Bernardi in Cantica C.


SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA CANTICORUM, I - XVII.

1266-1267

SERMO I. De ipso titulo libri: «Cantica canticorum Salomonis.»

1 0785A

1. Vobis, fratres, alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam (I Cor. III, 2), qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur, inquiens, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6), quales vos nimirum esse confido; nisi frustra forte jam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non 0785B lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur: proferatur, si placet, et frangatur.

2. Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores vestri juxta eam quae in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. Cum enim duo sint mala, quae vel sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique 0785C duo illi libri obviare noscuntur; alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi 0786A fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Verae etenim sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum.

3. Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino 0786Bcredendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos vel clausos, ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (ibid., 14). Quippe Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), quod est vita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus (Joan. XIV, 17). Quae enim societas ei quae desursum est sapientiae, et sapientiae mundi, quae 1268 stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica est Deo? (Rom. VIII, 7.) Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret 0786C is, qui nobis de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem.

4. Sed quis franget? Adest paterfamilias; cognoscite 0787A Dominum in fractione panis. Quis enim alter idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arrogaverim. Sic spectetis ad me, ut ex me non exspectetis. Nam et ego unus sum de exspectantibus, mendicans et ipse vobiscum cibum animae meae, alimoniam spiritus. Revera pauper et inops pulso ad eum, qui aperit et nemo claudit, super sermonis hujus profundissimo sacramento. Oculi omnium in te sperant, Domine. Parvuli petierunt panem; non est qui frangat eis; speratur id a benignitate tua. O piissime, frange esurientibus panem tuum, meis quidem, si dignaris, manibus, sed tuis viribus.

5. Dic, quaeso, nobis, a quo, de quo, ad quemve dicitur: Osculetur me osculo oris sui? (Cant. I, 1.) 0787B aut quale est istud ita subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in verba prorumpit, quasi quempiam loquentem praemiserit, cui consequenter respondentem et hanc introducat personam, quaecunque est ipsa quae osculum flagitat. Deinde si se osculari a nescio quo vel petit, vel praecipit; cur signanter et nominatim ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo: sed aliud profecto inusitatius:Osculo, inquit, oris sui. Et quidem jucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quaedam Scripturae facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut quod in ea latet, delectet etiam cum labore investigare, 0787C nec fatiget inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suavitas mulcet. Verum quem non valde attentum faciat istiusmodi principium sine principio. et novitas locutionis in veteri libro? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita compositum, ut quamvis difficile intellectu, sit tamen inquisitu delectabile.

6. Sed quid? titulum praeterimus? Non oportet ne unum quidem iota (Matth. V, 18), quando et minutias jubemur colligere fragmentorum, ne pereant (Joan. VI, 12). Titulus talis est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Observa in primis Pacifici nomen, quod est Salomon, convenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est ab osculo; simulque 0787D adverte hujuscemodi principiis solas ad hanc intelligendam scripturam mentes invitari pacificas, quae sese jam a vitiorum vindicare perturbationibus et curarum tumultibus praevalent.

7. Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica, sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen Domino, quod gladium pariter et jugum 1269 evaserit Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et vindicatus obsequio. Non tamen quod cecinit, dictum est Canticum canticorum; 0788A sed, si bene recolo:Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino (Exod. XV, 1). Cecinit etiam Debbora (Judic. V, 1), cecinit et Judith (Judith XVI, 1), cecinit et mater Samuelis (I Reg. II, 1); prophetae quoque aliqui cecinerunt, et nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo, suorumve percepto commodo: verbi gratia, pro obtentu victoriae, pro evasione periculi, aut pro concupitae rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati divinis beneficiis invenirentur, juxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). At vero rex iste Salomon, sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace 0788B securus, nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare videtur.

8. Itaque divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiae laudes, et sacri amoris gratiam, et aeterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctae desiderium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, jucundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysi faciem suam (Exod. III, 6), non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui revelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo praesignitum [alias 0788C praesignatum], ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15).

