Bernardi in Cantica C. 12

SERMO XII. De pretioso unguento pietatis; et de veneratione a subditis erga praelatos suos exhibenda.

12
0828A

1. Duo me unguenta vobis tradidisse recordor. unum contritionis, delicta multa complectens; alterum devotionis, multa continens beneficia: ambo salubria, sed non ambo suavia. Primum siquidem pungitivum sentitur, quia movet ad compunctionem amara recordatio peccatorum et dolorem facit, cum sequens mitigatorium sit, divinae bonitatis intuitu consolationem dante, et sedante dolorem. Sed est unguentum, quod ambobus longe antecellit: et hoc appellaverini pietatis, eo quod fiat de necessitatibus pauperum, de anxietatibus oppressorum, de perturbationibus tristium, de culpis delinquentium, et 0828B postremo de omnibus quorumlibet miserorum aerumnis, etiamsi fuerint inimici. Despicabiles videntur species istae; sed est super omnia aromata unguentum, quod ex eis conficitur. Sanativum est: beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Igitur multae miseriae collectae atque oculo pietatis inspectae, ipsae sunt species, ex quibus unguenta optima componuntur sponsae digna uberibus, sponsi sensibus grata. Felix mens, quae talium collectione aromatum sese ditare et impinguare curavit, infundens ea oleo misericordiae, et ardore decoquens charitatis. Quis, putas, est jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5), pronus compati, subvenire promptus, dare quam accipere beatius judicans: ignoscere facilis, irasci 0828C difficilis, ulcisci penitus non acquiescens, et per omnia proximorum aeque ut proprias respiciens necessitates? O quaecunque es anima sic affecta, sic imbuta rore misericordiae, sic affluens 1298 pietatis visceribus, sic te omnibus omnia faciens, sic facta ipsa tibi tanquam vas perditum, ut caeteris praesto ubique semper occurras atque succurras; sic denique mortua tibi, ut vivas omnibus: tu plane tertium optimumque unguentum felix possides, et manus tuae distillaverunt totius suavitatis liquorem. Non exsiccabitur in tempore malo, nec fervor persecutionis ebibet illum: sed semper Deus memor erit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet.

2. Sunt viri divitiarum in civitate Domini virtutum: 0828D quaero an apud aliquos haec unguenta inveniantur. Et primus occurrit, sicut ubique solet, mihi Paulus vas electionis, revera vas aromaticum, vas odoriferum, et refertum omni pulvere pigmentario. Christi enim erat bonus odor Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Multae profecto suavitatis fragrantiam longe lateque spargebat pectus illud, quod sic affecerat sollicitudo omnium Ecclesiarum. Vide enim quales species et qualia aromata coacervaverat sibi. Quotidie, inquit, morior per vestram gloriam (I Cor. XV, 31); et rursum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29). Et multis talibus, quae vobis bene nota sunt, abundabat dives iste in componendis unguentis optimis. Decebat namque primis et purissimis 0829A aromatibus redolere ubera, quae Christi membra lactarent, quorum Paulus mater erat pro certo, parturiens semel et iterum, donec Christus formaretur in eis (Galat. IV, 19), ac membra capiti suo reformarentur.

3. Audi et de alio divite quomodo ad manum habebat electas species, de quibus optima unguenta conficeret. Foris, inquit, non mansit peregrinus. Ostium meum viatori patuit (Job XXXI, 32); item: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job XXIX, 15-17). Si negabam, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Si despexi praetereuntem, eo 0829B quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Job XXXI, 16-20). Quanto, putamus, vir iste odore terram resperserat in his operibus? Singula opera singula erant aromata. His propriam repleverat conscientiam, ut fetorem putidae carnis internae suavitatis exhalatione sibi temperaret.

