Bernardi in Cantica C. 44

SERMO XLIV. De correptione pro ingenio peccantium moderanda ut nempe humiles et morigeri leniter, duri et obstinati austere corrigantur.

44
1420

1. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13). Si dilectus in myrrha, multo magis in botri suavitate. Ergo Dominus meus Jesus 0996A myrrha mihi in morte, botrus in resurrectione, se ipsum mihi saluberrimum temperavit in potum, in lacrymis in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), ut peccatis mortui justitiae vivamus (I Petr. II, 24). Itaque tu, si peccata luxisti, bibisti amaritudinem; si autem jam respirasti in spem vitae vita sanctiori, mutata est tibi myrrhae amaritudo in vinum, quod laetificat cor hominis. Et fortassis hoc illud significaverit, quod Salvatori oblatum est in cruce [alias additur vinum] myrrhatum, et ideo noluit bibere, quoniam istud sitiebat. Tu ergo post myrrhae, ut dixi, amaritudines, vinum jucunditatis experiens, haud temere et ipse dicere poteris: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis 0996B Engaddi. Engaddi duplicem habet interpretationem, et uni ambae intellectui serviunt. Dicitur namque fons haedi, et baptisma gentium; lacrymasque peccantium aperte designat. Dicitur et oculus tentationis, qui et lacrymas aeque fundat; et tentationes, quae minime unquam desunt vitae hominis super terram, prospiciat. Sed et populus gentium, qui ambulabat in tenebris, nunquam per se laqueos tentationum agnoscere, ac per hoc nec evadere potuit, donec per gratiam illius qui illuminat caecos, recepit oculos fidei, donec venit ad Ecclesiam, quae habet oculum tentationis; donec se tradidit viris spiritualibus instruendum, qui illuminati spiritu sapientiae, suo et experimento docti, possunt veraciter dicere quia non ignoramus astutias diaboli, et cogitationes ejus 0996C (II Cor. II, 11).

2. Ferunt in Engaddi arbusculas balsami crescere, quae in modum vinearum ab indigenis excoluntur: et inde forsitan vineas appellavit. Alioquin quid faceret botrus Cypri in vineis Engaddi? quis unquam botros de vineis in vineas transportavit? solet siquidem vinum, ubi deest, aliunde evehi, non ubi adest. Ergo vineas Engaddi dicit plebes Ecclesiae, quae habet balsami liquorem, spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande fovet, et dolores poenitentium consolatur. Sed et si quis frater in aliquo delicto praeoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum jam accepit, curabit hujusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans se ipsum, ne et ipse 0996D tentetur (Galat. VI, 1). In hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali ungere consuevit.

3. Quia vero vulnera illius qui incidit in latrones, et jumento corporis pii Samaritani, Ecclesiae est deportatus in stabulum, non in solo oleo, sed in vino simul et oleo sanitatem recipiunt (Luc. X, 30-34): necessarium habet spiritualis medicus etiam vinum fervidi zeli cum oleo mansuetudinis, cui sane convenit non modo consolari pusillanimes, sed et corripere inquietos. Si enim viderit illum qui vulneratus est, id est qui peccavit, blandis ac lenibus hortamentis, quae in eum praerogata sunt, minime emendatum, magis autem forte etiam abutentem sua 0997A mansuetudine, et patientia negligentiorem fieri, et in peccato suo etiam securius obdormire: frustrato tam suavium oleo monitorum, oportebit sane mordacioribus uti medicamentis, et vinum compunctionis infundere; duris videlicet cum eo increpationibus atque invectionibus agere, et, si causa requirit, et duritia tanta est, etiam censurae ecclesiasticae baculo percellere contemptorem. Sed unde illi hoc vinum? Nec enim in vineis Engaddi vinum invenitur, sed oleum. Quaerat ergo in Cypro: nam illa insula ferax est vini, et vini optimi; tollensque 1421 inde sibi ingentem botrum, quem olim exploratores de Israel in vecte ferebant (Num. XIII, 24), chorum propheticum praecedentem, et subsequentem apostolicum, medium autem Jesum pulchro schemate figurantes: 0997B hunc ergo botrum accipiens sibi dicat: Botrus Cypri dilectus meus mihi.

