Bernardi in Cantica C. 20

SERMO XX. De triplici modo dilectionis, qua Deum diligimus.

20
1. Ut a Magistri verbis sermo exordium sumat: Qui non amat Dominum Jesum, anathemata sit (I Cor. XVI, 22). Valde omnino mihi amandus est, per quem sum, vivo et sapio. Si ingratus sum; et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est. Denique quid est homo, nisi 0867B quia tu innotuisti ei? (Psal. CXLIII, 3.) Propter temetipsum, Deus, fecisti omnia; et qui esse vult sibi et non tibi, nihil esse incipit inter omnia: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est, inquit, omnis homo (Eccle. XII, 13). Ergo si hoc est omnis homo, absque hoc nihil omnis homo. Inclina tibi, Deus, modicum id quod me dignatus est esse; atque de mea misera vita suscipe, obsecro, residuum annorum meorum; pro his vero, quos vivendo perdidi, quia perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicias. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et praeterierunt sine fructu. Impossibile est ut revocem; placeat ut recogitem tibi eos in amaritudine animae meae. Jam de sapientia, ante te est omne desiderium meum, et propositum cordis mei; 0867C si qua esset in me, servarem ad te. Sed, Deus, tu scis insipientiam meam; nisi quod hoc ipsum fortasse sapere est, quod et ego agnosco eam, et quidem ex munere tuo. Auge illud mihi, minime quidem ingrato pro munusculo; sed sollicito pro eo quod deest. Pro his ergo ita sum amans te, quantum possum.

2. Sed est quod me plus movet, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi. Hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. Multum 0867D quippe laboravit in eo Salvator, nec in omni mundi fabrica tantum fatigationis auctor assumpsit. Illa denique dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). At vero hic et in dictis suis sustinuit contradictores, et in factis observatores, et in tormentis illusores, et in morte exprobratores. Ecce quomodo dilexit. Adde quod hanc ipsam dilectionem non reddidit, sed addidit. Nam quis prior dedit ei, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.) Sed ut sanctus Joannes evangelista ait: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Denique dilexit etiam non existentes; sed adjicit et resistentes diligere, juxta Pauli testimonium dicentis: Quoniam cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii ejus (Rom. 0868A V, 10). Alioquin si non dilexisset inimicos, nondum possedisset amicos, sicut necdum quos sic diligeret essent, si non dilexisset qui nondum essent.

3. Dilexit autem dulciter, sapienter, fortiter. Dulce nempe dixerim, quod carnem induit; cautum, quod culpam cavit; forte, quod mortem sustinuit. Nam quos sane in carne visitavit, carnaliter tamen nequaquam amavit, sed in prudentia spiritus. Spiritus quippe ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20), aemulans nos Dei aemulatione, non hominis, et certe saniori, quam primus Adam Evam suam. Itaque quos in carne quaesivit, dilexit in spiritu, redemit in 1327 virtute. Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. At dum naturam prudenter selegit a 0868B culpa, etiam potenter mortem propulit a natura. In carnis assumptione condescendit mihi, in culpae vitatione consuluit sibi, in mortis susceptione satisfecit patri; amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis. Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit, possit. Quem quaesivit, hunc et vocavit per gratiam suam; nunquid venientem ejiciet foras? Sed nec vim, nec fraudem metuo profecto ullam, quod me videlicet de manu ejus possit eruere; qui et vincentem omnia vicit mortem, et seductorem universitatis serpentem, arte utique sanctiore delusit; isto prudentior, illa potentior. Carnis quidem assumit veritatem, sed peccati similitudinem; dulcem prorsus in illa exhibens consolationem infirmo, et in hac prudenter abscondens laqueum deceptionis 0868C diabolo. Porro ut Patri nos reconciliet, mortem fortiter subit et subigit, fundens pretium nostrae redemptionis sanguinem suum. Ergo nisi amasset dulciter, non me in carcere requisisset illa majestas; sed junxit affectioni sapientiam, qua tyrannum deciperet; junxit et patientiam, qua placaret offensum Deum Patrem. Hi sunt modi, quos vobis promiseram; sed praemisi eos in Christo, ut commendabiliores haberetis.

