Bernardi in Cantica C. 5

SERMO V. De quatuor generibus spirituum, videlicet Dei, angeli, hominis et pecoris.

5
1277

1. Quatuor spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit istos. Non est ex omnibus, cui sive propter se, sive propter 0799A alium, sive propter utrumque, necessarium corpus non sit, corporisve similitudo, excepto duntaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Et primum quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcunque possit. Simul quippe et vivificare desinit. et vivere ille spiritus, quando moritur pecus. Verum nos vivimus quidem post corpus; sed ad ea quibus beate vivitur, nullus nobis accessus patet, nisi per corpus. Senserat hoc qui dicebat: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipsa siquidem quae facta sunt, id est corporalia et visibilia ista, nonnisi per corporis instrumentum 0799B sensa, in nostram notitiam veniunt. Habet ergo necessarium corpus spiritualis creatura quae nos sumus, sine quo nimirum nequaquam illam scientiam assequitur, quam solam accepit gradum ad ea, de quorum fit cognitione beata. Hic si mihi objicitur de parvulis regeneratis, quod absque scientia rerum corporalium exeuntes de corpore, ad beatam vitam nihilominus transire credantur; breviter respondeo hoc illis conferre gratiam, non naturam. Et quid ad me de miraculo Dei. qui de naturalibus dissero?

2. Jam quod et supercoelestes spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat vera, et vere divina sententia: Nonne omnes,. ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter 0799C eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Quonam ergo modo implent ministerium suum absque corpore, praesertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum: quod frequenter angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Hinc est quod et visi sunt patribus, et ad eos intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Ita inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum [alias tamen], quibus juvent, non etiam juventur.

3. At pecus quidem ex debito servitutis, et ad usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum juvando servit; ideoque ille spiritus et cum 0799D tempore transit, et cum corpore deficit. Servus quippe non manet in domo in aeternum, licet qui bene eo utuntur, omnem usum hujus temporalis servitutis ad quaestum referant aeternorum. Angelus vero curat satagitque in libertate spiritus administrare officium pietatis, futurorum bonorum promptum mortalibus alacremque ministrum sese exhibens, utpote suis in aeternum futuris civibus [alias concivibus], et cohaeredibus supernae jucunditatis. Ille ergo ut jure serviat, iste ut pie subveniat, ambo procul dubio suis corporibus egent ut juvent. Nam in quo ipsi eis juventur, non video, ad profectum duntaxat aeternitatis. Irrationalis nempe spiritus, etsi corporalia per corpus et ipse hauriat: nunquid tamen eousque juvatur corpore suo, ut per 0800A corporalia et sensibilia quae per illud sentit, etiam ad spiritualia et intelligibilia proficiendo pertingat? Ad quae tamen capessenda pro suo corporali temporalique obsequio noscitur juvare illos, qui omnem usum rerum temporalium ad fructum transferunt aeternarum, utentes hoc mundo, tanquam non utentes.

4. Porro autem supercoelestis spiritus absque adjutorio corporis, et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola profecto suae vicinitate ac vivacitate naturae sufficit apprehendere summa, et intima penetrare. An non hoc Apostolus intellexit, qui cum diceret: 1278 Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; adjecit protinus, a creatura mundi? Nimirum quoniam a creatura 0800B coeli non ita. Quo enim is involutus carne et terrae incola spiritus, ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim quodam modo paulatimque nititur pervenire: eo ille coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, in omni velocitate facilitateque pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo corporei membri adjutus officio, nullo corporeae cujuscunque rei informatus intuitu. Cur enim inter corpora spirituales scrutetur sensus, quos in libro vitae et absque contradictione legit, et absque difficultate intelligit? cur in sudore vultus sui laboret excutere grana de paleis, de uvis vina, et de amurca oleum, qui ex omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet victum suum per domos alienas, in sua abundans panibus? 0800C quis puteum fodere curet, et in terrae visceribus venas aquarum cum labore rimari, cui ultro affatim aquas limpidas fons vivus emanat? Nec brutus ergo, nec angelicus spiritus ad ea capessenda, quae beatam spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adjuvantur; ille quidem pro innata stoliditate non capiens, iste vero pro excellentioris gloriae praerogativa non indigens.

5. Porro hominis spiritum, qui medium quemdam inter supremum et infimum tenet locum, usque adeo ad utrumque necessarium habere corpus manifestum est, ut absque eo nec ipse proficere, nec alteri prodesse possit. Nam, ut taceam membra caetera corporis, officiave membrorum; quonam modo, quaeso, 0800D aut sine lingua instruis audientem, aut sine auribus percipis instruentem?

6. Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis coelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo, quam etiam sibi sufficiat consulere ad salutem: liquet omnem creatum spiritum, sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporeo prorsus indigere solatio. Quid enim si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur incommoda, nullisque apta usibus humanarum necessitatum? Prosunt profecto visu, etsi non usu; utiliora cordibus intuentium, quam utentium esse corporibus possent. Etsi nociva, etsi etiam perniciosa temporali hominum constet 0801A esse saluti; non tamen deest eorum corporibus unde cooperentur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et si non cedendo in cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo, juxta eum, qui utique omni utendi ratione praesto est, communis disciplinae profectum, quo invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nam et diabolus ejusque satellites, cum sit semper eorum maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt, sed bonis aemulatoribus, quibus dicitur: Quis vobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis (I Petr. III, 13)? absit ut possint; magis autem prosunt et nolentes, cooperanturque in bonum bonis.

7. Caeterum angelica corpora, utrumnam ipsis 0801B spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua; et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines; porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparere volunt, densantes et solidantes ea quantum volunt, cum tamen in sui veritate prae subtilitate naturae atque substantiae suae impalpabilia sint, et nostris omnino inattingibilia visibus; an vero simplici spirituali substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant in eamdem, de qua sumpta sunt, materiam dissolvenda; nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de hujusmodi diversa sensisse; nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam; et nescire me fateor. Sed et vestris profectibus non multum conferre 0801C arbitror harum rerum notitiam.

8. Illud autem scitote, nullum creatorum spirituum 0802A 1279 per se nostris mentibus applicari, ut videlicet, nullo mediante nostri suive corporis instrumento, ita nobis immisceatur vel infundatur, quo ejus participatione docti sive doctiores, vel boni sive meliores efficiamur. Nullus angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. Nec ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde praerogativa haec summo ac incircumscripto Spiritui, qui solus, cum docet angelum sive hominem scientiam, instrumentum non quaerit nostrae corporeae auris, sicut nec sibi oris. Per se infunditur, per se innotescit, purus capitur a puris. Solus nullius indiget; solus et sibi, et omnibus de sola omnipotenti voluntate sufficiens .

0802B 9. Operatur tamen immensa et innumera per subjectam creaturam corporalem, sive spiritualem; sed quasi imperans, non quasi mendicans. En, verbi gratia, quod linguam meam corporalem assumpsit nunc in opus suum, docere videlicet vos, cum per se absque dubio facilius suaviusque id posset; profecto indulgentia est, non indigentia. In profectu siquidem vestro meritum quaerit mihi, non sibi solatium. Idipsum sapere opus est omni homini operanti bonum, ne forte in se de bonis Domini, et non in Domino glorietur. Est tamen qui bonum operatur non volens, sive homo malus, sive angelus malus: et constat non fieri propter cum, quod fit per eum, cum prodesse nullum bonum possit invito. Igitur ei quidem dispensatio tantum credita est; sed nescio 0802C quomodo gratius jucundiusque sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. Ipsa 0803A est ergo causa, cur et per malos Deus faciat bona bonis: non autem, quod opera eorum indigeat in benefaciendo.

10. Porro his quae ratione vel sensu carentia sunt, multo minus Deum egere quis dubitet? Sed quando in opus bonum et ipsa concurrunt, apparet quoniam omnia serviunt ei, cui merito est dicere: Meus est orbis terrae(Psal. XLIX, 12). Aut certe quia novit quae per quae convenientius fiant; de servitute corporeae creaturae non efficaciam quaerit, sed congruentiam. Esto deinde quod corporum ministeria opportune plerumque divinis operibus applicentur, ut, verbi gratia, pluviae vivificandis seminibus, vel multiplicandis segetibus, vel fructibus maturandis; quid proprio, quaeso, de corpore facere habet, cui ad 0803B nutum indifferenter universa corpora coelestia atque terrestria obsequi constat? Plane superfluo haberet suum, qui nullum sibi reperit alienum. Verum si cuncta, quae hoc loco dicenda occurrunt, praesenti volumus sermone concludere, sermo modum excedet, et vires forsitan aliquorum: propterea quae restant, sub alio servemus absolvenda principio.



SERMO VI. De summo et incircumscripto Spiritu, qui est Deus: et quo modo misericordia et judicium dicantur pedes Domini.

