Bernardi in Cantica C. 53

SERMO LIII. Per montes et colles significari coelestes spiritus, quos transilit sponsus per suum in terras adventum, seu per mysterium Incarnationis suae.

53

1. Vox dilecti mei (Cant. II, 8). Videns sponsa novam adolescentularum verecundiam, et verecundum timorem, quod scilicet de novo coepissent non audere se ingerere sancto otio ipsius, nec sicut heri et nudiustertius molestae fieri quiescenti in contemplatione praesumerent: agnoscit hoc sibi provenisse cura et opera sponsi; et exsultans in spiritu, sive pro illarum profectu, quae a nimia et superflua inquietudine compescuntur; sive pro sua deinceps 1033D futura liberiori quiete, sive etiam pro dignatione et favore sponsi, adeo pro hac ipsa ejus quiete zelantis, et tanto studio defensantis suavissima otia sua, imo studia ferventissima, ait hoc facere vocem dilecti sui, hujus rei gratia factam ad illas. Etenim is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo, quod communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis dulcedinem. Non autem parum gaudii et securitatis accedit interdum suaviter ferianti, cum ex metu quodam et reverentia erga se immissa divinitus cordibus subditorum, intelligit suam Deo placere quietem, qui facit ut illi aequo magis animo suas necessitates sustineant, quam patris spiritualis 1034A grata audeant otia temere perturbare. Nam justa trepidatio parvulorum manifeste signat, audisse eos intus quasi minacem atque increpatoriam illius procul dubio vocem, qui in propheta loquitur: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Vox ejus, inspiratio ejus est, ac justi timoris incussio.

2. Comperta ergo hac voce, sponsa gaudens et exsultans: 1448 Vox, inquit, dilecti mei. Amica est, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et addit: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Comperta ex auditu vocis dilecti praesentia, incunctanter intendit bene curiosos oculos ad videndum quem audierat. Auditus ducit ad visum, quia fides ex auditu (Rom. X, 17), qua corda mundantur, ut possit videri Deus: sic enim habes:1034B Fide mundans corda (Act. XV, 9). Videt itaque venientem, quem loquentem audierat, observante etiam hic ordinem illum Spiritu sancto, qui apud Prophetam descriptus est ita: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Et ut certius advertas, non casu, neque fortuito, sed de studio magis et industria, ob illam scilicet rationem quam praemisimus, auditum hoc loco praemissum visui; vide si non hic ordo verborum a sancto quoque Job observatus invenitur, ubi sic loquitur Deo: Auditu auris audivi te, et nunc oculus meus videt te (Job XLII, 5). Sed et ubi Spiritus sanctus super apostolos in die Pentecostes descendisse memoratur, nonne auditus visum praevenisse describitur? Ait enim: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus 1034C vehementis; et infra: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis (Act. II, 2, 3). Et hic ergo Spiritus sancti adventum primo auditus, dehinc visus percepisse refertur. Sed de hoc satis; quoniam tu quoque, si curas operam dare hujuscemodi inquisitioni, poteris et ipse fortassis in aliis Scripturae locis nonnulla similia reperire.

3. Nunc jam illud consideremus, quod diligentioris eget inquisitionis, et difficiliores habet accessus, ad quod nimirum omnino me egere fateor adjutorio Spiritus sancti, ut ponere in lucem possim, qui sint illi montes seu colles, super quos salientem, et transilientem eos, Ecclesia sponsum laetis spectavit obtutibus, credo cum properaret ad ipsius redemptionem, cujus concupierat decorem. Nam id quidem 1034D propterea ita et non dubie senserim, quoniam simile quid de Propheta occurrit mihi, evidenter in spiritu praevidente et exprimente Salvatoris adventum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Cursus et recursus is notissimus est; a quo, et ad quid initus consummatusque, notissimum. Quid igitur? pingemus nobis, sive in psalmis ista legentes, sive in praesenti cantico, virum gigantem procerae staturae, absentis cujuspiam mulierculae amore captum, et, dum properat ad cupitos amplexus, transilientem montes collesque hos, quos videmus mole corporea super plana terrae tanta altitudine 1035A eminentes, ut et supra nubes aliqui illorum verticem extulisse cernantur? Verum non decet istiusmodi corporeas phantasias imaginari, praesertim tractantes hoc canticum spirituale: sed nec licet omnino nobis, qui meminimus legisse in Evangelio, quia, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu oportet adorare (Joan. IV, 24).