4. Disce, o Christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. Ne mundi gloria seu carnis voluptatibus 0868D abducaris, dulcescat tibi prae his sapientia Christus; ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus; ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus. Nec teporem habeat, nec careat discretione, nec timidus sit. Et vide ne forte tria ista tibi et in lege tradita fuerint, dicente Deo: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5). Mihi videtur (si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit) amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio 0869A ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas, sicut scriptum est in consequentibus: Quoniam fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII, 6). Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Jesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras; et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit. Sed sit nihilominus intellectui praevia lux et dux rationi, non solum ob cavendas haereticae fraudis decipulas, et fidei puritatem ab eorum versutiis custodiendam, verum et cautus quoque sis nimiam et indiscretam vehementiam in tua conversatione 0869B [alias, conversione] vitare. Sit etiam fortis et constans amor tuus, nec cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Ergo amemus affectuose, circumspecte et valide, scientes amorem cordis, quem affectuosum dicimus, absque eo qui dicitur animae, dulcem quidem, sed seducibilem; istum vero absque illo qui virtutis est, rationabilem esse, sed fragilem.

5. Et vide in manifestis exemplis hoc ita esse ut dicimus. Cum aegre ferrent discipuli quod de ascensuri Magistri discessu ab eodem ipso audierant, audierunt: Si diligeritis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem (Joan. XIV, 28). Quid ergo? non diligebant de cujus discessione dolebant? Sed diligebant quodam modo, et non diligebant. Diligebant dulciter, sed minus prudenter; diligebant carnaliter, 0869C sed non rationabiliter; denique diligebant toto corde, non autem 1328 tota anima. Dilectio eorum contra salutem eorum; unde et aiebat: Expedit vobis ut ego vadam (Joan. XVI, 7), culpans consilium, non affectum. Loquenti item de morte sua futura, obviare sibi conantem Petrum, qui eum tenere diligebat, cum ita, ut meministis, increpando repressit, quid in eo aliud quam imprudentiam reprehendit? Postremo quid est: Non sapis quae Dei sunt (Marc. VIII, 32, 33), nisi: Non sapienter diligis, humanum sequens affectum, contra divinum consilium? Et vocavit Satanam, eo quod saluti, etsi nesciens, adversaretur, qui Salvatorem mori prohiberet. Unde et correctus, repetentem postmodum triste verbum 0869D minime jam mori vetuit, sed se commoriturum esse promisit. Non autem implevit, quia necdum ad tertium pervenerat gradum, in quo virtute tota diligitur. Erat tota anima doctus diligere, sed adhuc infirmus; bene instructus, sed parum adjutus; non ignarus mysterii, sed martyrii pavidus. Non plane illa fortis ut mors dilectio tunc fuit, quae morti succubuit; fuit autem postea, cum ex promissione Jesu Christi indutus virtute ex alto, tanta tandem coepit virtute diligere, ut in concilio prohibitus praedicare nomen sanctum, constanter prohibentibus responderet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Tunc demum tota virtute dilexit, cum nec vitae suae pepercit pro dilectione. Majorem siquidem charitatem nemo habet, quam si animam 0870A suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): quam etsi minime tunc posuit, jam tamen exposuit. Ergo non abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.

6. Et nota amorem cordis quodam modo esse carnalem, quod magis erga carnem Christi, et quae in carne Christus gessit vel jussit, cor humanum afficiat. Hoc repletus amore, facile ad omnem de hujusmodi sermonem compungitur. Nihil audit libentius, nihil legit studiosius, nihil frequentius recolit, nihil suavius meditatur. Inde holocausta orationum, tanquam ex adipe vituli saginati impinguat. Astat oranti Hominis Dei sacra imago, aut nascentis, aut lactentis, aut docentis, aut morientis, 0870B aut resurgentis, aut ascendentis; et quidquid tale occurrerit, vel stringat necesse est animum in amorem virtutum vel carnis exturbet vitia, fuget illecebras, desideria sedet. Ego hanc arbitror praecipuam invisibili Deo fuisse causam, quod voluit in carne videri, et cum hominibus homo conversari, ut carnalium videlicet, qui nisi carnaliter amari non poterant, cunctas primo ad suae carnis salutarem amorem affectiones retraheret, atque ita gradatim ad amorem perduceret spiritualem. Nonne denique in hoc gradu adhuc stabant qui aiebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? (Matth. XIX, 27.) Solo profecto corporalis praesentiae amore reliquerant omnia, adeo ut salutaris futurae passionis et mortis ne audire quidem verbum aequanimiter sustinerent, 0870C sed nec gloriam ascendentis postmodum nisi cum gravi moerore suspicere [alias, suscipere]. Hoc enim est quod eis dicebat: Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. XVI, 6). Itaque in sola interim gratia praesentis suae carnis eos ab amore omnis carnis suspenderat.