6

1. Ut praecedenti sequens sermo cohaereat, tenetisne datum superius, solum summum et incircumscriptum Spiritum ad omne quod facere vel fieri 0803C vult, corporis instrumento sive obsequio non egere? Demus ergo securi veram soli Deo, sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem: quod solus spirituum universam corpoream naturam eo usque transcendat, ut quocunque corpore in quocunque opere non indigeat, solo, spirituali nutu, cum vult, ad quaecunque vult agenda contentus. Sola igitur est quae nec propter se, nec propter alium, (sola) corporei instrumenti opus habet illa majestas, cujus omnipotenti arbitrio incunctanter praesto1280 est omne opus, omne altum inclinat, omne adversum cedit, omne creatum favet, etiam nullo interveniente vel subveniente solatio corporali, sive spirituali. Docet vel monet sine lingua; praebet vel tenet sine manibus; sine pedibus currit et succurrit pereuntibus.

0803D 2. Actitabat ista et cum patribus prioribus saeculis; experiebantur homines sedula beneficia, sed latebat eos benficus. Ille quidem attingebat a fine usque ad finem fortiter; sed disponens omnia suaviter, non sentiebatur ab hominibus. Et gaudebant de bonis Domini; et Dominum sabaoth, eo quod cum tranquillitate judicaret omnia omnino nesciebant. Ab ipso erant, sed non cum ipso; per ipsum vivebant, sed non ipsi; ex ipso sapiebant, sed non ipsum, alienati, ingrati, insensati. Hinc demum factum est, ut quod erant, quod vivebant, quod sapiebant, non auctori tribuerent, sed naturae ascriberent, aut 0804A certe. quod insipientius erat, fortunae; propriae quoque industriae atque virtuti multi multa arrogabant. Quanta sibi usurparunt seductorii spiritus, quanta soli et lunae data sunt; quanta terris et aquis attributa, quanta etiam manufactis fabrilibusque mortalium deputata operibus! Herbis, arbustis, minutissimis vilissimisque seminibus pro numinibus deferebatur.

3. Heu! sic homines perdiderunt et commutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum? (Psal. CV, 20.) Quorum Deus miseratus errores, de monte umbroso et condenso dignanter egrediens, in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6). Obtulit carnem sapientibus carnem, per quam discerent sapere et spiritum. Nam dum in carne 0804B et per carnem facit opera, non carnis, sed Dei, naturae utique imperans, superansque fortunam, stultam faciens sapientiam hominum, daemonumque debellans tyrannidem; manifeste ipsum se indicat esse, per quem eadem et ante fiebant quando fiebant. In carne, inquam, et per carnem potenter ac patenter operatus mira, locutus salubria, passus indigna, evidenter ostendit, quia ipse sit qui potenter, sed invisibiliter saecula condidisset, sapienter regeret, benigne protegeret. Denique dum evangelizat ingratis, signa praebet infidelibus, pro suis crucifixoribus orat: nonne liquido ipsum se esse declarat, qui eum Patre suo quotidie oriri facit solem suum super bonos et malos, pluit super justos et injustos?(Matth. V, 45.) 0804C Hoc enim est quod ipse aiebat: Si non facio opera Patris mei, nolite credere (Joan. X, 37).

4. En aperit os carnis suae docens in monte discipulos, qui in silentio angelos in coelestibus docet. En ad tactum corporeae manus curatur lepra, fugatur caecitas, auditus reparatur, lingua muta resolvitur, discipulus prope mersus erigitur; et is indubitanter agnoscitur, cui dixerat longe ante David: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV, 16); et item: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate(Psal. CIII, 28). En secus corporales pedes jacens ac poenitens audit peccatrix: Remittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 48), et recognoscit eum, de quo ex multis retro temporibus scriptum legerat: Egredietur diabolus 0804Dante pedes ejus (Habac. III, 5). Ubi nempe peccatum remittitur, ibi procul dubio diabolus de corde peccatoris expellitur. Hinc universaliter de cunctis poenitentibus dicit: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31): quod scilicet humiliter confitenti remittat Deus peccatum; et diabolus eum, quem in hominis corde invaserat, amittat principatum.

5. Denique ambulat super undas carnalibus pedibus (Matth. XIV, 25), cui necdum carne vestito jam Psalmista praecinuerat: In mari vita tua, et semitae tuae in aguis multis; quod est: Conculcas corda tumentia 0805Asuperborum, et fluxa desideria carnalium comprimis, justificans impios 1281, et superbos humilians. Quod tamen quia invisibiliter fit, carnalis non sentit a quo fit. Unde et subdit: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI, 20). Hinc rursus Pater ad Filium: Sede, inquit, a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1); hoc est: Donec omnes qui te contemnunt, tuae voluntati subjiciam, sive invitos et miseros, sive voluntarios et beatos. Itaque hoc opus Spiritus quia caro non percipiebat (animalis quippe homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), opus fuit ut corporalibus pedibus corporaliter incubans, et corporalibus labiis pedes eosdem deosculans, veniam peccatorum peccatrix perciperet; 0805B sicque illa mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), qua mirabiliter, sed invisibiliter justificat impium, etiam carnalibus innotesceret.