4. Joseph postquam universam Aegyptum post se fecit currere in odore unguentorum suorum, etiam suis venditoribus eamdem demum fragrantiam propinavit. Et quidem increpatoria verba vultu proferebat irato; sed erumpebant lacrymae de pinguedine cordis (Gen. XLIII, 30; XLV, 2), non irae indices, sed gratiae proditrices. Samuel lugebat Saul (I Reg. 0829C IV, 35), qui se quaerebat occidere, et ad ignem charitatis incalescente pectore liquefactus intus, pietatis adeps foras emanabat per oculos. Ob bonum denique quem circumquaque diffuderat suae opinionis odorem, refert de eo Scriptura, quia cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini (I Reg. III, 20). Quid de Moyse dicam? quanto adipe et pinguedine et ipse repleverat viscera sua? Nec domus illa exasperans, in qua pro tempore versabatur, potuit unquam in omni murmure et furore suo unctionem spiritus, qua semel imbutus fuerat, exterminare, quominus inter assiduas lites et quotidiana jurgia ipse in sua mansuetudine perduraret. Merito testatus est Spiritus0829D sanctus de eo, quod esset mitissimus omnium hominum, qui morabantur super terram (Num. XII, 3). Siquidem cum his qui oderant pacem, erat pacificus (Psal. CXIX, 7), in tantum ut populo ingrato et rebelli non modo non irasceretur, sed et irascentem Deum suo interventu leniret, sicut scriptum est: Dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus ne disperderet eos (Psal. CV, 23). Denique: Si dimittas, ait, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). O vere hominem unctum unctione misericordiae! 0830A Loquitur plane parentis affectu, quam nulla possit delectare felicitas, 1299 ex sortibus quos parturivit. Verbi gratia, si dives quispiam mulieri pauperculae dicat: Ingredere tu ad prandium meum, sed quem gestas infantulum relinque foris, quoniam plorat, et molestus est nobis: nunquid faciet? Nonne magis eliget jejunare, quam exposito pignore charo, sola prandere cum divite? Ita nec Moysi sedet solum se introduci in gaudium Domini sui, foris scilicet remanente populo; cui, licet inquieto et ingrato, vice pariter et affectione matris inhaeret. Dolent viscera, sed tolerabiliorem sibi judicat tortionem quam evulsionem.

5. Quid David mansuetius, qui illius mortem lugebat, qui suam semper sitierat? (II Reg. I, 11.) 0830B Quid benignius, ut ejus moleste ferret decessum, cui succedebat in regnum? Sed et de morte parricidae filii, quam difficile consolationem admisit? (II Reg. XIX, 4.) Magnam profecto optimae unctionis copiam praeferebat talis affectio: ideo et securus orabat, dicens: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 1). Ergo hi omnes habuerunt unguenta optima, quibus hodieque per universas ecclesias suavissime redolent. Nec solum ipsi, sed et quicunque se in hac vita ita benevolos et beneficos praebuerunt, ita inter homines humane vivere studuerunt, quatenus omnem, quam visi sunt habuisse gratiam, non sibi tenerent, sed in commune deducerent, aestimantes se amicis pariter et inimicis, sapientibus et insipientibus debitores. Cumque 0830C fuissent utiles omnibus, humiles in omnibus, et prae omnibus exstiterunt dilecti Deo et hominibus; quorum fragrantia in benedictione est. Quotquot, inquam, tales praecesserunt, fragrarunt suis temporibus, fragrant et hodie unguentis optimis. Tu quoque si donum quod desuper accepisti, nobis contubernalibus tuis libenter impertiaris; si te exhibeas ubique inter nos officiosum, si affectuosum, si gratum, si tractabilem, si humilem, testimonium habebis ab omnibus, quod fragres et ipse unguentis optimis. Omnis in vobis, qui fraternas infirmitates, tam corporum quam animorum, non solum patienter supportat, sed insuper, si licet, et si valet, juvat obsequiis, confortat alloquiis, consiliis informat [alias 0830D additur et relevat], si hoc non potest propter disciplinam, sollicitis saltem orationibus solatiari non cessat infirmo: omnis, inquam, qui talia operatur in vobis, bonum omnino spargit odorem inter fratres, et odorem de unguentis optimis. Balsamum in ore, hujuscemodi frater in congregatione; monstratur digito, et dicunt de eo omnes: Hic est fratrum amator et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate (II Machab. XV, 14).