7. Monstrabat autem postea eis altiorem amoris gradum, cum diceret: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Puto, hunc ascenderat jam qui dicebat: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Fortassis et nihilominus propheta in hoc ipso stabat, cum diceret: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Nam quod subjungit: 0870D Sub umbra ejus vivemus inter gentes(Thren. IV, 20), mihi videtur ex persona incipientium addidisse, ut quiescant saltem in umbra, qui solis ferre ardorem minus validos se sentiunt; et carnis dulcedine nutriantur, dum necdum valent ea percipere quae sunt Spiritus Dei. Umbram siquidem Christi, carnem reor esse ipsius, de qua obumbratum est et Mariae (Luc. I, 35), ut ejus objectu fervor splendorque Spiritus illi temperaretur. In carnis 1329 ergo devotione interim consoletur, qui vivificantem Spiritum necdum habet, eo duntaxat modo, quo habent illi qui aiunt: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; et item: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nam alias quidem nequaquam sine Spiritu sancto vel in 0871A carne diligitur Christus, etsi non in illa plenitudine. Cujus tamen mensura devotionis haec est, ut totum cor illa suavitas occupet, totum sibi ab amore universae carnis ac carnalis illecebrae vindicet. Hoc quippe toto corde diligere est. Alioquin si carnis meae quamlibet consanguinitatem vel voluptatem forte praefero carni Domini mei, per quod me videlicet minus ea implere contingat, quae in carne manens verbo et exemplo me docuit; nonne liquido constat, quod toto nequaquam diligo corde, cum id divisum habens, partem impendere videar carni ejus, partem intorquere ad propriam? Denique ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ergo, ut breviter 0871B dicam, toto corde diligere, est omne quod blanditur de carne propria vel aliena, sacrosanctae carnis ejus amori postponere. In quo et mundi aeque gloriam comprehendo, quia gloria mundi gloria est carnis, et qui ea delectantur, carnales esse non dubium est.

8. Licet vero donum, et magnum donum Spiritus sit istiusmodi erga carnem Christi devotio; carnalem tamen dixerim hunc amorem, illius utique amoris respectu, quo non tam Verbum caro jam sapit, quam Verbum sapientia, Verbum justitia, Verbum veritas, Verbum sanctitas, pietas, virtus; et si quid aliud quod sit, hujusmodi dici potest. Et haec nempe omnia Christus, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). 0871C An tibi aeque et uno modo affecti videntur, is quidem qui Christo passo pie compatitur, compungitur, et movetur facile ad memoriam honorum quae pertulit, atque istius devotionis suavitate pascitur, et confortatur ad quaeque salubria, honesta, pia: itemque ille, qui justitiae zelo semper est accensus, qui veritatem ubique zelat, qui sapientiae fervet studiis; cui amica sanctitas vitae, et morum disciplina; cujus mores erubescunt jactantiam, abhorrent detractionem, invidiam nesciunt, superbiam detestantur, omnem humanam gloriam non solum fugiunt, sed et fastidiunt et contemnunt; omnem in se carnis et cordis impuritatem vehementissime abominantur et persequuntur; omne denique tanquam 0871D naturaliter et malum respuunt, et quod bonum est amplectuntur? Nonne si compares utriusque affectiones, constat quodam modo illum superiorem, respectu quidem hujus, amare quasi carnaliter?