4. Vidimus botrum; videamus qualiter zeli vinum exprimatur ex eo. Etenim si peccanti homini homo peccator minime indignatur, sed magis quasi quemdam ei suavissimi balsami rorem sudans pium exhibet compassionis affectum; hoc scimus unde venit, et jam audistis, sed non advertistis forsitan. Dictum namque est, quod ex consideratione sui ipsius cuique veniat mansuetum esse ad omnes, dum homo consilio sapientissimi Pauli, ut pie condescendere sciat praeoccupatis in peccato, considerat se ipsum, ne et ipse tentetur? (Galat. VI, 1). An non hinc denique amor proximi radicem trahit, de quo in lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum? 0997C (Luc. X, 27.) Ex intimis sane humanis affectibus primordia ducit sui ortus fraterna dilectio, et de insita homini ad se ipsum naturali quadam dulcedine, tanquam de humore terreno, sumit procul dubio vegetationem et vim, per quam, spirante quidem gratia desuper, fructus parturit pietatis: ut quod sibi anima naturaliter appetit, naturae consorti, id est alteri homini, jure quodam humanitatis, ubi poterit et oportuerit, non existimet denegandum, sed sponte ac libens impertiat. Inest ergo naturae, si peccato non obsolescat, istiusmodi gratae et egregiae quasi suavitatis liquor, ut molliorem magis ad compatiendum peccantibus, quam ad indignandum asperiorem sese sentiat et exhibeat.

0997D 5. Verum quia, juxta Sapientis sententiam, muscae moriturae exterminant hoc suavitatis unguentum (Eccle. X, 1), et minime habet in se natura unde id reparet sibi semel amissum, sentit se dolenda mutatione corruere in illud, quod vercaiter ait Scriptura: Proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia (Gen. VIII, 21). Non bona adolescentia, in qua filius junior portionem sibi paternae substantiae postulat sequestrari, et bonum incipit velle dividere, quod in commune dulcius possidetur; et habere solus, quod participatione non minuitur, partitione amittitur. Denique: Omnia, inquit, bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus (Luc. XV, 11, 13). Quaenam hae meretrices? Vide ne ipsae sint quae exterminant suavitatis unguentum, carnales videlicet 0998A concupiscentiae, de quibus saluberrime Scriptura te admonens: Post concupiscentias, inquit, tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Et merito morituras describit Sapiens; quoniam et mundus transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). His ergo, dum satisfacere singulariter volumus, boni nos socialis atque communis singulari suavitate privamus. Hae prorsus muscae sordidae et pungentes, quae in nobis decorem naturae foedant, mentem curis et sollicitudinibus lacerant, socialis gratiae suavitatem exterminant. Hinc homo junior filius appellatur, quod natura, quodam insensatae lubrico adolescentiae depravata, omnem virilis maturitatis ac sapientiae succum amiserit; et, versus in asperum, arente animo praeter se universos despiciat, factus sine affectione.

0998B 6. Igitur ab ineunte adolescentia ista pessima atque miserrima proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum, et natura ad indignandum quam ad compatiendum paratior. Inde homo tanquam omnino exutus hominem, in quo vult sibi, cum opus habet, ab hominibus subveniri, non vult ipse hominibus opus habentibus subvenire. Magis autem judicat, spernit, irridet homo homines, delinquentes peccator, non considerans se ipsum, ne et ipse tentetur. A quo malo minime per se, ut dixi, natura resurget, neque recuperabit oleum ingenitae mansuetudinis, quod semel est exterminatum in ea. Verumtamen quod non potest natura, potest gratia. Quem ergo hominum unctio spiritus miserata, perfundere denuo sua benignitate dignabitur, is continuo revertetur in 0998C hominem, insuper et aliquid melius a gratia quam a natura 1422recipiet. In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi.

