Bernardi in Cantica C. 9

SERMO IX. De uberibus sponsi, id est Christi, quorum unum est longanimitas exspectandi peccatores; alterum, benignitas seu facilitas eos recipiendi.

9
0815A

1. Accedamus jam ad librum, verbisque sponsae rationem demus et consequentiam. Pendent enim, et praerupta nutant absque principio. Ideoque praemittendum cui competenter cohaereant. Ponamus proinde istos, quos sponsi sodales diximus, visitandi salutandique gratia, sicut heri et nudiustertius, accessisse nunc quoque ad sponsam; ipsamque submurmurantem et taedentem reperisse, mirari causam, et quasi alloqui in hunc modum. Quid novi accidit? quid te cernimus solito tristiorem? quae inopinati murmuris causa? Certe cum aversa et alienata ires 0815B post amatores tuos, cum quibus male erat tibi, compulsa tandem reverti ad virum tuum priorem, nonne ut saltem merereris tangere pedes, multis precibus et fletibus institisti? Recolo, inquit. Quid? Obtento eo, simulque accepta in osculo pedum indulgentia de offensis, nunquid non rursus facta impatiens, et tanta nequaquam dignatione contenta, sed majoris familiaritatis cupida, secundam quoque gratiam eadem qua prius instantia postulasti et impetrasti, ita ut in osculo manus adepta sis virtutes non paucas, et non parvas? Non diffiteor, ait. Et illi: Enimvero num tu es quae jurare et obtestari solebas, si unquam ad osculum manus pervenire daretur, sufficere jam tibi; nil te de caetero petituram? 0815C Ego. Quid igitur? Forte horum quae acceperas quidpiam ablatum causaberis? Nihil. An vero times repetitum iri, quod tibi de mala tua pristina conversatione indultum praesumpseras? Non.

2. Age tamen, dic unde queamus satisfacere tibi. Non quiesco, ait, nisi osculetur me osculo oris sui. Gratias de osculo pedum, gratias et de manus; sed si cura est illi ulla de me, Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Non sum ingrata, sed amo. Accepi, fateor, meritis potiora, sed prorsus inferiora votis. Desiderio feror, non ratione. Ne, quaeso, causemini praesumptionem, ubi affectio urget. Pudor sane reclamat; sed superat amor. Nec ignoro, quod honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, 0815D nec pudore frenatur, nec rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui. En gratia ipsius multis jam annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi incumbo frequenter; vigilo contra tentationes, recogito annos meos in amaritudine animae meae. Sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari inter fratres, superioribus potestatibus subdita sum, egrediens et regrediens ad imperinm senioris. Aliena non cupio; mea potius et me pariter dedi. In sudore vultus mei comedo panem meum: 0816A caeterum quod in his omnibus est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil. Quid nisi, juxta prophetam, vitula Ephraim sum docta diligere trituram? (Osee X, 11). Denique in Evangelio qui hoc solum quod facere debet, facit, servus inutilis reputatur (Luc. XVII, 10). Mandata forsan utcunque adimpleo; sed anima mea sicut terra sine aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat:Osculetur me, quaeso, osculo oris sui.

3. Plerique vestrum mihi quoque, ut memini, in privatis confessionibus suis conqueri solent super hujuscemodi 1289 animi arentis languore atque hebetudine stolidae mentis, quod Dei scilicet alta atque subtilia penetrare nequeant, quod de suavitate spiritus aut nil, aut parum sentiant. Quid isti, nisi 0816B ad osculum suspirant? Suspirant plane, et inhiant spiritui sapientiae et intellectus: intellectus utique quo pertingant; sapientiae, quia gustent quod intellectu apprehenderint. Ego in hoc ipso affectu sanctum puto orasse Prophetam, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal. LXII, 6). Osculum omnino petebat, et illud osculum, in cujus tactu perfusis labiis pinguedine gratiae specialis [alias, spiritualis], sequeretur quod alibi idem ipse precatur: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam (Psal. LXX, 8). Denique et eructavit ubi gustavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti 0816C timentibus te (Psal. XXX, 20). Satis hoc osculum detinuit nos, et necdum me illud, ut verum fatear, digne satis expressisse confido. Sed transeamus ad reliqua; quia id melius impressum, quam expressum innotescit.