4. Qui sunt ergo hi spirituales montes et colles, ut postmodum consequenter agnoscamus, sponsus (qui Deus, ac per hoc et spiritus est) quales et cujusmodi dabat saltus in illis, vel super illos? Si illos putamus, in quibus Evangelium refert olim fuisse relictas nonaginta novem oves, cum pius pastor earum venit unam in terris quaerere quae perierat (Matth. XVIII, 12); nihilominus adhuc in 1035B obscuro res est, et intellectus haeret: dum difficile sit invenire, spirituales illae et supercoelestes beatitudines (nam ipsae sunt sine dubio, quae ibi memoratae sunt oves) quos vel quales alios habeant spirituales similiter montes vel colles ad habitandum, pascendumve in illis. Verumtamen si non in veritate aliqui essent, Veritas hoc non dixisset. Sed neque Propheta longe ante de civitate superna Jerusalem protulisset, quia fundamenta ejus sint in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), si non vere inibi essent montes sancti. Denique quod coelestis habitatio illa vere habeat, non modo spirituales, sed et vivos ac rationales montes collesque, audi Isaiam: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12).

1035C 5. Quinam igitur isti nisi iidem ipsi coeli inhabitatores 1449 spiritus, quos Dominica voce oves diximus appellatos, ut ipsi sint montes qui oves? Nisi forte absurdum tibi videatur, aut in montibus montes, aut in ovibus oves pasci. Et juxta litteram quidem durum sonat; secundum spiritualem autem intelligentiam dulce sapit, si subtiliter advertamus, quomodo utrarumque ovium pastor, Dei scilicet sapientia Christus, unum idemque pabulum veritatis aliter in terris, aliter in coelestibus gregibus suis administret. Nam nos quidem mortales homines interim in loco peregrinationis nostrae, in sudore vultus nostri comedere panem nostrum necesse habemus, foris illum in labore et aerumna mendicantes; id est, vel a doctis viris, vel a sacris libris, 1035D vel certe per ea quae facta sunt, invisibilia Dei intellecta conspicientes. Angeli autem in omni plenitudine, etsi non a semetipsis, tamen in semetipsis, tanta facilitate quanta et felicitate accipiunt, unde et beate vivunt. Sunt enim omnes docibiles Dei: quod sane electos hominum quandoque assecuturos certa veritate promittitur, et nondum experiri tribuitur felicitate secura.

6. Pascuntur proinde in montibus montes, vel oves in ovibus, cum sane supernae illae substantiae spirituales intra semetipsas de Verbo vitae, unde suam beatam perpetuent vitam, affluenter inveniunt, 1036A iidem ipsi et montes, et oves: montes, propter plenitudinem vel celsitudinem; oves, propter mansuetudinem. Pleni quippe Deo, celsi meritis, cumulati virtutibus, nihilominus tamen erectos vertices tota et humili obedientia submittunt et inclinant illius longe supereminentis imperio majestatis, tanquam oves mansuetissimae ad nutum sui pastoris per omnia ambulantes, et sequentes eum quocunque ierit. Et in his, secundum prophetam David, vere montibus sanctis, tanquam prima omnium creata sapientia, fundamenta civitatis Domini ab initio firmiter stabilita consistunt (Psal. LXXXVI, 1); quae utique una est in coelo et in terra, licet ex parte peregrinans, et ex parte regnans. Et ex his nihilominus, juxta Isaiam, tanquam quibusdam vitalibus 1036B cymbalis bene sonantibus, jugis resonat gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3), suavi et incessabili voce implentibus, quod ex eodem Propheta paulo ante memoravimus, quia montes et colles cantabunt coram Deo laudes: et item quod ille alius loquens ad Dominum Deum: Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