9. Bonus tamen amor iste carnalis, per quem vita carnalis excluditur, contemnitur et vincitur mundus. Proficitur autem in eo, cum fit et rationalis; perficitur, cum efficitur etiam spiritualis. Porro rationalis tunc est, cum in omnibus quae oportet de Christo sentiri, fidei ratio ita firma tenetur, ut ab 0872A ecclesiastici sensus puritate nulla veri similitudinem, nulla haeretica seu diabolica circumventione aliquatenus devietur. Itemque cum in propria conversatione illa cautela servatur, ut discretionis meta nulla superstitione vel levitate, vel spiritus quasi ferventioris vehementia excedatur. Et hoc esse tota anima Deum diligere jam supra diximus. Quod si etiam adjuvantis Spiritus vigor tantus accedat, ut nulla vilaborum vel tormentorum, sed nec mortis metu justitia unquam deseratur; in hoc etiam tota virtute diligitur, et est amor spiritualis. Quod nimirum nomen huic specialiter amori congruere puto, ob praerogativam utique plenitudinis spiritus, qua praecellit. Et haec sufficiant pro eo quod sponsa dicit: Propterea 1330 adolescentulae dilexerunt te nimis (Cantic. I,0872B 2). In his quae sequuntur, dignetur nobis aperire thesauros misericordiae suae ipse custos eorum Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


SERMO XXI. Qualiter sponsa, id est Ecclesia, trahi se optat post sponsum, id est Christum.

21

1. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus (
Ct 3). Quid? sponsane ergo necesse habet trahi, et hoc post sponsum? Quasi vero invita eum, et non libens sequatur. Sed non omnis qui trahitur, invitus trahitur. Nec enim infirmum aut debilem, eum videlicet qui per se ire non valet, trahi ad balneum, seu ad prandium piget, 0872C etsi reum pigeat trahi ad judicium, vel ad poenam. Denique trahi vult quae et hoc rogat: non autem rogaret, si sequi per se ipsam dilectum, prout vellet, valeret. Utquid vero non valet? an infirmam fateamur et sponsam? Si una quaevis ex adolescentulis infirmam se diceret, et peteret trahi, nequaquam miraremur. At vero de sponsa, quae trahere et alios, utpote fortis et perfecta, posse sufficere videbatur: cui non durum sonet, quod et ipsa trahi, tanquam infirma vel debilis, necesse habeat? De quanam anima jam confidimus quod valida sit et sana, si illam infirmam dici consenserimus, quae pro sui singulari perfectione et excellentiori virtute sponsa Domini nominatur? An Ecclesia forte id 0872D dixerit, cum intueretur dilectum ascendentem, gestiens eum sequi, atque assumi cum ipso in gloria? Quanquam et quantaevis perfectionis anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis hujus, et hujus saeculi nequam retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, torta sceleribus, lentius segniusque assurgat necesse est ad contemplanda sublimia, nec omnino liberum habet sequi sponsum quocunque ierit. Hinc lacrymosa vox illa gementis: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Hinc supplex illa precatio: Educ 0873A de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8). Dicat proinde, dicat cum gemitu etiam sponsa: Trahe me post te; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). An hoc dicat cupiens dissolvi et esse cum Christo, praesertim dum videat eas, propter quas manere ipsam in carne necessarium videbatur (Philipp. I, 23, 24), bene proficientes amare jam sponsum, et stare in tuto charitatis? Siquidem hoc praemiserat: Propterea, inquiens, adolescentulae dilixerunt te. Nunc ergo quasi dicat, Ecce adolescentulae amant te, et amando firmiter inhaerent tibi, meque minime jam opus habent, nulla mihi causa in hac vita ulterius commorandi; idcirco ait, Trahe me post te.