9. Caeterum vos, si vestram experientiam advertatis , nonne in victoria, qua vicit mundum fides vestra, et in exitu vestro de lacu miseriae et de luto faecis, cantastis et ipsi Domino canticum novum, quia mirabilia fecit? Rursus cum adjecit primum supra petram statuere pedes vestros, et dirigere gressus vestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta novitate vitae immissum sit in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro. Quid cum poenitentibus vobis non solum peccata dimisit, sed insuper 0788D promisit et praemia; non multo magis spe gaudentes futurorum bonorum, cantastis in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui forte vestrum clausum vel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc prorsus necesse est pro percepta coelestis panis alimonia divinas mulceat aures in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis exercitiis et bellis, quae nulla hora pie in Christo viventibus desunt a carne, a mundo, a diabolo, sicut militiam esse vitam hominis super terram (Job VII, 1) incessanter experimini in vobismetipsis, quotidiana necesse est cantica pro assecutis victoriis 0789A innovari. Quoties tentatio superatur, aut vitium subjugatur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, aut annosa et inveterata quaecunque animae passio semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et saepius petita virtus tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, juxta prophetam, personat gratiarum actio et vox laudis (Isai. LI, 3), et ad singula quaeque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur, cum discussio venerit, qui non poterit dicere Deo: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54).

10. Arbitror vos in vobis ipsis illa jam recognoscere, quae in psalterio, non Cantica canticorum, sed 0789B Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus vestros, juxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint cantica depromenda ad laudem et gloriam promoventis. Quonam modo impleatur aliter ille versiculus non video: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15); aut certe Apostoli iila pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis, hymnis, 1270 et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19).

11. Sed est canticum, quod sui singulari dignitate et suavitate cunctis merito quae memoravimus, et si qua sunt alia, antecellit: et jure hoc appellaverim Canticum canticorum, quia caeterorum omnium ipsum est fructus. Istiusmodi canticum sola unctio 0789C docet, sola addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed jubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat: sola quae cantat audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen, exprimens castos jucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque consentaneam ad alterutrum charitatem.

12. Caeterum non est illud cantare seu audire animae puerilis et neophytae adhuc, et recens conversae de saeculo, sed provectae jam et eruditae mentis; quae suis nimirum profectibus. Deo promovente, 0789D in tantum jam creverit, quatenus ad perfectam aetatem, et ad nubiles quodam modo pervenerit annos, annos dico meritorum, non temporum; facta nuptiis coelestis sponsi idonea, qualis denique suo loco plenius describetur. Sed praeterit hora, qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod coeperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos expedivit.



SERMO II. De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas nuntiata, et ardentissime ab eis exspectata.

2

1. Ardorem desiderii Patrum suspirantium Christi a carne praesentiam frequentissime cogitans, compungor 0790A et confundor in memetipso; et nunc vix contineo lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerat gaudium gratiae hujus exhibitio, quantum sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac ejus, quae proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt! sed utinam de nativitate, non de vanitate! Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum spirat mihi vox ista: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea loquens in desiderio animae aiebat, Osculetur me osculo oris sui; nimirum omnimodis cupiens tantae suavitatis participio non 0790B fraudari.

2. Dicebat enim perfectus quisque: Quo mihi ora haec seminiverbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma prae filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen: impeditioris siquidem linguae factus est mihi (Exod. IV, 10). Isaiae labia immunda sunt (Isai. VI, 5): Jeremias nescit loqui, quia puer est (Jerem. I, 6): et Prophetae omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris: sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa praesentia, et admirandae fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam. Quem unxit Pater oleo laetitiae prae 0790C consortibus suis (Psal. XLIV, 8), nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen dignetur me osculari osculo oris sui. Cujus utique sermo vivus et efficax osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur animorum; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quaedam et quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis. Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est (I Cor. V, 17). Merito proinde visiones et somnia non recipio, figuras et aenigmata nolo; ipsas quoque angelicas fastidio species. 1271 Quippe et ipsos longe superat Jesus meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium sive angelum, sive hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane praesumo me osculatum 0790D iri ab ore ipsius (est enim hoc assumpti hominis unicae felicitatis et praerogativae singularis); sed humilius ab osculo oris sui peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui dicere possunt, Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16).

3. Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens; osculatum, caro quae assumitur: osculum vero, quod pariter ab osculante et osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere praesumebat, Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui: ipsi sane servantes praerogativam istam, cui singulariter semelque 0791A os Verbi impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis divinitatis indulsit. Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur, sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat animorum: hic autem confoederatio naturarum divinis humana componit, quae in terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ad hoc igitur osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod jucunditatem et exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae in ipso absconditos praesentirent (Coloss. II, 3), cuperentque et ipsi de plenitudine ejus accipere.

