Bernardi in Cantica C. 47

SERMO XLVII. De triplici flore, scilicet virginitatis, martyrii et bonae operationis - et de devotione habenda circa divinum officium.

47

1. Ego flos campi, et lilium convallium (Cantic. II, 1). Ad hoc respicere puto quod sponsa de respersis lectulum floribus commendarat. Ne enim sibi flores 1008C adscriberet illos, quibus lectulus decoratus, et venustatus thalamus videbatur, infert sponsus se esse florem campi; nec de thalamo sane prodire flores, sed de campo; et suo munere et sui participatione fieri quod renitet, et quod redolet. Ne quis ergo exprobrare illi posset, et dicere: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? ipse dilectae suae, sicut ambitiosus amator, ita informator benignus, pie illi dignanterque demonstrat, cui nitorem, de quo gloriabatur, ac suaveolentiam lectuli debeat deputare. Ego flos campi, inquit: de me est quod gloriaris. Saluberrime admonemur et ex hoc loco, quia nequaquam gloriari oportet: et si quis gloriatur, in1008D Domino glorietur (II Cor. X, 17). Et secundum litteram istud: nunc jam scrutemur, ipso de quo loquitur, adjuvante, spiritualem qui in ea tegitur intellectum.

2. Et primo adverte nunc mihi trifarium quemdam floris statum; in campo, in horto, in thalamo: ut post hoc etiam illud facilius compertum fiat, cur se potissimum campi florem elegerit appellare. Et in campo quidem atque in horto oritur flos, in thalamo autem minime. Redolet et lucet in eo, non tamen erectus et stans, ut in horto vel campo; sed plane jacens, tanquam qui illatus sit, non innatus. Propterea et necesse est sane reparare frequenter, et semper recentiores apponere flores, quod diu odorem suum minime retineant, nec decorem. Quod 1009A si, ut in alio sermone praefatus sum, lectulus respersus floribus conscientia est bonis referta operibus (Serm. praeced. num.
Nb 7); vides certe, ut similitudo servetur, nequaquam sufficere semel vel secundo operari quod bonum est, nisi incessanter addas nova prioribus, quatenus seminans in benedictionibus, de benedictionibus et metas. Alioquin jacet et marcet flos boni operis atque in brevi omnis ex eo et nitor exterminatur, et vigor, si non aliis atque aliis superjectis pietatis actibus continue reparetur. Hoc in thalamo.

3. In horto autem non ita: sed neque in campo similiter. Ex se enim semel productis floribus assidue subministrant, unde diu in ipsis decus ingenitum perseveret. Differunt tamen et ipsi inter se, 1009B quod hortus quidem ut floreat, hominum manu et arte excolitur: campus vero ex semetipso naturaliter producit flores, et absque omni humanae diligentiae adjutorio. Putasne jam tibi videris advertere quisnam ille sit campus, nec sulcatus vomere, nec defossus sarculo, nec fimo impinguatus, nec manu hominis seminatus; honestatus [alias, venustatus] tamen nihilominus nobili illo flore, super quem constat requievisse Spiritum Domini? Ecce,inquit, odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Necdum speciem suam ille flos agri induerat, et jam dabat 1430 odorem suum, quando eum, ut hoc prae gaudio exclamaret, praesensit spiritu, corpore marcens sanctus et senex Patriarcha, caligans visu, sed odoratu sagax. Non 1009C se proinde debuit florem thalami protestari, qui flos est perpetuo vigens: sed neque item horti, ne humano videretur opere generatus. Pulchre autem et convenientissime, Flos campi sum, ait, qui et absque humana industria prodiit, et semel prodeunti nulla est deinceps dominata corruptio, ut sermo impleatur quem dixit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).