0873B 2. Hoc sentirem, si dixisset, Trahe me ad te. Nunc vero quia dicit, post te, magis illud mihi postulare videtur, ut conversationis ejus valeat vestigia sequi, ut possit aemulari virtutem, et normam tenere vitae, et morum queat apprehendere disciplinam. In his quippe maxime opus est adjutorio, quo valeat abnegare semetipsam, et tollere crucem suam, et sic sequi Christum. Hic prorsus trahi necesse habet sponsa, nec sane trahi ab alio quam ab eo ipso qui ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Scio, inquit, me nequaquam posse pervenire ad te, nisi gradiendo post te; sed neque hoc quidem, nisi adjutam abs te: ideoque precor ut trahas me post te. Beatus siquidem cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum 0873C (Psal. LXXXIII, 6), perventurus quandoque ad te in montibus gaudiorum. Quam pauci post te, o Domine Jesu, ire volunt! cum tamen ad te pervenire nemo sit qui nolit, hoc scientibus cunctis, quia delectationes 1331 in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Et propterea volunt omnes te frui, at non ita et imitari; conregnare cupiunt, sed non compati. Ex his erat ille qui dicebat: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Optabat sibi extrema justorum, sed non ita et principia. Mortem spiritualium optant sibi etiam carnales, quorum tamen vitam abhorrent, scientes pretiosam mortem esse sanctorum: quoniam cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3); et quia beati mortui qui 0873Din Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13): cum e contrario, juxta prophetae sententiam, Mors peccatorum pessima sit (Psal. XXXIII, 22). Non curant quaerere, quem tamen desiderant invenire; cupientes consequi, sed non et sequi. Non sic illi quibus aiebat: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). Beati qui digni habiti sunt testimonio tuo, benigne Jesu! Ipsi revera ibant post te, et pedibus et affectibus. Notas eis fecisti vias vitae, vocans eos post te, quia via et vita es, et dicis, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19); item: Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, 0874A illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Dicebant ergo gloriantes: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27).

3. Sic itaque et dilecta tua, relictis omnibus propter te, concupiscit semper ire post te, semper tuis inhaerere vestigiis, ac sequi te quocunque ieris: sciens quoniam viae tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae; et quia qui sequitur te, non ambulat in tenebris. Precatur autem se trahi, quoniam justitia tua sicut montes Dei, nec sufficit ad illam suis viribus. Precatur se trahi, ut assolet; quia nemo venit ad te, nisi Pater tuus traxerit eum (Joan. VI, 44). Porro quos Pater trahit, trahis et tu. Opera quippe quae Pater facit, haec et Filius similiter facit. Sed familiarius a Filio postulat trahi, tanquam a 0874B sponso proprio, quem Pater misit obviam ei ducem ac praeceptorem, qui sibi praeiret in via morum, et praepararet iter virtutum, et erudiret eam sicut semetipsum, et viam prudentiae doceret, et traderet ei legem vitae et disciplinae; et sic merito ipse concupisceret decorem ejus.

4. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Propterea opus habeo trahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui; nec valemus a facie frigoris hujus currere modo, sicut heri et nudiustertius. Curremus autem postea, cum reddideris laetitiam salutaris tui, cum redierit melior temperies gratiae, cum Sol justitiae iterum incaluerit, et pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad horam cernitur, atque ad lenem flatum aurae blandioris 0874C solito coeperint unguenta liquescere, et aromata fluere, et dare odorem suum. Tunc curremus, in odore illo curremus. Spirantibus, inquam, unguentis curremus, quoniam abscedet torpor qui nunc est, et revertetur devotio, et jam non erit opus nobis ut trahamur, quippe odore excitatis, ut sponte curramus. Nunc vero interim trahe me post te. Videsne illum qui in spiritu ambulat, nequaquam permanere in uno statu, nec eadem semper facilitate proficere, et quod non sit in homine via ejus; sed quemadmodum ei spiritus moderator, prout vult, dispensat, nunc segnius, nunc alacrius quae retro sunt oblivisci, et ad anteriora sese extendere? Puto quod, hoc ipsum si attenditis, vestra vobis experientia intus respondet quod ego foris loquor.

0874D 5. Ergo cum te torpore, acedia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere aut desistere a studio spirituali; sed juvantis require manum, trahi te obsecrans sponsae exemplo, donec denuo suscitante gratia factus promptior alacriorque, curras, et dicas: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). Sic autem, quandiu adest gratia, delectare in ea, ut non te existimes donum Dei jure haereditario possidere, ita videlicet securus de eo, quasi nunquam perdere possis: ne subito, cum forte retraxerit manum, et subtraxerit donum, tu animo concidas, et tristior 0875A 1332 quam oportet fias. Denique ne dixeris in abundantia tua, Non movebor in aeternum; ne etiam illud quod sequitur, dicere cum gemitu quidem cogaris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Curabis potius, si sapis, pro consilio Sapientis, in die malorum non immemor esse bonorum, atque in die bonorum non immemor esse malorum (Eccli. XI, 27).