6. Sed recurramus ad Evangelium, atque aliquid, quod forte spectet et ad haec unguenta, requiramus. 0831A Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Quaenam ista unguenta, tam pretiosa ut Christi corpori parentur et comparentur, tam copiosa ut toti sufficiant? Neutrum quippe duorum praecedentium aut emptum, aut factum specialiter ad opus Domini, aut toto in corpore legitur fuisse diffusum. Sed desubito introducitur mulier, uno quidem in loco osculans pedes, et unguento ungens (Luc. VII, 38; Joan. XII, 3); in altero vero vel ipsa, vel altera, habens alabastrum unguenti, et illud mittens in caput (Marc. XIV, 3). Caeterum nunc, emerunt, ait, aromata, ut venientes ungerent Jesum. Emunt non unguenta, sed aromata: et unctio in obsequium Domini non facta assumitur, sed nova 0831Bconficitur; nec ad ungendam tantum aliquam corporis partem, verbi gratia pedes aut caput; sed sicut scriptum est: Ut venientes ungerent Jesum; quod est totius complexio, non partis distinctio.

7. Tu quoque si te induas viscera misericordiae, liberalem benignumque exhibeas, non tantum parentibus sive cognatis tuis, aut quos tibi vel benefactores tenes, vel benefacturos speras: nam et ethnici hoc faciunt(Matth. V, 47); sed, juxta Pauli consilium, studeas operari bonum ad omnes (Galat. VI, 10), ita ut propter Deum nec inimico officium humanitatis corporale seu spirituale negandum, 1300 subtrahendumve existimes: constat te quoque abundare unguentis optimis, nec caput aut pedes Domini tantum, sed passim, 0831C quantum in te est, ungere suscepisse totum corpus, quod est Ecclesia. Et forte proinde ob hoc Dominus Jesus paratam sibi confectionem expendi noluit in suo corpore mortuo, ut servaret vivo. Vivit enim Ecclesia, quae manducat panem vivum, qui de coelo descendit. Ipsa est charius corpus Christi, quod ne mortem gustaret, morti illud alterum traditum fuisse nullus Christianus ignorat. Ipsam ungi, ipsam foveri desiderat, ipsius infirma membra cupit momentis accuratioribus relevari. Ipsi ergo pretiosa unguenta retinuit, cum anticipans horam, et accelerans gloriam, mulierum devotionem non elusit, sed instruxit. Renuit ungi, sed parcens, non spernens; non recusans obsequium, sed reservans proficuum. Proficuum dico, non hujus materialis atque corporalis unguenti, 0831D sed plane spiritualis, quod in isto designatum est. In isto ergo pepercit Magister pietatis unguentis optimis pietatis, quae membris suis indigentibus tam corporaliter quam spiritualiter omnino cuperet exhiberi. Denique paulo ante, cum in caput ejus, aut etiam in pedes funderetur unguentum, ipsumque satis pretiosum, nunquid prohibuit? Imo et obstitit prohibentibus. Nam et Simoni indignanti, quod se tangi a peccatrice permitteret, longam texuit reprehensionis parabolam; et aliis perditionem unguenti causantibus respondit, dicens: Quid molesti estis huic mulieri?