4. Sed, si placet, accipe et aliam hujus rei rationem, ut arbitror, non spernendam. Non enim sine causa sane multiplex spiritus a Sapiente describitur, nisi quod sub uno litterae cortice diversos plerumque sapientiae intellectus tegere consuevit. Itaque juxta praefatam de floris statu partitionem, flos est 1009D virginitas, flos martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo. Et bene in horto virginitas, cui familiaris verecundia est, fugitans publici, latibulis gaudens, patiens disciplinae. Denique in horto flos clauditur, qui in campo exponitur, spargiturque in thalamo. Et habes: Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Quod utique claustrum pudoris signat in virgine, et inviolatae custodiam sanctitatis: si tamen talis fuerit, quae sit sancta corpore et spiritu. Bene item in campo martyrium, dum martyres ludibrio omnium exponantur, spectaculum facti et angelis, et hominibus. Nonne illorum miseranda vox est in psalmo: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt? 1010A (Psal. LXXVIII, 4.) Bene quoque in thalamo actio bona, quae conscientiam et quietam facit, et tutam. Post bonum denique opus securius in contemplatione dormitur, et tanto quis fiducialius sublimia intueri et investigare aggreditur, quanto sibi conscius est minime se propriae amore quietis charitatis operibus defuisse.

5. Et haec omnia secundum aliquid Dominus Jesus. Ipse flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus est, in ligno elevatus est, spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. Ipse item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae, quemadmodum ipse Judaeis protestatus est, 1010B dicens: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo (Joan. X, 32); et item Scriptura de eo: Qui pertransiit, ait, benefaciendo et sanando omnes (Act. X, 38). Si igitur haec tria Dominus, quae fuit causa ut e tribus se campi florem maluerit appellare? Profecto ut eam ad tolerantiam animaret, cui noverat immisere, si quidem vellet pie vivere in Christo, persecutionem pati. Id se ergo libentius profitetur, ad quod potissimum vult habere sequacem; atque hoc est quod alias dixi, quoniam semper et illa appetit quietem, et ille incitat ad laborem, denuntians ei quod per multas tribulationes oportet intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Unde cum nova in terris Ecclesia noviter desponsata sibi redire ad 1010C Patrem disponeret, dicebat ei: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2); item: Si me, ait, persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Potes et tu in Evangelio multa colligere huic denuntiationi malorum perferendorum similia.

6. Ego flos campi et lilium convallium. Illa ergo monstrante lectulum, ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Non putat quidquam persuasibilius fore illi ad ineundum certamen, quam si se ipsum certantis aut exemplum proponat, aut praemium. Ego flos campi. Sane utrumvis in hoc sermone intelligi datur, vel quod sit videlicet pugnantis forma, vel quod gloria triumphantis. Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium 1010D patientis. Utrumque fortiter provocat ac vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae, tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis; sive quia pugnantem te specto, sive 1431 quia te exspecto non solum coronantem, sed et coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis; uterque funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te: libenter te sequor, libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es consequentibus? Ego flos campi. Qui diligit me, veniat in campum, non refugiat mecum et pro me inire certamen, ut possit dicere: Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7).

7. Et quoniam non superbi vel arrogantes, sed 1011A humiles potius, qui de se praesumere nesciunt, martyrio idonei sunt; addit se etiam lilium esse convallium, id est humilium coronam, specialem gloriam futurae exaltationis ipsorum hujus eminentia floris designans. Erit namque cum omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL, 4): et tunc candor ille vitae aeternae, lilium plane, non collium, sed convallium, apparebit. Justus germinabit sicut lilium, inquit (Osee XIV, 6). Quis justus, nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille expavesceret majestatem, Sine, inquit; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15), consummationem profecto justitiae in humilitatis perfectione constituens. Justus ergo humilis, justus convallis est. Et si humiles 1011B inventi fuerimus, germinabimus et nos sicut lilium, et florebimus in aeternum ante Dominum. An non vere vel tunc maxime se lilium convallium comprobabit, cum reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae? (Philipp. III, 21.) Non ait, corpus nostrum, sed, corpus humilitatis nostrae: ut hujus lilii miro et sempiterno candore solos significet humiles illustrandos. Et haec dicta sint pro eo quod sponsus se florem campi, et lilium esse convallium protestatus est.

