Bernardi in Cantica C. 37

SERMO XXXVII. De duplici notitia, et duplici ignorantia; deque malis seu damnis quae pariunt.

37

1. Puto, non habemus nunc opus hortari ad 0971B vigilandum, cum absque dubio sermo ille suggillatorius vigilet, utpote adhuc recens, qui heri a nobis charitative prolatus, bene aliquos expergefecit. Ergo tenetis memoria quod teneam assensum vestrum, neminem absque sui cognitione salvari: de qua nimirum mater salutis humilitas oritur, et timor Domini, qui et ipse sicut initium sapientiae, ita est et salutis. Nemo, dico, absque illa cognitione salvatur, qui tamen aetatem habeat ac facultatem cognoscendi. Quod propter parvulos loquor, et propter fatuos, quorum alia ratio est. Quid, si ignoras Deum? poteritne spes esse salutis cum Dei ignorantia? Ne hoc quidem. Nec enim potes aut amare quem nescias, aut habere quem non amaveris. Noveris proinde te, ut Deum timeas; noveris ipsum, ut aeque ipsum 0971C mitigas. In altero initiaris ad sapientiam, 1402 in altero et consummaris quia initium sapientiae timor Domini, est (Psal. CX, 10), et plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10). Tam ergo utraque ignorantia cavenda est tibi, quam sine timore et amore Dei salus esse non potest. Caetera indifferentia sunt, nec salutem, si sciantur, nec damnationem, si nesciantur, habentia.

2. Non tamen dico contemnendam aut negligendam scientiam litterarum, quae ornat animam, et erudit eam, et facit ut possit etiam alios erudire. Sed duo illa oportet et expedit ut praecedant, in quibus summam salutis constitui superior ratio declaravit. Et vide, si non intuebatur, et si non docebat hunc ordinem qui dicebat: Seminate vobis ad 0971D justitiam, metite spem vitae; et tunc demum illuminate vobis, ait, lumen scientiae(Osee X, 12). Ultimam posuit scientiam, tanquam picturam, quae statum habere nequeat super inane: et ideo illa duo praemisit et subjecit illi, tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus jam intendam scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu ergo seminasti tibi ad justitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum, temetipsum humiliasti, fudisti lacrymas, eleemosynas profudisti, caeterisque te pietatis actionibus mancipasti, si jejuniis et vigiliis afflixisti corpus, si pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad justitiam. Semina sunt bona opera, bona studia; 0972Asemina lacrymae sunt. Ibant, inquit, et flebant mittentes semina sua. Sed quid? semper flebunt? Absit! Sed venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Merito cum exsultatione, cum reportant manipulos gloriae. Ad istud, inquis, in resurrectione in novissimo die, et est nimis longa exspectatio. Noli animo frangi, noli deficere a pusillanimitate spiritus; habes interim de primitiis spiritus, quod ad praesens in exsultatione metas. Seminate, ait, vobis ad justitiam, metite spem vitae. Non te modo mittit ad diem novissimum, quando res jam erit in re, et non in spe; sed de praesenti loquitur. Prorsus magna laetitia et exsultatio multa et nimis, cum vita venerit.

3. Sed nunquid tantae laetitiae spes erit sine laetitia? 0972B Spe gaudentes, ait Apostolus (Rom. XII, 12). Et David non laetaturum, sed laetatum se dixit, quod in domum Domini se speraret iturum (Psal. CXXI, 1). Nondum vitam tenebat, sed spem profecto vitae messuerat; atque in semetipso experiebatur veritatem Scripturae perhibentis quia non modo remuneratio, sed ipsa quoque exspectatio justorum laetitia. Hanc parit in animo illius qui sibi ad justitiam seminavit, praesumpta indulgentia delictorum, si tamen ipsam indulgentiam efficacia attestatur acceptae gratiae ad vivendum sanctius deinceps. Omnis in vobis qui haec sentit intra se actitari, scit quid loquitur Spiritus, cujus vox atque operatio minime inter se unquam dissentiunt. Propterea ergo intelligit quae dicuntur, quoniam quae foris audit, intus 0972C sentit. Nam, qui in nobis loquitur, operatur in vobis unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11): aliis quidem loqui, aliis autem operari quod bonum est.