6. Verum illos spirituales pedes Dei, quos primo loco spiritualiter osculari poenitentem oportet, praeterire me non oportet. Novi ego curiositatem vestram, quae nil sua voluntate incrustatum omnino praetereat. Nec vero ducendum contemptui, nosse, quibus scriptura pedibus tam frequenter Deum commemorat, nunc quidem stare, ut ibi: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI, 7); nunc vero ambulare, ut ibi: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16); nunc etiam currere, juxta illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Si recte Apostolo 0805C visum est caput Christi referre ad Deitatem (I Cor. II, 3); puto et nobis non incongrue videri pedes ad hominem pertinere; quorum alterum misericordiam, alterum judicium nominemus. Nota sunt vobis duo ista vocabula; et de plerisque Scripturae locis ambo pariter, si cogitatis, occurrunt. Quia vero misericordiae pedem Deus in carne, cui se univit, assumpserit, docet epistola ad Haebraeos, tentatum perhibens per omnia Christum pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15). Quid illum alterum, qui judicium nuncupatus est, nonne ad hominem aeque assumptum et ipsum pertinere ipse Deus homo aperte significat, ubi datam sibi perhibet a Patre potestatem judicium facere, quia Filius hominis 0805D est? (Joan. V, 27.)

7. His duobus ergo pedibus apte sub uno divinitatis capite concurrentibus, natus ex muliere, factus sub lege invisibilis Emmanuel, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). His certe pertransit et nunc, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, sed spiritualiter, sed invisibiliter. His, inquam, pedibus devotas perambulat mentes, incessanter lustrans, scrutansque corda et renes fidelium. Vide autem ne forte haec illa sint sponsi crura, quae sponsa tam magnifice commendat in consequentibus, comparans ea, ni fallor, columnis marmoreis, fundatis super bases aureas (Cant. V, 15). Pulchre omnino; quoniam quidem in incarnata Dei Sapientia, quae auro designatur, misericordia et 0806A veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); denique universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

8. Felix mens, cui semel Dominus Jesus utrumque infixerit pedem! A duobus signis cognoscite eam quae hujusmodi est, quae secum necesse est referat divinis impressa vestigiis. Ipsa sunt timor et spes; ille judicii, ista misericordiae repraesentans imaginem. Merito beneplacitum est Deo super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus (Psal. CXLVI, 11): cum timor initium sit sapientiae (Prov. I, 7); spes, profectus: nam consummationem sibi charitas vindicat. Quae cum ita sint, non parvus fructus est in primo hoc osculo, quod ad pedes accipitur; tantum curato ut neutro frauderis illorum. 0806B Porro enim si jam dolore peccati, et judicii timore compungeris, veritatis judiciique vestigio labia impressisti. Quod si timorem doloremque divinae intuitu bonitatis, et spe consequendae indulgentiae temperas, etiam misericordiae pedem amplecti te noveris. Alioquin alterum sine altero osculari non expedit; quia et recordatio solius judicii in barathrum desperationis praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat securitatem.

9. Datum est et mihi misero nonnunquam sedere secus pedes Domini Jesu; et modo hunc, modo illum 1282 tota devotione complecti, in quantum me sua benignitas dignabatur admittere. At si quando miserationis oblitus, stimulante conscientia, judicio 0806C paulo diutius inhaererem, mox metu incredibili ac miserabili confusione dejectus, et tenebroso circumfusus horrore, hoc solum palpitans de profundis clamabam: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? (Psal. LXXXIX, 11, 12.) Quod si eo relicto pedem misericordiae plus tenere contingeret, tanta econtrario incuria et negligentia dissolvebar, ut confestim et oratio tepidior, et actio pigrior, et risus promptior, et sermo incautior, et omnis denique utriusque hominis status inconstantior appareret. Proinde magistra instructus experientia, non judicium jam solum, aut solam misericordiam; sed misericordiam pariter et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). In aeternum non obliviscar justificationes istas; cantabiles mihi erunt 0806D ambae pariter in loco peregrinationis meae, quousque misericordia superexaltata judicio, miseria conticescat, ac sola cantet tibi de caetero gloria mea, et non compungar.


SERMO VII. De amore ardenti quo anima diligit Deum. Item de attentione tempore orationis vel psalmodiae procuranda.

