Bernardi in Cantica C. 14

SERMO XIV. De Ecclesia fidelium Christianorum; et de Synagoga Judaeorum perfidorum.

14
0839B

1. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam (Isa. IX, 2), quae erat in Judaea, et in Israel, voluitque accedere et illuminari, ut qui aliquando non populus, nunc populus esset (I Petr. II, 10); lapisque unus angularis ambos in se parietes venientes e diverso reciperet, et esset de caetero in pace locus ejus. Porro fiduciam dabat invitantis vox quae jam sonuerat: Laetamini, gentes, cum plebe ejus (Deut. XXXII, sec. LXX; Rom. XV, 10). Ergo accedere voluit; sed vetuit Synagoga, immundam asserens Ecclesiam de gentibus et indignam, idololatriae faecem et ignorantiae caecitatem improperans, et dicebat: Tu enim quo merito? Noli me 0839C tangere. Cur inquit? An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? (Rom. III, 29.) Et si mihi certe meritum deest, sed non illi miseratio. Nunquid solummodo justus est? Est et misericors. Domine, veniant mihi miserationes tuae et vivam; et rursum: Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me (Psal. CXVIII, 77, 156); quod nimirum temperatum, misericordia est. Quid faciet justus et misericors Dominus, altera gloriante in lege, 1306 et applaudente justitiam sibi, nec indigente misericordia, sed despiciente ipsam quae indiget; altera e regione propria cognoscente delicta, confidente indignitatem, renuente judicium, flagitante misericordiam? quid, inquam, faciet judex, et ille 0839D judex, cui et judicare, et misereri sic utrumque familiare est, ut neutrum altero familiarius? Quid sane possit convenientius, quam ut pro suo quaeque accipiat voto, judicium illa, ista misericordiam? Judaeus judicium quaerit, et habeat; gentes autem super misericordia honorent Deum. Et est judicium, ut qui contemnunt Dei misericordem justitiam, et suam volunt constituere (quae profecto non justificat, sed accusat), eidem suae justitiae relinquantur, opprimendi magis quam justificandi.

2. Est quippe ex lege, quae neminem unquam duxit ad perfectum; est jugum, quod neque ipsi, neque patres eorum unquam portare potuerunt. Sed Synagoga fortis est, non curat onus leve nec jugum suave. Sana est, non est ei opus medicus, 0840A nec unctio Spiritus. Confidit in lege, liberet eam si potest. Non autem data est lex quae possit vivificare, iusuper et occidit: Littera enim occidit (II Cor. III, 6). Propterea, inquit, dico vobis: Moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 24). Hoc ergo judicium, o Synagoga, quod flagitas errori tuo. Caeca et contentiosa desereris, donec plenitudo gentium (quas superba spernis, et invida repellis) introeat, et agnoscat etiam ipsa ipsum qui notus est in Judaea Deus, quodque est in Israel magnum nomen ejus. Hoc quippe in judicium venit Jesus in hunc mundum; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Ex parte tamen; quia non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14), ex toto servans sibi ad semen apostolos et multitudinem credentium, 0840B quorum erat cor unum et anima una. Sed nec repellet in finem, reliquias salvaturus. Iterum enim suscipiet Israel puerum suum; et recordabitur misericordiae suae (
Lc 1,54), ut ne ibi quidem judicium deserat comes misericordia, ubi nullum ipsa reperit locum. Alioquin si pro meritis recepisset; judicium profecto sine misericordia ei qui non facit misericordiam (Jac. II, 13). Habet quippe Judaea oleum multum divinae notitiae, idque in se tanquam in vase clausum avara retinet. Peto, et non miseretur, nec commodat. Sola Dei cultum, sola notitiam, sola vult possidere magnum nomen ejus; nec zelat sibi, sed invidet mihi.

3. Ergo tu, Domine, judica judicium meum, et nomen tuum magnum magnificetur adhuc, et oleum 0840C quod multum est, multiplicetur magis. Crescat, ebulliat, effundatur, derivetur et in gentes, et sentiat omnis caro salutare Dei. Quo pacto ut vult Judaeus ingratus, tota in barba Aaron remaneat unctio salutaris? Non barbae, sed capitis est. Caput autem non barbae solius, sed et totius est corporis. Capiat sane prima, non sola. Refundat et inferioribus membris quod accepit ipsa desuper. Descendat, descendat et in ubera Ecclesiae supernus liquor (avida quippe nimis hunc sibi exprimere de barba non despicit); perfusaque rore gratiae, ut se non ingratam probet, dicat: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Sed exuberet, quaeso, adhuc et perveniat usque in oram vestimenti, in me utique omnium novissimo atque 0840D indignissimo, de vestimento tamen. Nam et ego illud mihi de maternis uberibus, tanquam parvulus in Christo, jure profecto pietatis efflagito. Quod si murmuret homo, cui de bonitate oculus nequam est; Domine, responde pro me, de vultur tuo judicium meum prodeat, et non de supercilio Israel. Imo responde pro te, et dic calumniatori: Tibi quippe calumniatur, quod tribuas gratis; dic proinde illi: Volo et huic novissimo dare similiter (Matth. XX, 14). Displicet Pharisaeo. Quid mussitas? Jus meum, voluntas est judicis. Quid justius ad meritum, quid ad praemium ditius? An non licet ei quod vult facere? Mihi quidem misericordia, sed tibi minime injuria fit. Tolle quod tuum est, et vade. Si decreverit salvare et me, quid tu perdis?