4. Sequitur: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2). Et haec verba cujus sint, auctor non loquitur, relinquens nobis libere commentari, cui potissimum personae conveniant. Mihi vero non deest, unde illa congruenter assignem sive sponsae, sive sponso, sive etiam sponsi sodalibus. Et primum sponsae qualiter congruant, indicabo. Interim confabulantibus illa pariter atque illis, accessit ipse, de quo sermo erat. Utique libens appropiat de se loquentibus. Sic solet. 0816D Sic euntibus in Emmaus, et conferentibus inter se, jucundum se facundumque exhibuit comitem (Luc. XXIV, 15). Nempe hoc est quod in Evangelio pollicetur: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20); et per prophetam: Antequam, ait, clament, ego exaudiam; et adhuc loquentibus illis dicam: Ecce adsum (Isai. LXV, 24). Ita ergo nunc non vocatus adfuit, et delectatus verbis praevenit preces. Arbitror quod interdum nec verba exspectat, sed solis cogitationibus advocetur. Denique ait homo qui inventus est 0817A secundum cor Dei:Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Attendite et vos vobis in omni loco, scientes quoniam omnia vestra norit, scrutans corda et renes Deus, qui finxit singillatim corda vestra, et intelligit omnia opera vestra. Sponsa ergo sponsum adesse persentiens, substitit (pudet enim praesumptionis in qua se deprehensam intelligit, nam verecundius id moliri per internuntios existimarat); moxque conversa ad ipsum, temeritatem, prout valet, excusare conatur: Quia meliora sunt, inquiens, ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ac si dicat: Si altum sapere videor, tu fecisti, o sponse, qui in dulcedine uberum tuorum tanta me dignatione lactasti, quatenus omni metu, tui charitate, non 0817B mea temeritate depulso, audeam plus forte quam expediat. Audeo sane pietatis memor, immemor majestatis. Haec pro verborum consequentia dictasint.

5. Nunc qualis sit ista uberum sponsi commendatio, videamus. Duo sponsi ubera, duo in ipso sunt ingenitae mansuetudinis argumenta, quod et patienter exspectat delinquentem, et clementer recipit poenitentem. Gemina, inquam, dulcedo suavitatis exuberat in pectore Domini Jesu, longanimitas videlicet in exspectando, et in donando facilitas. Et audi quia non sit hoc inventum meum. Legis profecto de longanimitate: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Item: An 0817C ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? (Rom. II, 4.) Ad hoc siquidem diu suspendit sententiam ultionis a contemnente, ut quandoque exhibeat gratiam remissionis in poenitente. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Ponamus exempla et de altero ubere, quod dictum est remittendi facilitas. Legis et de ipsa: Quacunque hora ingemuerit peccator, peccatum suum remittetur ei (Ezech. XXXIII, 11, 12); legis: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum (Isai. LV, 7). Pulchre David paucis comprehendit utrumque, dicens: Longanimis, et 1290 multum misericors (Psal. CII, 10). Hujus ergo geminae 0817D bonitatis experimento in eam se fiduciam excrevisse fatetur sponsa, ut auderet petere osculum. Quid mirum, dicens, si sic praesumo de te, o sponse, quae de tuis uberibus tantam sum experta abundantiam suavitatis? Ergo ad audendum me provocat dulcedo uberum tuorum, non meorum confidentia meritorum.

6. Quod autem dicit: Meliora sunt ubera tua vino, hoc est. Pinguedo gratiae, quae de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritualem profectum, quam mordax imprecatio praelatorum. Nec solum meliora vino, sed et fragrantia unguentis optimis; quia non modo internae dulcedinis lacte praesentes alis, sed bonae quoque opinionis grato odore respergis absentes, bonum habens testimonium et ab his 0818A qui intus, et ab his qui foris sunt. Habes, inquam, lac intus, et foris unguenta; quoniam quidem non essent quos lacte reficeres, si non prius odore attraheres. Sane de his unguentis, si quid dignum consideratione contineant, videbitur post haec, cum eo ventum fuerit, ubi dicit in consequentibus: In odore unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Nunc juxta promissum nostrum haec ipsa verba, quae sponsae data sunt, an et sponso congruant videamus.