7

1. Ipse mihi laborem suscito, qui vos sponte provoco ad quaerendum. Quia enim ego primi osculi occasione spirituales Dei pedes propriis definitionibus ac nominibus, et quidem ex abundanti, demonstrare curavi; vos pergitis inquirere et de manu, quae secundo loco osculanda proponitur. Annuo, gero vobis morem; insuper non manum, sed manus ostendo, 0807A propriisque distinguo vocabulis. Latitudo una, altera fortitudo dicatur: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter quod dederit. Utramque profecto osculabitur qui ingratus non fuerit, Deum utique bonorum omnium sicut largitorem, ita et conservatorem recognoscens et confitens. Satis de duobus osculis dictum esse reor: videamus et de tertio.

2. Osculetur, inquit, me osculo oris sui (Cant. I, 1). Quis dicit? Sponsa. Quaenam ipsa? Anima sitiens Deum. Sed pono diversas affectiones, ut ea quae proprie sponsae congruit, distinctius elucescat. Si servus est, timet a facie Domini; si mercenarius, sperat de manu Domini; si discipulus, aurem parat magistro; si filius, honorat patrem; quae vero osculum postulat, amat. Excellit in naturae donis 0807B affectio haec amoris, praesertim cum ad suum recurrit principium, quod est Deus. Nec sunt inventa aeque dulcia nomina, quibus Verbi, animaeque dulces ad invicem exprimerentur affectus, quemadmodum sponsus et sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se divisum habentibus. Una utriusque haereditas, una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro. Denique propter hanc relinquet ille patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Haec quoque jubetur nihilominus oblivisci populum suum, et domum patris sui; ut concupiscat ille decorem ejus (Psal. XLIV, 11, 12). Si ergo amare specialiter sponsis ac principaliter convenit, non immerito sponsae nomine censetur anima quae amat. Amat 0807C autem quae osculum petit. Non petit libertatem, non mercedem, non haereditatem, non denique vel doctrinam, sed osculum; more plane castissimae sponsae ac sacrum spirantis amorem, nec omnino valentis flammam dissimulare quam patitur. Vide enim quale praeripiat sermonis exordium. Magnum quid a magno petitura, nullo tamen, ut assolet, utitur blanditiarum fuco; nullis circumvolutionibus ad id quod desiderat ambit. Non facit prooemium, non captat benevolentiam; sed ex abundantia cordis repente prorumpens, nude frontoseque satis:Osculetur me, ait, osculo oris sui.

3. An non tibi quasi dicere manifeste videtur: Quid 1283 mihi est in coelo, et a te quid volui super 0807D terram? (Psal. LXXII, 25.) Amat profecto caste, quae ipsum quem amat, quaerit; non aliud quidquam ipsius. Amat sancte, quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae ita proprio debriatur amore, ut majestatem non cogitet. Quid enim? respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32); et ista se ab eo postulat osculari! Ebriane est? Ebria prorsus. Et forte tunc, cum ad ista prorupit, exierat de cella vinaria, quo 0808A se nimirum introductam postmodum gloriatur (Cantic. I, 3; II, 4). Nam et David de quibusdam dicebat Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). O quanta amoris vis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quam quod perfecta charitas foras mittit timorem? (I Joan. IV, 18.)

4. Verecunde tamen non ad ipsum sponsum sermonem dirigit, sed ad alios, tanquam de absente: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Grandis quippe res petitur, et opus est verecundia comitari precem, commendari petentem. Itaque per domesticos et intimos, accessus ad intima quaeritur, ambitur ad desideratum. Quinam illi? Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo preces et vota 0808B hominum: ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint. Probat hoc angelus ita loquens ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas; ego obtuli orationem tuam Domino (Tob. XII, 12). Puto id vobis satis et ex aliis Scripturae testimoniis persuasum. Nam quod psallentibus quoque dignanter admisceri sancti angeli soleant, quid eo manifestius quod Psalmista ait: Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum? (Psal. LXVII, 26.) Unde et dicebat: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 1). Doleo proinde aliquos vestrum gravi in sacris vigiliis deprimi somno, nec coeli cives revereri, 0808C sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere, cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectentur. Vereor, ne vestram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque vestrum sero cum gemitu dicere Deo. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi; et illud:Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria (Psal. LXXXVII, 9, 19); item: Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13). Pro certo enim si se a nobis boni spiritus elongaverint, impetus malignorum quis sustine it? Dico ergo his qui ejusmodi sunt: Maledictus qui opus Dei facit 0808D negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Dicit quoque, non ego, sed Dominus: Utinam te calidum aut frigidum invenissem! sed quia te tepidum inveni, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15, 16). Ea propter attendite principes vestros, cum statis ad orandum vel psallendum, et state cum reverentia et disciplina; et gloriamini, quia angeli vestri quotidie vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Nimirum missi in ministerium propter nos, qui haereditatem capiimus 0809A salutis (Hebr. I, 14), devotionem nostram in superna ferunt, referunt gratiam. Usurpemus officium quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et factentium perficiatur laus (Psal. VIII, 3). Dicamus eis: Psallite Deo nostro, psallite; atque audiamus eos vicissim respondentes:Psallite regi nostro, psallite.

5. Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote cives sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter (Psal. XLVI, 7, 8). Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et dulciori super mel et favum. Offeramus cum apostolis 0809B in coelesti convivio et in Dominica mensa favum mellis (Luc. XXIV, 42). Mel in cera, devotio in littera est. Alloquin littera occidit, si absque spiritus condimento glutieris (II Cor. III, 6). Si autem 1284 cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente (I Cor. XIV, 15); cognosces et tu de illius veritate sermonis, quem dixit Jesus: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64); et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis (Eccli. XXIV, 27).

6. Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic holocaustum tuum pingue fiet. Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic denique totam tibi curiam benevolam reddes; et odorati odorem suavitatis in coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista 0809C quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6)? Principes, inquit, Juda, duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim (Psal. LXVII, 28); hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et purissimi fructus sapientiae. Quod enim non ignoratis, Judas laudans vel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim cervus emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae 0809D saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare nemorum, ut ille sensuum, consuevit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23).

7. Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9); nonne pernecessariam habetis continentiae virtutem, per quam fiat ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore? Porro continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens vestra Deo et placere appetat, et valeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam videre Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. Cor mundum habebat David, qui dicebat Deo: Adhaesit 0810A anima mea post te (Psal. LXII, 9); item: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Videndo adhaerebat, et adhaerendo videbat. Animae ergo in his exercitatae coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si frequenter orantem persenserint [alias prospiciant]. Quis dabit mihi per vos, o benigni principes, petitiones meas innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis virtutibus, quam carne solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. Denique laetati 0810B sunt de conversione: et in assumptione non agnoscent?

8. Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire, cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et vide familiare amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus. Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse confabutatio. Propterea non dicit: Osculetur me ille vel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum(Joan. 0810C XX, 15). Quem eum? Non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et quibus se noverat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto verba prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo jam osculo nolo vos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid orantibus vobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque enim hoc secretum revelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei Spiritus 1285 sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum ipsis pariter vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



SERMO VIII. Quomodo per osculum oris Dei significatur Spiritus sanctus, quem Ecclesia sibi petit dari ad notitiam sanctae Trinitatis.

8
0810D

1. Hodie vobis, sicut hesterna promissione tenetis, de summo, id est de oris osculo, disputare propositum est. Audite attentius quod sapit suavius, et gustatur rarius, et intelligitur difficilius. Mihi videtur, ut paulo altius inchoem, ineffabile quoddam atque inexpertum omni creaturae osculum designasse, qui ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Pater enim diligit Filium, et singulari dilectione amplectitur, summus aequalem, aeternus coaeternum, unus unicum. Sed enim 0811A non minori ipse a Filio affectione astringitur: quippe pro cujus amore et moritur, ipso attestante cum ait: Ut sciant omnes quia diligo Patrem, surgite, eamus (Joan. XIV, 31); haud dubium quin ad passionem. Illa itaque mutua gignentis genitique cognitio pariter et dilectio, quid nisi osculum est suavissimum, sed secretissimum?

2. Ego pro certo ad tantum et tam sanctum divini amoris arcanum ne ipsam quidem angelicam admitti arbitror creaturam. Etenim, Paulo hoc ipsum sapiente, pax illa exsuperat omnem, etiam angelicum, sensum(Philipp. IV, 7). Unde nec ista, quanquam multum praesumens, audet tamen dicere: Osculetur me ore suo; soli illud scilicet reservans Patri: sed aliquid minus postulans: Osculetur me, inquit, 0811B osculo oris sui.Videte novam sponsam novum osculum accipientem, non tamen ab ore, sed ab osculo oris. Insufflavit, inquit, eis, haud dubium quin Jesus apostolis, id est primitivae Ecclesiae, et dixit: Accipite spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Osculum profecto fuit. Quid? corporeus ille flatus? Non, sed invisibilis Spiritus: qui propterea in illo dominico flatu datus est, ut per hoc intelligeretur et ab ipso pariter tanquam a Patre procedere, tanquam vere osculum, quod osculanti osculatoque commune est. Itaque sufficit sponsae, si osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid aut vile putat osculari ab osculo: quod non est aliud nisi infundi Spiritu sancto. Nempe si recte Pater osculans, Filius osculatus accipitur, non erit 0811C ab re osculum Spiritum sanctum intelligi, utpote qui Patris Filiique imperturbabilis pax sit, gluten firmum, individuus amor, indivisibilis unitas.