8. Jam etiam quid de sua consequenter charissima protestetur, bonum esset audire: sed hora non patitur. Ex Regula namque nostra nihil operi Dei praeponere licet (Reg. S. Benedicti, cap. 43). Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in oratorio 1011C quotidie persolvuntur, Pater Benedictus ideo voluit apellari, ut ex hoc clarius aperiret quam nos operi illi vellet esse intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis: non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum est, et sonitu, et affectu voces sancti Spiritus depromentes. Pure vero, ut nil aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis. Nec solas dico vitandas cogitationes vanas et otiosas: vitandae sunt et 1011D illae, illa duntaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate, quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed, ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante, in claustro sedentes, in codicibus legeratis, qualia et nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio Spiritus sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Cujus semper facere voluntatem ad ejus voluntatem ipso inspirante 1012A possimus, gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLVIII. De laude reciproca, quae fit inter sponsum et sponsam, et qualiter per umbram Christi intelligatur corpus et fides ejus.

48

1. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cantic. II, 2). Non bonae filiae quae pungunt. Attende pessimum germen ejus cui maledictum est, terrae nostrae. Cum, inquit, 1432 colueris eam, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Donec ergo in carne est anima, inter spinas profecto versatur; et necesse est ut patiatur inquietudines tentationum tribulationumque aculeos. Quod si lilium est ipsa 1012B juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis, hinc inde aculeos intendentibus. Nec enim vel levissimam spinae sustinet ullatenus punctionem floris teneritudo, sed mox ut modice premitur, perforatur. Sentis quam merito necessarieque hortetur nos propheta servire Domino in timore (Psal. II, 11); et item Apostolus, cum timore nihilominus et tremore nostram ipsorum operari salutem? (Philipp. II, 12.) Tenebant nimirum proprio experimento hujus sententiae veritatem, utpote amici sponsi, qui minime prorsus ambigerent, et ad suas animas pertinere quod dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Denique unus eorum: Conversus sum, ait, in aerumna mea, dum configitur spina 1012C (Psal. XXXI, 4). Bene confixus, qui conversus exinde est. Bene pungeris, si compungeris. Multi cum sentiunt poenam, corrigunt culpam; et talis dicere potest: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Spina culpa est, spina poena est, spina falsus frater, spina vicimus est malus.

2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. O candens lilium! o tener et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum: vide quomodo caute ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt. Versari in his et minime laedi, divinae potentiae est, non virtutis tuae. Sed confidite, inquit, quia ego vici mundum (Joan. VI, 33). Etsi igitur undique tibi 1012D intendi prospicias tribulationum, tanquam tribulorum, aculeos; non turbetur cor tuum neque formidet, sciens quia tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3-5). Considera lilia agri, quomodo inter spinas vigent et nitent. Si fenum quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic custodit (Matth. VI, 28-30), quanto magis amicam et sponsam suam charissimam? Denique custodit Dominus omnes diligentes se (Psal. CXLIV, 20). Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non mediocris titulus profecto virtutis inter pravos 1013A vivere bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem et morum lenitatem: magis autem si his qui oderunt pacem pacificum et amicum ipsis te exhibeas inimicis. Id plane tibi similitudinem datam de lilio jure quodam proprietatis specialiter vindicabit, quod ipsas utique pungentes se spinas candore proprio illustrare et venustare non cessat. An non proinde lilium tibi videtur implere quodam modo Evangelii perfectionem, qua orare jubemur pro calumniantibus et persequentibus nos, benefacere his qui oderunt nos? (Luc. VI, 27, 28.) Ergo et tu fac similiter, et erit anima tua amica Domini, et laudabit te de te, dicens quia sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3. Sequitur: Sicut malus inter ligna silvarum, sic 1013B dilectus meus inter filios. Reddit sponsa praeconii vicem commendanti se sponso, a quo laudari est laudabilem fieri, et quem laudare intelligere et admirari laudabilem. Et sicut ex eminenti flore figurata a sponso laus ejus est, ita e regione et ex excellenti ligno ipsa illius singularem gloriam eminentiamque demonstrat. Movet tamen me de ligno hoc, quod non tantae esse excellentiae videatur, quantae aliqua caeterorum: et ideo minus digne assumi in opus similitudinis, utpote quod non sufficiat laudis vicem implere. Sicut malus inter ligna silvarum, sic delectus meus inter filios. Denique nec sponsa magni aestimasse videtur, quae hoc in lignis silvarum tantum efferre curavit, nimirum sterilibus, nec fructus humano victui aptos ferentibus. Cur 1013C ergo omissis melioribus et nobilioribus lignis, hujus mediocritas arboris adducta in medium est ad formandum sponsi praeconium? Itane ad mensuram 1433 laudem recipere debuit, qui ad mensuram Spiritum non accepit? Hoc nempe data de illa arbore similitudo facit, ut videatur habere superiorem, qui parem non habet. Quid dicemus ad haec? Fateor, parva laus, quoniam parvi laus. Non enim hoc loco praedicatur magnus Dominus et laudabilis nimis (Psal. CXLIV, 3), sed parvus Dominus et amabilis nimis, parvulus utique, qui natus est nobis (Isai. IX, 6).