0841A 1307 4. Exaggera quantumvis merita, et extolle sudores: melior est misericordia Domini super vitas (Psal. LXII, 4). Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed jugum suave et onus leve pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum vix unius est horae; et si plus [alias, pluris], prae amore non sentio. Judaeus proprias exercitet vires; mihi probare libet, quae sit voluntas Domini bona, et beneplacens, et perfecta. Ex ea sane operis ac temporis damna mihi resarcio. Ille pacto conventionis, ego placito voluntatis innitor; credo, et non ad insipientiam mihi: nam vita in voluntate ejus. Illa mihi reconciliat Patrem, illa haereditatem restituit, etiam cumulatiori gratia; symphoniae, et cantus, et epularum, ac totius exsultantis familiae celeberrima 0841B gaudia suscitat mihi. Si indignatur frater meus senior ille, qui haedum comedere mavult cum amicis suis foris, quam mecum in paterna domo vitulum saginatum, respondebitur illi: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Adhuc Synagoga foris epulatur cum amicis suis daemonibus, quibus satis placet, quod haedum peccati insipiens devorat transglutiens, atque quodam modo occultans, et reponens sibi illud in ventre socordiae et insipientiae suae, dum contemnens Dei justitiam, et suam volens constituere, dicit se non habere peccatum, nec morte egere vituli saginati, mundam siquidem justamque ex legis operibus se reputans. At vero Ecclesia, scisso velo occidentis litterae in morte0841C Verbi crucifixi, audacter ad ejus penetralia praeeunte spiritu libertatis irrumpit, agnoscitur, placet, sortitur aemulae locum, fit sponsa, fruitur praereptis amplexibus; et in calore spiritus Christo Domino, cui confricatur, inhaerens, stillante ac fundente undique suae oleum exsultationis, hoc illa prae participibus suis excipiens, ait: Oleum effusum nomen tuum. Quid mirum si ungitur, quae unctum amplectitur?

5. Ecclesia ergo recumbit intus, sed Ecclesia interim perfectorum. Spes tamen est et nobis. Excubemus pro foribus qui minus perfecti sumus, spe gaudentes. Sponsus et sponsa soli interim intus sint, mutuis secretisque fruantur amplexibus, nullo strepitu carnalium desideriorum, nullo corporeorum 0841D plantasmatum perturbante tumultu. Turba vero adolescentularum, quae absque hujusmodi inquietudinibus nondum esse possunt, foris exspectent; exspectentque secure, scientes ad se illud spectare quod legunt: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi (Psal. XLIV, 15). Et ut quaeque sciat cujus spiritus sit, virgines dico illas, quae ante Christo foederatae, quam foedatae mundi complexibus, ipsi firmiter perseverant, cui se tanto felicius quanto maturius devoverunt; proximas vero, quae pristinam suam deformitatem, in qua mundo huic quandoque conformes, mundi principibus, id est spiritibus spurcis, in omni carnali concupiscentia sese turpiter prostituerant, tandem aliquando erubescentes et exeuntes, in novi 0842A hominis formam, quanto serius tanto sincerius reformare festinant. Et hae et illae sane proficiant, non deficiant neque fatigentur, etsi necdum plene in se sentiunt, unde dicant et ipsae: Oleum effusum nomen tuum. Nec enim audent adolescentulae per se facere verba sponso. Tamen si magistrae vestigiis pressius inhaerere student, effusi olei saltem odore delectabuntur, et incitabuntur etiam de odoris perceptione cupere et quaerere potiora.

6. Frequenter ego ipse, quod fateri non verecundor, maximeque in initio conversionis meae, corde durus et frigidus, et quaerens quem vellet diligere anima mea: nec enim adhuc diligere poterat quem nondum invenerat, aut certe minus quam vellet diligebat, et ob hoc quaerebat ut magis diligeret; quem 0842B nequaquam quaereret, nisi jam aliquatenus dilexisset. Cum ergo eum quaererem, in quo recalesceret atque requiesceret spiritus meus, utique torpens et languens; nec ulla de parte occurreret qui 1308 succurreret, per quem videlicet bruma rigens [alias, pruina rigens], quae sensus stringebat inter nos, dissolveretur, et vernalis illa suavitas ac spiritualis amoenitas reverteretur: tunc magis ac magis languebat, et taedebat, et dormitabat anima mea; prae taedio, tristis et pene desperans, et mussitans secum illud: A facie frigoris hujus quis sustinebit?(Psal. CXLVII, 17.) Cum subito forte ad affatum, vel etiam aspectum cujuspiam spiritualis perfectique viri, interdum et ad solam defuncti seu absentis memoriam, flabat spiritus, et fluebant aquae; et erant 0842C mihi lacrymae illae panes die ac nocte. Quidnam istud, nisi odor exhalantis unctionis, qua erat ille perfusus? Non enim unctio, quae ad me nimirum nisi homine mediante non pertingebat. Et propter etsi gaudebam de munere, confundebar tamen et humiliabar, quod sola ad me tenuis exhalatio, et non pinguis aspersio pervenisset. Odoratu quippe delectatus, non tactu, indignum me proinde cognoscebam, cui per seipsum dulcesceret Deus. Et nunc idipsum si accidat, avidus quidem suscipio munus indultum, gratumque habeo; sed dolens doleo per meipsum non meruisse, atque, ut dicitur, de manu in manum minime accepisse, cum obnixe id peterem. Pudet nimirum magis ad hominis, quam ad 0842D Dei moveri memoriam. Et tunc cum gemitu clamo: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Existimo et aliquos vestrum idem esse expertos, et experiri interdum adhuc. Qua in re quid sentiendum, nisi quod nostra aut superbia convincitur, aut humilitas custoditur, aut fraterna charitas nutritur, aut desiderium excitatur? Unus idemque cibus et aegrotis est medicina, et aegrotativis dieta: porro et debiles confortat, et delectat valentes. Unus idemque cibus et languorem sanat, et servat sanitatem; et corpus nutrit, et palato sapit.