3. De ipso igitur audet sponsa, ipsumque infundi sibi fidenter sub osculi nomine petit. Tenet quippe aliquid, unde non desit occasio praesumendi. Dicens enim Filius: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius; adjecit, aut cui voluerit Filius revelare. Non autem diffidit sponsa quin sibi velit, si cui voluerit. Petit ergo audenter dari sibi osculum, hoc est Spiritum illum, in quo sibi et Filius reveletur et Pater. Alter enim sine altero nequaquam innotescit. Unde est illud: Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9); et illud Joannis, 0811D Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui autem confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II, 23). Ex quibus liquido constat, quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre agnoscitur. Merito proinde non in alterius tantum, sed in utriusque cognitione constituit summam beatitudinem qui dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Denique et qui sequuntur Agnum, referuntur habere nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1): quod est de utriusque notitia gloriari.

4. Sed dicit aliquis: Ergo et Spiritus sancti agnitio non est necessaria, ut cum dixerit esse vitam aeternam nosse et Patrem et Filium, de Spiritu 0812A sancto tacuerit? Est utique: sed ubi Pater et Filius perfecte agnoscitur, utriusque bonitas, quae Spiritus sanctus 1286 est, quomodo ignoratur? Neque enim integre homo homini innotescit, quandiu latet, utrumnam bonae an malae sit voluntatis. Quanquam et cum dictum est:Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; profecto si missio illa beneplacitum tam Patris benigne mittentis, quam Filii voluntarie obedientis demonstrat, non omnino tacitum est de Spiritu sancto, ubi tantae utriusque gratiae mentio facta est. Utriusque siquidem amor et benignitas Spiritus sanctus est.

5. Trinae ergo hujus agnitionis infundi sibi gratiam, quantum quidem capi in carne mortali potest, 0812B sponsa petit, cum osculum petit. Petit autem a Filio; quia Filii est cui voluerit revelare. Revelat ergo Filius se ipsum cui vult, revelat et Patrem. Revelat autem sine dubio per osculum, hoc est per Spiritum sanctum, Apostolo teste, qui ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 10). At vero dando Spiritum per quem revelat, etiam ipsum revelat; dando revelat, et revelando dat. Porro revelatio, quae per Spiritum sanctum fit, non solum illustrat ad agnitionem, sed etiam accendit ad amorem, dicente Paulo: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et ideo forsan de his qui cognoscentes Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, non legitur quod Spiritu sancto revelante cognoscerent; 0812Cquia cum cognoscerent, non amaverunt. Sic quippe habes: Deus enim illis revelavit. Nec adjunctum est: Per Spiritum suum, ne sibi sponsae osculum mentes impiae usurparent, quae contentae ea quae inflat, eam quae aedificat (I Cor. VIII, 1) nescierunt. Denique ipse Apostolus dicat per quid cognoverunt. Per ea, inquit, quae facta sunt, intellecta conspexerunt. Unde et constat quia nec perfecte cognoverunt, quem minime dilexerunt. Si enim integre cognovissent, bonitatem qua pro eorum redemptione in carne nasci et mori voluit non ignorassent. Audi denique quid eis de Deo revelatum fuerit: Sempiterna, ait, virtus ejus et divinitas (Rom. I, 19-21). Vides quia quod sublimitatis, quod majestatis est, in praesumptione 0812D spiritus, non Dei, sed sui rimati sint; quod autem mitis sit et humilis corde, non intellexerint. Nec mirum, quia et caput eorum Behemoth nihil humile; sed, sicut de eo legitur, omne sublime videt (Job XLI, 25). Quo contra David non ambulabat in magnis, neque in mirabilibus super se (Psal. CXXX, 1, 2), ne scrutator majestatis opprimeretur a gloria (Prov. XXV, 27).

6. Vos quoque, ut caute in arcanis sensibus pedem figatis, mementote semper, quod Sapiens admonet: Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). In spiritu ambulate in illis, et non in sensu proprio. Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit. Merito proinde sponsa, quem diligit anima sua inquirens, 0813A non se suae carnis sensibus credit, non curiositatis humanae inanibus ratiociniis acquiescit; sed petit osculum, id est Spiritum sanctum invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum. Et bene scientia, quae in osculo datur, cum amore recipitur; quia amoris indicium osculum est. Scientia ergo quae inflat, cum sine charitate sit, non procedit ex osculo. Sed nec qui telum Dei habent, et non secundum scientiam, sibi ullatenus arrogent illud. Utrumque enim munus simul fert osculi gratia, et agnitionis lucem, et devotionis pinguedinem. Est quippe Spiritus sapientiae et intellectus, qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen scientiae, et unde infundat saporem gratiae. Neuter ergo se 0813B osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec diligit; sive qui diligit, nec intelligit. Sane in osculo isto nec error locum habet, nec tepor. Quamobrem geminae gratiae sacrosancti osculi suscipiendae paret e regione duo labia sua quae sponsa est, intelligentiae rationem, sapientiae voluntatem, ut de pleno osculo glorians mereatur audire: Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in aeternum (Psal. XLIV, 3). Itaque Pater Filium osculans, plenissime illi arcana suae divinitatis 1287 eructat, et spirat suavitatem amoris, Scriptura hoc significante, cum ait: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Cui sane sempiterno singulariterque beato complexui, nulli omnino, ut jam dictum est, creaturae interesse donatur, solo utriusque 0813C Spiritu teste ac conscio mutuae agnitionis et dilectionis. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.)