8. Nonnunquam ego, ut modicum faciam excessum, 0832A cum sederem mihi ad pedes Jesu moerens, et offerens sacrificium spiritus contribulati in recordatione peccatorum meorum; aut certe ad caput, si quando vel raro starem, et exsultarem in recordatione beneficiorum ejus, audivi dicentes: Ut quid perditio haec? Causantes videlicet quod soli viverem mihi, qui, ut putabant, multis prodesse possem. Et dicebant: Potuit enim venundari multo, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 8-10). Sed non bonum mercatum mihi est, etiamsi universum mundum lucrer, me ipsum perdere, et detrimentum mei facere. Unde intelligens verba haec illas esse, quas Scriptura loquitur, muscas morituras, quae perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1), recordatus sum divinae illius sententiae: Popule meus, qui te beatificant, in errorem 0832B inducunt (Isai. III, 12). Verum audiant excusantem Dominum, et respondentem pro me, qui me quasi de otio incusant: Quid, inquit, molesti estis huic mulieri? quod est: Vos videtis in facie, et ideo secundum faciem judicatis. Non est vir, ut putatis, qui possit mittere manum ad fortia, sed mulier. Quid tentatis ei imponere jugum, ad quod ego eum minus sufficientem intueor? Bonum opus operatur in me. Stet in bono, quandiu non convalescit ad melius. Si quando de muliere in virum, et virum perfectum profecerit, poterit et in opus perfectionis assumi.

9. Fratres, revereamur episcopos, sed vereamur labores eorum. Si labores pensamus, non affectamus 0832C honores. Agnoscamus impares vires nostras, nec delectet molles et femineos humeros virorum supponere sarcinis; nec observemus eos, sed honoremus. Inhumane nempe eorum redarguis opera, quorum onera refugis. Temerarie objurgat virum de praelio revertentem mulier nens in domo. Dico enim, si is qui de claustro est, eum qui versatur in populo, interdum minus districte minusve circumspecte sese agere deprehenderit, verbi gratia in verbo, in cibo, in somno, in risu, in ira, in judicio; non ad judicandum confestim prosiliat, sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Nam tu quidem in tui custodia vigilans bene facis; sed qui juvat multos, et melius facit, et virilius. Quod si implere non sufficit absque0832D aliqua iniquitate, id est absque quadam inaequalitate vitae et conversationis suae, memento quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Haec dicta sint contra 1301 geminam tentationem, qua saepe viri religiosi episcoporum vel ambire gloriam, vel excessus temere judicare diabolicis instigationibus incitantur.

10. Sed redeamus ad unguenta sponsae. Videsne quam sit praeferendum caeteris istud pietatis unguentum, de quo solo permissum non est perditionem fieri? In tantum perditio de ipso non fit, ut nec aquae frigidae munus irremuneratum sinatur (Matth. X, 42). Bonum tamen contritionis unguentum, quod 0833A de recordatione peccatorum conficitur, mittiturque in pedes Domini; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Caeterum longe melius esse arbitror id quod dicitur devotionis, factum de recordatione beneficiorum Dei; quippe quod et capiti idoneum reputatur, ita ut perhibeat de ipso Deus: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). Porro utrumque vincit unctio pietatis, quae de respectu miserorum fit, et per universum Christi corpus diffunditur. Corpus dico, non illud crucifixum, sed quod illius acquisitum est passione. Optimum revera unguentum, in cujus comparatione caetera nec respicere se ostendit, qui ait: Misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. IX, 13). Hanc ergo potissimum inter caeteras virtutes 0833B redolere puto ubera sponsae, quae sponsi per omnia gestit congruere voluntati. An non odore misericordiae Thabita etiam in morte fragrabat? Et ideo cito de morte convaluit (Act. IX, 39-41), quia praevaluit odor vitae.