4. Ergo non majestas attollitur hic, sed commendatur humilitas; digneque ac rationabiliter 1013D quod infirmum et stultum est Dei, hominum fortitudini et sapientiae antefertur. Ipsi sunt namque ligna silvestria et infructuosa, quoniam, secundum Prophetam, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Una inter ligna silvarum Dominus Jesus arbor faciens fructum, secundum hominem sane, etsi praelatus hominibus, sed ab angelis minoratus (Psal. VIII, 6). Miro etenim modo et angelis sese factus caro subjecit, et angelos sibi manens Deus subjecto retinuit. Denique: Videbitis, inquit, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 51): quod in uno eodemque homine Christo Jesu et infirmitatem 1014A foveant, et stupeant majestatem. Quia ergo sponsae id dulcius, quod se imminuit, sapit; libentius attollit gratiam, praefert misericordiam, stupet dignationem. Libuit proinde hominem inter homines admirari, non inter angelos Deum, tanquam malus inter ligna excellit silvarum, et non plane inter hortorum plantaria. Nec putat minui laudes, ubi de consideratione infirmitatis pietatis bonitas exaltatur. Quo enim juxta aliquid a laudibus temperat, eo item juxta aliquid magis laudat, minus prosequens gloriam dignitatis, ut gratia dignationis emineat. Sicut ergo Apostolus quod stultum et infirmum est Dei sapientius fortiusque dicit esse hominibus (I Cor. I, 25), sed non angelis; et sicut Propheta speciosum praedicat forma prae filiis hominum (Psal. 1014B XLIV, 3), et non prae angelis; sic ista certe in eodem spiritu loquens, sub typo fructiferae arboris silvestriumque lignorum hoc loco efferre voluit Hominem Deum super omnem gratiam hominum, non autem super excellentiam angelorum.

5. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Et bene inter filios; quia cum esset unicus Patris sui, multos illi et absque invidia filios acquirere studuit, quos non confunditur vocare fratres, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Jure autem praeponitur universis adoptatis per gratiam is qui per naturam filius est. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Merito sicut malus, qui instar fructiferae arboris et umbram refrigerii habet, et fert fructum optimum. 1014C An non vere fructiferum lignum, cujus flores fructus honoris et honestatis? (Eccli. XXIV, 23.) Denique lignum vitae est apprehendentibus eum (Prov. III, 18). Non comparabuntur huic omnia ligna silvarum, quia, etsi sint arbores pulchrae et magnae, quae opem ferre videantur orando, ministrando, docendo, exemplis juvando, solus tamen Dei Sapientia Christus lignum est vitae, solus panis vivus qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Joan. VI, 41, 33).

