Bernardi in Cantica C. 41

SERMO XLI. Qualiter sponsa recipit interim magnam consolationem de contemplatione divinae claritatis, antequam perveniat ad claram ejus visionem.

41

1. Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Solet ornari collum monilibus, non ipsis comparari. Sed hoc illae faciant, quibus quia de proprio non inest decor, aliunde necesse est ut mendicent, unde se 0984D speciosas mentiantur. Nam sponsae collum ita in se ipso formosum, et tam decenter quasi natura formatum est, ut extrinsecus non requirat ornatum. Quid enim opus est peregrinorum fucos adhibere colorum, cui propria, et tanquam innata sufficit pulchritudo, in tantum ut ipsorum quoque, quae ad ornandum quaeruntur monilium possit adaequare nitorem? Hoc nempe intelligi voluit, qui minime quidem a collo, ut assolet, pendere monilia, sed ipsum potius esse sicut monilia dixit. Non jam invocandus est nobis Spiritus sanctus, ut sicut spirituales sponsae genas sua dignatione tribuit invenire, ita etiam ipsius spirituale collum demonstrare dignetur. Et meo quidem intellectui (quia mihi incumbit loqui quae sentio) nihil interim verisimilius probabiliusve 0985A elucet, quam ipsum animae intellectum colli nomine designari. Tu quoque idem, ut arbitror, approbabis, si advertas similitudinis rationem. Annon siquidem tibi videtur colli quodam modo vice fungi intellectus, per quem tua anima trajicit in se spiritus vitalia alimenta, atque in quaedam transfundit viscera morum, affectumque suorum? Hoc ergo sponsae collum, id est purus et simplex intellectus, eum nuda et aperta veritate satis per se ipsum reniteat, non indiget ornamento; sed ipsum magis, tanquam pretiosum monile, animam decenter exornat, ac proinde simile monilibus ipsis 1412 describitur. Bonum monile veritas, bonum puritas sive simplicitas, bonum plane monile sapere ad sobrietatem. Philosophorum vel haereticorum intellectus 0985B non habet hunc in se puritatis, veritatisque nitorem: et ideo multam curam gerunt ipsum colorare et fucare phaleris verborum, et versutiis syllogismorum, ne, si nudus appareat, falsi etiam appareat turpitudo.

2. Sequitur: Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Si, faciam, singulariter, et non pluraliter, faciemus, dixisset, absolute et indubitanter hoc etiam loqui sponsum pronuntiassem. Nunc autem vide ne forte magis sodalibus ejus congruentiusque assignemus, sponsam quasi consolantibus tali promissione, quod donec perveniat ad visionem ejus, cujus sic flagrat desiderio, facturi sint illi muraenulas pulchras et pretiosas, quae sunt aurium 0985C ornamenta. Atque hoc propterea, ut opinor, quia fides ex auditu; et quandiu per fidem ambulatur et non per speciem, danda opera potius instruendo auditui, quam visui exserendo [alias,exercendo]. Frustra namque intenditur oculus qui non sit fide mundatus, cum solis qui mundo corde sunt, videndi copia promittatur (Matth. V, 8). Scriptum vero est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Quia ergo fides ex auditu, et ex illa visus purgatio est, merito illi ornandis auribus intendebant, dum auditus, sicut ratio docuit, visus sit preparatio. Tu, inquiunt, o sponsa, intuendae dilecti inhias claritati; sed hoc alterius temporis est. Damus autem in praesentiarum ornamenta auribus tuis, quod erit tibi interim consolatio, erit et praeparatio ad hoc ipsum quod 0985D postulas, ac si illud prophetae ei dicant: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Videre desideras, sed audi prius. Gradus est auditus ad visum. Proinde audi, et inclina aurem tuam ornamentis quae tibi facimus, ut per auditus obedientiam ad gloriam pervenias visionis. Nos auditui tuo damus gaudium et laetitiam. Nam visui non est nostrum dare (in quo gaudii plenitudo et tui desiderii adimpletio est), sed illius quem diligit anima tua. Ipse ut gaudium tuum plenum sit, ostendet se ipsum tibi; ipse adimplebit te laetitia cum vultu suo. Tu interim accipe ad consolationem muraenulas has de manu nostra; caeterum delectationes in dextera ejus usque in finem.