4. Quisquis itaque vestrum post illa amara et lacrymosa conversionis suae primordia respirasse in spem atque in quoddam serenum supernae consolationis pennis gratiae sublevatum se evolasse laetatur; is profecto jam metit, suarum recipiens fructum temporaneum lacrymarum; et ipse vidit Deum, et audivit vocem dicentis: Date ei de fructibus manuum suarum (Prov. XXXI, 31). Nam, quomodo non vidit Deum, qui gustavit et vidit quoniam suavis est Dominus? Quam dulcem et suavem te sensit, Domine 0972D Jesu, cui a te non modo peccata donata sunt, sed et munus sanctitatis indultum est; neque id solum, sed et addita insuper ad cumulum bonorum vitae aeternae promissio! Felix qui tantum jam messuit, habens interim quidem fructum suum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! Merito qui se invento flevit, gavisus est viso Domino: ad cujus utique miserationis intuitum tantos jam levavit manipulos, remissionem, sanctificationem, spem vitae. O quam verus est sermo qui in Propheta legitur: Qui seminant 1403 in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV, 5). Ubi breviter comprehensa utraque cognitio est: et nostri quidem in lacrymis serens; quae autem Dei, metens in gaudio.

5. Hac ergo in gobis gemina praecunte notitia, 0973A jam ea quae forte supercreverit scientia minime inflat, utpote quae nihil afferre valeat terreni commodi vel honoris, quod non sit sane inferius spe concepta, laetitiaque spei jam altius radicata in animo. Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo illa non confundit, quia ista infundit certitudinem. Per hanc enim ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Quidnam igitur nobis de nostra quantacunque scientia provenire possit quod non sit minus hac gloria, qua inter Dei filios numeramur? Parum dixi: nec respici in ejus comparatione potest orbis ipse et plenitudo ejus, etiamsi totus cedat unicuivis nostrum in possessionem. 0973B Caeterum, si nos ignorantia Dei tenet, quomodo speramus in eum quem ignoramus? si nostri, quomodo humiles erimus, putantes nos aliquid esse, cum nihil simus? Scimus autem nec superbis, nec desperatis partem esse vel societatem in sorte sanctorum.

6. Intuere ergo nunc mecum, quanta cura et sollicitudine ambas istas repellere a nobis ignorantias debeamus, quarum omnis peccati altera initium parit, altera consummationem: sicut duarum e regione notitiarum initium sapientiae una, perfectionem altera gignit; illa timorem Domini, ista charitatem. At istud de notitiis supra ostensum est. Nunc de ignorantiis vide. Etenim, sicut initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16), sic initium 0973C omnis peccati superbia (Eccli. X, 15): et quomodo perfectionem sibi sapientiae vindicat amor Dei, ita desperatio sibi omnem malitiae consummationem. Et quemadmodum ex notitia tui venit in te timor Dei, atque ex Dei notitia Dei itidem amor; sic e contrario de ignorantia tui superbia, ac de Dei ignorantia venit desperatio. Sic autem superbiam parit tibi ignorantia tui, cum meliorem quam sis, decepta et deceptrix tua cogitatio te esse mentitur. Hoc quippe et superbia, hoc initium omnis peccati, cum major es in tuis oculis quam apud Deum, quam in veritate. Et ideo qui primus peccavit hoc grande peccatum (diabolum loquor), de ipso dictum est quia in veritate non stetit, sed mendax est ab initio (Joan. VIII, 44); quoniam, quod in sua fuit cogitatione, non 0973D fuit in veritate. Quid, si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque putaret, quam veritas haberet? Excusaret eum sua procul dubio ignorantia, et minime reputaretur superbus, nec tam inveniretur iniquitas ejus ad odium, quam humilitas fortassis ad gratiam. Si enim in quonam statu unumquemque nostrum habeat Deus, liquido cognosceremus; nec supra sane, nec infra secedere deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. Nunc autem, quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum, et sermo absconditus est a nobis, ita ut nemo sciat 0974A si dignus sit amore vel odio (Eccle. IX, 1); justius tutiusque profecto, juxta ipsius Veritatis consilium, novissimum nobis locum eligimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde cedere mox oporteat cum rubore (Luc. XIV, 10, 9).