7. Hi ergo: ut ad id recurramus, unde aliquantulum, sed, ut puto, necessarie digressum est: illi sunt montes atque colles, in quibus Ecclesia vidit coelestem sponsum mira alacritate salientem, cum ad suos properaret amplexus; nec modo salientem, sed et transilientem eos. Vis tibi hos saltus ex litteris prophetarum, apostolorumque demonstrem? 1036C Non quod nunc omnia, quae de hac re apud illos ab otiosis inveniri queunt, testimonia replicare incipiam (hoc enim longum est, et opus non est); sed ea tantum modo pono, quae breviter et aperte astruere videantur id quod dicitur de sponsi saltibus. Dicit de illo David quia posuit in sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7). En quantum saltum dedit, a summo coelo ad terras. Sane enim non invenio alibi, ubi in sole posuerit tabernaculum suum, id est, in luce et in manifesto suam dignatus sit exhibere praesentiam ipse lucis inaccessibilis habitator, nisi utique in terris. Denique: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. 1036D III, 38). In terris, inquam, palam, quod est in sole, posuit tabernaculum suum, corpus videlicet, quod de Virginis corpore ad hoc sibi aptare dignatus est, ut in eo in se invisibilis videretur; et sic videret omnis caro salutare Dei, cum in carne venisset.

8. Saliit ergo in montibus, id est in illis supremis spiritibus, cum ad eos usque descendit, sacramentum a saeculis absconditum, et magnum pietatis mysterium eis dignanter aperiens. Sed transiliens hos superiores atque eminentiores montes, cherubin scilicet atque 1450 seraphin, nec non dominationes, principatus et potestates, virtutesque etiam ad 1037A inferiorem usque angelorum ordinem descendere, tanquam ad colles dignatus est. Sed nunquid vel in illis remansit? Transiliit et colles. Non enim, inquit, angelos, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II, 16), quod utique angelis inferius est, ut sermo impleretur, quem dixit memoratus Propheta, loquens ita ad Patrem de Filio: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Quanquam hoc sane ad commendationem naturae humanae dictum possit intelligi, quod homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus, ac praedictus ratione ad instar utique angeli, modicum tamen distet ab angelo propter corpus de terra. Sed audi apostolum Paulum aperte pronuntiantem de eo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitrabatur esse se 1037B aequalem Deo: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7); et rursum: Ubi venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Qui ergo factus ex muliere, factus et sub lege est, procul dubio non solum montes, id est majores superioresque beatitudines, sed etiam minores angelos descendendo transiliit, qui quidem in comparatione superiorum, merito collium nomine designantur. Caeterum qui minor est in regno coelorum, major est quovis carnem portante super terram, etiamsi sit ille magnus Joannes Baptista (Luc. VII, 28). Nam etsi sane Deum hominem fateamur, etiam 1037C in homine super omnem principatum et potestatem longe incomparabiliter praeeminere; certum tamen quia etsi praeit majestate, sed infirmitate succubuit. Ita ergo saliit in montibus, et transiliit colles, cum non solum superioribus, sed et inferioribus spiritibus dignantissime se inferiorem exhibuit. Nec modo illis supernis spiritibus, sed et ipsis qui domos luteas inhabitant, subjectum se exhibuit, transiliens et vincens humilitate etiam hominum humilitatem. Erat denique subditus Mariae et Joseph, cum esset duodennis, in Nazareth (Luc. II, 51, 42): et apud Jordanem Joannis se manibus jam juvenis inclinavit (Matth. III, 13). Sed et inclinata est dies, nec adhuc omnino de his montibus descendere libet.

1037D 9. Caeterum si hac vice voluerimus cuncta horum, prout delectat, explorare amoena, abdita perscrutari; verendum ne aut sermo grata brevitate cureat, aut larga excellensque materies debita diligentia festinatione fraudetur. Pausemus proinde hodie jam, si placet, in montibus istis; quoniam bonum est nos hic esse, ubi a pastore Christo una cum sanctis angelis in loco pascuae collocati, et jucundius pascimur, et uberius. Et nos siquidem oves pascuae ejus. Ruminemus ergo, tanquam munda animalia boni pastoris, quae hodierno sermone tota aviditate glutivimus; sermone altero 1038A residua capituli ejusdem attentius percepturi, largiente sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LIV. Qualiter iterum per montes significantur angeli et homines, et per colles daemones. Item de triplici timore, quo quisque timere debet, ne gratiam bene operandi a Deo acceptam perdat.