6. Ideo ait: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3). Merito ejus desideraverat umbram, de quo et refrigerium esset et refectionem pariter acceptura. 1014D Nam caetera quidem silvarum ligna, etsi umbram solatii habent, sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis. Unus est enim vitae auctor, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), qui dicit sponsae suae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Non Moyses, inquit, dedit vobis panem hunc de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum (Joan. VI, 32). Propterea ergo Christi potissimum desideraverat umbram, quod solus sit qui non solum ab aestu refrigerat vitiorum, sed et replet delectatione virtutum. Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Umbra ejus, caro ejus; umbra ejus, fides. Mariae obumbravit proprii Filii caro; mihi, Domini fides. Quanquam et mihi quoque quomodo non obumbrat caro, qui in 1015A mysterio 1434 manduco eam? Et sancta nihilominus Virgo fidei et ipsa experta est umbram, cui dictum est: Et beata quae credidisti(Luc. I, 45). Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Et propheta: Spiritus, inquit, ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus vivemus inter gentes (Thren. IV, 20). In umbra in gentibus, in luce cum angelis. In umbra sumus, quandiu per fidem ambulamus, et non per speciem; et ideo justus in umbra, qui ex fide vivit. At qui vivit ex intellectu, beatus est; quia non in umbra jam, sed in lumine. Justus erat David, et ex fide vivebat, cum dicebat Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, et vivam (Psal. CXVIII, 73, 144); sciens successurum fidei intellectum, intellectui revelandum lumen 1015B vitae, et luminis vitam. Prius est venire ad umbram, et ita ad id cujus umbra est pertransire, quoniam, nisi credideritis, ait, non intelligetis (Isai. VII, 9, juxta LXX).

7. Vides fidem et vitam esse, et vitae umbram. Nam e regione vita in deliciis agens, quoniam non est ex fide, et mors est, et umbra mortis. Quae enim, inquit, vidua in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Denique sapientia carnis mors est. (Rom. VIII, 6). Sed et mortis est umbra, illius scilicet quae cruciat in aeternum. Sedimus et nos aliquando in tenebrosis et umbra mortis, carnaliter conversantes, et non ex fide viventes; mortui jam quidem justitiae, a morte vero secunda paulo minus absorbendi. 1015C Quantum etenim umbra prope est corpori cujus est umbra, tantum pro certo vita illa nostra inferno appropinquavit. Denique: Nisi quia Dominus adjuvit me, inquit, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Nunc autem de umbra mortis ad vitae transivimus umbram; magis autem translati sumus de morte ad vitam (I Joan. III, 14), in Christi umbra viventes, si tamen viventes, et non mortui. Nec enim, reor, continuo, ut quis in umbra ejus fuerit, quod vivat in ea, quia non plane omnis qui fidem habet ex fide vivit. Nam fides sine operibus mortua est; nec potest dare vitam, quam minime ipsa habuerit. Ideo propheta cum dixisset: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, non contentus fuit sequi et dicere: 1015D In umbra ejus sumus; sed; in umbra, inquit, ejus vivimus inter gentes. Et tu ergo vide ut vivas exemplo prophetae in umbra ejus, ut quandoque et regnes in lumine ejus. Nec enim tantum umbram habet, habet et lucem. Ipse per carnem umbra est fidei, ipse intelligentiae lumen per Spiritum. Et caro est enim, et spiritus. Caro, in carne manentibus; spiritus, ante faciem nostram, id est in futuro; si tamen quae retro sunt obliviscentes, ad ea quae ante sunt nosmetipsos extendimus, quo pervenientes experiamur de verbo quod dixit: Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Nec ignoro quod in carne adhuc manens quis dixerit: Et si cognovimus Christum secundum carnem, 1016A sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). At hoc ille: nos vero qui nondum in paradisum, nondum ad tertium coelum rapui meruimus, Christi interim carne pascamur, mysteria veneremur, exempla sectemur, fidem servemus; et vivimus profecto in umbra.