7. Sponsa loquente de sponso, repente, ut dixeram, adest ille, annuit voto, dat osculum, impletque in ea sermonem qui scriptus est: Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum (Psal. XX. 3). Quod et probat ex ejus uberum 0818B repletione. Tantae nempe efficaciae osculum sanctum est, ut ex ipso mox, cum acceperit illud, sponsa concipiat, tumescentibus nimirum uberibus, et lacte quasi pinguescentibus in testimonium. Quibus studium est orare frequenter, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Dicat ergo: Habes, sponsa, quod petiisti, et hoc tibi signum, quia meliora facta sunt ubera tua vino. Hinc te scilicet noveris osculum accepisse, quod te concepisse sentis. Unde et ubera tibi intumuerunt, facta in ubertate lactis meliora vino scientiae saecularis, 0818C quae [alias, quod] quidem inebriat, sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans; ingurgitans, non confortans.

8. Sed demus et sodalibus ista depromere. Injuste, inquiunt, murmuras adversus sponsum; quia id plus valet quod ille jam dedit, quam quod tu petis. Quod enim postulas, te quidem delectat; sed ubera, quibus parvulos alis, quos et paris, meliora, hoc est necessariora, sunt vino contemplationis. Aliud siquidem est quod unius laetificat cor hominis, et aliud quod aedificat multos. Nam etsi Rachel formosior, sed Lia fecundior est. Noli ergo nimis insistere osculis contemplationis; quia meliora sunt ubera praedicationis.

0818D 9. Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram, sed minime praeteribo. Utquid enim verba haec non magis convenire dicamus eis ipsis, quibus praeest in sollicitudine, tanquam parvulis, mater aut nutrix? Nec enim aequanimiter ferunt juvenculae et tenerae adhuc animae, illam vacare quieti, cujus plenius erudiri doctrina, et exemplis informari desiderant. An non denique talium in subsequenti compescitur inquietudo, ubi sub gravi contestatione prohibentur suscitare dilectam, quousque ipsa velit? (Cant. II, 7.) Hae itaque sentientes osculis inhiare sponsam, secretum quaerere sibi, fugitare publicum, declinare turbas, et curae ipsarum propriam praeferre quietem: Noli, inquiunt, noli; quia major in uberibus quam in amplexibus fructus 0819A existit. Per ea siquidem nos vindicas a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; eripis mundo, et acquiris Deo. Hoc ergo est quod aiunt: Quia meliora sunt ubera tua vino. Carnis, inquiunt, voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino, ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae spirituales.

1291 10. Et pulchre vino comparant carnalem affectum. Ut enim uva semel expressa non habet jam quod denuo fundat, sed perpetua ariditate damnatur; sic caro in pressura mortis ab omni prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos (Isai. XL, 6, 7); et Apostolus; 0819B Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem (Galat. VI, 8); et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet (I Cor. VI, 13). Vide autem ne non carni tantum, sed et mundo forte competat ista proportio. Siquidem et ipse transit, et concupiscentia ejus: et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum non erit finis. Verum ubera non sic. Haec enim cum exhausta fuerint, rursum de fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant. Flumina siquidem fluunt de ventre ejus, fitque in ea fons aquae vivae salientis in vitam 0819C aeternam (Joan. VII, 38; IV, 14). Cumulatur deinde laus uberum fragrantia unguentorum, quod non solum verborum sapore pascant, sed et factorum opinione redoleant. Jam quae sint ubera, quo tumida lacte, qualibus delibuta unguentis, sub alio sermonis principio Christo adjuvante monstrabimus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.



SERMO X. De tribus unguentis spiritualibus, scilicet contritionis, devotionis et pietatis.