7. Sed redeamus ad verba sponsae, et sic curemus audire quae ait, ut studeamus et sapere quod sapit. Sponsa, ut dixi, Ecclesia est. Ipsa est cui plus dimissum est, et quae plus diligit. Quod aemula 0843A improperat ei ad convicium, hoc sibi ipsa inflectit ad commodum. Inde mansuetior ad correptionem, inde patientior ad laborem; inde ardentior ad amorem, inde sagacior ad cautelam; inde humilior pro conscientia, inde acceptior pro verecundia; inde ad obediendum paratior, inde ad gratiarum actionem devotior ac sollicitior. Denique illa, ut dictum est, murmurante et memorante merita sua, et labores, et pondus diei et aestus, Ecclesia beneficium recolit dicens: Oleum effusum nomen tuum.

8. Hoc plane testimonium Israel ad confitendum nomini Domini; non tamen Israel secundum carnem, sed ejus qui secundum spiritum est. Nam hoc ille quo pacto dicat? Non quod non habeat oleum, sed non habet effusum. Habet, sed reconditum; habet 0843B in codicibus, sed non in cordibus. Foris haeret in littera; contrectat manibus vas plenum, sed et clausum nec aperit ut ungatur. Intus, intus est unctio spiritus; aperi et ungere, et jam non eris domus exasperans. Quid facit oleum in vasis, si non sentias et in membris? Quid tibi prodest pium Salvatoris nomen lectitare in libris, nec habere pietatem in moribus? Oleum est; effunde, et senties virtutem ejus, quae triplex est. Sed Judaeus ista fastidit; vos, audite. Volo dicere cur nomen sponsi oleo comparetur, quod nondum dixeram. Et tres hujus rei occurrunt causae. At quoniam pluribus vocabulis appellatur, eo quod nullum quo proprie dicatur invenitur (ineffabilis quippe est); prius nobis invocandus est Spiritus sanctus, ut de multis unum, 0843C quod vult hoc loco intelligi (quoniam scripto designare non placuit), per se nobis aperire dignetur. Sed hoc quoque alias. Nam etsi in promptu nunc essent omnia, et neque vos onerati, nec ego fatigatus essem, hora tamen finem indicit. Tenete in quo attentos vos reddidi, ut non sit cras necesse repetere. Hoc incumbit, hoc in manibus est, docere scilicet, cur nomen sponsi oleo comparetur; et quod de nominibus. Et quoniam non possum 1309 ego a me dicere quidquam, indicta oratio est, ut nobis sponsus ipse revelet per Spiritum suum Jesus Christus Dominus noster, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.



SERMO XV. Qualiter nomen Jesus est medicina salubris fidelibus Christianis in omnibus adversis.

15
0843D

1. Benignus est Spiritus sapientiae (Sap. I, 6), et non consuevit esse difficilis se invocantibus, qui saepe et antequam invocetur, dicit: Ecce adsum (Isai. LXV, 24). Audite jam quod orantibus vobis per me indicare dignatur de eo, quod heri ad hoc ipsum distulimus, et orationum vestrarum fructum tempestivum percipite. En ostendo nomen, quod oleo merito comparatur; et quo merito, dicam. Multa quidem Sponsi vocabula sparsa per omnem divinam paginam legitis, sed in duo ea vobis universa complectar. Nullum, ut arbitror, reperietis, 0844A quod non aut pietatis gratiam, aut potentiam majestatis sonet. Spiritus ita dicit etiam per sibi familiarius organum: Duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Ergo secundum majestatem: Sanctum et terribile nomen ejus (Psal. CX, 9); secundum pietatem: Non est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Sed exemplis magis perspicuum fiet. Hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum, Dominus, justus noster (Jerem. XXIII, 6). Nomen potentiae est. Item: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14); pietatem insinuat. Item ipse de se: Vos vocatis me, ait, Magister et Domine (Joan. XIII, 13). Primum gratiae est, secundum majestatis. Non 0844B enim minus pium est docere animum scientiam, quam praebere escam corpori. Rursum propheta: Vocabitur, inquit, nomen ejus Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Primum, tertium, quartum, majestatem sonant; reliqua, pietatem. Quod horum ergo effunditur? Profecto majestatis ac potentiae nomen, in id quod est pietatis et gratiae, quodam modo transfunditur, ipsumque effunditur abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Nomen, verbi causa, quod Deus est, nonne in id quod est nobiscum Deus (Matth. I, 23), hoc est in Emmanuel, liquescit et deficit? Sic Admirabilis, in id quod est consiliarius; sic Deus et fortis, in ea quae sunt pater futuri saeculi et princeps pacis; et Dominus justus noster, in misericors 0844C et miserator Dominus (Psal. CX, 4). Non dico novum quid: quondam quoque nihilominus Abram in Abraham, et Sarai in Saram effusa sunt (Gen. XVII, 5, 15); et jam tunc salutiferae effusionis celebratum praefiguratumque mysterium recordamur.