3. Advertendum cujusmodi ei muraenulas offerunt: Aureas, inquit, et vermiculatas argento. Aurum divinitatis 0986A est fulgor, aurum sapientia quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi veritatis signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est, superni aurifices, atque internis animae auribus inserturos. Quod ego non puto esse aliud, quam texere spirituales quasdam similitudines, et in ipsis purissima divinae sapientiae sensa animae contemplantis conspectibus importare, ut videat, saltem per speculum et in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus intueri. Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur; quomodo videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata perspicui substantia luminis, jam tamen [alias, interim] purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos 0986B vel ex parte praesumit; ita ut liceat usurpare etiam alicui nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli: Nunc cognosco ex parte: item, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 12, 9). Cum autem divinius aliquid raptim et veluti in velocitate corusci luminis interluxerit menti spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae usum, continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum similitudines, infusis divinitus sensis convenienter accommodatae, quibus quodam modo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior, Existimo tamen ipsas 0986C formari in nobis sanctorum suggestionibus angelorum, sicut econtrario contrarias 1413 et malas ingeri immissiones per angelos malos non dubium est.

4. Et fortassis hinc illud est speculum atque aenigma, ut dixi, per quod videbat Apostolus (I Cor. V, 12), ex istiusmodi puris pulchrisque imaginationibus angelorum quasi manibus fabricatum: quatenus et Dei esse, quod purum et absque omni phantasia corporearum imaginum cernitur, sentiamus; et elegantem quamlibet similitudinem, qua id digne vestitum apparuerit, ministerio deputemus angelico. Quod signasse expressius videtur alia interpretatio, dicens: Similitudines auri fabri faciemus tibi, cum distinctionibus argenti (Cant. I, 10, juxta LXX. Unum 0986D est, cum distinctionibus argenti, et vermiculatas argento. In quo mihi significare videtur non modo similitudines intus per angelos suggeri, sed nitorem quoque eloquii per ipsos extrinsecus ministrari, quo congrue atque decenter ornatae, et facilius ab auditoribus capiantur, et delectabilius. Quod si dixeris: Quid eloquio et argento! dicit tibi propheta: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Ita ergo illi coelestes administratorii spiritus peregrinanti in terris sponsae faciunt muraenulas aureas, vermiculatas argento.

5. Vide autem quomodo illa aliud cupit, et aliud accipit: et nitenti ad contemplationis quietem labor praedicationis imponitur; et sitienti sponsi praesentiam, filiorum sponsi pariendorum, alendorumque 0987Asollicitudo injungitur. Neque nunc tantum accidit illi hoc; sed et alia vice, ut memini, cum sponsi amplexus et oscula suspiraret, responsum est ei: Qua meliora sunt ubera tua vino (Cant. I, 1); ut ex hoc se intelligeret matrem, atque ad dandum lac parvulis, nutriendumque filios revocari. Fortassis et in aliis cantici hujus locis hoc ipsum tu quoque, nisi piger sis ad inquirendum, per te ipsum advertere poteris. An non res ista quondam in sancto patriarcha Jacob praefigurabatur, cum frustratus optatis diuque exspectatis Rachelis amplexibus, pro sterili et decora fecundam et lippam invitus atque ignarus accepit? (Gen. XXIX, 23, 23.) Ita ergo nunc sponsa scire cupiens et inquirens, ubi in meridianis horis dilectus pascat et cubet, muraenulas pro eo reportat 0987B aureas, vermiculatas argento; id est, sapientiam cum eloquentia; haud dubium quin ad praedicationis opus.

6. Docemur ex hoc sane, intermittenda plerumque dulcia oscula propter lactantia ubera; nec cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum. Vae qui bene de Deo et sentire, et eloqui acceperunt, si quaestum aestiment pietatem; si convertant ad inanem gloriam, quod ad lucra Dei acceperant erogandum; si alta sapientes, humilibus non consentiant. Paveant quod in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum et argentum meum; ipsi autem de argento et auro meo operati sunt Baal (Ose. II, 8). Tu ergo audi quid sponsa, accepta hinc quidem increpatione, inde vero promissione, responderit. Neque 0987C enim vel de promissis extollitur, vel pro repulsa irascitur; sed, sicut scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8); et item quod ad donationes et promissiones spectat: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20); quod ex ejus responsione melius utrumque patebit. Sed ipsa, si placet, discussio in aliud sermonis principium differatur, et de iis quae dicta sunt, glorificemus Sponsum Ecclesiae Dominum nostrum Jesum Christum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLII. De duplici humilitate: una videlicet, quam parit veritas; et altera, quam inflammat charitas.