8. In umbra ejus quem desideraveram sedi. Fortassis felicius aliquid ista expertam se gloriatur in eo, quod se in umbra dicit: non, ut propheta, vivere, sed sedisse. Sedere enim quiescere est. Plus est autem quiescere in umbra quam vivere, sicut vivere plus est quam tantummodo esse in ea. Igitur quod est commune multorum propheta assumens sibi: In umbra ejus vivimus, inquit; sponsa vero habens praerogativam, etiam quod sub ea singulariter sederit, 1016B gloriatur. Non enim ut ille pluraliter: Vivimus; ita et haec: Sedimus dixit; sed singulariter, sedi, ut agnoscas praerogativam. Ubi itaque nos cum labore vivimus, qui conscii peccatorum sub timore servimus, ibi haec devota et amans suaviter requiescit. Denique timor poenam habet, amor suavitatem. Unde ait: Et fructus ejus dulcis gutturi meo; gustum contemplationis significans, quem obtinuerat per amorem suaviter sublevata. At istud in umbra, quia per speculum et in aenigmate. Erit cum declinaverint umbrae crescente lumine, imo penitus disparuerint, et subintrabit sicut perspicua, ita et 1435 perpetua visio; eritque non modo suavitas gutturi, sed et satietas ventri; sine fastidio tamen. Sub umbra ejus quem desideraveram 1016C sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Nos quoque ubi sponsa pausat, pausemus pariter, de sumpto gustu patremfamilias glorificantes, qui nos ad tales epulas invitavit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XLIX. Qualiter per discretionem ordinatur charitas, ut omnia membra Ecclesiae, id est electi, invicem colligentur.

49

1. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Ut quidem propositi capituli videtur sonare littera, habito pro votis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto, illo abeunte sponsa regreditur ad adolescentulas, 1016D aspectu ita ipsius affatuque refecta atque accensa, quatenus ebriae similis appareret. Et quasi illis stupentibus novitatem, et quaerentibus causam, respondit mirum minime esse, si vino aestuaret, quae in cellam vinariam introisset. Et secundum litteram ita. Secundum spiritum quoque non negat ebriam, sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quando praesens est sponsus, et sponsa ad ipsum sermonem dirigit; tunc sponsus dicitur aut dilectus, aut, quem diligit anima mea, inquit; loquens vero de ipso adolescentulis, regem nominat. Utquid hoc? Propterea credo, quia et sponsae amanti atque dilectae conveniat uti familiarius, quod ad se est, amoris nominibus, et 1017A adolescentulis tanquam disciplina indigentibus opus sit reverendo premi vocabulo majestatis.

2. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quaenam ista sit cella vinaria, praetereo dicere, quia dixisse me recolo. Tamen si ad Ecclesiam referatur sermo, cum repleti Spiritu sancto discipuli musto ebrii a populo putarentur; tunc tanquam amicus sponsi pro sponsa stans Petrus in medio eorum: Non, inquit, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt. Attende interim, quod non omnino ebrios, sed ebrios sicut ab illis aestimati sunt, denegavit. Erant enim ebrii, sed Spiritu sancto, non musto. Et quasi testificarentur ad plebem, revera se in cellam fuisse vinariam introductos, rursum Petrus pro omnibus: Sed hoc est, ait, quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in1017B novissimis diebus, dicit Dominus; effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae: juvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. An non tibi cella videtur fuisse vinaria illa domus, in qua erant discipuli pariter congregati, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes (Act. II, 13-17, 2), adimplevitque prophetiam Joel! Et nonne unusquisque illorum exiens inebriatus ab ubertate domus illius, et torrente voluptatis tantae potatus, dicere merito quibat: Quoniam introduxit me rex in cellam vinariam?