7. Non est ergo periculum, quantumcunque te humilies, quantumcunque reputes minorem quam sis, hoc est, quam te veritas habeat. Est autem grande malum, horrendumque periculum, si vel modice plus vero te extollas, si vel uni videlicet in tua cogitatione te praeferas quem forte parem tibi veritas judicat, aut etiam superiorem. Quemadmodum enim si per ostium transeas, cujus superliminare, ut ad intelligentiam loquar, nimium bassum sit, non 0974B nocet quantumcunque te inclinaveris; nocet autem, si vel transversi digiti spatio plus quam ostii patitur mensura, erexeris, ita ut impingas et capite quassato collidaris; sic in anima non est plane timenda quantalibet humiliatio, horrenda autem nimiumque pavenda vel minima 1404 temere praesumpta erectio. Quamobrem noli te, homo, comparare majoribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni. Quid scis enim, o homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cujus vitam sceleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea illum putas spernendum non modo prae te, qui forte jam sobrie, et juste, et pie vivere te confidis, sed etiam prae caeteris omnibus sceleratis tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, 0974C si melior et te, et illis mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero jam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit: sed recumbe, inquit, in novissimo loco; ut solus videlicet omnium novissimus sedeas, teque nemini, non dico praeponas, sed nec comparare praesumas. En quantum malum venit de ignorantia nostri, utique peccatum diaboli, et initium omnis peccati, superbia. Quid etiam Dei parturiat ignorantia, alias videbimus. Nam nunc horae brevitas non permittit, quoniam hodie tarde convenimus. Itaque sufficiat unumquemque modo, ne se ipsum ignoret, admonitum esse, non solum sermone nostro, sed ipsius quoque dignatione sponsi Ecclesiae Jesu Christi 0974D Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


SERMO XXXVIII. Qualiter ex ignorantia Dei nascitur desperatio, et qualiter sponsa dicatur pulchra inter mulieres.

38

1. Quid igitur Dei ignorantia parturit? Nam hinc incipiendum est, sicut recordamini hic heri fuisse terminatum. Quid itaque parturit? Diximus desperationem, sed quonam modo, dicamus. Forte aliquis reversus in se, et displicens sibi in omnibus malis quae fecit, cogitansque resipiscere, et redire 0975A ab omni via mala et carnali conversatione sua, si ignorat, quam sit bonus Deus, quam suavis et mitis, et quam multus ad ignoscendum, nonne sua carnalis cogitatio arguet eum, et dicet: Quid facis? et vitam istam vis perdere, et futuram? Peccata tua maxima sunt, et nimium multa: nequaquam pro tot et tantis, nec si tu excories, sufficies satisfacere. Complexio tenera est, vita exstitit delicata, consuetudinem difficile vinces. Pro his et similibus desperatus resilit miser, ignorans quam facile omnipotens Bonitas, quae [alias, Omnipotens qui] neminem vult perire, cuncta ista dissolveret: sequiturque impoenitentia, quae est delictum maximum, et blasphemia irremissibilis. Ipse vero aut conturbatus nimia tristitia absorbetur, et fertur in profundum, minime jam ut 0975Bconsolationem recipiat, emersurus, sicut scriptum est: Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): aut certe dissimulans, et sibi qualicunque verisimili blandiens ratione, revocat se irrevocabiliter in saeculum, ad perfruendum et deliciandum in omnibus bonis ejus, quoad licuerit. Cum autem dixerit: Pax et securitas, tunc repentinus ei superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugiet (I Thess. V, 3). Ita ergo et de ignorantia Dei universae malitiae consummatio venit, quae est desperatio.

2. Apostolus dicit quod ignorantiam Dei quidam habent (I Cor. XV, 34). Ego autem dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad Deum. Neque enim ob aliud procul dubio renuunt, nisi quia gravem 0975C et severum imaginantur, qui pius est, durum et implacabilem, qui misericors est, ferum et terribilem, qui amabilis est: et mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Quid timetis modicae fidei? ut peccata nolit remittere? Sed affixit ea cruci cum suis manibus. Quod teneri et delicati estis? Sed ipse novit figmentum nostrum. Quod male assueti, et ligati peccandi consuetudine? Sed Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7). Forte ne irritatus immanitate et multitudine criminum, cunctetur porrigere manum adjutorii? Sed ubi abundavit delictum, superabundare et gratia consuevit (Rom. V, 20). 1405 An de vestimento solliciti estis, vel cibo, caeterisque corpori vestro 0975D necessariis, et propterea cunctamini relinquere vestra? Sed scit quia his omnibus indigetis (Matth. VI, 25-32). Quid vultis amplius? quid jam impedit a salute? Sed hoc est quod dico: Deum ignoratis, sed nec creditis auditui nostro. Vellem vos vel expertis credere, quia, nisi crodideritis, non intelligetis. Sed non est omnium fides.