54

1. Super eodem capitulo, quod hesterno sermone [alias, die] versatum est, dicturus sum et alium intellectum quem hodierno servavi: vos probate, et eligite potiora. Non est opus superiora repetere quae excidisse non arbitror in tam brevi. Si quominus tamen, scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo, sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit. Quapropter accipite alia. Ecce venit 1038B is, inquit, saliens in montibus, transiliens colles (Cantic. II, 8). Sponsum loquitur: qui profecto tunc in montibus saliit, cum missus a Patre ad evangelizandum pauperibus, Angelorum fungi non est dedignatus officio, factus magni consilii Angelus, qui Dominus erat. Per se descendit ad terras, qui 1451 alios delegare solebat: per se notum fecit Dominus salutare suum, per se in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2). Cum itaque omnes,juxta Pauli sententiam, administratorii spiritus sint, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14); qui erat super illos, factus est inter illos tanquam unus ex illis, dissimulans injuriam, accumulans gratiam. Sed audi ipsum. Non veni, inquit, ministrari, sed ministrare, et animam 1038C meam dare pro multis (Matth. XX, 28). Quod quidem caeterorum nemo fecisse inventus est, ut omnes quotquot ministrasse visi sunt, ipse devotis transierit fidelibusque obsequiis. Bonus minister, qui carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam ministravit in pretium. Bonus plane, qui spiritu alacer, charitate fervens, pietate devotus, non solum salit in montibus, sed et transilit colles, id est superat et vincit alacritate ministrandi, utpote quem unxit Deus Deus suus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8): in quo utique singulariter exsultavit ut gigas ad currendam viam. Denique transiliit Gabrielem, et praevenit ad Virginem, eodem archangelo attestante, cum ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quid? Quem modo 1038Dreliquisti in coelo, nunc [alias, hunc] in utero reperis. Quonam modo? Volavit et praevolavit super pennas ventorum. Victus es, o archangele: transiliit te qui praemisit te.

2. Aut certe saliebat in montibus, cum in angelis olim patribus apparebat: quod utique proprietati litterae magis convenire videtur. Non enim ait, saliens in montes; sed, in montibus, ut ipse in eis videatur salire, qui facit et dat ut saliant; quemadmodum loquitur in prophetis, operatur in justis, cum illis verba, et istis opera tribuit. Adde quod aliqui eorum personam ejus gerebant, ita ut loqueretur 1039A quisque illorum, non tanquam angelus, sed tanquam Dominus. Verbi gratia, ille angelus qui cum Moyse loquebatur, dicebat, non, Ego Domini, sed, Ego Dominus, atque id frequentius iterabat. Saliebat ergo in montibus, id est in angelis, in quibus et loquebatur, et suam hominibus exhibebat praesentiam. Ad homines enim saliebat, sed in angelis, non in se; non in sua natura, sed in subjecta creatura. Qui enim salit, de loco ad locum vadit: quod non cadit in Deum. Ergo in montibus, id est in angelis, saliebat, qui in se non poterat; et saliebat usque ad colles, id est patriarchas et prophetas, caeterosque spirituales viros de terra. Sed transiliebat et colles, cum non solum magnis et spiritualibus viris, sed et aliquibus de populo, etiam et nonnullis mulieribus 1039B aeque in angelis loqui et apparere dignatus est. Vel colles dicit aerias potestates, quae inter montes quidem minime jam numerantur, pro eo quod a virtutum celsitudine defluxerunt per superbiam; nec tamen usque ad humilia vallium, sive ad valles humilium per poenitentiam detumescunt. De his arbitror illud dictum in psalmis: Montes, sicut cera, fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5). Hos itaque tumentes ac steriles colles, tanquam medios positos inter montes perfectorum et valles poenitentium, procul dubio transiliit, qui in montibus salit; hisque praeteritis et despectis descendit ad valles, ut valles abundent frumento. Porro illi e regione aeterna ariditate ac sterilitate damnantur, sicut habes prophetae super illos imprecationem: Nec ros, inquit, nec pluvia 1039Cdescendant super vos. Atque ut noveris quod ad angelos qui praevaricati sunt sub figura montium Gelboe ista loquatur, Ubi, inquit, ceciderunt vulnerati multi (II Reg. I, 21). Quam multi in his maledictis montibus de exercitu Israel ceciderunt a principio, et quotidie cadunt! De quibus et habes in eodem propheta, cum dicit Domino: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 6).