3. Sed et tu quoque, si collecto tuo spiritu, mente sobria et vacua curis, orationis domum solus introeas, 1017C et stans coram Deo ad unum aliquod de altaribus, coeli januam tangas sancti desiderii manu, et praesentatus choris sanctorum, tua penetrante devotione (siquidem oratio justi penetrat coelos) in ipsorum praesentia miserandus deplores miserias et calamitates quas pateris; crebris suspiriis et gemitibus inenarrabilibus prodas necessitatem, flagites pietatem; si, inquam, hoc egeris, confido in eo qui dixit; Petite, et accipietis (Matth. VII, 7), quia, si perseveraveris pulsans, non exibis vacuus. Verum cum te nobis reddideris plenum gratia et charitate, nec poteris spiritu fervens dissimulare munus acceptum, quod sine invidia communicabis; erisque omnibus in gratia, quae data est tibi, non modo 1017D gratus, sed fortassis etiam admirandus; poteris et ipse veraciter protestari, quia introduxit me rex in cellam vinariam; tantum cautus esto, non in te, sed in Domino gloriari. Nec omne donum, quamvis spirituale, prodire 1436 dixerim de cella vinaria, cum sint et aliae penes sponsum cellae vel apothecae, diversa in se recondita habentes dona atque charismata, secundum divitias gloriae ejus: de quibus cellis memini me alibi latius disputasse (supra, serm. 23). Nonne haec condita sunt, inquit, apud me, et signata in thesauris meis? (Deut. XXXII, 34.) Ergo pro diversitate cellarum, divisiones gratiarum sunt, et unicuique manifestatur Spiritus ad utilitatem. Et quanquam alii quidem detur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, alii vero prophetia, alii gratia 1018A curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, aliaque aliis his similia (I Cor. XII, 7-11), non tamen quis horum pro hujusmodi dicere poterit, quod introductus fuerit in cellam vinariam. Ex aliis quippe cellis sive thesauris ista sumuntur.

4. Sed si quis orando obtineat mente excedere in id divini arcani, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, et aestuans justitiae zelo, nec non et in cunctis spiritualibus studiis atque officiis pernimium fervens, ita ut possit dicere: Concaluit cor meum intra me, et in meditationibus meis exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4): is plane, cum ex charitatis abundantia bonam et salutarem vini laetitiae ructare crapulam coeperit, in cellam non immerito 1018B perhibebitur vinariam introisse. Cum enim duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu unus, et alter in affectu; unus in lumine, alter in fervore; unus in agnitione, alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde, quam e cella vinaria reportantur: et cuicunque cum horum copia surgere ab oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me rex in cellam vinariam.

5. Sequitur: Ordinavit in me charitatem. Omnino necessarie. Importabilis siquidem absque scientia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretio est necessaria, quae est ordinatio charitatis. Semper quidem zelus absque scientia minus efficax, 1018C minusque utilis invenitur; plerumque autem et perniciosus valde sentitur. Quo igitur zelus fervidior, ac vehementior spiritus, profusiorque charitas; eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem. Proinde sane, ne tanquam nimia et importabilis pro impetu spiritus, quem e cella videtur vinaria reportasse, praesertim ab adolescentulis sponsa timeatur; jungit quod discretionis est etiam se pariter accepisse, id est ordinem charitatis. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem, etiam et perpetuitatem. Denique ait:Ordinatione tua perseverat dies (Psal. CXVIII, 91); diem virtutem appellans. Est ergo discretio non tam virtus, quam 1018D quaedam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum, et morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur, exterminiumque naturae. Ordinavit in me charitatem. Factum est autem hoc, cum in Ecclesia quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem sanctorum (Ephes. IV, 11, 12). Oportet autem ut hos una omnes charitas liget, et contemperet in unitatem corporis Christi: quod minime omnino facere poterit, si ipsa non fuerit ordinata. Nam si suo quisque feratur impetu secundum spiritum quem accepit, et ad quaeque volet indifferenter, prout afficitur, et non rationis judicio convolarit; 1019A dum sibi assignato officio nemo contentus erit, sed omnes omnia indiscreta administratione pariter attentabunt, non plane unitas erit, sed magis confusio.