4. Sentio, placet vobis quod dicitur: sed accipite 0791B et alium sensum. Non latuit sanctos et ante adventum salvatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes pacis (Jerem. XXIX, 11). Nec enim faceret verbum super terram, quod non revelaret servis suis prophetis (Amos III, 7). Erat tamen verbum hoc absconditum a multis (Luc. XVIII, 34). Fuit namque in tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui vero praesciebant, ipsi et praedicebant Christum in carne venturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum: Et pax erit, inquit, in terra nostra, cum venerit (Mich. V, 5). Imo per ipsum Dei gratiam homines recuperaturos cum omni fiducia, sicut divinitus acceperant, 0791C praedicabant. Quod et praecursor Domini Joannes suo tempore impletum agnovit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): et ita verum esse omnis nunc Christianus populus experitur.

5. Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui salvum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus necdum veniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: et suspectas habentes promissiones, signum promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis 0791D animas nostras? Jam olim praedicitis pacem, et non venit; promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax (Jerem. VI, 14). Si mihi vult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito voluntatis tam crebra jam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in signo pacis faciat de pace securum. Nam verbis jam quomodo credam? Opus magis est opere verba firmari. Probet veridicos nuntios suos Deus (si tamen nuntii ejus sunt), et sequatur eos ipse, ut 0792A saepius promiserunt, quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est vox neque vita (IV Reg. IV, 29-31). Non surgo, non suscitor, non excutior de pulvere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et osculetur me osculo oris sui.

6. Huc accedit, quod is qui nostrum profitetur se 1272 mediatorem ad Deum, Dei Filius est, et Deus est (I Tim. II, 5). Et quid est homo ut innotescat ei, aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam credere majestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei? Ad haec diligit Patrem suum, me vero opus non habet, honorum meorum non eget. Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte 0792B nequaquam sit? Tamen si vere, ut dicitis, decrevit misereri Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime plane jam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere me jam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea.

0792C 7. Ita ergo vetus querela sacrosanctum osculum, id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione fatigata fides deficeret, et infidelis populus adversus promissa Dei victus taedio murmuraret. Adinventio mea est, si non hoc idem et vos recognoscitis de Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure voces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum ibi (Isai. XXVIII, 10). Inde anxiae illae et plenae pietate preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Item: Suscita, Domine, precationes; quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores (Eccli. XXXVI, 18, 17). Inde blandae illae et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et non 0792D mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Item: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur (Isai. XIV, 1). Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in vos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium (Isai. LXVI, 12). In quibus verbis satis apparet et praedicatorum instantia, et diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et, juxta Isaiae vaticinium: Angeli pacis amare flebant (Isai XXXIII, 7). Ne ergo universum genus humanum, moram faciente Christo, desperatione periret, dum se contemni 0793A suspicaretur infirma mortalitas, suaeque reconciliationis cum Deo de gratia toties repromissa diffideret; sancti qui de spiritu certi erant, certitudinem de carnis praesentia exoptabant, ac signum reformandae pacis propter pusillanimes et incredulos omni instantia requirebant.

8. O radix Jesse, qui slas in signum populorum! (Isai. XI, 10.) Quam multi reges et prophetae voluerunt te videre, et non viderunt! Felix tamen ex omnibus Simeon, cujus senectus in misericordia uberi! Is nempe exultavit ut videret desiderii signum: et vidit, et gavisus est; acceptoque osculo pacis in pace dimittitur, ante tamen aperte pronuntians, Jesum esse natum in signum, cui contradicendum erat (Luc. II, 25-35). Omnino ita fuit. Contradictum est 0793B exorto signo pacis, sed ab his qui oderunt pacem: nam pax hominibus bonae voluntatis, malevolis autem petra scandali, et lapis offensionis (ibid., 14). Herodes denique turbatus est, et omnis Jerosolyma eum illo (Matth. II, 3): siquidem in propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Felices illi in sua pernoctatione pastores, qui signi hujus visione digni habiti sunt. Jam tunc se abscondebat a sapientibus et prudentibus, et revelabat parvulis. Et Herodes videre voluit; sed quia non bona voluntate, non meruit, pacis siquidem signum erat, datum tantum hominibus bonae voluntatis; Herodi vero et similibus ejus non dabitur nisi signum Jonae prophetae. Porro ad pastores: Et hoc, ait angelus vobis signum; vobis humilibus, vobis obedientibus, 0793C vobis non alta sapientibus, vobis vigilantibus, et in lege Dei meditantibus die ac nocte: Hoc, inquit, vobis signum. Quod? Quod angeli promittebant, quod 1273 populi requirebant, quod prophetae praedixerant, hoc fecit Dominus nunc, et ostendit vobis, in quo recipiant increduli fidem, pusillanimes spem, perfecti securitatem. Hoc ergo vobis signum. Cujus rei signum? Indulgentiae, gratiae, pacis, et pacis cujus non erit finis. Hoc est ergo signum: Invenietis infantem pannis quidem involutum, et positum in praesepio (Luc. II, 12). Deus est tamen in ipso mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Morietur propter peccata vestra, et resurget propter justificationem vestram, ut justificati per fidem, pacem 0793D habeatis ad Deum (Rom. IV, 25; V, 1). Hoc signum pacis propheta quondam regi Achaz proponebat petendum a Domino Deo suo, sive in excelso supra, sive in inferno deorsum. Sed impius rex recusavit (Isai. VII, 11, 12), non credens miser quod in signo hoc ima summis in pace socianda essent: quatenus et inferi Domino descendente saluti, in osculo sancto signum pacis et ipsi recipiant; et superni spiritus idipsum nihilominus, cum ad coelos redierit, aeterna suavitate participent.