2. Ubi jam illud, quod apud antiquos tam terribiliter, quam frequenter intonare solebat: Ego Dominus, ego Dominus? (Exod. XX, 2.) Mihi dictatur oratio cujus principium, nomine dulce paterno, sequentium obtinendarum petitionum praebet fiduciam. Servi nominantur amici (Joan. XV, 14, 15), et resurrectio non saltem discipulis, sed fratribus nuntiatur (Matth. XXVIII, 10). Nec miror, si cum venit plenitudo temporis, facta est effusio nominis; Deo quippe quod per Joelem promiserat adimplente, 0844D et effundente de Spiritu suo super omnem carnem (Joel. II, 28); cum tale aliquid et apud Hebraeos olim contigisse legam. Credo vos praevolare, et scire jam quid dicere velim. Quale erat, inquam, quod sciscitanti Moysi primo responsum est: Ego sum qui sum? et: Qui est, misit me ad vos? (Exod, III, 14.) Nescio an vel ipse Moyses caperet sic, si non videlicet effunderetur. Sed fusum est, et captum est; nec modo fusum, sed et effusum: nam infusum jam erat. Jam coeli habebant illud, jam angelis innotuerat. Est autem foris missum; et quod angelis ita erat infusum ut esset et privatum, effusum et in homines est, ita ut jam tunc merito clamaretur de terra: 0845A Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2): si non ingratae plebis exosa pervicacia obstitisset. Ait enim: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6, 15).

3. Currite, gentes; ad manum est salus, effusum est nomen, quod quicunque invocaverit, salvus erit. 1310 Angelorum Deus, etiam hominum Deum se nominat. Oleum misit in Jacob, et cecidit in Israel. Dicite fratribus vestris: Date nobis de oleo vestro (Matth. XXV, 8). Si nolunt, rogate Dominum olei, ut mittat et vobis. Dicite: Aufer opprobrium nostrum (Isai. IV, 1). Ne, quaeso, insultet malevolus dilectae tuae, quam a finibus terrae evocare placuit tibi, tanto utique dignantius, quanto minus dignam. Decetne, obsecro, ut benigni patrisfamilias invitatos servus 0845B nequam excludat? Ego sum, ais, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Et non amplius? Effunde, effunde; aperi manum tuam adhuc, et imple omne animal benedictione. Veniant ab oriente et occidente, et recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Veniant, veniant tribus, tribus Domini; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini (Psal. CXXI, 4). Veniant et recumbant, epulentur et delectentur in laetitia, et unus ubique resonet in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis(Psal. XLI, 5); Oleum effusum nomen tuum. Unum scio, si Philippum et Andream habuerimus ostiarios, repulsam omnino non patimur quicunque oleum petimus, quicunque volumus Jesum videre. Incunctanter Philippus dicet Andreae; Andreas 0845C autem et Philippus dicent Jesu. Jesus autem quid? Profecto quod Jesus. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 22-25). Moriatur igitur granum, et surgat gentium seges. Oportet pati Christum, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, non solum in Judaeam, sed etiam in omnes gentes; quatenus ab uno nomine, quod est Christus, millia millium credentium Christiani dicantur, et dicant: Oleum effusum nomen tuum.

4. Agnosco enim nomen, quod in Isaia legi: Servos suos, inquit, vocabit nomine alio, in quo qui benedictus 0845D est super terram, benedicetur in Domino, amen (Isai. LXV, 15, 16). O nomen benedictum! O oleum usquequaque effusum! Quousque? De coelo in Judaeam, et inde in omnem terram excurrit; et de toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum. Effusum plane, quod non solum coelos terrasque perfudit, sed aspersit et inferos, adeo ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur (Philipp. II, 10, 11), et dicat: Oleum effusum nomen tuum. Ecce Christus, ecce Jesus, utrumque infusum angelis, utrumque effusum in homines, et illos homines qui computruerant tanquam jumenta in stercore suo, homines et jumenta salvans, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus. Quam charum, 0846A quam vile! vile, sed salubre. Si vile non esset, non mihi effunderetur; si salubre non esset, non me lucraretur. Particeps nominis sum, sum et haereditatis, Christianus sum; frater Christi sum. Si sum quod dicor, haeres sum Dei, cohaeres autem Christi (Rom. VIII, 17). Et quid mirum, si sponsi effusum est nomen, cum ipse quoque effusus sit? Nam semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Denique ait: Sicut aqua effusus sum (Psal. XXI, 15). Effusa est plenitudo Divinitatis, habitans super terram corporaliter, ut de illa plenitudine omnes, qui corpus mortis gestamus, caperemus, ac vitali odore repleti diceremus: Oleum effusum nomen tuum. En quod nomen effusum, et qualiter, et quatenus.