42

1. Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit 0987D odorem suum (Cant. I, 11). Haec sunt verba sponsae, quae in hodiernum diem distulimus; hoc responsum, quod dedit 1414 ubi increpata est a sponso, non tamen sponso, sed ejus sodalibus: quod facile est advertere ex verbis ipsis. Cum enim non dicit, quasi ad secundam personam: Cum esses rex in accubitu tuo, sed: Cum esset in accubitu suo, patet quod non ad ipsum loquitur, sed de ipso. Puta proinde sponsum, ubi eam (quatenus visum fuit) aut corripuit, aut repressit, comperta ex suffusione genarum verecundia, cessisse loco, ut illa se absente loqueretur liberius quae sentiret; sed et si pavidior, ut assolet, quam oportuerit, et dejectior animo facta esset, sodalium 0988A eam consolationes erigerent. Quod tamen et per se ipsum facere non neglexit, quantum judicavit pro tempore oportere. Nam ut clarum relinqueret quantum sibi in illa correptione complacuit, quippe quam sensit digne et prout oportuit acceptari, non sane ante se absentavit quam ex abundantia (quod non est dubium) cordis prorumperet in laudes ejus, et genarum collique ipsius pulchritudinem commendaret. Propterea et qui cum ipsa remanent, blande loquuntur illi, et munera offerunt, scientes Domini voluntatem. Ad ipsos ergo responsio ejus. Et litteralis quidem contextio schematis ita se habet.

2. Sed priusquam ex hac testa nucleum spiritus elicere inchoemus, dico unum breviter. Felix, cui sua objurgatio sic respondet, quemadmodum habemus 0988B formam praesentis loci. Utinam magis neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem increpatio procedens minime quod suum est faciat, neque id ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua, tanquam jaculum feriens et resiliens: quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor, nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum; prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philip. I, 23, 22): placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod0988C debui feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi? Volui nimirum perimere hostem, et eripere fratrem; et non feci sic, magis autem contrarium accidit: nam laesi animam, et culpam auxi, siquidem accessit et contemptus. Nolunt audire te, inquit, quia nolunt audire me (Ezech. III, 7). Vides quae majestas contemnitur. Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est; et quod dixit prophetae, dixit et apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit (Luc. X, 16). Non sum propheta, non sum apostolus; et prophetae tamen et apostoli, audeo dicere, vice fungor: et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis; etsi ad meam multam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen 0988D non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. Quid tamen? num ideo cathedrae non deferetur, quoniam occupata est ab indigno? Etiamsi Scribae et Pharisaei in ea sedeant, inquit: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3).

3. Plerumque etiam impatientia contemptui jungitur, ita ut aliquis non solum non curet corrigi objurgatus, sed insuper objurganti indignetur, more phrenetici manum medici repellentis. Mira perversitas! Medicanti irascitur, qui non irascitur sagittanti! Est enim qui sagittat in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), qui et te ipsum nunc sagittavit ad mortem; et in illum non commoveris? Mihi indignaris, 0989A qui sanum te fieri cupio?Irascimini, inquit, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Si peccato irasceris, non solum minime peccas, sed et quod peccaras, exterminas. Nunc vero et peccatum retines medicamentum respuendo, et peccare apponis irrationabiliter irascendo; et est supra modum peccans peccatum.