7. Nec enim dubium ex fonte haedi profluere charismata meliora, cujus utique unctio haedos verti in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius quidem ante perfusos unctione misericordiae, ut, ubi abundaverunt delicta, superabundet et gratia (Rom. V, 20). An non vere videtur tibi redisse quodammodo is homo in hominem, qui animae saecularis feritate deposita, et recuperata, etiam cum fenore gratiae, humanae unctione mansuetudinis, quam in ipso muscae carnalium cupiditatum 0998D penitus exterminarant; de suo quem gestat homine, imo qui ipse est, et materiam sumit, et formant miserendi hominibus aliis, ita ut tanquam feralem quemdam rictum exhorreat [alias, ritum exhorreat], non solum cuiquam facere hominum quod pati ipse nolit, sed etiam non facere omnia omnibus quaecunque sibi fieri velit?

8. En unde oleum. Vinum unde? Profecto ex botro Cypri. Etenim, si amas Dominum Jesum toto corde, tota anima, tota virtute tua; nunquid si videris ejus injurias, contemptumque, ferre ullatenus aequo animo poteris? Minime: sed mox arreptus spiritu judicii et spiritu ardoris, et tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65), repletus zelo Phinees, dices cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia 0999A obliti sunt verba tua inimici mei (Psal. CXVIII, 139); et cum Domino: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17). Vinum est ergo fervidissimus zelus iste, expressum de botro Cypri, et calix inebrians Christi amor. Denique Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), et propheta ignem dicebat de excelso missum in ossibus suis (Thren. I, 13), eo quod divino amore flagraret. Hebens itaque ex fraterno oleum mansuetudinis, et ex divino amore vinum aemulationis, securus accede ad sananda vulnera illius qui incidit in latrones, piissimi Samaritani optimus imitator. Secure quoque dicito et tu cum sponsa, Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi: hoc est, Zelus justitiae, amor dilecti mei mihi in affectibus pietatis. Et de hoc satis. Nam 0999B et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et saepe facit; ita ut plerumque cogar imperfectas, ut ipsi scitis, relinquere disputationes, residuaque capitulorum in diem alterum reservare. Sed quid? Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXIII, 18), sciens me adhuc recipere longe imparia meritis. Vapulem sane, vapulem ut male operans, si forte verbera in merita reputentur: fortassis miserebitur flagellato, qui bonum in me non invenit quod remuneret, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLV. De duplici pulchritudine animae; et qualiter anima loquitur ad Dei-Verbum, et Verbum ad animam: et quae sint eorum linguae.

45

0999C 1. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum (Cantic. I, 14). Pulchre, optime, ex amore, sponsae praesumptio; ex amore, indignatio sponsi. Hoc rei exitus probat. Etenim praesumptionem correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest dilectus, amovetur magister, rex disparet, dignitas exuitur, reverentia ponitur. Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad amicum Moyses loquebatur (Exod. XXXIII, 11), et Dominus respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos, familiaris admodum celebratur confabulatio. Nec mirum. Ex uno amoris fonte utrique influit diligere invicem, confoveri pariter. Ergo dulciora melle volant hinc inde verba, mutui 0999D in se totius suavitatis feruntur aspectus, sancti indices amoris. Denique is iilam amicam nuncupat, pulchram pronuntiat, pulchram iterat, eadem ab illa vicissim recipiens. Nec otiosa iteratio, quae amoris confirmatio est, et fortassis aliquid innuit requirendum.