10

1. Non sum ego profundi sensus, neque adeo perspicacis ingenii, ut novi quidpiam ex me adinvenire possim; sed est fons magnus et indeficiens os Pauli, quod patet ad nos. De ipso haurio mihi 0819D etiam nunc in ostensione uberum sponsae, sicut et frequenter soleo. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Materni breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere parvuli, nec valere queunt absque illa quae genuit: utrobique necesse est suis eam conformari visceribus. Igitur, juxta Pauli sententiam [alias, sapientiam], duas illas affectiones duobus sponsae uberibus assignabo; compassionem uni, et congratulationem alteri. Alioquin parvula est, et nondum nubilis, si nondum ubera misit, si se videlicet neque ad congaudendum sentiat promptam, neque pronam ad condolendum. Talis si forte ad regimen animarum, seu ad officium praedicationis assumitur, aliis quidem non prodest, 0820A sibi vero obest plurimum. Porro sese ingerere, quantae impudentiae est?

2. Sed redeamus ad ubera sponsae, ac pro diversitate uberum, diversas et lactis species proponamus. Nam congratulatio quidem exhortationis, compassio vero consolationis lac fundit. Porro utramque speciem ubertim coelitus irrorari pio pectori suo spiritualis mater toties sentit, quoties osculum sumit. Videas eam mox plenis uberibus parvulis incubare lactandis; et ex uno quidem consolatoria, ex altero vero exhortatoria uberius ministrare, prout singulis convenire videbit. Verbi causa, si quem forte ex his quos genuit in Evangelio, deprehenderit forti aliqua tentatione concussum, et inde turbatum ac tristem, pusillanimemque factum, non posse jam ferre vim 0820B tentationis; quomodo condolet, quomodo mulcet? quomodo plangit, quomodo consolatur? quot argumenta pietatis mox reperit, quibus erigat desolatum? Econtra si promptum, si alacrem, si bene proficientem cognoverit; exsultat, aggreditur salutaribus monitis, accendit amplius, instruit de quibus potest ut perseveret, utque in melius semper 1292 proficiat exhortatur. Omnibus se conformat, omnium in se transfert affectus, matrem se denique probat non minus deficientium quam proficientium.

3. Quanti hodie secus affectos se ostendunt? de his dico, qui animas regere susceperunt. Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem 0820C et mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant: hoc solo sane a Juda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum paucorum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant, pro his ne amittant, timent; et cum amittunt, dolent; harum in amore quiescunt, quantum duntaxat liberum eis est a servandi, vel augmentandi cura. Animarum nec casus reputatur, nec salus. Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super contritione 0820D Joseph. Quae mater est, non dissimulat: habet ubera, et non vacua. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit, nec cessat exprimere de ubere quidem congratulationis lac exhortationis; de ubere vero compassionis lac consolationis. Et de sponsae uberibus vel uberum lacte ista sufficiant.

4. Jam qualibus etiam unguentis eadem ubera redoleant, indicabo, si tamen vestris orationibus juver, ut quod inde mihi sentire datum est, detur et eloqui digne ad audientium utilitatem. Alia sponsi, atque alia sponsae unguenta sunt, quemadmodum et sua cuique ubera. Sed de sponsi quo in loco tractandum sit, superius praefixum est: nunc sponsae unguentis intendamus, idque attentius, tanquam his quae Scriptura non mediocriter commendavit, ita ut 0821A ea pronuntiaverit non simpliciter bona, sed optima. Et pono diversas species unguentorum, quo ex pluribus ea, quae potissimum sponsae uberibus congruant, eligamus. Est unguentum contritionis, et est unguentum devotionis, est et pietatis. Primum pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, etiam morbum expellens. Nunc de singulis latius disseramus.