6. Ergo in die virtutis tuae noli esse securus, sed clama ad Deum cum Propheta, et dic: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX, 9). Porro in tempore tentationis consolare, et dic cum sponsa: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Sic te non deseret spes in tempore malo, nec in bono providentia deerit, erisque inter adversa 0875B et prospera mutabilium temporum tenens quamdam aeternitatis imaginem, utique hanc inviolabilem et inconcussam constantis animi aequalitatem, benedicens Dominum in omni tempore, proindeque vindicans tibi etiam in hujus nutabundi saeculi dubiis eventibus, certisque defectibus, perennis quodammodo incommutabilitatis statum, dum te coeperis renovare et reformare in insigne illud antiquum similitudinis aeterni Dei, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio(Jac. I, 17). Quippe sicut ipse est, ita et tu eris in hoc mundo, nec in adversis timidus, nec in prosperis dissolutus. In hoc, inquam, nobilis creatura facta ad imaginem et similitudinem ejus qui se fecit, antiqui honoris dignitatem receptare, jam jamque et recuperare se 0875C indicat, cum sibi indignum ducit huic labenti saeculo conformari, reformari magis satagens, juxta Pauli doctrinam, in novitate sui sensus (Rom. XII, 2), in eam similitudinem in qua se conditam novit; ac per hoc etiam cogens, ut dignum est, saeculum istud, quod propter se factum fuit, versa vice mirum in modum conformari sibi, dum omnia ei cooperari in bonum incipiunt, tanquam in propria et naturali forma, abjecta degeneri specie recognoscentia Dominum suum, cui ad serviendum creata fuere.

7. Unde arbitror illum sermonem, quem dixit de se Unigenitus, videlicet si exaltaretur a terra, omnia traheret ad se ipsum; cunctis quoque ejus fratribus 0875D posse esse communem, his utique quos Pater praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et ego igitur si exaltatus fuero a terra, audacter dico, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Nec enim temerarie usurpo mihi, fratres mei, vocem, cujus me induo similitudinem. Quod si ita est, non putent divites hujus saeculi, fratres Christi sola possidere coelestia, quia audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Non eos, inquam, aestiment sola coelestia possidere, qui ea sola audiunt in promissione. Possident et terrena, et quidem tanquam nihil habentes, sed omnia possidentes: non mendicantes, ut miseri, sed ut domini possidentes, eo pro certo magis domini, 0876A quo minus cupidi. Denique fideli homini totus mundus divitiarum est. Totus plane: quia tam adversa, quam prospera ipsius, aeque omnia serviunt ei, et cooperantur in bonum.

8. Ergo avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat. Quaere a quovis corum qui insatiabili corde lucris temporalibus inhiant, quidnam de his sentiat, qui sua vendentes et dantes pauperibus, regna coelorum pro terrena mercantur substantia, sapienter agant necne? Procul dubio respondebit: Sapienter. Quaere item cur quod approbat, ipse non facit? Non possum, inquiet. Quare? Profecto quia domina avaritia non permittit; quia liber non est; quia non sunt sua quae possidere 0876B videtur; sed nec ipse sui juris. Si vere tua sunt, expende ad lucra, et pro terrenis coelestia commutato. Si non vales, fatere te pecuniae tuae non dominum esse, sed servum; custodem, non possessorem. Denique et conformaris crumenae tuae, tanquam servus dominae suae, dum, quomodo 1333 ille illi necessario et congaudet gaudenti, et dolenti condolet, tu quoque cum crescente tuo marsupio crescis pariter animo, et cum decrescente decrescis. Nam et contraheris tristitia, cum illud exinanitur; et laetitia solveris, aut certe inflaris superbia, cum impletur. Hoc ille. Nos vero sponsae curemus aemulari libertatem atque constantiam, quae sicut bene instructa in omnibus, et erudita corde in sapientia, scit et abundare, scit et penuriam pati. Cum se rogat trahi, ostendit 0876C quid desit sibi, non pecuniae, sed virtutis. Rursum cum se nihilominus de spe rediturae gratiae consolatur; etsi deficere, non tamen diffidere se probat.