7. Sed dicat mihi fortasse aliquis: Tibi ergo unde innotuit, quod nulli fateris creditum creaturae? Profecto Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18), dixerim, non mihi misero et indigno, sed plane Joanni amico sponsi, cujus haec verba sunt; non solum autem, sed et Joanni evangelistae, utique discipulo quem diligebat Jesus. Placita enim fuit Deo et anima illius, digna prorsus nomine et dote sponsae, digna sponsi amplexibus, digna denique quae recumberet super pectus Domini. Hausit Joannes de sinu Unigenti, quod de paterno 0813D hauserat ille. Nec solus ipse tamen, sed et omnes, quibus idem aiebat magni consilii angelus: Vos dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Hausit et Paulus, cujus evangelium non est ab homine, neque per hominem illud accepit, sed per revelationem Jesu Christi(Galat. I, 11, 12). Profecto hi omnes tam feliciter, quam veraciter dicere-possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Et illa enarratio quid eis nisi osculum fuit? Sed osculum de osculo, et non de ore. Audi siquidem osculum de ore. Ego et Pater unum sumus; item: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. X, 30, 38). Osculum est ore ad os sumptum; sed nemo appropiat. Osculum plane dilectionis et pacis; sed dilectio illa supereminet 0814A omni scientiae, et pax illa omnem sensum exsuperat. Verumtamen quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, Paulo revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est per osculum oris sui. Igitur Filium in Patre, et Patrem esse in Filio, osculum de ore est. Quod autem legitur: Non enim accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); osculum sane de osculo est.

8. Et ut apertius alterutrum distinguamus, qui plenitudinem capit, osculum de ore sumit; qui vero de plenitudine, osculum de osculo recipit. Magnus quidem Paulus: sed quantumlibet sursum porrigat os, etiamsi se usque ad tertium coelum extendat, 0814B citra os Altissimi tamen necesse est ut remaneat, et modo suo contentus in se subsistat; et cum pertingere ad vultum gloriae non valebit, condescendi sibi, et ex alto transmitti osculum humiliter petat. Qui vero non rapinam arbitratur esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6), ita ut audeat dicere: Ego et Pater unum sumus; quia ex aequo conjungitur, ex aeque complectitur, non osculum de loco inferiori mendicat, sed pari celsitudine os ori conjungit [alias, os ore contingit], et singulari praerogativa osculum de ore sumit. Christo igitur osculum est plenitudo, Paulo participatio; ut cum ille de ore, iste tantum de osculo osculatum se glorietur.

9. Felix tamen osculum, per quod non solum agnoscitur Deus, sed et diligitur Pater: qui nequaquam 0814C plene cognoscitur, nisi cum perfecte diligitur. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum Filii clamantem: Abba, Pater? (Galat. IV, 6). Ipsa, ipsa, paterno se diligi praesumat affectu, quae eodem se spiritu, quo et Filius, affectam sentit. Confide, quaecunque es illa, confide nihil haesitans. In spiritu Filii filiam cognosce te Patris, sponsam Filii vel sororem. Utroque vocabulo eam, quae hujusmodi est, invenies appellari. Ad manum est unde id probem: non multum laborabo. Vox sponsi est ad ipsam: Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V, I). Soror siquidem est, quia ex uno Patre; sponsa, quia in uno Spiritu. Nam si carnale matrimonium 0814D constituit duos in carne una, cur non magis spiritualis copula duos conjunget in uno spiritu? Denique qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Sed audi etiam de Patre, quam amanter 1288 quamque dignanter et filiam eam nominat, et nihilominus tanquam nurum propriam ad Filii blandos invitat amplexus. Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. (Psal. XLIV, 11, 12). Ecce a quo ista flagitat osculum. O sancta anima, reverentiam habe, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et fortasse non osculandus, sed adorandus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.




Bernardi in Cantica C. 5