Unde huic jam extollentia oculorum, unde levare caput? Nonne magis convertetur in aerumna sua, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Convertetur, inquam, ad lacrymas, convertetur ad planctus et gemitus, convertetur ad Dominum, et in humilitate 0970B clamabit: Sana animum meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Porro conversa ad Dominum recipiet consolationem, quia Pater est misericordiarum, et Deus totius consolationis.

6. Ego quandiu in me respicio, in amaritudine moratur oculus meus. Si autem suspexero et levavero oculos ad divinae miserationis auxilium; temperabit mox amaram visionem mei visio laeta Dei, cui et dico: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui (Psal. XLI, 7). Nec mediocris Dei visio, pium et deprecabilem experiri, sicut revera benignus et misericors est, et praestabilis super malitia (Joel II, 13), quippe cujus natura bonitas, et cui proprium est misereri semper et parcere. Tali itaque experimento et tali ordine salubriter 0970C innotescit Deus, cum prius se homo noverit in necessitate positum, et clamabit ad Dominum, et exaudiet eum, et dicet: Eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Atque hoc modo erit gradus ad notitiam Dei cognitio tui; et ex imagine sua, quae in te renovatur, ipse videbitur, dum tu quidem revelata facie gloriam Domini cum fiducia speculando, in eamdem imaginem transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

7. Sed jam demum adverte quomodo utraque cognitio sit tibi necessaria ad salutem, ita ut neutra carere valeas cum salute. Nam, si ignoras te, non habebis timorem Dei in te, non humilitatem. An 0970D vero sine timore Dei et sine humilitate de salute praesumas, tu videris. Bene fecistis grunniendo significare quod minime ita sapiatis, imo quod non ita desipiatis, ne in eo quod planum est immoremur. Sed attendite caetera. An potius pausandum est nobis propter somnolentos? Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia; et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes, quosdam et dormitantes intueor. Nec mirum: praecedentis noctis vigiliae (longissimae quippe fuerunt) excusant eos. Verum illis quid dicam, qui et tunc dormierunt, et modo 0971A nihilominus dormiunt? Sed non pergo nunc ulterius exagitare verecundiam eorum: sufficit tetigisse. Puto quod melius deinceps vigilabunt, nostrae observationis cauterium verituri. In hac spe gerimus eis hac vice morem; et quod continuandum ratio exigebat, eorum charitate, pendente licet disputatione, partimur, facientes finem, ubi non erat finis. Ipsi vero super sibi facta indulgentia nobiscum glorificent Sponsum Ecclesiae, Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 34