1423 2. Quaeramus geminam animae pulchritudinem: hoc enim mihi videtur innuere. Decor animae humilitas est. Non a me ipso hoc dico, cum propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9); humili herba et pectoris purgativa humilitatem significans. Hac se post gravem lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiae recuperare candorem. Verum in eo qui 1000A graviter peccavit, etsi amanda, non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et nihilominus humilitatem jungit, nonne is tibi videtur geminum animae possidere decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit: et ideo concupivit Rex decorem ejus, quia humilitatem innocentiae sociavit; denique: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Ergo beati qui custodiunt vestimenta sua munda, videlicet simplicitatis et innocentiae, si tamen et decorem induere humilitatis adjiciant. Profecto audiet quae hujusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Utinam vel semel dicas animae meae, Domine Jesu: Ecce tu pulchra es. Utinam mihi humilitatem custodias! nam primam vestem ego male servavi. 1000B Servus tuus sum ego. Nec enim audeo profiteri amicum, qui testimonium decoris mei cum repetitione non audio. Sufficit mihi si semel audiam. Sed quid, si et hoc in quaestione sit? Scio quid faciam: venerabor amicam servus, cumulatum in ea decorem deformis homunculus admirabor; gaudebo ad vocem sponsi, tantam nihilominus pulchritudinem admirantis. Quis scit, si saltem ex hoc inventurus sim gratiam in oculis amicae, ut gratia ipsius et ipse inveniar inter amicos? Denique amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. En vox ejus in auribus dilectae: audiamus et gaudeamus. Adsunt sibi, loquuntur pariter; stemus simul: nulla nos huic subducat colloquio saeculi cura, nulla illecebra corporis.

1000C 3. Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Ecce admirationis vox est, reliquum laudis. Merito admiranda, cui sanctitas amissa humilitatem non attulit, sed servata admisit. Merito pulchra reperitur, cui neutra defuit pulchritudo. Rara avis in terris, aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi: et ideo beata quae utramque retinuit. Denique probatum est: nihil sibi conscia est, et correptionem non abnuit. Nos et cum magna delinquimus, vix ferimus reprehendi; haec autem aequo animo audit contra se amaritudines nihil peccans. Nam, si desiderat videre claritatem sponsi, quid mali est? magis et laudis est. Et tamen increpata poenitentiam agit, et dicit: Fasciculus 1000D myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commo rabitur (Cantic. I, 12): hoc est: Sufficit mihi, nolo jam scire nisi Jesum, et hunc crucifixum. Magna humilitas! Actu innocens suscipit poenitentis affectum; et quae non habet unde poeniteat, habet tamen ut poeniteat. Cur ergo, inquis, increpata est, si nihil mali fecit? Sed enim audi nunc dispensationem et prudentiam sponsi. Sicut Abrahae olim obedientia sane tentata est, ita et nunc humilitas sponsae. Et quomodo ille impleta obedientia tunc audivit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12): sic et huic modo quasi sub aliis verbis dicitur: Nunc cognovi quod humilis sis; hoc enim est quod ait: Ecce tu pulchra es. Et ideo praeconium iterat, ut gloriae sanctitatis additum signet humilitatis decorem. 1001A Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Nunc cognovi quod pulchra sis, non solum ex meo amore, sed etiam ex tua humilitate. Non dico nunc pulchram inter mulieres, nec pulchram in genis, nec in collo, sicut ante dicebam: sed pulchram simpliciter fateor, non utique pulchram ex comparatione, non cum distinctione, non ex parte.

4. Et addit: Oculi tui columbarum. Aperte adhuc commendatur humilitas. Ad hoc siquidem respicit, quod illa reprehensa de alta inquisitione sua, continuo non cunctata est ad simpliciora descendere, ita ut diceret:Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Multum profecto distat inter vultum gloriae, et fasciculum 1424 myrrhae: et ideo magnum humilitatis insigne, inde huc acquiescere revocari. 1001B Ergo oculi tui columbarum. Jam, inquit, non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimae volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petrae, meis vulneribus immorans, et libenter ea quae sunt de me duntaxat incarnato et passo, oculo intuens columbino.