3. Absit autem ut de tali, hoc est de Dei ignorantia, sponsam commonitam sentiamus, quae tanta sponsi pariter et Dei sui, non dico agnitione, sed amicitia et familiaritate donata est, ut ejus crebra colloquia et oscula mereretur, et nunc familiari ausu loquitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Ubi sane non ipsum, sed locum habitationis gloriae ejus sibi indicari requirit, quanquam non 0976A aliud ipse, et aliud locus ejus vel gloria. Sed reprimenda censetur propter praesumptionem, et de sua ipsius commonenda cognitione, in qua nimirum visa est aliquatenus caligare, quae tantae se aestimarit idoneam visioni, sive minus attendens prae excessu suo, quod esset in corpore, sive frustra sperans, etiam manentem in corpore ad illam se posse inaccessibilem accedere claritatem. Ergo ad se ipsam protinus revocatur, et ignorantia convincitur, et insolentia castigatur. Si ignoras te, inquit, egredere (Cant. I, 6, 7). Terribiliter sponsus intonat in dilectam, non tanquam sponsus, sed tanquam magister; et non quasi iratus, sed ut territa purgaretur, purgata idonea redderetur huic ipsi, cui inhiat, visioni. Mundicordibus nempe illa visio sequestratur.

0976B 4. Pulchre autem pulchram, non omnimode quidem, sed pulchram inter mulieres eam dicit, videlicet cum distinctione; quatenus et ex hoc amplius reprimatur, et sciat quid desit sibi. Ego enim puto mulierum nomine hoc loco appellatas animas carnales ac saeculares, nihil in se virile habentes, nihil forte aut constans in suis actibus demonstrantes, sed totum remissum, totum femineum et molle quod vivunt, et quod agunt. Spiritualis autem anima, etsi inde jam pulchra quod non secundum carnem ambulat, sed secundum spiritum; ex eo tamen quod adhuc in corpore vivit, citra perfectum adhuc pulchritudinis proficit, ac proinde non pulchra omni modo, sed pulchra inter mulieres, id est inter animas 0976C terrenas, et quae non sunt, sicut ipsa, spirituales, non autem inter angelicas beatitudines, non inter virtutes, potestates, dominationes. Sicut patrum aliquis olim inventus et dictus est justus in generatione sua (Gen. VI, 9), id est prae omnibus sui temporis suaeque generationis; et Thamar justificata perhibetur ex Juda (Gen. XXXVIII, 26), hoc est, prae Juda; et in Evangelio publicanus descendisse refertur de templo justificatus, sed justificatus a Pharisaeo (Luc. XVIII, 14); et quomodo magnus ille Joannes magnifice quondam commendatus est, quod videlicet superiorem non haberet, sed hoc inter natos mulierum (Luc. VII, 28), non autem inter choros beatorum coelestiumque spirituum; ita et sponsa modo dicitur pulchra, sed interim adhuc inter mulieres, 0976D et non inter coelestes beatitudines.

5. Desinat proinde, quandiu in terris est, quae in coelis sunt curiosius investigare, ne forte scrutatrix majestatis opprimatur a gloria. Desinat, inquam, donec inter mulieres versatur, inquirere quae apud sublimes illas sunt potestates, solis ipsis perspicua, solis licita, tanquam coelestibus coelestia ad videndum. Mirabilis facta est, inquit, visio ista ex te, o sponsa, quam tibi postulas demonstrari: nec modo praevales intueri meridianam et miram quam inhabito claritatem. Dixisti enim: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Sed enim induci in nubes, penetrare in plenitudinem luminis, irrumpere claritatis abyssos, et lucem habitare inaccessibilem, nec temporis 0977A est hujus, nec corporis. Id tibi in novissimis reservatur, cum te mini exhibuero gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. An nescis quia quandiu vivis in hoc corpore, peregrinaris a lumine? Quomodo quae necdum tota pulchra es, idoneam te existimas universitatem 1406 pulchritudinis intueri? Quomodo denique quaeris me in mea claritate videre, quae adhuc ignoras te? Nam si te plenius nosses, scires utique, corpore quod corrumpitur aggravatam nullatenus posse attollere oculos, et figere in illum fulgorem in quem prospicere angeli concupiscunt. Erit, cum apparuero, quod tota pulchra eris, sicut ego pulcher sum totus: et simillima mihi, videbis me sicuti sum. Tunc audies: Tota pulchra es, amica mea, et macula non 0977B est in te (Cant. IV, 7). Nunc vero, etsi ex parte jam similis, ex parte tamen dissimilis, contenta esto ex parte cognoscere. Te ipsam attende, et altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutata fueris (Eccli. III, 22). Alioquin si ignoras te, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7); nam et ego te dico pulchram, sed inter mulieres, hoc est ex parte; cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10): si ergo ignoras te; sed quae sequuntur, dicta sunt, et non oportet iterum dici. Promiseram me de duplici ignorantia utiliter disputaturum: si quominus implesse videor, date veniam volenti. Nam velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, nisi quantum sua benignitate ad 0977C vestram aedificationem largiri dignabitur sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XXXIX. De curribus Pharaonis. id est diaboli, et de principibus exercitus, qui sunt malitia, luxuria, et avaritia.