11. Sed audite verbum abbreviatum super praesenti capitulo. Quisquis et inebriat verbis, et fragrat beneficiis, sibi dictum putet: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2). Et ad haec quis idoneus? Quis nostrum unum saltem horum integre perfecteque possideat, ut non videlicet interdum et in dicendo sterilior, et in operando tepidior sit? Sed est quae merito et non dubie hoc praeconio glorietur, Ecclesia utique, cui nunquam de universitate sua deest et unde inebriet, et 0833C unde fragret. Quod enim sibi deest in uno, habet in altero, secundum mensuram donationis Christi, ac moderationem Spiritus, dividentis singulis prout vult (Ephes. IV, 7; I Cor. XII, 11). Fragrat Ecclesia in his, qui sibi faciunt amicos de mammona iniquitatis; inebriat in ministris verbi, qui vino laetitiae spiritualis infundunt terram, et inebriant eam, et fructum referunt in patientia. Ipsa audacter secureque sese nominat sponsam, tanquam quae vere habet ubera meliora vino, et fragrantia unguentis optimis. Quod etsi nemo nostrum sibi arrogare praesumat, ut animam suam quis audeat sponsam Domini appellare; quoniam tamen de Ecclesia sumus, quae merito hoc nomine, et re nominis 0833D gloriatur; non immerito gloriae hujus participium usurpamus. Quod enim simul omnes plene integreque possidemus, hoc singuli sine contradictione participamus. Gratias tibi, Domine Jesu, qui nos charissimae Ecclesiae tuae aggregare dignatus es, non solum ut fideles essemus, sed ut etiam tibi vice sponsae in amplexus jucundos, castus, aeternosque copularemur, revelata et ipsi facie speculantes gloriam tuam, quae tibi communis pariter est cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.



SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis ejus nobis impensis.

13

1. Origo fontium et fluminum omnium mare est: 0834A virtutum et scientiarum, Dominus Jesus Christus. Quis enim Dominus virtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et juxta Annae canticum, idem ipse Deus scientiarum Dominus est (I Reg. II, 3). Continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo, ex illo fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt (Coloss. II, 3). Quid? Casta consilia, justa judicia, sancta desideria, 1302 nonne rivuli fontis illius sunt? Quod si copiae aquarum secretis, subterraneisque recursibus incessanter aequora repetunt, ut inde rursus ad visus ususque nostros jugi et infatigabili erumpant obsequio; cur non etiam 0834B spirituales rivi, ut arva mentium rigare non desinant, proprio fonti sine fraude et sine intermissione reddantur? Ad locum unde exeunt, revertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terris refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes (I Thess. V, 18). Quidquid sapientiae, quiquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti, et Dei sapientiae deputa Christo.

2. Et quis tam insanus, ais, ut aliunde praesumat? Nemo plane, adeo ut et Pharisaeus gratias agat (Luc. XVIII, 11), cujus tamen justitiae non est laus a Deo. Nec enim illa gratiarum actio, si bene recolis Evangelium, gratiorem eum facit. Quare? Quia quidquid in ore devotum sonuerit, cordis non 0834C sufficit excusare tumorem apud eum qui alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) . Deus, o Pharisaee, non irridetur. Putas, tu habes aliquid quod non accepisti? Nil, inquis; et ideo gratias refero largitori. Si omnino nihil, ergo nec meritum praecessit in te ullum, ut illa, de quibus gloriaris, acciperes. Quod si et fatearis, primo quidem frustra inflaris adversus publicanum, qui ideo non habet quod tu, quia non accepit ut tu. Deinde vide etiam ne non integre sua dona resignes Deo, et tibi inflectens aliquid de gloria et honore ipsius, fraudis merito arguaris, et fraudis in Deum. Si enim de his quae jactas, ex te tibi quidpiam forte arrogares, falli te magis quam velle fraudare crederem, et errorem corrigerem. 0834D Nunc vero quia gratias agendo, probas te tibi nihil tribuere, sed Dei esse dona tua merita, prudenter agnoscere, certe caeteros aspernando prodis te, quod in corde, et corde locutus sis, altero commodans linguam mendacio, altero veritatis usurpans gloriam. Non enim judicares publicanum contemnendum prae te, si non prae illo te honorandum censeres. Sed quid respondes Apostolo, praescribenti et dicenti: Soli Deo honor et gloria? (I Tim. I, 17.) Quid angelo distinguenti et docenti quid sibi retinere placeat Deo, et quid partiri dignetur hominibus? Nam: Gloria, inquit, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Cernitisne Pharisaeum agentem gratias, labiis quidem honorare Deum, cordis autem sententia se? 0835A Sic usu quodam magis, quam sensu vel affectu personare in ore multorum gratiarum actionem advertere est, in tantum ut homines quoque sceleratissimi ad quaeque flagitia et facinora sua soleant gratias Deo agere, quod bene prospereque, ut quidem ipsi sapiunt, cesserit sibi in adimpletione perversarum voluntatum suarum. Audias, verbi gratia, furem, cum impiae machinationis male cupitum manipulum reportarit, exsultantem clam, et dicentem: Deo gratias, non inanes vigilias feci, nocturnum laborem meum non perdidi. Similiter qui hominem interfecit, nonne gloriatur, et refert gratias, quod praevaluit adversus aemulum, aut de hoste se vindicavit? Et nihilominus adulter tripudians gestit in Dei laudes, quod diu optato concubitu tandem potitus 0835B sit.