9. Sermo finiendus est: sed ut quod in eo disputatum est, brevi recolligam summa, patet hoc sanctum osculum duabus ex causis necessarie indultum mundo, ut et infirmis faceret fidem, et desiderio 0794Asatisfaceret perfectorum: porro ipsum osculum esse non aliud quam mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.

SERMO III. De osculo pedis, manus et oris Domini, etc.

3

1. Hodie legimus in libro experientiae. Convertimini ad vos ipsos, et attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare velim, si cui unquam vestrum ex sententia dicere datum sit:Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Non est enim cujusvis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi spirituale osculum vel semel accepit, hunc proprium experimentum 0794B profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14). Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum.

2. Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram 0794Ctremens non coelum aspiciat (Luc. XVIII, 13), ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus 0794D intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et vehemens, et scrutans corda et renes (Psal. VII, 10). Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV, 12). Hujus ergo beatae poenitentis exemplo 1274 prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro (Cant. IV, 2); ita sane tu 0795A suffusum pudore ac moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 37-48); quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge, excutere de pulvere (Isai. LII, 1, 2).

3. Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit? Sordens omni genere vitiorum jacui 0795B diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V, 14). Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres (Eccli. VII, 15). Paveo et quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum (Matth. III, 10). Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua 0795C jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad vomitum.

4. Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa 0795D prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.)

5. Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. 0796A Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur.

0796B 1275 6. Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo? Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, 0796C gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.



SERMO IV. De triplici profectu animae, qui fit per osculum pedis, manus, et oris Domini.

4

1. Triplicem quemdam animae profectum sub nomine trium osculorum sermo hesternus complexus est. Nunquid excidit vobis? Is mihi hodierna disputatione prosequendus erit, prout parare dignabitur 0796D in dulcedine sua pauperi Deus. Diximus, si recolitis, illa oscula sumi ad pedes, ad manum, ad os, singula singulis referentes. In primo sane primordia dedicantur nostrae conversionis; secundum autem proficientibus indulgetur: porro tertium sola experitur, et rara perfectio. Ab hoc solo, quod ultimum positum est, sumpsit exordium Scriptura ista quam tractare suscepimus, et ipsius causa reliqua duo a nobis adjuncta sunt. An vero necessarie vos judicabitis. Puto enim, facies ipsa eloquii facile admonet et ista requirere. Mirum vero si non et vos advertitis, oportere revera esse aliud, sive alia oscula, a quibus illud oris distinguere voluit qui dixit:Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Cur enim, cum sufficere 0797A poterat dixisse simpliciter, osculetur me; praeter morem tamen usumque loquendi, distincte et signanter adjecit, osculo oris sui, nisi ut ostenderet ipsum, quod petebat osculum, summum esse, non solum? Nonne denique ita invicem loquimur: Osculare me; vel: Da mihi osculum: et nemo sequitur ut dicat Ore tuo, sive, Osculo oris tui? Quid? alterutrum osculari parantes, tuum versus invicem ora tendimus, quae tamen ab invicem non requirimus nominatim? Denique qui narrat, verbi gratia, a Domino susceptum in osculo proditorem: Et osculatus est, ait, eum (Marc. XIV, 45); nec addidit: Ore suo, vel, Osculo oris sui. Sic nimirum omnis et qui scribit, et qui loquitur consuevit. Sunt ergo hi tres animarum affectus, sive profectus, expertis duntaxat satis noti 0797B et manifesti, cum aut de actis malis indulgentiam, aut de bonis agendis gratiam, aut ipsius etiam indultoris et benefactoris sui praesentiam, eo quidem modo quo in corpore fragili possibile est, obtinent intueri.