5. Aut certe quia in specie avis hujus Spiritus sanctus apparuit (Matth. III, 16), spiritualis magis quam simplex in ea intuitus columbae nomine commendatur. Et si hoc placeat, oportet referas capitulum praesens ad id quod paulo ante sodales muraenulas ei facere aureas promiserunt (Cantic. I, 10), non intendentes, ut tunc docui, ornare aures corporis, sed informare auditum cordis (supra, serm. 41, n. 1001C 2-4). Potuit itaque fieri, ut fide, quae est ex auditu, corde amplius mundato, ad videndum quod ante non poterat, instructior redderetur. Et quoniam de acceptis muraenulis in visu acutiori ad intelligentiam spiritualem visa est profecisse; placuit sponso, cui semper, quod in se est, placet magis videri in spiritu; et annumerans id quoque ejus laudibus, ait: Oculi tui columbarum. Jam me, inquit, intuere in spiritu, quia spiritus ante faciem tuam Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et habes unde id possis, quia oculi tui columbarum. Ante non habebas, et ideo reprimenda fuisti: sed nunc copiam habeto vivendi, quia oculi tui columbarum, id est spirituales. Non sane copiam quam petebas: nec enim vel modo 1001D adhuc ad illam potes, sed quae tamen interim sufficere possit. Sane ducenda es de claritate in claritatem: et propterea vide, ut potes, modo; et cum plus poteris, plus videbis.

6. Non puto, fratres, non puto mediocrem hanc, neque communem esse omnibus visionem, etsi sit inferior illa, qua videndus est in futuro. Denique ex his quae sequuntur advertite. Sequitur enim: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, ecce tu pulcher. Vides quam in excelso stat, et in sublime mentis verticem extulit, quae universitatis Dominum quadam sibi proprietate vindicet in dilectum. Attende enim quomodo non simpliciter, Dilecte; sed,dilecte mi, inquit, ut proprium designaret. Magna visio prorsus, de qua ista in id fiduciae et auctoritatis excrevit, ut omnium 1002A Dominum, dominum nesciat, sed dilectum. Existimo enim nequaquam hac vice ejus sensibus importatas imagines carnis, aut crucis, aut alias quascunque corporearum similitudines infirmitatum. In his namque, juxta prophetam, non erat ei species neque decor (Isai. LIII, 2). Haec autem eum intuita, nunc pulchrum decorumque pronuntiat, in visione meliori illum sibi apparuisse significans. Ore enim ad os, sicut quondam cum sancto Moyse (Exod. XXXIII, 11), loquitur cum sponsa; et palam, non per aenigmata et figuras, Deum videt. Talem denique ore pronuntiat, qualem et mente conspicatur, visione plane sublimi et suavi. Regem in decore suo viderunt oculi ejus, non tamen ut regem, sed ut dilectum. Viderit sane eum quis super solium excelsum 1002B et elevatum; et alius quoque facie ad faciem sibi apparuisse testatus sit: mihi tamen videtur eminentia in hac parte esse apud sponsam, quod ibi visus legitur Dominus, hic dilectus. Sic enim habes: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum (Isai. VI, 1); et item: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Sed si ego Dominus, inquit, ubi est timor meus? (Malach. I, 6.)Quod si illis facta est revelatio cum timore; quia ubi Dominus, ibi timor: ego profecto, si optio daretur, tanto libentius, tantoque charius sponsae amplecterer visionem, quanto in meliori affectione, quae est amor, factam adverto. Nam timor poenam habet, perfecta autem charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Multum sane 1002C interest apparere terribilem in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 15), et apparere speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 5). Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Verba ista plane amorem resonant, non timorem.

7. Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam referuntur, et rursum animae ad 1425 Verbum, ut illa audierit vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem praeconium suo mox reddiderit laudatori? Quomodo possunt haec fieri? Nam verbo loquimur, non verbum loquitur. Itemque anima non habet unde loquatur, nisi os corporis sibi verba formaverit 1002D ad loquendum. Bene quaeris: sed attende spiritum loqui, et spiritualiter oportere intelligi quae dicuntur. Quoties proinde audis vel legis, Verbum atque animam pariter colloqui, et se invicem intueri; noli tibi imaginari quasi corporeas intercurrere voces, sicut nec corporeas colloquentium apparere imagines. Audi potius quid tibi sit in hujusmodi cogitandum. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, et habent linguas suas, quibus se alterutrum alloquantur, praesentesque indicent. Et Verbi quidem lingua favor dignationis ejus: animae vero, devotionis fervor. Elinguis est anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi ullatenus sermocinatio esse cum Verbo. Ergo hujuscemodi linguam suam cum Verbum movet, volens ad animam loqui, non 1003A potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et rursum cum suam anima [alias male animam] movet, Verbum latere multo minus poterit; non solum quia ubique est praesens, sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum movetur.