3. Non ergo omnis gratiarum actio accepta est Deo, nisi quae de cordis pudica et mera simplicitate procedit. Pudica sane dixerim, propter eos qui et de malis actibus suis gloriantes, Deo gratias agere solent quasi Deus more ipsorum laetetur cum male fecerint, et exsultet in rebus pessimis. Audiet qui hujusmodi est: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Mera vero adjunxi propter hypocritas, qui Deum quidem de bonis suis, sed verbo tenus glorificantes, corde retinent quod ore praebuerant; et quoniam dolose agunt in conspectu ejus, invenitur iniquitas eorum ad odium. Illi impie mala sua Deo,0835C isti Dei bona fraudulenter intorquent sibi. Et quidem primum illud tam stultum, tamque saeculare, ac quodam modo etiam bestiale est, ut necesse non habeam de ipso monere vos: caeterum 1303 sequens religiosis maxime et spiritualibus viris insidiari solet. Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus, tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare; hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. Fidelis revera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. Tunc, juxta prophetam, projicis avaritiam avaritiam ex calumnia, et excutis manus tuas ab omni munere (Isa. XXXIII, 15). Tunc, juxta 0835D mandatum Domini, lux tua lucet coram hominibus, ad glorificandum non te, sed Patrem qui in coelis est (Matth. V, 16). Sed et imitator Pauli fideliumque praedicatorum, non praedicantium semetipsos, aeque nec tu quae tua sunt quaeris, sed quae Jesu Christi (II Cor. IV, 5; Philip. II, 21). Quamobrem audies et tu: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV, 21.)

4. Joseph cum domum et omnia bona Aegyptii domini sui sibi credita sciret, dominam non ignoravit exceptam; et ob hoc non acquievit contingere. Non est, inquit, ex omnibus bonis domini mei, quod non in mea potestate sit, vel non tradiderit mihi, praeter 0836A te, quae uxor ejus es (Gen. XXXIX, 9). Mulierem noverat gloriam esse viri, et iniquum sibi judicavit vice contraria inglorium facere eum, qui se fecerat gloriosum. Advertit homo Dei sapientia prudens, virum uxorem fortiter, tanquam propriam zelare gloriam, sibique ipsi retinuisse servandam, non alii credidisse; et manum ad non concessum extendere non praesumpsit. Quid ergo? Homo zelat gloriam suam, et Deum audet velle fraudare de sua quasi non zelantem? Sed audi quid dicat: Gloriam, inquit, meam alteri non dabo (Isa. XLVIII, 11). Quid ergo dabis, Domine, quid dabis nobis? Pacem, inquit, do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sufficit mihi: gratanter suscipio quod relinquis, et relinquo quod retines. Sic placet, sic mea interesse non dubito. 0836B Abjuro gloriam prorsus, ne forte si usurpavero non concessum, perdam merito et oblatum. Pacem volo, pacem desidero, et nihil amplius. Cui non sufficit pax, non sufficis tu. Tu es enim pax nostra, qui fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Hoc mihi necessarium, hoc satis est, reconciliari tibi, reconciliari mihi. Nam ex quo posuisti me contrarium tibi, factus sum etiam mihimetipsi gravis (Job VII, 20). Cautus sum, nec ingratus fore beneficio datae pacis, nec sacrilegus invasor gloriae tuae. Tibi, Domine, tibi gloria tua maneat illibata; mecum bene agitur, si pacem habuero.