0846B Cur vero oleum? Nam hoc nondum dixi. In sermone superiore dicere coeperam; sed intervenit subito aliud quod praedicandum videbatur. Quanquam intermiserim ultra quam credidi: quod non aliud esse reor, nisi quod fortis mulier Sapientia misit manum ad collum, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Novit enim modicam lanam vel linum in longum producere filum, atque in telae extendere latitudinem, et sic omnes domesticos suos vestire duplicibus (Prov. XXXI, 19, 21). Est procul dubio inter oleum et nomen sponsi similitudo; nec otiose Spiritus sanctus alterutrum comparavit. Ego autem dico in triplici quadam qualitate olei, quod lucet, pascit et ungit, si vos melius non habetis. Fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, 0846C 1311 medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit. Et percurramus singula.

6. Unde putas in toto orbe tanta, et tam subita fidei lux, nisi de praedicato Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos vocavit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis, et in lumine isto videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino? (Ephes. V, 8.) Hoc denique nomen coram regibus, et gentibus, et filiis Israel portare jussus est idem apostolus (Act. IX, 15); et portabat nomen tanquam lumen, et illuminabat patriam, et clamabat ubique: Nox praecessit, 0846D dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Et monstrabat omnibus lucernam super candelabrum, annuntians in omni loco Jesum, et hunc crucifixum. Quomodo lux ista insplenduit ac perstrinxit cunctorum intuentium oculos, quando de ore Petri, tanquam fulgur, egrediens, claudi unius corporales plantas solidavit et bases, multosque spiritualiter caecos illuminavit? Nunquid non ignem sparsit, cum ait: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula? (Act. III, 6.) Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat 0847A mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi nisi legero ibi Jesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis vestrum? Veniat in cor Jesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando? Nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duritia, ut assolet, cordis, ignaviae torpor, rancor animi, languor acediae? cui fons forte siccatus lacrymarum, 0847B invocato Jesu, non continuo erupit uberior, fluxit suavior? Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum? Cui, quaeso, in dubiis aestuanti et fluctuanti, non subito ad invocationem clari nominis emicuit certitudo? Cui in adversis diffidenti, jamjamque deficienti, si nomen adjutorii sonuit, defuit fortitudo? Nimirum morbi et languores animae isti sunt, illud medicina. Denique et probare licet: Invoca me, inquit, in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, sanat livoris vulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis flammam, sitim temperat avaritiae, 0847C ac totius indecoris fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Jesum, hominem mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet, et roboret adjutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum insonuerit Jesus. Sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente; illa tanquam pigmentarias species, hoc tanquam unde acuam eas: et facio confectionem, cui similem medicorum nemo facere possit.

7. Hoc tibi electuarium habes, o anima mea, reconditum in vasculo vocabuli hujus, quod est Jesus, salutiferum certe, quodque nulli unquam 0847D pesti tuae inveniatur inefficax. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Jesum et sensus dirigantur et actus. Denique et invitaris: Pone me, inquit, signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo (Cant. VIII, 6). Sed hoc 1312 alias. Nunc vero habes unde et brachio medearis, et cordi. Habes, inquam, in nomine Jesu, unde actus tuos vel pravos corrigas, vel minus perfectos adimpleas; itemque unde tuos sensus aut serves, ne corrumpantur; aut, si corrumpantur, sanes.

8. Habuit et Judaea quosdam Jesus, quorum vacuis 0848A gloriatur vocabulis. Illa enim nec lucent, nec pascunt, nec medentur. Idcirco Synagoga in tenebris est usque adhuc, fame et infirmitate laborans; et non sanabitur nec satiabitur, quousque sciat meum Jesum dominari Jacob et finium terrae, et convertatur ad vesperam, et famen patiatur ut canes, et circumeat civitatem (Psal. LVIII, 14, 7). Et illi quidem praemissi sunt, tanquam baculus ad mortuum Prophetam praeveniens, et sua interpretari nomina nequiverunt; vacua quippe erant. Superpositus mortuo baculus est, et non erat vox neque sensus, quoniam baculus erat. Descendit qui baculum misit (IV Reg. IV, 29-35): et mox salvum fecit populum suum a peccatis eorum, probans se esse quod dicebatur: Quis est hic, qui etiam peccata 0848B dimittit (Luc. VII, 49). Nimirum qui dicit: Salus populi ego sum (Psal. XXXIV, 3). Jam vox, jam sensus est; et patet eum non inane portare nomen instar priorum. Sentitur infusa salus, et beneficium non tacetur. Intus sensus, foris vox. Compungor, et confiteor, et confessio vitam indicat: A mortuo enim tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Ecce vita, ecce sensus. Suscitatus perfecte sum, integra est resurrectio. An aliud mors corporis est, nisi cum sensu privatur et vita? Peccatum, quod mors animae est, nec compunctionis mihi sensum, nec confessionis reliquerat vocem, et eram mortuus. Venit is qui peccata dimittit, et utrumque restituit, et dicit animae meae: Salus tua ego sum. Quid mirum si cedit mors, ubi vita descendit? 0848C Jam corde creditur ad justitiam, et ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Jam oscitat puer, et oscitat septies (IV Reg. IV, 35), et dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164), Domine. Videte hunc septenarium. Sacer numerus est; non vacat. Sed melius hoc alii servamus sermoni, quo famelici et non fastidiosi ad tam bonas epulas accedamus, invitante nos sponso Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen



SERMO XVI. De cordis contritione, et de tribus speciebus verae confessionis.