8. Verbo igitur dicere animae, pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde et amet, et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et mirari dignationem, et stupere ad gratiam. Siquidem pulchritudo illius dilectio ejus; et ideo 1003B major, quia praeveniens. Medullis proinde cordis et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio Verbi infusio doni, responsio animae cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod se sentit in diligendo victam: et ideo plus miratur, quod praeventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans.

9. Aut certe in utraque Christi substantia dignum expressit omni admiratione decorem, in altera naturae, in altera gratiae. Quam pulcher es angelis tuis, Domine Jesu, in forma Dei, in die aeternitatis tuae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, 1003C splendor et figura substantiae Patris, et quidem perpetuus minimeque fucatus candor vitae aeternae! Quam mihi decorus es! Domine mi, in ipsa tui hujus positione decoris! Etenim ubi te exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti; ibi pietas magis emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara mihi oriris Stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), quam lucidus Flos de radice Jesse egrederis (Isai. XI, 1), quam jucundum lumen in tenebris visitasti me, Oriens ex alto! (Luc. I, 78.) Quam spectabilis et stupendus etiam Virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae fluentis, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum! Quam denique rutilans post occasum, 1003D Sol justitiae, de corde terrae resurgis! quam formosus in stola tua demum (Isai. LXIII, 1), Rex gloriae, in alta coelorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10).

10. Haec ergo similiaque puta in dilecto intuentem sponsam advertisse, cum diceret: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Neque haec sola, sed insuper aliquid procul dubio de naturae decore superioris, quod nostrum omnino praetervolat intuitum, et effugit experimentum. Ergo iteratio utriusque decorem substantiae designavit. Audi deinde quomodo tripudiat ad aspectum affatumque dilecti, et coram ipso nuptiali carmine quae amoris sunt gratulabunda 1004A decantat. Sequitur enim: Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Sed servemus recentiori 1426 principio sponsae cantilenam, ut et nos de quiete facti alacriores, liberius exsultemus et laetemur in ea ad laudem et gloriam sponsi ipsius Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLVI. De statu et compositione totius Ecclesiae. Item, quomodo per activam vitam, quae sub obedientia agitur, perveniatur ad contemplativam.

46

1. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina (Cantic. I, 15, 16). Epithalamium canit, cubile et thalamos 1004B pulchro sermone describens. Sponsum invitat ad requiem. Hoc enim melius, quiescere et cum Christo esse. Necessarium autem exire ad lucra propter salvandos. Verum nunc opportunitate, ut putat, inventa, ornatum nuntiat thalamum, lectulumque velut digito monstrans, dilectum, ut dixi, invitat ad requiem, et cum euntibus in Emmaus cordis ardorem non sustinens, ad mentis pertrahit hospitium, secum pernoctare compellit (Luc. XXIV, 29, 32), et cum Petro loquitur: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4).

2. Jam quid spiritualiter ista contineant, requiramus. Et in Ecclesia quidem lectum in quo quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis vivitur saeculi, et sollicitudinibus 1004C vitae. Atque is lectus floridus demonstratur, cum exemplis et institutis patrum, tanquam quibusdam bene olentibus respersa floribus, fratrum conversatio et vita refulget. Porro domos populares conventus intellige Christianorum: quos hi qui in sublimitate positi sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes, justis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate viventes, tanquam parietes inclinati et maceriae depulsae dissideant a semetipsis, et sic omnis structura aedificii corruens dissipetur. Laquearia vero quae a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare. Quomodo namque stabunt ordines 1004D clericorum, et administrationes eorum, si non principum, tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et protegantur potentia?