5. Est ergo unguentum, quod sibi conficit anima multis irretita criminibus, si, cum incipit cogitare vias suas, colligat, congerat, conteratque in mortariolo conscientiae multas ac varias species peccatorum suorum, et intra aestuantis pectoris ollam simul omnia coquat igne quodam poenitentiae et doloris, ut possit dicere cum Propheta: Concaluit cor meum 0821B intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4.) Ecce hoc est unum unguentum, quo anima peccatrix suae conversionis primordia condire debet, plagisque suis recentibus adhibere. Primum namque sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Quandiu ergo non habet, tanquam pauper et inops, unde sibi melius ac pretiosius componat unguentum; non negligat parare interim istud, licet de vilibus speciebus; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19.) Tanto autem minus vile divinis apparebit conspectibus, quanto plus sibi illa viluerit in recordatione peccatorum suorum.

6. Tamen si illo visibili, quo visibiliter uncti a Peccatrice corporei pedes Dei referuntur in Evangelio, invisibile hoc et spirituale fuisse dicimus figuratum, 0821C non omnino vile reputare poterimus. Quid enim de illo legitur? Et domus, inquit, impleta est ex odore unguenti (Joan. XII, 3.) Peccatricis manibus distillabatur, et extremis membris corporis, id est pedibus, fundebatur: 1293 et tamen non usque adeo contemptibile aut vile fuit, quin totam domum vis aromatum et suavitas repleret odoris. Quod si attendamus quanta in unius peccatoris conversione fragrantia respergatur Ecclesia, et quantis fiat odor vitae ad vitam quivis poenitens, si publice perfecteque poeniteat, profecto et de hoc aeque indubitanter pronuntiabimus, quia domus impleta est ex odore unguenti. Denique et supernas beatorum mansiones attingit poenitentiae odor, ita ut, teste 0821Dipsa Veritate, magnum gaudium sit inter angelos Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Gaudete, poenitentes; pusillanimes, confortamini. Vobis dico, quos nuper conversos de saeculo, et a viis vestris pravis recedentes, excepit mox amaritudo et confusio animi poenitentis, ac velut recentium adhuc vulnerum dolor nimius excruciat et perturbat. Securae manus vestrae distillent myrrhae 0822A amaritudinem in salubrem hanc unctionem; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Non est omnino spernenda, nec vilis aestimanda hujuscemodi unctio, cujus odor non solum homines provocat ad correctionem, sed et angelos ad exsultationem invitat.

7. Sed est unguentum tanto isto profecto pretiosius, quanto de melioribus compositum speciebus. Hujus siquidem species ne longe quaerantur, penes nos et absque difficultate reperimus, ac de nostris hortulis talium perfacile copiam tollimus, quotiescunque necessitas poscit. Quis enim non satis de proprio, cum vult, ad manum habet iniquitates et peccata, si non dissimulat? Hae autem sunt, sicut recognoscitis, species unguenti primi, quod jam 0822B descripsimus. At vero secundi hujus aromata terra nostra nequaquam profert, sed procul et de ultimis finibus ea nobis conquirimus. Nempe omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Fit enim unguentum istud de divinis collatis humano generi beneficiis. Felix qui ipsa sibi studiose colligere, et ante mentis suae oculos digna cum gratiarum actione reducere curat. Profecto cum fuerint in vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis contusa atque contrita, deinde igne sancti desiderii simul decocta omnia, et demum impinguata oleo laetitiae, erit unctio longe pretiosior excellentiorque priore. Sufficit ad probandum ejus testimonium qui ait: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). Nec 0822C dubium quin excitet ad laudandum beneficiorum recordatio.

8. Porro cum Scriptura hoc solum testetur de illo alio, quia nequaquam despicitur, liquet amplius esse commendatum, quod et honorificat. Denique illud pedibus apponitur, hoc capiti. Si enim in Christo caput ad divinitatem referendum est, dicente Paulo: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3); procul dubio caput ungit, qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus; sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro 0822D non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Propterea et maledictus qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); quoniam etsi spes nostra tota merito pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est. Itaque illud pedibus, hoc capiti exhibetur; quoniam et humiliatio contriti cordis humilitati congruit carnis, et majestatem decet glorificatio. En quale unguentum proposui vobis, quo 0823A se nimirum tangi caput illud tremendum principatibus non ducit indignum, imo et honoris insigne judicat, dicens: Sacrificium laudis honorificabit me.