16

1. Quid sibi ergo vult septenarius iste? Nescio 0848D enim an ita simplex quispiam in nobis sit, qui otiosas esse has vices, et numerum hunc putet fortuitum. Ego nec illud vacare reor, quod propheta incumbens super mortuum, ad mensuram puerilis corporis sese contraxit, os suum ori illius conjunxit, oculisque oculos, et manibus manus (IV Reg. XXXIV). Spiritus sanctus sic omnia fieri, et sic scribi fecit, ad eruditionem procul dubio illorum spirituum, quos corrupti corporis circumvenit infida societas, ac stulta mundi sapientia desipere docuit. Corpus quippe quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 0849A (Sap. IX, 15). Propterea nemo miretur aut moleste accipiat, si in his scrutandis, tanquam quibusdam Spiritus sancti apothecis, curiosus existo, cum sciam quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei. Dico tamen his qui praevolantes ingenio, in omni sermone ante pene flagitant finem, quam principium teneant, debitorem me etiam tardioribus esse, et maxime; sed nec studium tam esse mihi ut exponam verba, quam ut imbuam corda. Et haurire, et propinare me oportet: quod non fit celeriter percurrendo, sed tractando diligenter, et exhortando frequenter. Quanquam et praeter spem quoque meam diu nos discussio detinuit sacramentorum. Putavi, fateor, unum ad hoc sermonem sufficere, silvamque istam umbrosam, latebrosamque 0849B allegoriarum pertransire 1313 nos cito, et ad planitiem moralium sensuum itinere diei quasi unius pervenire: sed secus contigit. Biduum quippe jam in eo expendimus, et adhuc restat via. Ictus oculi eminus summitates ramorum et montium cacumina pervolabat; sed vallium subterjacens vastitas, et densitas dumetorum frustrabatur obtutus. Nunquid, verbi gratia, Elisaei miraculum praevidere valebam, quia nobis videlicet de gentium vocatione et repulsione Judaeorum disserentibus, ita de subito in medium prosiliret? Et nunc quandoquidem incidimus, non pigeat nos paululum immorari, consequenter ad id quod intermittimus, postea reversuros, siquidem animarum cibus nihilominus est iste. Canibus quoque ac venatoribus plerumque contingit 0849C a bestia, quam agressi erant, desistere; et sequi aliam, quae inopinantibus forte occurrerit.

2. Non parvulum fiduciae robur praestat mihi, quod magnus ille vir propheta, potens in opere et sermone, de excelso monte coelorum descendens, visitare dignatus est me, cum sim cinis et pulvis; misereri mortuo, inclinare se jacenti, contrahi et coaequari parvo, caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo solvere, debilesque manus suarum roborare contactu. Suaviter rumino ista, et replentur viscera mea, et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem. Hoc semel contulit universitati; hoc quotidie singuli in nobis actitari sentimus, et 0849D cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis verbum, et manibus opus justitiae. Dat sentire fideliter, dat proferre utiliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post se ad regna coelestia, si recte sentias, si digne proloquaris, si vivendo confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo junxit suum, et mortuo signum pacis impressit; quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo, justitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum vitae, sed sanctioris quam primo. Nam primo quidem in 0850A animam viventem creavit me; secundo in spiritum vivificantem reformavit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum, formam obedientiae. Aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.

3. Et oscitavit, inquit, puer septies (IV Reg. IV, 35). Sufficiebat ad gloriam manifestandi miraculi oscitasse semel; sed multiplicitas et insignis numerus mysterii admonent. Si illud ingens universi humani generis primum quidem exanime corpus attendas, vides ubique Ecclesiam, ex quo vitam propheta incumbente recepit, quasi septies oscitare; quia septies in die laudem dicere consuevit. Si te ipsum advertas, in hoc te noveris vita vivere spirituali, 0850B ac mysticum hunc implere numerum, si sensualitatis tuae quinarium charitatis binario subjicis, exhibesque, juxta Apostolum, membra tua servire justitiae in sanctificationem, quae prius exhibuisti servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 19); aut certe si eumdem quinarium proximorum saluti impertiens, ad perficiendum septenarium duo haec adjicias, misericordiam scilicet et judicium cantare Deo.