3. Non est ergo mirum, si steriles et infructuosi permanent isti, non montes coelici, sed aerii colles, super quos nec ros, nec pluvia descendit; quippe auctore gratiae et benedictionum largitore transiliente eos, et 1452descendente ad valles, ut coelesti 1039D imbre perfundat humiles qui sunt super terram, et fructum afferant in patientia, fructum tricesimum, sexagesimum, et centesimum (Matth. XIII, 8, 23; Luc. VIII, 15). Denique visitavit terram, et inebriavit eam: multiplicavit locupletare eam (Psal. LXIV, 10). Terram visitavit, non aerem quia misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5). Denique, Operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12); nunquid et in medio aeris? Hoc adversum Origenem, qui in aere Dominum gloriae denuo pro daemonibus impudenti crucifigit mendacio, cum hujus conscius mysterii Paulus affirmet, quod resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

4. Verum non solum visitavit terram, qui aerem 1040A transilivit, sed etiam coelum, dicente Scriptura: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Usque ad nubes enim coelum est quod inhabitant sancti angeli, quos non transiliit Sponsus, sed salit in eis, ita ut imprimat ipsis duo quaedam vestigia pedum suorum, misericordiam et veritatem: de quibus Domini vestigiis memini me in superioribus sermonibus plenius disputasse (serm. 6). A nubibus vero et infra daemonum habitatio est in aere isto infimo et caliginoso; in quibus non salit sponsus, sed transilit illos et praeterit nec ullum in se retinent Dei transeuntis vestigium. Nam quomodo in diabolo veritas est, de quo in Evangeliis Veritatis sententia exstat, quod in veritate non stetit, sed mendax exstitit ab initio? Sed nec 1040B misericordem quis dixerit eum, qui nihilominus ab initio homicida fuisse eadem ipsa Evangelii veritate convincitur (Joan. VIII, 44). Porro autem qualis paterfamilias, tales et domestici ejus. Pulchre proinde de Sponso Ecclesia psallens, quod in altis habitet, et humilia respiciat in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6), nullam omnino mentionem facit de his qui in aere versantur spiritibus superbis, quoniam Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6).

5. Videt ergo illum salientem in montibus et transilientem colles, juxta imprecationem David dicentis: Omnes montes qui in circuitu ejus sunt, id est in circuitu Gelboe, visitet Dominus; a Gelboe autem transeat (II Reg. I, 21). Diabolo nempe, qui per Gelboe 1040C designatur, hinc inde sunt montes quos visitat Dominus; supra angeli, infra homines. In poenam siquidem suam locum in aere isto, medium inter coelum et terram, de coelo cadens sortitus est, ut videat et invideat, ipsaque invidia torqueatur, Scriptura dicente: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Quam miser, cum suspicit coelos, in quibus innumeros montes intuetur divina claritate fulgentes, divinis laudibus resultantes, sublimes in gloria, abundantes in gratia! Quam miserior, cum respicit terram, montes nihilominus quam plurimos de populo acquisitionis habentem, fide solidos, spe excelsos, charitate spatiosos, cultos virtutibus, bonorum operum fructibus refertos, de 1040D rore coeli tanquam de saltu sponsi quotidianam capientes benedictionem! Cum quanto putamus dolore et rancore aspiciat ille cupidissimus gloriae istos in circuitu suo tam gloriosos montes, cum se et suos e regione incultos, tenebrosos, bonis omnibus infecundos despiciat, ita ut se sentiat esse opprobrium hominum et angelorum, qui omnibus exprobrabat, secundum illud in Psalmis: Draco iste quem formasti ad illudendum ei? (Psal. CIII, 26.)