9. Quamobrem non est pauperis et inopis, seu pusilli cordis animae, conficere istiusmodi unctionem, nempe cujus aromata et species sola confidentia possidet, quae tamen de libertate spiritus et cordis puritate descendat. Quae enim pusillanimis est et modicae fidei mens, rei suae familiaris tenuitate constringitur, nec valet prae inopia otiari ad vacandum divinis 1294 laudibus, seu his, quae laudes pariunt, intuendis beneficiis. Et si quando certe conatur assurgere, confestim domesticarum necessitatum curis urgentibus revocatur ad sua, et in se comprimi propria egestate compellitur. Quod si hujus 0823B miseriae quaeritur a mo causa, dicam quod ipsi in vobis, nisi fallor, aut esse, aut fuisse recognoscetis. Duabus de causis videtur mihi hujuscemodi animi aegritudo et diffidentia solere contingere, aut de novitate videlicet conversionis, aut certe de conversationis tepore, etiamsi in conversione longum tempus habuerit. Utrumque profecto humiliat et dejicit conscientiam, et inquietam facit, dum sive pro tempore, sive pro tepore antiquas animi passiones necdum in se emortuas sentit: et necesse proinde habens resecandis intendere de cordis hortulo spinis iniquitatum et urticis cupiditatum, longius a semetipsa evagari non sinitur. Quid enim? qui laborat in gemitu suo, poteritne simul et in Dei laudibus exsultare? Quonam modo in ore gementis et plangentis sonabit pariter 0823C illud Isaiae, gratiarum scilicet actio, et vox laudis (Isai. LI, 3)? Nam sicut a Sapiente accipimus: Musica in luctu, importuna narratio est (Eccli. XXII, 6). Denique gratiarum actio beneficium sequitur, non praecedit. Quae autem adhuc in tristitia est anima, beneficio non gaudet, sed indiget. Habet ergo unde preces offerat, non autem unde referat grates. Quomodo enim recolet beneficium, quod non accepit? Merito proinde dixi, non esse animae pauperis conficere hoc unguentum, quod de recolendis divinis beneficiis componi debet; quoniam non potest videre lucem, donec tenebras intuetur. Nempe in amaritudine est, occupatque memoriam tristis recordatio peccatorum, nec libet laetum quidpiam simul admittere. Idcirco talibus denuntiat spiritus propheticus,0823D dicens: Vanum est vobis ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 2); quod est: Frustra surgitis ad intuenda beneficia quae delectant, nisi prius recepto lumine consolationis de reatibus qui conturbant. Non est ergo pauperum hoc unguentum.

10. Sed videte quinam de ejus copia non immerito glorientur. Ibant gaudentes apostoli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Multum sibi profecto instillaverant de pinguedine spiritus, quorum lenitas non dico verbis, sed nec verberibus cessit. Erant enim divites in charitate, quae nullis exhauritur expensis, et de ipsa facile holocausta medullata offerre sufficiebant. Fundebant passim sudantia pectora 0824A liquorem sanctum, quo imbuta plenius erant, quando loquebantur variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 11, 4). Nec dubium quin et illi abundarent iisdem unguentis, quibus Apostolus testimonium perhibebat, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu; quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4-7). Utinam et pro vobis ego has ipsas gratias referre possim, ut videam vos divites in virtutibus, alacres in laudibus Dei, spirituali hac pinguedine abundantius redundantes in Christo Jesu Domino nostro.



SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis.

11
0824B

1. Dixi in fine sermonis, nec me iterare piget, quod cupiam vos omnes fieri sacrae unctionis participes, illius videlicet, in qua Dei beneficia cum laetitia et gratiarum actione recolit sancta devotio. Hoc enim bonum est, tum propter relevandos vitae praesentis labores, qui utique tolerabiliores nobis fiunt exsultantibus in laude Dei; tum quia nihil ita proprie quemdam terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). De hoc praecipue unguento 1295 puto 0824C dixisse Prophetam: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1). Neque enim priori videtur posse congruere. Illud enim etsi bonum sit, non est tamen jucundum; quia recordatio peccatorum amaritudinem facit, non jucunditatem. Sed nec qui illud faciunt, in unum habitant, cum quisque peccata propria lugeat atque deploret. Qui vero in gratiarum actione versantur, Deum solum intuentur et cogitant; ac per hoc ipsi vere habitant in unum. Bonum est autem quod faciunt, quia servant ei justissime gloriam cujus est, et nihilominus jucundum, quia delectat.