39

1. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea (Cant. I, 8). Ante omnia in his verbis libenter accipimus Ecclesiae typum in patribus praecessisse, et nostrae sacramenta salutis praeostensa esse. In exitu Israel de Aegypto, geminoque illo admirabilis maris obsequio, et transitum scilicet populo dantis, et ultionem de hostibus, baptismi gratia evidenter exprimitur, salvantis homines, et crimina 0977D submergentis.Omnes, inquit, sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Sed oportet consequentiam, sicut solemus, signare verborum, et sequentia prioribus copulare; et ita demum elicere suave quidpiam, si possumus, quod prosit moribus instruendis. Ubi itaque sponsae praesumptio dura et austera increpatione repressa est; ne tristior remaneret, bona illi aliqua, quae jam acceperat, ad memoriam reducuntur, et aliqua quae nodum acceperat, promittuntur; sed et pulchra denuo perhibetur, et appellatur amica. Quod tibi, inquit, dure locutus sum, amica mea, nulla in me tibi suspicio sit odii vel rancoris. Nam signa amoris mei in te evidentia sunt ipsa mea munera, quibus te honoravi et ornavi. Nec mihi animi 0978A est illa retrahere, sed magis addere ampliora. Vel sic: Non aegre feras, amica mea, minime te accipere modo quod postulas, quae tanta a me jam accepisti: et majora horum accipies, si in praeceptis meis ambulaveris, et in amore meo perseveraveris. Haec pro litterae consequentia.

2. Nunc jam videamus, qualia sint quae se donasse commemorat. Et primum quidem est, quod eam assimilavit equitatui suo in curribus Pharaonis, liberando utique a jugo peccati, mortificatis universis operibus carnis; quemadmodum ille populus libera tus est a servitute Aegypti, subversis et submersis cunctis curribus Pharaonis (Exod. XIV, 28). Id quidem miseratio maxima, in qua ego quoque si gloriari voluero, non ore insipiens: Veritatem enim 0978B dicam. Fateor et fatebor: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Non sum ingratus, non sum oblitus; misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 1). Verum hactenus mihi cum sponsa. De reliquo, illa singulari dignatione, postquam liberata est, asciscitur in amicam, decorem induitur tanquam Domini sponsa, interim tamen in genis duntaxat et in collo. Ad haec illi promittuntur murenulae pro ornatu, ipsaeque aureae pro pretio, sed et distinctae argento pro decore. Cui non admodum placeat ordo ipse donationum? Primum, misericorditer liberatur: secundo, dignanter adamatur; tertio, benigne 1407 abluitur et purgatur; postremo, optimi ornamenti accipit promissionem.

0978C 3. Non ambigo quosdam jam vestrum in semetipsis recognoscere quae dicuntur, proprioque experimento commonitos ad intelligentiam praevolare. Sed sane memor versiculi illius: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII. 130); pro hujusmodi dignum duco cadem modice latius explananda. Benignus est enim Spiritus sapientiae (Sap. I, 6), et placet illi doctor benignus et diligens, qui ita cupiat satisfacere studiosis, ut morem gerere tardioribus non recuset. Denique: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ait ipsa Sapientia (Eccli. XXIV, 31): quo quidem praemio ego fraudari noluerim. Quanquam in his etiam quae plana videntur, quandoque talia latent, 0978D quae ipsis quoque, qui capaciores videntur et praevolantes ingenio, non erit inutile si diligentius declarentur.

4. Sed vide jam similitudinem de Pharaone et exercitus ejus, et Domini equitatu. Non inter ipsos exercitus similitudo data est, sed de ipsis. Quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideii cum infideli? Sed inter sanctam spiritualemque animam, et equitatum Domini plane comparatio est, et inter Pharaonem et diabolum, amborumque exercitus. Nec miraberis unam animam equitatus multitudini similatam, si advertas quantae in ipsa una, quae tamen sancta anima sit, virtutum acies habeantur; quanta in affectionibus ordinatio, quanta in moribus disciplina, quanta in orationibus armatura. 0979A quantum in actionibus robur, quantus in zelo terror, quanta denique ipsi cum hoste conflictuum assiduitas, numerositas triumphorum. Denique in consequentibus legitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3); et item: Quid videbis, inquit,in Sunamite, nisi choros castrorum? (Cant. VII, 1.) Aut si id tibi non placet, noveris hujusmodi animam nunquam esse sine angelorum custodia, qui eam aemulantur Dei aemulatione, solliciti suo viro servare, et virginem castam exhibere Christo. Et ne dixeris in corde tuo: Ubi sunt? quis eos vidit? Vidit eos propheta Elisaeus, insuper et fecit orando, ut videret etiam Giezi (IV Reg. VI, 16, 17). Tu non vides, quia non es propheta, nec puer prophetae. Vidit patriarcha Jacob, et ait: Castra Dei sunt haec 0979B (Gen. XXXII, 2). Vidit et doctor gentium, qui dicebat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14).