3. Quod autem tigna cedrina, et cypressina laquearia describuntur, natura absque dubio habet in his speciebus lignorum, quod congruat praefatis ordinibus. Et cedrus quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altaeque proceritatis lignum, satis indicat quales oporteat assumi viros in vices tignorum. Ergo validos et constantes necesse est esse eos, qui super alios ordinantur, necnon et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui etiam bonum fidei suae et conversationis ubique odorem spargentes, dicere 1005A cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15) . Cypressus item, boni aeque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptae vitae et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim:Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum (Psal. XCII, 5). Ubi sane et sanctimoniae decus, et indeficientis gratiae expressa perseverantia est. Oportet ergo virum, qui ad ornamentum et decorem assumitur domus, bonis ornatum moribus esse; et quamvis semper ipse sit intus, bonum tamen testimonium habere et ab his qui foris sunt. Sunt et alia in natura lignorum horum competentia his, quae spiritualiter disseruntur: 1005B sed brevitatis causa praetereo.

4. Notandum vero pulchre omnem Ecclesiae statum brevi uno versiculo comprehensum; auctoritatem scilicet praelatorum, cleri decus, populi disciplinam, monachorum quietem. In horum prorsus, cum recte sunt omnia, sancta mater Ecclesia consideratione laetatur, et tunc ea quoque offert intuenda dilecto, cum ad ejus, tanquam omnium auctoris, refert omnia 1427 bonitatem, nihil sibi ex omnibus tribuens. Nam quod ait, nosteret nostrarum, non usurpationis est signum, sed dilectionis: quod nimiae videlicet fiducia charitatis, nihil ejus, quem valde diligit, a se aestimet alienum. Nec enim se sponsi contubernio, aut quietis ejus putat arcendam consortio, quae semper non quae sua, sed quae illius 1005C sunt, quaerere consuevit: et haec causa, cur sibi et sponso simul, sive lectulum, sive domos ausa sit pronuntiare communes. Dixit enim: Lectulus noster; et,tigna domorum nostrarum; et, laquearia nostra: audacter se in possessione associans, cui junctam non dubitat in amore. Non ita illa, quae propriae voluntati nondum abrenuntiavit, sed per se jacet, per se habitat: magis autem non per se, sed cum meretricibus luxuriose vivendo conversatur, concupiscentias loquor carnis, cum quibus dissipat bona sua, et portionem substantiae quam sibi dividi postulavit (Luc. XV, 12, 13).

5. Caeterum tu qui has Spiritus sancti voces audis vel legis, putasne aliqua horum quae dicuntur, valeas applicare tibi, ac de felicitate sponsae, quae 1005D hoc amoris carmine ab ipso Spiritu canitur, aliquid recognoscere in temetipso, ne dicatur et tibi, quia vocem ejus audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat? En forte appetis et ipse contemplationis quietem, et bene facis: tantum ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae legis aspersum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructum sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae fecunditate neglecta, solis cupias Rachelis amplexibus oblectari. Sed et 1006A praeposterus ordo est, ante meritum exigere praemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus: Qui non laborat non manducet (II Thess. III, 10). A mandatis tuis intellexi, inquit (Psal. CXVIII, 104): ut scias, nisi obedientiae mandatorum contemplationis gustum penitus non deberi. Non igitur putes de propriae amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praejudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lecto uno [alias, lectulo uno], illo praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis atque urticis inobedientiae aspersisti. Propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet: nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, ut [alias qui] mori quam 1006B non obedire maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per prophetam: Laboravi, sustinens (Jerem. VI, 11); significans tempus, quo exsul coelo et patria summae quietis, operatus est salutem in medio terrae. Magis autem vereor, ne te quoque involvat formidolosa illa sententia, ita intonans in perfidiam Judaeorum: Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram; item: Calendas vestras et solemnitates vestras odit anima mea, facta sunt mihi molesta (Isai. I, 13, 14). Et lugebit super te propheta, et dicet: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7). Cur enim quod dilectus repudiat, non irrideat inimicus.