2. Quamobrem suadeo vobis amicis meis reflectere 0824D interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei; ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod sanctus Propheta consulit, dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Et quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immisto temperata dulcore bibi poterit. Audi denique Deum, quomodo ipse contriti cordis temperat amaritudinem, quomodo pusillanimem a desperationis bacathro 0825A revocat, quomodo blandae et fidelis promissionis melle moerentem consolatur, erigit diffidentem. Ait per prophetam: Ego infrenabo os tuum laude mea, ne intereas (Isai. XLVIII, 9). Hoc est: Ne intuitu facinorum tuorum nimiam incurras tristitiam, atque instar effrenis equi desperatus in praeceps ruas, et pereas; freno te, inquit, inhibebo indulgentiae meae, et meis laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum me sane benigniorem, quam te culpabiliorem invenies. Hoc freno si infrenatus fuisset Cain, nequaquam desperando dixisset: Major est iniquitas mea, quam ut reniam merear (Gen. IV, 13). Absit, absit. Major enim est ejus pietas, quam quaevis iniquitas. Ideo justus non continue, sed tantum in principio sermonis 0825B accusator est sui (Prov. XVIII, 17): porro autem in Dei laudes extrema sermonis claudere consuevit. Videte denique justum hoc ordine procedentem.Cogitavi, ait, vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua (Psal. CXVIII, 59): ut qui videlicet contritionem et infelicitatem in viis propriis perpessus fuerat, in via testimoniorum Dei delectaretur, sicut in omnibus divitiis. Et vos igitur exemplo justi, si de vobis in humilitate sentitis, sentite et de Domino in bonitate. Sic enim legitis apud Sapientem: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Hoc autem facile menti persuadet divinae munificentiae [alias, magnificentiae] frequens, imo continua recordatio. Alioquin quomodo implebitur apostolicum illud: In omnibus gratias 0825C agentes (I Thess. V, 17), si ea pro quibus gratiae debentur, a corde recesserint? Nolo vos Judaico notari opprobrio, de quibus Scriptura testatur quod non fuerint memores benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis (Psal. LXXVII, 11).

3. Verum quoniam bona, quae largiri mortalibus non cessat misericors et miserator Dominus, recolere et recolligere omnia, omni homini impossibile est; (quis enim loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? (Psal. CV, 2) id saltem, quod praecipuum est et maximum, opus videlicet nostrae redemptionis, a memoria redemptorum aliquatenus non recedat. In quo opere duo potissimum, quae nunc occurrunt, vestris studiis intimare curabo. 0825D Et hoc quam paucis ad compendium potero, memor illius sententiae: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9). Duo ergo illa sunt, modus et fructus. Et modus quidem Dei exinanitio est; fructus vero, nostri de illo repletio. Hoc meditari, sanctae spei seminarium est; illud summi amoris incentivum. Utrumque profectibus nostris necessarium, ne aut spes mercenaria sit, si amore non comitetur; aut amor tepescat, si infructuosus putetur.

1296 4. Porro fructum talem exspectamus nostri amoris, qualem ipse quem amamus, promisit: Mensutam, inquiens, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38). Mensura ista, ut audio, erit sine mensura. Sed velim scire, cujus rei futura sit illa mensura, vel 0826A potius illa immensitas quae repromittitur. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te (Isai. LXIV, 4). Dic nobis tu qui praeparas, quid praeparas? Credimus, confidimus, revera sicut promittis: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Sed quibus, quaeso, bonis, vel qualibus? Forte frumento, vino et oleo, auro atque argento, lapidibusve pretiosis? Sed haec novimus et vidimus; et videmus, et fastidimus. Id quaerimus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc placet, hoc sapit, hoc delectat inquirere, quodcunque est illud. Erunt, inquit, omnes docibiles Dei (Joan. VI, 45), et ipse erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ut audio, plenitudo quam exspectamus a Deo, non erit nisi de Deo.