4. Habeo et alias septem oscitationes, septem videlicet experimenta, sine quibus vera et certa salus redivivi spiritus minime constat: quatuor ad sensum compunctionis, tria ad confessionis sonum pertinentia. Si vivis, si vox, si sensus est, tu quoque eadem in te recognoscis. Porro sensum ex integro 0850C recuperasse te scias, si tuam conscientiam quadruplici sentis compunctione morderi; pudore gemino, et gemino metu: nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur, de quibus postea videbitur. Nonne et sanctus Jeremias in suo planctu observat hunc numerum? Et tu igitur in tua pro te lamentatione formam habens propheticam, Deum cogita 1314 factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus, ad duo media pudor. Pater sane non metuitur, cum pater sit. Patris enim est misereri semper et parcere. Et si percutit, virga non baculo percutit; et cum percusserit, sanat. Paterna vox est: Percutiam et ego sanabo 0850D (Deut. XXXII, 39). Non est proinde quod a patre formides, qui etsi quandoque feriat ut emendet, nunquam tamen ut vindicet. At vero cogitantem quod patrem offenderim, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie genuit me verbo veritatis, non stimulo carnalis cupiditatis excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde etiam non pepercit. Unigenito pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exibuit mihi, sed non ego me illi vicissim filium. Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patre vixisse degenerem. Exitus aquarum deducite, oculi mei; operiat confusio faciem meam, vultum meum 0851A pudor suffundat, occupetque caligo. Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Proh pudor! quem fructum habui in quibus nunc erubesco? Si in carne seminavi, de carne non metam nisi corruptionem (Galat. VI, 8); si in mundo, et ipse transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). Quid? caduca, vana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris amori et honori. Confundor, confundor audire: Si ego pater, ubi est honor meus? (Malach. I, 6.)

5. Sed et si Pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat adversum me testes, ut alia innumera taceam, hujus corporis victum, et usum temporis hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii 0851B clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quanquam ad confusionis cumulum, arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. Minime quidem mihi a benefactore, sicut nec a patre timendum. Verus quippe beneficus est, dans affluenter, et non improperans (Jac. I, 5). Non improperat dona, quia dona sunt; et beneficia sua mihi dedit, non vendidit. Denique sine poenitentia sunt dona ejus. At quanto de illo benignius, tanto de me indignius sentire cogor. Erubesce, et dole nihilominus, anima mea; quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen ommino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. Heu! quid vel nunc tandem retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

0851C 6. Quod si segnior forte suas partes minus exsequitur pudor, timor sane excitetur in adjutorium. Excitetur, ut excitet. Sepone parum pia vocabula benefactoris et patris, atque ad austeriora convertere. Nempe qui legitur: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3); legitur nihilominus: Deus ultionum Dominus (Psal. XCIII, 1); legitur; Deus judex justus et fortis (Psal. VII, 12); legitur: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5); legitur: Deus zelans (Exod. XX, 5). Quod pater est, quod beneficus est, tibi est; quod Dominus ac creator, sibi; etenim propter semetipsum fecit omnia, Scriptura teste (Prov. XVI, 4). Qui ergo quod tuum est tibi defendit ac servat; putas, et pro se aliquando non zelabit? putas, sui non requiret 0851D principatus honorem? Propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13). Et quid est in corde suo dicere: Non requiret, nisi non metuere quod requirat? Sed requiret usque ad novissimum quadrantem: requiret et retribuet abundanter facientibus superbiam (Psal. XXX, 24). Requiret a redempto servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit.

7. Esto quod dissimulet pater, ignoscat beneficus; sed non Dominus et Creator; et qui parcit filio, non parcet figmento, non parcet servo nequam, Pensa cujus sit formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse Dominum majestatis. Majestatis est timeri, Domini est timeri, 0852A et maxime hujus majestatis, hujusque Domini. Nam si reum regiae majestatis, quamvis humanae, humanis legibus plecti 1315 capite sancitum sit; quis finis contemnentium divinam omnipotentiam erit? Tangit montes, et fumigant (Psal. CXLIII, 5); et tam tremendam majestatem audet irritare vilis pulvisculus, uno levi flatu mox dispergendus, et minime recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus, potestatem habet mittere et in gehennam (Luc. XII, 5). Paveo gehennam, paveo judicis vultum, ipsis quoque tremendum angelicis potestatibus. Contremisco ab ira potentis, a facie furoris ejus, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate valida, a voce archangeli, et a verbo aspero. Contremisco a dentibus bestiae 0852B infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam. Horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum, et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum; horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1), ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? Heu me, mater mea! utquid me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis aeternae? Cur exceptus genibus, cur lactarus uberibus, natus in combustionem, et cibus ignis?

8. Qui sic afficitur, sensum procul dubio recuperavit, et in duplici metu isto, itemque pudore illo 0852C aeque duplici habet oscitationes quatuor. Tres quae restant ex voce confessionis adjiciet, et nequaquam dicetur jam de eo, quod non sit vox neque sensus, si tamen de corde humili, simplici, fidelique processerit illa confessio. Omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter; et has vices implesti. Sunt qui gloriantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14); quos notans propheta: Peccata sua, inquit, praedicaverunt sicut Sodoma (Isai. III, 9). Verum hos ab hac disputatione, tanquam saeculares amoveo: nam quid ad nos de his qui foris sunt?