5. Ergo angelicis fulta ministeriis, et superno stipata agmine sponsa incedens, similis est equitatui Domini; illi utique, qui quondam in curribus Pharaonis tam stupendo divini adjutorii miraculo triumphavit. Si enim diligenter advertas, cuncta quae ibi miraris magnifice perpetrata, invenies hic nihilominus admiranda. Nisi quod in eo nunc magnificentius triumphatur, quod quae illic corporaliter praecesserunt, hic spiritualiter adimplentur. An non tibi nempe multo fortius longeque gloriosius esse 0979C videtur, diabolum prosternere, quam Pharaonem; atque aerias debellare potestates, quam currus Pharaonis subvertere? Ibi denique pugnatum est adversus carnem et sanguinem; hic adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et prosequere modo mecum singula proportionis membra. Ibi populus eductus de Aegypto, hic homo de saeculo; ibi prosternitur Pharao, hic diabolus; ibi subvertuntur currus Pharaonis, hic carnalia et saecularia desideria, quae militant adversus animam, subruuntur; illi in fluctibus, isti in fletibus; marini illi, amari isti. Puto et nunc clamitare daemonia, si forte contingat incidere in talem animam: Fugiamus Israelem, quia Dominus 0979D pugnat pro eo (Exod. XIV, 25). Visne etiam aliquos de principibus Pharaonis propriis tibi designem nominibus, et de curribus describam, ad instar quorum tu quoque alios, si qui sunt, per te ipsum valeas invenire? Magnus quidam princeps spiritualis atque invisibilis regis Aegypti profecto Malitia est, magnus 1408 Luxuria, magnus Avaritia. Et hi quidem possident terminos suos sub rege suo, sicut sui cuique assignati sunt. Nam Malitia in omni regione maleficiorum atque facinorum dominatur; Luxuria omni immunditiae et turpitudini carnis praeest; Avaritia in partes rapinae et fraudis sortita est principatum.

0980A 6. Accipe nunc quoque quales his suis principibus Pharao praeparaverit currus ad persequendum populum Dei. Habet namque Malitia currum suum rotis quatuor consistentem: Saevitia, Impatientia, Audacia, Impudentia. Valde etenim velox est currus isto ad effundendum sanguinem, qui nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec inhibetur pudore. Trahitur autem duobus admodum pernicibus equis, et ad omnem perniciem paratissimis, terrena Potentia, et saeculari Pompa. Tunc namque quadriga ista malitiae currit valde velociter, cum hinc quidem potentiae effectus subest ejus adimplendis malitiosis conatibus; inde plausus pompae arridet perpetratis sceleribus, ut sermo impleatur qui scriptus est: Quoniam laudatur peccator in desideriis 0980B animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 3); et iterum alia Scriptura: Hoec est, inquit, hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 52). Porro praesident duobus his equis aurigae duo, Tumor et Livor; et tumor quidem pompam, livor vero potentiam agit. Is enim rapido fertur diabolicarum amore pomparum, cujus apud se cor prius intumuit. Nam, quod in se firmiter stat timore compressum, gravitate modestum, humilitate solidum, puritate sanum, aura hujus vanitatis nequaquam leviter rapietur. Item terrenae jumentum potentiae nonne invidia agitur, et quasi quibusdam livoris urgetur hinc inde calcaribus, suspicione utique decedendi, et metu succumbendi? Aliud est enim quod suspectus est successor, et aliud 0980C quod timetur invasor. His itaque stimulis terrena potentia continue agitatur. Et currus quidem malitiae sic se habet.

7. Luxuriae vero currus quadriga nihilominus volvitur vitiorum, Ingluvie videlicet ventris, Libidine coitus, Mollitie vestium, otii soporisque Resolutione. Trahitur equis aeque duobus, Prosperitate vitae, et rerum Abundantia; et qui his praesident duo, ignaviae Torpor, et infida Securitas: quia et copia ignaviam solvit, et, secundum Scripturam: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32); non sane ob aliud, nisi quoniam male securos reddat: Cum autem dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus superveniet eis interitus (I Thess. V, 3). Hi calcaria minime liabent, neque flagella, vel aliquid hujusmodi, sed pro 0980D his utuntur conopeo ad faciendam umbram, et flabello ad citandum ventum. Porro conopeum Dissimulatio est, umbram faciens, et protegens ab aestu curarum. Proprium namque est mollis et delicatae animae etiam necessarias dissimulare curas, et ne aestuantes sollicitudines sentiat, sub latibulo dissimulationis abscondi. Flabellum vero Effusio est, ventum adulationis apportans. Largi sunt enim luxuriosi, ementes auro ventum de ore adulatorum. Et de hoc satis.