4. Aliquoties additur et impudentia, ut non modo 1415 impatienter ferat quod corripitur, sed etiam id unde reprehenditur, impudenter defendat. Hoc plane desperatio. Frons, inquit, mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere (Jerem. III, 3): et ait: Recessit zelus meus a te, ultra non irascar tibi (Ezech. XVI, 42). Solo auditu contremisco. Sentisne quanti periculi, quantique horroris et tremoris 0989B res sit peccati defensio? Dicit iterum: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Si ergo te zelus deseruit; et amor: nec eris amore dignus, qui indignus castigatione censeris. Vides quia tunc magis irascitur Deus, dum non irascitur. Misereamur impio,inquit, et non discet facere justitiam (Isa. XXVI, 10). Misericordiam hanc ego nolo. Super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias justitiae. Satius profecto mihi, juxta Prophetae consilium, apprehendere disciplinam, nequando irascatur Dominus, et peream de via justa (Psal. II, 12). Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum; sed illa ira, qua corrigis devium, non qua extrudis de via. Illud tua nobis benigna animadversio parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio. Non enim cum nescio, sed 0989C cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus, inquit, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum (Psal. XCVIII, 8). Moysen loquitur et Aaron, atque Samuelem, quos modo praemiserat; et hoc vocat propitiationem, quod eorum. Deus non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum, defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est malum dicere bonum, et bonum malum? In non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox impoenitentia, mater desperationis? Quem enim poeniteat super bono quod putat? Vae illis inquit (Isa. V, 20). Vae istud aeternum est. Aliud est quemque tentari a propria concupiscentia abstractum et illectum; 0989D et aliud sponte appetere malum tanquam bonum, ad mortem quasi ad vitam male securum properare. Pro hujusmodi, dico, mallem aliquando tacuisse et dissimulasse quod agi perperam deprehendi, quam ad tantam reprehendisse perniciem.

5. Dicas forsan mihi, quod bonum meum, ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti 0990A filio adhibuisse se sciat, si demum frustratam se viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperavit? Et illa quidem hoc pro morte temporali; quanto magis me pro morte aeterna mei filii manet utique ploratus et ululatus multus, etiamsi nihil mihi conscius sum, quominus annuntiaverim illi? Vides etiam a quantis e regione malis et se, et nos liberat, qui correptus mansuete respondet, verecunde acquiescit, modeste obtemperat, humiliter confitetur. Huic ego animae in omnibus me profitear debitorem, huic me ministrum et servum, tanquam dignissimae Domini mei sponsae, et quae revera dicere possit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

0990B 6. Bonus humilitatis odor, qui de hac valle plorationis ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae ferunt esse naturae hi qui herbarum vires curiosius explorarunt. Et ideo per hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod, propterea sane dico, quoniam est humilitas quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas quam charitas format et inflammat. Atque haec 1416 quidem in affectu, illa in cognitione consistit. Etenim tu, si temetipsum intus ad lumen veritatis et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione dijudices; non dubito quin humilieris 0990C et tu in oculis tuis, factus vilior tibi ex hac vera cognitione tui, quamvis necdum fortasse id esse patiaris in oculis aliorum. Eris igitur humilis, sed de opere interim veritatis, et minime adhuc de amoris infusione. Nam, si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere sententiam, quam ipsam apud te veritatem habere cognoscis. Sane, Quod in te est dixerim; quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus de nobis, atque ipsa veritatis charitate, et charitatis veritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. Alioquin, si privato amore tui tentus detines pariter intra 0990D te judicium veritatis inclusum, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum, vel honorem?

7. Vides igitur non esse id ipsum, hominem de se ipso non altum jam sapere, veritate luminis redargutum; et humilibus sponte consentire, munere charitatis adjutum. Illud enim necessitatis est, hoc voluntatis.Semetipsum exinanivit, inquit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), et formam humilitatis tradens. Ipse se exinanivit, ipse se humiliavit, non necessitate judicii, sed nostri charitate. Poterat nimirum vilem se et contemptibilem demonstrare, sed plane non reputare, quoniam sciebat se ipsum. Voluntate proinde humilis fuit, et non judicio, qui talem 0991A se obtulit, qualem se esse nescivit; magis autem placuit minimum reputari, qui se summum non ignorabat. Denique ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Corde dixit, cordis affectu, id est voluntate. Itaque necessitatem exclusit, qui voluntatem confessus est. Non enim quomodo ego vel tu invenimus nos in veritate dignos dedecore et contemptu, dignos omni extremitate et inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis; non, inquam, ita et ille: quae tamen omnia expertus est, quia voluit, tanquam humilis corde; humilis videlicet illa humilitate, quam cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis.