9. Quanquam et de his, qui religiose vestiti, et religionem professi sunt, nonnunquam audivimus aliquos reminisci et jactitare impudentissime mala 0852D sua praeterita; quae, verbi gratia, aliquando vel fortiter gladiatorio, vel argute litteratorio gessere conflictu, seu aliud quid secundum mundi quidem vanitatem favorabile, secundum animae vero salutem nocivum. perniciosum, damnosum. Saecularis adhuc animi indicium est hoc; et humilis habitus qui gestatur a talibus, non sanctae novitatis est meritum, sed priscae vetustatis operculum. Nonnulli talia, quasi dolendo et poenitendo rememorant; sed gloriam intentione captantes, commissa sua non diluunt, sed seipsos illudunt: nam Deus non irridetur (Galat. VI, 7). Veterem hominem non exuerunt, sed novo palliant. Non proditur aut projicitur vetus fermentum illa confessione; sed statuitur,0853A secundum illud: Inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI, 3). Pudet reminisci quorumdam tantam proterviam, ut non pudeat eos cum exsultatione lugenda jactitare, quod et post susceptum sanctum habitum callide quempiam supplantaverint, et circumvenerint in negotio fratrem; aut quod talionem pro convicio vel maledicto, id est malum pro malo; aut maledictum pro maledicto audacter reddiderint.

10. Sed est confessio eo periculosius noxia, quo subtilius vana, cum ipsa etiam inhonesta et turpia de nobis detegere non veremur, non quia humiles sumus, sed ut esse putemur. Appetere autem de humilitate laudem, humilitatis est, non virtus, sed subversio. Verus humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari. 0853B Gaudet contemptu sui. hoc solo sane superbus, quod laudes contemnit. Quid perversius, quidve indignius, quam ut humilitatis custos confessio superbiae militet, et inde velis videri melior, unde videris deterior? Mirabile jactantiae genus, ut non possis putari sanctus, si non appareas sceleratus. At talis confessio speciem habens humilitatis, non virtutem, non solum veniam non meretur, 1316 sed et provocat iram. Nunquid profuit Saul, quod se ad increpationem Samuelis peccasse confessus est? (I Reg. XV, 30.) Culpabilis procul dubio fuit illa confessio, quae culpam non diluit. Quando enim humilem contemneret confessionem humilitatis magister, et cui humilibus dare gratiam certe ingenitum est? Omnino non poterat non placari, si quae in ore 0853C sonuit, in corde radiasset humilitas. Ecce cur humilem esse debere confessionem dixi.

11. Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines) excusare delectet, si sit rea; nec levigare culpam, quae gravis est; nec alieno adumbrare suasu, cum invitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed defensio; nec placat, sed provocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter beneficium datur, quod minus grate minusve necessarie provenire sentitur. Veniam proinde sibi abjudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui reatum suum verbis alleviare 0853D conatur, facit. Jam a postremo primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen consequentis veniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem (Gen. III, 2). Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro excusare te velle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et perniciosum, sanctum David interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea declinet cor suum rogans et supplicans (Psal. CXL, 4). Merito quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se indulgentiae medicinam, et sic vitam sibi proprio ore intercludens. Et quaenam major malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum mucrone 0854A confodere? Denique qui sibi nequam, cui est bonus? (Eccli. XIV, 5.)

12. Sit autem et fidelis confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo te ore non tam justifices, quam condemnes. Judas certe proditor Domini, et Cain fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccavi, inquit, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4); alter: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13); et verax licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis observantiae, junctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium implent.

13. Jam vero sic compunctus, et sic confessus, ac propria proinde certus de vita, certus quoque 0854B nihilominus es, ut arbitror, vacuo nequaquam nomine appellari Jesum, eum, qui in te talia valuit et voluit operari, nec vacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat. Non venit vacue, quia non venit vacuus. Nam quomodo vacuus, in quo habitavit plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et venit in plenitudine temporis (Galat. IV, 4), plenum proinde venire se indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8); unxit et misit plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de plenitudine ejus meruerunt accipere. Ideo ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer contritis corde, ut 0854Cpraedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino (Isai. LXI, 1, 2). Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire dolores; ideoque venit unctus, venit mansuetus et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque providus medicus medicamina curavit afferre. Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini

14. Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis medicus praeparavit ad sananda vulnera illius 0854D miseri, qui incidit in latrones? Septem sunt numero, septem 1317 fortasse praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim vitae erat in phialis. Ex his profecto infudit oleum meis vulneribus; infudit et vinum, sed minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam superexaltaret judicio, quemadmodum vino oleum superfertur infusum. Attulit proinde quinque cados olei, vini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suavitate designant. In spiritu denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65), descendit ad inferos, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit; alligavit fortem, et vasa captivitatis eripuit. 0855A Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non timidus.

15. O Sapientia! quanta arte medendi in vino et oleo animae meae sanitatem restauras, fortiter suavis, et suaviter fortis! fortis pro me, et suavis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter, propellens inimicum, et infirmum fovens. Sana me, Domine, et sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Non vinum effusum (nolo enim ut intres in judicium cum servo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 4). Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne0855B nomen. O nomen praesuave et praedulce! o nomen praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc vere oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput jejunantis impinguat, ut oleum peccatoris non sentiat. Hoc nomen novum, quod os Domini nominavit (Isai. LXII, 2). Quod et vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21). Hoc non solum Judaeus, sed quicunque invocaverit salvus erit (Joel. II, 32); in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donavit Filio, sponso Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 14