6. Atque hoc, quia ob ipsorum superbiam transilit eos Sponsus, saliens in montes qui in circuitu ejus sunt, tanquam fons ascendens de medio paradisi, irrigans universa, et implens omne animal benedictione. Beati qui torrente voluptatis hujus potati interdum vel raro promerentur in quibus etsi non 1041A continue fluit, saltem per horas salit aqua sapientiae et fons vitae, ut fiat in ipsis quoque fons aquae salientis in vitam aeternam. Et quidem hujus fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sane perenniter et affluenter. In nostros autem montes qui in terra sunt, utinam interdum facta quasi inundatione saltus dare aliquos non despiciat, quibus 1453 sufficienter irrigati, nobis quoque, qui valles sumus, stillare vel raras guttulas possint, ne omnino aridi et steriles remaneamus! Miseria, et egestas, et omnino fames valida in regione illa, quae nullis unquam istiusmodi vel saltibus, vel instillationibus humectatur, praeterfluente et transiliente illam fonte sapientiae: Et quia non habuerunt, inquit, sapientiam, perierunt propter suam insipientiam (Baruch III, 28).

1041B 7. Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles. Ad hoc salit ut transiliat, qui non vult ad omnes pertingere; neque enim in omnibus beneplacitum est Deo. Fratres, si, juxta sapientiam Pauli, scripta sunt, istaad correptionem nostram (I Cor. X, 11), observemus Sponsi discretos et circumspectos saltus, quemadmodum videlicet tam apud Angelos quam apud nos, et in humiles saliat, et superbos transiliat: siquidem excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Haec, inquam, attendamus, quo cauti simus Sponsi nos salutiferis saltibus praeparare, ne veluti a montibus Gelboe forte transeat et a nobis, si indignos nos sua visitatione conspexerit. Quid superbis, terra et cinis? Et de Angelis transilit Dominus, exsecrans 1041C eorum superbiam. Ergo repudiatio Angelorum fiat emendatio hominum: scripta est enim ad ipsorum correptionem. Cooperetur mihi in bonum etiam diaboli malum, et lavem manus meas in sanguine peccatoris. Qualiter, inquis? Audi. Superbo certe diabolo horrenda et formidolosa maledictio intorquetur, propheta David in spiritu dicente de illo sub typo Gelboe, ut supra memoratum est: Montes, inquit, qui in circuitu ejus sunt, visitet Dominus, a Gelboe autem transeat.

8. Sane ego hoc legens, referensque oculos in me, et intuens diligenter, invenio me peste ipsa infectum, quam in angelo Dominus in tantum exhorruit, quatenus propterea declinaret ab eo, cum omnes in circuitu ejus montes, sive de Angelis, sive de hominibus, 1041D visitationis suae gratia dignaretur; et pavens tremensque aio ad memetipsum: Si sic actum est cum angelo, quid de me fiet terra et cinere? Ille in coelo intumuit, ego in sterquilinio. Quis non tolerabiliorem in divite superbiam, quam in paupere ducat? Vae mihi! si tam dure in potente illo animadversum est pro eo quod elevatum est cor illius, nec ei profuit quod cognata potentibus superbia esse cognoscitur; quid de me exigendum et misero, et superbo? Denique jam luo poenas, jam acerbissime vapulo. Non sine causa sane ab heri et nudiustertius invasit me languor iste animi, et mentis hebetudo, insolita quaedam inertia spiritus. Currebam bene: sed ecce lapis offensionis in via; impegi, et corrui. 1042A Superbia inventa est in me, et Dominus declinavit in ira a servo suo. Hinc ista sterilitas animae meae, et devotionis inopia quam patior. Quomodo ita exaruit cor meum, coagulatum est sicut lac, factum est sicut terra sine aqua? Nec compungi ad lacrymas queo; tanta est duritia cordis. Non sapit psalmus, non legere libet, non orare delectat, meditationes solitas non invenio. Ubi illa inebriatio spiritus? ubi mentis serenitas, et pax, et gaudium in Spiritu sancto? Ideo ad opus manuum piger, ad vigilias somnolentus, ad iram praeceps, ad odium pertinax, linguae et gulae indulgentior, segnior obtusiorque ad praedicationem. Heu! omnes montes in circuitu meo visitat Dominus, ad me autem non appropinquat. Num collis non sum ex his quos transilit sponsus? 1042B Nam alium quidem intueor singularis abstinentiae, alium vero patientiae admirandae, alium autem summae humilitatis et mansuetudinis, alium multae misericordiae et pietatis; illum in contemplatione frequenter excedere, hunc pulsare et penetrare coelos orationum instantia, aliosque in aliis praeeminere virtutibus. Hos, inquam, considero omnes ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus et gratia affluentes, tanquam spirituales revera montes qui a Domino visitantur, et sponsum in se salientem frequenter recipiunt. Ego autem, qui horum in me invenio nihil, quid me aliud putem quam unum 1454 de montibus Gelboe, quem praeterit in ira et indignatione sua ille caeterorum omnium benignissimus visitator?