5. Golia prostrato laetatus est populus pace recepta, sed David singulariter exstitit gloriosus. Josue, Jephte, Gedeon, Samson, Judith quoque, quanquam 0836C femina, gloriose in diebus suis triumpharunt de hostibus; sed pace cum gaudio fruentibus caeteris, nemo eis communicavit in gloria. Judas Machabaeus, multis et ipse inclytus victoriis, cum frequenter exsultanti populo pacem fortiter pugnando tribuisset, nunquid gloriam quandoque est partitus alicui? Denique et facta est, inquit, non gloria, sed laetitia magna in populo (I Machab. IV, 58). Quid minus ab his omnibus Conditor omnium fecit, quominus et ipse debeat gloriari singulariter? Solus cuncta creavit, solus de hoste triumphavit, solus captivos liberavit: et socium habebit in gloria? Et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi; item: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum(Isa. LXIII, 5, 3). Quid mihi ergo cum victoria, 0836D si nec in praelio fui? Impudentissime mihi arrogo vel gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. Sed suscipite, montes, pacem populo, pacem suscipite vobis, non gloriam, ipsi soli eam servantes, qui solus et pugnavit, et vicit. Ita, quaeso, ita sit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. At vero non bonae, sed plane iniquae voluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insatiabili corde inquietus anhelat et ad gloriam Dei, nec pacem proinde retinens, nec gloriam apprehendens. Quis credat parieti, si se dicat 1304 parturire radium, quem suscipit per fenestram? aut si glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? Mihi liquido constat, nec de canalibus eriri 0837A rivos aquarum, nec de labiis vel dentibus verba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non [alias deest non] attingat.

6. Si qua sane in sanctis digna laude vel admiratione intueor, clara luce veritatis discutiens, profecto reperio laudabilem sive mirabilem alium apparere, atque alium esse: et laudo Deum in sanctis suis, sive sit Elisaeus, sive ille magnus Elias, mortuorum utique suscitatores. Ipsi quidem suo non imperio, sed ministerio foris exhibent nobis nova et insueta; Deus vero in ipsis manens ipse facit opera. Invisibilis et inaccessibilis in se, in suis spectabilis atque mirabilis est, et solus mirabilis, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Nec laus calami, laudabilis est pictura sive scriptura; nec gloria linguae aut labiorum, 0837B sermo bonus. Tempus est ut et propheta loquatur. Nunquid gloriabitur, inquit, securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est (Isa. X, 15); sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si non in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Si gloriandum est, Paulus me docuit unde, et in quo. Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino. Haec nobis gloriatio non solum non prohibetur, sed et suadetur, cum dicitur:Gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non 0837C vultis (Joan. V, 44). Revera gloriari in solo Deo, nonnisi a solo Deo est. Nec mediocris ista gloria, quippe tam vera, quam de veritate, et in veritate tam rara, ut vix vel paucitas perfectorum perfecte glorietur in ea. Eant ergo vani filii hominum, mendaces filii hominum; eant, et decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10). Nam sapiens gloriator probabit opus suum, atque ad lumen veritatis diligenter examinabit; et sic habebit in semetipso gloriam, et non in ore alterius. Stultus sum, si cistellae labiorum tuorum gloriam meam credidero, et coepero mendicare eam abs te cum habere voluero. Nonne nempe in tuo arbitrio est probare me, vel improbare, prout volueris? Sed retineo penes me, 0837D ipse fidelius servo mihi. Imo nec mihi eam credo: ipsi potius repono servandum, qui potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12), cautus in custodiendo, fidelis in restituendo. Secura tunc erit unicuique laus a Deo, his duntaxat qui humanas laudes contempserint. Nam gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt, dicente etiam David: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6).