6. Ordinavit in me charitatem. Utinam et in me Dominus Jesus tantillum ordinet charitatis quod dedit; ut sic mihi curae sint universa quae sunt ipsius, ut tamen quod mei potissimum propositi seu officii esse constiterit, ante omnia curem: sed sane ita id prius, ut tamen ad multa, quae mihi specialiter non attinent, afficiar amplius. Non enim semper quod prius curandum, id etiam diligendum amplius erit: cum saepe quod prius 1437 est ad sollicitudinem, minus sit ad utilitatem, ac per hoc minus esse oporteat et in affectu. Frequenter proinde quod 1019B pro injuncto praeponitur, de judicio posthabetur: et quod veritas judicat praeponendum, id charius amplectendum ordo postulat charitatis. Nonne, verbi gratia, ex injuncto incumbit mihi cura omnium vestrum? Jam quidquid huic forte praetulero operi, quo minus ipsi invigilem digne et utiliter pro viribus exsequendo; etsi ex charitate fortassis id facere videar, ordinis tamon ratio non consentit. Quod si ante omnia quidem, ut debeo, huic intendo curae, non autem magis ad majora gaudeo Dei lucra, quae per alterum fieri forte comperero, patet me ordinem charitatis ex parte tenere, ex parte nequaquam. Si vero me et ad id amplius, quod specialius incumbit, sollicitum, et nihilominus ad illud, quod 1019C majus est, magis affectum exhibeam; utrobique profecto invenior charitatis ordinem assecutus, et non est cur dicere non possim etiam ipse, quia ordinavit in me charitatem.

7. Si autem dicas difficile quemquam plus alieno gaudere magno bono, quam proprio parvo, advertes certe vel ex hoc excellentiam gratiae apud sponsam, et quoniam [alias, quam] non cuilibet animae dicere sit, quiaordinavit in me charitatem. Quare facies deciderunt quorumdam vestrum modo ad hunc sermonem? Nam alta suspiria testantur tristitiam animorum, conscientiarumque dejectionem. Nimirum metientes nosmetipsos nobis, sentimus aliqui nostrum pro nostrae imperfectionis experientia, quam rara virtus sit alienae non invidere virtuti, 1019D nedum gaudere ad illam, nedum etiam tanto plus quam ad propriam quemque gratulari, quanto se perpenderit in virtute superatum. Adhuc modicum lumen in nobis est, fratres, quotquot de nobis ita sentimus. Ambulemus dum lucem habemus, ne tenebrae non comprehendant (Joan. XII, 35). Ambulare, proficere est. Ambulabat Apostolus, qui dicebat: Non arbitror me comprehendisse; et addit: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt, me extendo (Philipp. III, 13). Quid est, unum autem? Unum autem, inquit, quasi remansit mihi ad remedium, ad spem, ad consolationem. Quid 1020A illud? Quae retro sunt videlicet obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendo. Magna fiducia! quod magnum electionis Vas perfectum abnuens, profectum fatetur. Ego non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere? Id caveto: et si morte praeoccupatus fueris, in refrigerio eris. Dices Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo nihilominus, inquit, omnes scribentur. Qui omnes? Profecto qui in desiderio proficiendi inveniuntur. Sequitur enim: Dies formabuntur, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII, 16); subaudis: Peribit, Dies proficientes intellige, qui si morte praeoccupati fuerint, in eo quod eis deest perficiendi sunt. Formabuntur, et nemo in eis informis relinquetur.

1020B 8. Et quomodo, ais, ego proficere possum, qui fratri proficienti invideo? Si doles quod invides, sentis, sed non consentis. Passio est, quandoque sananda, non actio condemnanda. Tantum non illic resideas, iniquitatem meditans in cubili tuo, qualiter videlicet foveas morbum, satisfacias pesti, persequaris insontem, bene ab illo gesta calumniando, deprimendo, pervertendo, atque impediendo, gerenda. Alioquin non nocet ambulanti et extendenti se ad meliora, quod jam non ipse operatur, sed quod habitat in eo peccatum (Rom. VII, 20). Non est ergo damnatio illi, qui non dat membra 1438 sua arma iniquitati, non linquam ad detrahendum, non quidquam reliqui corporis ad laedendum nocendumve aliquo modo; magis autem confunditur sic 1020C se esse male affectum: et inolitum ex longo vitium confitendo, flendo, orando conatur expellere; et cum non praevalet, mitior inde ad omnes, atque apud se humilior invenitur. Quis sanum sapiens hominem damnet, qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde? (Matth. XI, 29.) Absit ut inveniatur expers salutis imitator Salvatoris, sponsi Ecclesiae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula! Amen.




Bernardi in Cantica C. 47