8. Jam vero Avaritia rotis et ipsa vehitur quatuor vitiorum, quae sunt Pusillanimitas, Inhumanitas, Contemptus Dei, mortis Oblivio. Porro jumenta trahentia, 0981A Tenacitas, et Rapacitas; et his unus auriga ambobus praesidet, habendi Ardor. Sola siquidem Avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore. Ipse vero injuncti operis promptus admodum atque infatigabilis exsecutor, urgendis sane jumentis trahentibus, flagris utitur acerrimis, Libidine acquirendi, et Metu amittendi.

9. Sunt et alii principes regis Aegypti habentes et ipsi currus suos in expeditione domini sui, sicut Superbia, quae unus est de majoribus principibus; sicut inimica fidei Impietas, magnum et ipsa tenens locum in domo et regno Pharaonis; et multi adhuc sunt alii inferioris ordinis satrapae et equites, quorum non est numerus in Pharaonis exercitu; quorum et nomina, et 1409 officia, necnon et arma et apparatus eorum 0981B vestris studiis, ut in his exerceamini, inquirenda relinquo. In istorum itaque principum fortitudine, curruumque suorum, invisibilis Pharao ubique discurrens, in omnem familiam Domini, quibus potest viribus, more tyrannico debacchatur, in his etiam his diebus exeuntem Israel de Aegypto insequitur. At ille nec subvectus curribus, nec protectus armis; nihilominus tamen sola Domini manu confortatus, secure decantat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1); item: Hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX, 8). Et haec dicta sint pro adducta similitudine de equitatu Domini, et curribus Pharaonis.

0981C 10. Post haec amica appellatur. Nam ipse quidem et ante liberationem amicus erat, alioquin non liberasset quam non amasset; sed illa beneficio liberationis adducta est ut esset amica. Audi denique confitentem. Non quia dilexerimus eum nos, inquit, sed ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Recordare nunc mihi Moysi et Aethiopissae, et agnosce jam tanc praefiguratum conjugium Verbi et animae peccatricis; et discerne, si potes, quid tibi dulcius sapiat in consideratione suavissimi sacramenti, Verbine nimium benigna dignatio, an animae inaestimabilis gloria, an inopinata fiducia peccatoris. Sed non potuit Moyses Aethiopissae mutare pellem, potuit Christus. Sequitur enim: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Sed hoc 0981D sermoni alteri reservetur; ut semper quae in mensa Sponsi nobis apponuntur, cum aviditate sumentes, eructemus in ipsius laudem et gloriam, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XL. Quod intentio sit facies animae: quae sit ejus pulchritudo aut deformitas; quoe ejusdem solitudo et audicitia.

40
1. Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis (Cant. I, 9). Tenera est sponsae verecundia; et ad increpatiotionem sponsi, puto, facies ejus rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, illico audit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Vide autem ne carnaliter cogites coloratam carnis putredinem, et purulentiam 0982A flavi sanguineive humoris, vitreae cutis superficiem summatim atque aequaliter suffundentem: e quibus sibi invicem moderate permistis, ad venustandam genarum effigiem rubor subpallidus in efficientiam corporeae pulchritudinis temperatur. Alioquin incorporea illa animae invisibilisque substantia, nec corporeis distincta membris, nec visibilibus exstat fucata coloribus. Tu vero spiritualem essentiam spirituali, si potes, attinge intuitu, et ad coaptandum propositae similitudinis schema cogita animae faciem, mentis intentionem; ex qua nimirum rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo corporis, aestimatur. Porro verecundiam intellige, tanquam colorem in facie, quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam. Pulchrae ergo 0982B sunt genae tuae, sicut turturis. Poterat usitatius faciem ponere et describere pulchram, sicut solet, cujus pulchritudo laudatur, pulchra facie seu decora facie dici: sed nescio quid sibi voluerit, ut magis genas pluraliter dicendum putaverit, nisi quod minime id crediderim otiosum. Spiritus namque sapientiae loquitur, cui non est fas vel modicum quid omnino ascribere otiosum, aut secus dictum quam oportuerit. Est itaque sine dubio causa, quaecunque illa sit, cur pluraliter genas maluerit, quam singulariter faciem dicere. Et si tu melius non habes, ego quod mihi videtur aperio.