0826B 5. Quis vero comprehendat, quam magna multitudo dulcedinis in brevi isto sermone sit comprehensa: Erit Deus omnia in omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor: rationem, voluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit [alias, novit] omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in judiciis fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione jactatur, et memoria multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura subjecta est non volens, in spe tamen. Nam qui repelet in bonis desiderium animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati 0826C multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O veritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas! ad te mea misera trinitas miseserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricavit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me! qualem pro te commutavimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me virtus mea, et inde pavor, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 11), et inde error. En quam dissimilem trinitatem, o animae meae trinitas, exsulans ostendisti.

6. Verumtamen quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo quoniam adhuc 0826D confitebor illi (Psal. XLI, 6); cum error videlicet a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit, et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suavitas, aeterna securitas. Primum illud faciet veritas Deus; secundum, charitas Deus; tertium, summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inexstinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis vos, rectene primum illud Filio, Spiritui sancto sequens, Patri ultimum assignetis, sic tamen ut nihil horum vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto subtrahatis; ne cui forte personarum aut plenitudinem minuat distinctio, aut proprietatem tollat perfectio. Simul et hoc advertite,0827A quid simile filii hujus saeculi experiantur de carnis illecebris, de mundi spectaculis, et de pompis Satanae: cum tamen hoc totum sit, unde vita praesens eludit miseros amatores suos, dicente Joanne: Quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscientia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 16). Haec de redemptionis fructu.

7. In modo quoque, quem, si recolitis, Dei esse exinanitionem definivimus, tria item praecipue vobis intuenda commendo [alias, committo]. Non enim simplex aut modica illa exinanitio fuit; sed semetipsum exinanivit usque ad carnem, ad mortem, ad crucem (Philipp. II, 7, 8). Quis digne penset, quantae fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Dominum majestatis carne indui, multari morte, turpari 0827B cruce? Sed dicit aliquis: Non valuit opus suum reparare Creator absque ista difficultate? 1297 Valuit, sed maluit cum injuria sui, ne pessimum atque odiosissimum vitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret; commoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse devotum fecerat conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem conditus sum, sed nullo auctoris gravamine vel labore: siquidem dixit, et factus sum, quemadmodum et universa. Quid magnum est, quamlibet magna in verbi facilitate donaveris? Sic beneficium creationis attenuans humana impietas, ingratitudinis materiam inde sumebat, 0827C unde amoris causam habere debuerat [alias., debebat], idque ad excusandas excusationes in peccatis. Sed obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius patet, quantum modo pro te, o homo, dispendium fecit; de Domino servus, de divite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio hominis filius fieri non despexit. Memento jam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus condidit omnia, et te inter omnia. At vero per totos triginta annos operatus est salutem tuam in medio terrae, O quantum laboravit sustinens! Carnis necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggravavit ignominia, mortis cumulavit horrore? Necessarie quidem. Sic, sic homines et jumenta 0827D salvasti, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus (Psal. XXXV, 7, 8).

8. Haec meditamini, in his versamini. Talibus od oramentis refovete viscera vestra, quae diu torsit odor molestior peccatorum, ut abundetis et his unguentis, non minus suavibus, quam salutaribus. Nec tamen adhuc vos putetis habere illa optima, quae in sponsae uberibus commendantur. De quibus incipere modo, finiendi jam sermonis augustia prohibet. Quae dicta sunt de aliis, tenete memoria, probate vita; et de his juvate me precibus vestris, ut digne loqui possim quod et dignum sit tantis sponsae deliciis; et vestras animas ad amorem aedificat sponsi Domini nostri Jesu Christi. Amen.





Bernardi in Cantica C. 9