8. Propterea dixi, hanc voluntariae humilitatis speciem, non redargutione veritatis, sed charitatis 0991B intra nos infusione creari, quia cordis est, quia affectionis, quia voluntatis: an vero recte, tu judica. Itemque etiam hoc tuo aeque examinetur judicio, dignene eamdem Domino assignarim, quem charitate constat exinanitum, charitate minoratum ab angelis, charitate parentibus subditum, charitate Baptistae manibus inclinatum, charitate carnis infirma passum, charitate postremo morti obnoxium, cruce inglorium exstitisse. Sed et hoc unum adhuc tui sit considerare arbitrii, rectene etiam hanc ipsam humilitatem ita charitate calentem, herba humili et calida, id est nardo, putaverim designatam. Et si ita cuncta probaveris (probabis enim rationi manifestissimae acquiescens) tunc si jam apud te ipsum humiliatus es necessaria illa humilitate, quam scrutans0991C corda et renes Veritas sensibus ingerit animae vigilantis; adhibe voluntatem, et fac de necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis [alias, conniventia voluntatis]. Sic autem fiet istud, si nolis alter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de te ipso legas: Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 3). Pondus, inquit, et pondus abominatio est apud Deum (Prov. XX, 10). Quid enim? tu te depretiaris in secreto apud te ipsum, veritatis trutina ponderatus; et foris alterius pretii mentiens, majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat 0991D voluntas: hoc enim resistere est veritati, hoc pugnare contra Deum. Magis 1417 autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita veritati; nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo, inquit, subjecta erit anima mea? (Psal. LXI, 2.)

9. At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni humanae creaturae propter Deum; sive abbati, tanquam praecellenti; sive prioribus, tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et minoribus. Sic enim decet nos, inquit, omnem implere justitiam (Matth. III, 15). Vade et tu ad minorem, si vis in justitia esse perfectus; defer inferiori 0992A juniori te inclinato. Hoc enim faciens, trahes et ipse ad te sponsae sermonem quem dixit: Quia nardus mea dedit odorem suum. Odor devotio est, odor bona opinio, quae ad omnes pervenit, ut Christi sis bonus odor in omni loco, spectabilis omnibus, amabilis omnibus. Non potest hoc ille humilis, quem veritas ad humilitatem cogit; quoniam sibi habet illam, et exire non patitur, ut sparsa foris redoleat. Magis autem non habet odorem, quia non habet devotionem, utpote qui non sponte, neque libenter se humiliat. Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens. Sponsae humilitas voluntaria est, perpetua est, fructifera est. Odor ejus nec reprehensione exterminatur, nec laude. Audierat: 0992B Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, et collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Acceperat et repromissionem ornatus aurei, et nihilominus tamen cum humilitate respondet: et quanto majorem se audit, tanto humiliat se in omnibus. Non gloriatur in meritis, nec inter laudes suas humilitatis obliviscitur, quam et humiliter confitetur sub nardi nomine; ac si voce virginis Mariae dicat: Nullius mihi meriti conscia sum ad tantam dignationem, nisi quod respexit Deus humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Nam quid est aliud, nardus mea dedit odorem suum, quam: Placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat humilitas dedit odorem suum, id est solitum. Solito 0992C placet Deo humilitas; solito plane atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit: et ideo, cum esset rex in accubitu, id est in excelso habitaculo suo, illuc quoque humilitatis odor ascendit. In altis habitat, inquit, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6).

10. Ergo, cum esset rex in accubitu suo, nardus sponsae dedit odorem suum. Accubitus regis, sinus est Patris; quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui perennis accubitus est paternae benignitatis diversorium. Merito clamor humilium ascendit ad eum, cui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo 0992D totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia majestate, nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur. Denique: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6). Horum igitur conscia sponsa, utpote domestica atque charissima, non se putat arcendam [alias, arctandam] sponsi gratia penuria meritorum, sola de humilitate praesumens. Regem denique nominat, nam sponsum interim territa increpatione non audet; et in alto habitare fatetur, nec sic tamen diffidit humilitas.

11. Primitivae Ecclesiae potes hunc congruentis 0993A sine aptare sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et sedente in dextera Patris, illo suo antiquo nobili atque glorioso accubitu, discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 13, 14). Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae dare odorem suum? Denique, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes (Act. II, 2), an non merito paupercula tunc dicere potuit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum? Patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humiliatis, et 0993B quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam 1418 copiosa et gloriosa remuneratione responsum est. Caeterum illa non ingrata beneficii fuit. Audi enim quomodo mox repleta devotione parat se ad omnia mala perferenda pro nomine ejus: nam sequitur: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. Hoc solum dico, quia tribulationum amaritudines sub myrrhae nomine dicit se subire paratam amore dilecti. Reliquum capituli alias prosequemur, si tamen exoratus a vobis Spiritus sanctus adfuerit, qui nos intelligere faciat verba sponsae, quae ipse inspirando formavit, sicut novit illius, cujus ipse Spiritus est, laudibus convenire, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, 0993C qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLIII. Qualiter consideratio passionis et laborum Christi faciat sponsam, id est animam, pergere illaesam inter prospera et adversa hujus mundi.