6. Miror valde impudentiam aliquorum qui inter 1006C nos sunt, qui, cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et rebellione contempserint, audent nihilominus ad tam foedum conscientiae suae lectulum omni orationum instantia totius puritatis Dominum invitare. At cum extenderitis, ait, manus vestras, avertam oculos meos, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Isai. I, 15). Quid enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc Regem gloriae trahis? Ad pausandum hoc facis, an ad causandum? Centurio vetat illum intrare sub tectum suum propter suam indignitatem, cujus tamen fides in universo redolet Israel (Matth. VIII, 8, 10): et tu ad te compellis intrare, tantorum sordens spurcitia vitiorum? Clamat apostolorum 1006D princeps: Exi a 1428 me, Domine, quia homo peccator sum(Luc. V, 8); et tu dicis: Intra ad me, Domine, quoniam sanctus sum? Omnes, inquit, unanimes in oratione estote, fraternitatem diligite (I Petr. II, 17). Et vas electionis: Levantes puras manus, ait, sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Videsne quomodo concordent sibi, et eodem spiritu de pace et tranquillitate animi, quam habere debet ille qui orat, loquantur princeps apostolorum, et doctor gentium? Perge ergo tu tota die expandere ad Deum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem impugnas, ab unitate te separas.

1007A 7. Et quid me vis facere, inquis? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento irae et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de cordis habitaculo climinare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quoruncumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum; id est, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae; haec cogitare (Philipp. IV, 8), in his exerceri curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster 1007B floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem. Et de lectulo quidem sic.

8. Domum vero Dei spiritualem se ipsum quisque agnoscat, qui tamen jam non in carne ambulet, sed in spiritu: Templum enim Dei, ait, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Curate ergo, fratres, spirituali huic aedificio, quod vos estis, ne forte cum in superiora proficere coeperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et immobilia; timorem videlicet Domini castum, illum, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); patientiam, de qua scriptum est quia patientia 1007C pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19); longanimitatem quoque, quae sub quovis structurae pondere inflexibilis perseverans, in infinita saecula vitae beatae protenditur, Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); magis autem super omnia charitatem, quae nunquam excidit, quia fortis est, inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cantic. VIII, 6). Studete deinde his tignis substernere et alligare ligna alia aeque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint in opus laquearium ad decorem domus; sermonem scilicet sapientiae sive scientiae, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et caetera talia, quae magis noscuntur 1007D sane apta ornatui, quam necessaria fore saluti. De his praeceptum non habeo, consilium autem do: quoniam quidem istiusmodi ligna constat et laboriose quaeri, et difficile inveniri, et periculose elaborari (nam et rara ea, praesertim his temporibus, terra nostra producere reperitur), consulo sane et moneo non multopere ista requiri; magis autem ex lignis aliis laquearia praeparari, quae etsi minus appareant splendida, non minus tamen valida esse probantur, insuper et facilius possidentur et tutius.

9. Utinam et mihi illorum suppetat copia lignorum, quibus hortus Sponsi Ecclesia copiose densatur, pax, bonitas, benignitas, gaudium in Spiritu sancto, misereri in hilaritate, tribuere in simplicitate, 1008A gaudere cum gaudentibus, fiere cum fientibus (Rom. XII, 8, 15). An non tu illam domum (quod ad laquearia spectat) satis abundeque ornatam censeas, quam talibus lignis inspexeris sufficienter compositeque tabulatam? Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV, 8). Semper da mihi ligna haec, quaeso, 1429 quibus tibi semper ornatum exhibeam thalamum conscientiae: conscientiae dico et meae, et alterius. His contentus ero. Erunt et qui meo in hac re consilio acquiescere volent, quia et te puto fore contentum: caetera sanctis apostolis, et viris apostolicis derelinquo. Sed et vos, dilectissimi, tametsi illa ligna non habeatis; nihilominus tamen, si haec habetis, confidite; nihilominus cum omni fiducia accedite ad lapidem summum, angularem, 1008B electum, pretiosum; nihilominus super fundamentum apostolorum et prophetarum et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Jesum Christum (Ephes. II, 19-22, et I Petr. II, 4-9, sponsum Ecclesiae, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 44