7. Fratres, si haec scitis, nemo vestrum velit laudari in vita ista; quia quidquid hic favoris captas quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris. Tibi enim unde gloria, putide pulvis, tibi unde? De vitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, spiritus dico, non tuus, sed Dei. Etsi prodigiis ac signis effulgeas, 0838A in manu tua fiunt, sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, quod verbum bonum, et forte bene deprompseris? Sed Christus donavit os et sapientiam. Nam lingua tua quid, nisi calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. Talentum creditum est, repetendum cum usura. Si inventus fueris ad opus impiger, ad fructum referendum fidelis, pro labore tuo mercedem accipies. Si quo minus, tolletur a te talentum, et nihilominus exigetur lucrum, et vocaberis servus nequam et piger. Omnis igitur de bonis multiformis gratiae apparentis in vobis referatur ad ipsum laus, laudabilium siquidem universorum auctorem et largitorem; idque non ficte, quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus; sed nec necessitate quidem, ut jumenta 0838B ferendis oneribus applicantur: sed sicut decet sanctos, sinceritate fida, 1305 devotione sollicita, hilaritate grata, sed non dissoluta. Immolantes itaque hostiam laudis, et reddentes vota nostra de die in diem, curemus omni vigilantia jungere sensum usui, affectum sensui, exsultationem affectui, gravitatem exsultationi, humilitatem gravitati, libertatem humilitati: quo interdum liberis purgatae mentis passibus procedamus, et excedamus per inusitatas quasdam affectiones spirituales laetitias in jubileis amoenitatibus, in lumine Dei, in suavitate, in Spiritu sancto; probantes nos comprehensos in his quos propheta intuebatur, cum diceret, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur (Psal. LXXXVIII, 0838C 16, 17).

8. At fortasse aliquis mihi dicat: Bene admones, sed si ea diceres quae tuo proposito convenirent. Exspectate paulisper; non sum immemor. Nonne in manibus est id tractare quod dicitur, Oleum effusum nomen tuum?(Cant. I, 2.) Hoc opus, hic labor est. Et quae praemisimus, an fuerint necessaria, vos videritis. Nunc quod ad me attinet, quia hinc aliena non sint, paucis advertite. Non recordamini in sponsae uberibus extremam commendatam esse suaveolentiam unguentorum? Quid ergo consequentius, quam ut eamdem fragrantiam sponsa, ne sibi arrogare putetur, de sponsi beneficio recognoscat? Cui plane sensui illa omnia, quae praetaxavimus, subservire 0838D cognoscitis. Quod ubera, inquit, mea sic redolent, et sic placent, nec studiis, nec meritis adscribo meis, sed tuae, o sponse, tribuo largitati; de oleo utique effuso, nomine tuo. Hoc pro litterae consequentia.

9. Caeterum explanatio ipsius capituli, cujus occasione super nequissimo vitio ingratitudinis praesentem sermonem tam in longum protraximus, tempus aliud et aliud exordium sermonis desiderat. Nunc hoc solum admonitos vos esse sufficiat, si sponsa utique de omni virtute sua vel gratia minime audet sibi quidpiam arrogare; quanto minus adolescentulae, forte quae nos sumus? Dicamus proinde et nos sponsae vestigia insectantes, dicamus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. 0839A CXIII, 1). Dicamus non verbo et lingua tantum, sed opere et veritate, ne forte (quod nimis vereor) dicatur et de nobis: Quoniamdilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus (Psal. LXXVII, 36, 37). Dicamus ergo, dicamus, clamantes plus medullis cordis, quam labiis oris: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, non nostro; et gloriemur in laude, non nostra, sed tua (Psal. CV, 47), in saecula saeculorum. Amen.




Bernardi in Cantica C. 12