43

1. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur (Cant. I, 12). Ante rex, modo dilectus; ante in accubitu regio, modo inter sponsae ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam Deitatis majestas tam facile se inclinat. Cito reverentiae nomen in vocabulum amicitiae mutatum est: et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha, amara res, 0993D dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6). Bene fasciculus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Id enim, inquit, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV, 0994A 17). Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriae, qui modo est fasciculus myrrhae. An non fasciculus, cujus jugum suave est, et onus leve?(Matth. XI, 30.) Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhae dilectus meus; sed: Mihi, inquit, quae diligo, fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Et ut scias non in se illam, sed in Domino gloriari, neque de propria virtute, sed de Domini adjutorio praesumere fortitudinem; dicit illum inter ubera sua commoraturum, cui secura decantet: Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, 0994B non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4).

2. Memini me in uno superiorum sermonum (Serm. 10,
Nb 1) duo sponsae ubera congratulationem definisse atque compassionem, juxta Pauli doctrinam, dicentis: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Quia vero inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse; medium hujuscemodi uberum suorum vult habere dilectum, cujus adversus utraque continua protectione munitam nec laeta extollant, nec tristia dejiciant. Tu quoque, si sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhae tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli; amara illa omnia quae pro te 0994Cpertulit, semper in memoria retinens, et assidua meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

3. Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei: primum videlicet, infantilium 1419 illarum necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo; postremo, periculorum in falsis 0994D fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis silva evangelica copiosissime noscitur protulisse. Ubi sane inter tot odoriferae myrrhae hujus ramusculos minime praetermittendam putavi etiam illam myrrham, qua in cruce potatus est; sed neque illam, qua unctus est in sepultura. Quarum in prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum; in secunda futuram incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam abundantiae suavitatis horum eructabo, quoad vixero; in aeternum non obliviscar miserationes istas, quia in ipsis vivificatus sum.

4. Has olim sanctus David cum lacrymis requirebat: 0995A Veniant mihi, inquiens, miserationes tuae, et vivam (Psal. CXVIII, 77). Has et alius quidam sanctorum cum gemitu memorabat, dicens: Misericordiae Domini multae. Quam multi reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt. Ipsi laboraverunt, et ego in labores eorum introivi; ego messui myrrham, quam illi plantaverunt; mihi hic salutaris fasciculus servatus est; nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis 0995B via regia incedenti tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi conciliant mundi judicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed et imitabilem repraesentat eum, qui inaccessibilis est priucipatibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper, sicut Deus scit; haec stylo meo admodum familiaria, sicut apparet; haec mea sublimior interim philosophia, scire Jesum, et hunc crucifixum. Non requiro, sicut sponsa, ubi cubet in meridie (Cant. I, 6), quem taetus amplector mea inter ubera commorantem. Non requiro ubi pascat in meridie, quem intueor Salvatorem in cruce. Illud sublimius, istud suavius; 0995C panis illud, hoc lac; hoc viscera reficit parvulorum, hoc replet ubera matrum: et ideo inter ubera mea commorabitur.

5. Hunc et vos, dilectissimi, tam dilectum fasciculum colligite vobis, hunc medullis inserite cordis, hoc munite aditum pectoris, ut et vobis inter ubera commoretur. Habete illum semper non retro in humeris, sed ante prae oculis, ne portantes et non odorantes, et onus premat, et odor non erigat. Mementote quia accepit eum Simeon in ulnis suis (Luc. II, 28); Maria gestavit in utero, fovit in gremio, sponsa sibi inter ubera collocavit. Et, ne quid praetermittam, factum est verbum in manu Zachariae prophetae, nec non et quorumdam aliorum. Arbitror et Joseph virum Mariae super genua frequenter illi 0995D arrisisse. Hi omnes ante se eum habuerunt, et nullus retro. Exemplo ergo sint vobis, ut et similiter faciatis. Si enim ante oculos habueritis quem portatis, pro certo videntes angustias Domini, levius vestras portabitis, ipso auxiliante Ecclesiae sponso, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 41