9. Dicit ergo: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Et quid mirum si indiget trahi, quae post gigantem currit, quae comprehendere nititur eum qui salit in montibus, transilit colles? Velociter, ait, currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Non valet ex aequo currere, non potest pari cum illo celeritate contendere, qui exsultat ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); non potest suis viribus et propterea rogat se trahi. Fessa sum, inquit, deficio, noli me deserere, sed trahe me post te, ne incipiam vagari post amatores alios, ne curram quasi in incertum. Trahe me post te; quia satius mihi est 0876D ut me trahas, ut scilicet vim qualemcunque mihi, aut terrendo minis, aut exercendo flagellis inferas, quam parcens in meo me torpore male securam derelinquas. Trahe quodam modo invitam, ut facias voluntariam; trahe torpentem, ut reddas currentem. Erit quando non indigebo tractore, quoniam voluntarie et cum omni alacritate curremus. Non curram ego sola, etsi solam me trahi petierim: current et adolescentulae mecum. Curremus pariter, curremus simul; ego odore unguentorum tuorum, illae meo excitatae exemplo atque hortatu: ac per hoc omnes in odore unguentorum tuorum curremus. Habet sponsa imitatores sui. sicut et ipsa est Christi, Et ideo non ait singulariter, Curram; sed curremus.

0877A 10. Sed oritur quaestio, cur similiter, cum se petiit trahi, etiam adolescentulas non adjunxit, ut non, Trahe me; sed: Trahe nos diceret. Quid enim? fortene sponsa indiget trahi, et adolescentulae non indigent? O pulchra, o felix, o beata! edissere nobis hujus distinctionis rationem. Trahe me, ais. Quare, me; et non, Nos? An hoc bonum invides nobis? Absit! Neque enim protinus dixisses adolescentulas tecum esse cursuras, si sola post sponsum ire voluisses. Cur ergo pluraliter mox subjunctuza curremus, trahi te singulariter postulasti? Charitas, inquit, ita postulabat. Disce per hoc verbum a me in spirituali exercitio duplex auxilium desuper sperare: correptionem, et consolationem. Altera foris exercet, altera visitat intus. Illa reprimit 0877B insolentiam, ista in fiduciam erigit; illa operatur humilitatem, ista pusillanimitatem consolatur; illa cautos, ista devotos facit. Timorem Domini docet illa; ista ipsum timorem infuso temperat gaudio salutari, sicut scriptum est: Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11); item: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).

11. Trahimur, cum tentationibus et tribulationibus exercemur; currimus, cum, internis consolationibus et inspirationibus visitati, tanquam in suaveolentibus unguentis respiramus. Ergo quod austerum et durum videtur, retineo mihi, tanquam forti, tanquam sanae, tanquam perfectae, et dico singulariter, Trahe me. Quod suave et dulce, tibi tanquam infirmo 0877C communico, et dico, Curremus. Novi ego adolescentulas delicatas et teneras esse, et minus idoneas sufferre tentationes: et propterea mecum volo ut currant, sed non ut mecum trahantur; volo habere socias consolationis, non autem et laboris. Quare? Quoniam infirmae sunt, et vereor ne deficiant, ne succumbant. Me, inquit, o sponse, corripe, me exerce, me tenta, me trahe post te; quoniam ego in flagella parata sum, et potens ad sustinendum. Caeterum simul curremus: sola trahar, sed simul curremus. 1334 Curremus, curremus, sed in odore unguentorum tuorum non nostrorum fiducia meritorum: nec in magnitudine virium nostrarum currere nos confidimus, sed in multitudine miserationum tuarum. Nam et 0877D si quando cucurrimus ac voluntariae fuimus, non fuit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Revertatur miseratio, et curremus. Tu quidem in virtute tua, tanquam gigas et potens, curris: nos, nisi unguenta tua spiraverint, non curremus. Tu, quem Pater unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8), curris in ipsa unctione; nos in illius odore curremus: tu in plenitudine, nos in odore. Tempus esset ut persolverem quod de unguentis sponsi longe supra promisisse me memini, si non hujus sermonis longitudo vetaret. Differo ergo: nam et materiae dignitas arctari molesta brevitate non patitur. Rogate Dominum unctionis, ut voluntaria oris mei beneplacita facere dignetur ad insinuandam vestris desideriis memoriam abundantiae suavitatis suae, 0878A quae est in sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro. Amen.




Bernardi in Cantica C. 20