2. Caeterum primum et secundum qua ratione oscula nominaverim, manifestius accipite. Osculum, pacis indicium esse omnes novimus. Porro autem si, ut Scriptura loquitur, peccata nostra separant inter nos et Deum(Isai LIX, 2), tollatur de medio quod interest, et pax est. Cum ergo satisfacimus, ut, ablato quod separat peccato, reconciliemur; indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque interim non alibi, quam ad pedes sumendum. Humilis quippe et verecunda 0797C debet esse satisfactio, qua emendatur superba transgressio.

3. At cum etiam ad vivendum emendatius, Deoque 1276 dignius conversandum, placita quadam amplioris gratiae familiaritate donamur; ampliori fiducia caput jam levamus de pulvere, largitoris, ut assolet, manum osculaturi; si tamen de accepto munere non nostram, sed auctoris gloriam quaerimus, eique sua dona, et non nobis ascribimus. Alioquin si in te, et non magis in Domino gloriaris, propriam profecto et non Domini manum osculari convinceris: quod, juxta beati Job sententiam, est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Job XXXI, 28). Si ergo, ad Scripturae testimonium, propriam gloriam quaerere, propriam est osculari manum; 0797Dprofecto qui dat gloriam Deo, Dei dicitur non incongrue manum osculari. Et in hominibus quidem ita esse videmus, servos videlicet offensorum dominorum osculari solere pedes, cum ab ipsis veniam petunt; et pauperes divitum manus, cum ab eis munus accipiunt.

4. Verum quia spiritus est Deus (Joan. IV, 24), et nullis simplex illa substantia membris distincta corporeis; erit forsan qui nullatenus de illo recipiat tale aliquid, sed a me sibi Dei manus vel pedes flagitet demonstrari, sicque probari quod de osculo pedum manusve definio. Sed quid, si et ego vicissim ab ipso meo sciscitatore de ore quoque Dei requisiero, quatenus quod de oris osculo Scriptura loquitur, 0798A ad Deum pertinere demonstret? Nempe aut cum isto simul et illa habet, aut cum illis pariter et isto caret. Sed enim et os habet Deus, quo docet hominem scientiam; et manum habet, qua dat escam omni carni; et pedes habet, quorum terra scabellum est, ad quos nimirum peccatores terrae conversi atque humiliati satisfaciunt. Haec, inquam, habet Deus omnia per effectum, non per naturam. Invenit profecto apud Deum et verecunda confessio, quo se humiliando dejiciat; et prompta devotio, ubi se innovando reficiat; et jucunda contemplatio, ubi excedendo quiescat. Omnia omnibus est qui omnia administrat, nec quidquam est omnium proprie. Nam, quod in se est, lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), et pax ejus exsuperat omnem sensum 0798B (Philipp. IV, 7); et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5), et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3); nec potest eum videre homo ut vivat (Exod. XXXIII, 20). Non quod longe ab unoquoque sit qui esse omnium est, sine quo omnia nihil: sed, ut tu plus mireris, et nil eo praesentius, et nil incomprehensibilius. Quid nempe cuique rei praesentius, quam esse suum? Quid cuique tamen incomprehensibilius, quam esse omnium? Sane esse omnium dixerim Deum, non quia illa sunt quod est ille; sed quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Esse est ergo omnium quae facta sunt ipse factor eorum, sed causale, non materiale. Tali proinde modo dignatur illa majestas suis esse creaturis, omnibus quidem quod sunt; 0798C animantibus autem quod et vivunt; porro ratione utentibus lux, recte vero utentibus virtus, vincentibus gloria.

5. Et in his omnibus creandis, gubernandis, administrandis, movendis, promovendis, innovandis, firmandis, nullis corporeis indiget instrumentis, qui omnia solo verbo et corpora creavit, et spiritus. Animae corporibus et corporeis egent sensibus, quibus sibi invicem innotescant, et valeant. At non ita omnipotens Deus, qui de sola voluntate celeris suppetit efficientia tam creandis rebus, quam ordinandis prout voluerit. Valet qui vult, quantum vult, et absque corporalium officio, obsequiove membrorum. Quid? ad intuenda quae condidit ipse, putas sibi requirat corporei sensus adjutorium? Nihil omnium 0798D omnino latet, aut effugit lucem ubique praesentem; nec tamen ut agnoscat aliquid, necessarium habet renuntiantis sensus ministerium. Nec solum universa noscit sine corpore, sed et innotescit mundis corde sine corpore. Dico autem idem latius, ut planius fiat. Sed forte quia finiendi jam sermonis angustia non admittit, consilii magis est ut in crastinum differamus.




Bernardi in Cantica C.