2. Duo quaedam in intentione, quam faciem animae esse diximus, necessario requiruntur, res et causa; id est, quid intendas, et propter quid. Et ex 0982C his sane duobus animae vel decor, vel deformitas judicatur; ut, verbi causa, anima, quae ambo ista recta atque pudica habuerit, illi merito veraciterque dicatur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quae vero altero 1410 horum caruerit, non poterit dici de ea, quod pulchrae sint genae ejus sicut turturis, propter eam, quae adhuc ex parte erit, deformitatem. Multo autem minus illi hoc poterit convenire, quae neutrum horum habere landabile invenitur. At id totum fiet planius in exemplis. Si, verbi causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore; nonne is tibi videtur et rem, et causam habere honestam, meritoque sibi vindicare quod dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis? 0982D quippe cui in neutra genarum naevus reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut inanis gloriae, aut alterius qualiscunque commodi temporalis obtentu in veritatem intenderit: jam, etsi unam genarum videatur habere formosam, non tamen, ut arbitror, dubitabis judicare vel ex parte deformem, cujus alteram faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri et luxuriae deditum quales sunt illi, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19): quid istum? nonne ex utraque parte foedissimum judicabis, in cujus utique intentione et res, et causa reproba invenitur?

0983A 3. Ergo intendere non in Deum, sed in saeculum, saecularis animae est, nec ullam prorsus genarum speciosam habentis. Intendere autem quasi in Deum, sed non propter Deum, hypocritae plane animae est: cujus etsi una facies decora videtur, quod ad Deum qualicunque intentione respiciat; ipsa tamen simulatio omne in ea decorum exterminat, et magis per totum ingerit foeditatem. Si autem vel solum, vel maxime, ob vitae praesentis necessaria ad Deum converterit intentionem; non quidem faece hypocrisis putidam, pusillanimitatis tamen vitio dicimus subobscuram, et minus acceptam. Porro e contrario intendere in aliud quam in Deum, tamen propter Deum; non otium Mariae, sed Marthae negotium est. Absit autem ut hujusmodi est, quidquam 0983B illam dixerim habere deforme! Nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris: quippe quae adhuc sollicita est et turbatur erga plurima, et non potest terrenorum actuum vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque deterget vel in hora sanctae dormitionis casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum. Ergo solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis.

4. Cur vero, sicut turturis? Pudica avicula est, et conversatio ejus non cum multis, sed solo degere 0983C fertur contenta compare, ita ut si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola deinceps conversetur. Tu ergo qui haec audis, ut sane non otiose audias ea quae scripta sunt propter te, et nunc propter te versantur et disputantur: tu, inquam, si ad istiusmodi Spiritus sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam facias sponsam Dei; stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut imitator castissimae volucris, sedeas, secundum prophetam, solitarius, quoniam levasti te supra te (Thren. III, 28). Omnino supra te est, angelorum Domino desponsari. An non supra te, adhaerere Deo atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur. Nihil tibi et turbis, nihil cum multitudine caeterorum; 0983Detiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XILV, 11, 12). O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus Dominus, spiritusque requirit, 1411 non corporis solitudinem, quanquam et corpore interdum non otiose te separas, cum opportune potes, praesertim in tempore orationis. Tenes etiam in hoc et mandatum 0984A sponsi, et formam: Tu, inquit, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora(Matth. VI, 6). Et quod dixit, fecit. Solus in oratione pernoctabat, non modo se abscondens a turbis, sed nec ullum quidem discipulorum, nec ullum domesticorum admittens (Luc. VI, 12, 13). Denique tres secum intimos sibi adduxerat, cum ultro properaret ad mortem; avulsus est et ab ipsis orare volens (Matth. XXVI, 37-39). Ergo et tu fac similiter, quando orare volueris.

5. De caetero sola indicitur tibi mentis et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum. 0984B Alioquin nec si solus corpore es, solus es. Videsue posse esse te et solum, cum inter multos; et inter multos, cum solus es? Solus es in quantacunque hominum verseris frequentia: tantum cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum, magis autem excusa. Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio, quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? Et memento, me modo alloqui sponsam, et non amicum sponsi instruere, cui alia ratio 0984C est diligentius observandi ne quis peccet, et explorandi an peccet, et emendandi si peccatum fuerit. A qua sane necessitate sponsa libera est, soli vivens sibi, et ipsi, quem diligit, sponso pariter et Domino suo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 37