1042C 9. Filioli, haec cogitatio tollit extollentiam oculorum, conciliat gratiam, sponsi saltibus praeparat. Haec ego in me transfiguravi propter vos, ut et vos ita faciatis. Imitatores mei estote. Quod non de exercitio dico modo virtutum, aut morum disciplina, aut gloria sanctitatis (nec enim de hujusmodi quidquam mihi temere arrogaverim imitatione dignum); sed volo vos non parcere vobis, sed accusare vosmetipsos, quoties forte in vobis, vel ad modicum tepere gratiam, virtutem languescere deprehenditis, sicut et ego pro hujusmodi memetipsum accuso. Hoc facere hominis est, qui curiosus circumspector est sui, et scrutator viarum suarum ac studiorum, atque in omnibus semper suspectum habet arrogantiae vitium ne subrepat. In veritate 1042D didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Time ergo cum arriserit gratia, time cum abierit, time cum denuo revertetur; et hoc est semper pavidum esse. Succedant vicissim sibi in animo tres isti timores, secundum quod gratia vel adesse dignatur, vel offensa recedere, seu iterum redire placata sentietur. Cum adest, time ne non digne opereris ex ea: nam hoc monet Apostolus: Videte, inquiens, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 1); et ad discipulum: Noli, inquit, negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14); et de semetipso dicebat: 1043A Quia gratia Dei in me vacua non fuit(I Cor. XV, 10). Sciebat homo, consilium Dei habens, redundare in contemptum donantis donum negligere, nec expendere ad quod donatum est; idque intolerabilem esse superbiam judicabat: et propterea studiosissime hoc malum et ipse cavebat, docebatque cavendum. Sed rursum latet fovea hic, quae nolo vos lateat, de qua is ipse superbiae spiritus tanto periculosius, quanto occultius, sicut habetis in psalmo, insidiatur quasi leo in spelunca sua (Psal. X, 9). Nam si impedire non praevalet actionem, tentat intentionem, suggerens et suadens, quatenus effectum gratiae arroges tibi. Quod quidem superbiae genus longe illo priore intolerabilius esse non ambigas. Quid enim odiosius illa voce, qua quidam dixerunt: 1043B Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia? (Deut. XXXII, 27.)

10. Si ergo timendum manente gratia; quid, si recesserit? num multo magis tunc timendum? Plane multo magis; quia ubi deficit tibi gratia, deficis tu. Audi etenim quid dator gratiae dicat. Sine me, ait, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Time ergo subtracta gratia, tanquam mox casurus; time et contremisce, Deo tibi, ut sentis, irato; time, quia reliquit te custodia tua. Nec dubites in causa esse superbiam, etiamsi non appareat, etiamsi nihil tibi conscius sis. Quod enim tu nescis, scit Deus; et qui te judicat, ipse est. Sed nec qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18). Nunquid commendat te Deus, cum gratia1043C privat? Aut nunquid qui humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6), humili auferet datam? Ergo argumentum superbiae privatio est gratiae. Quanquam tamen interdum subtrahitur gratia, sive retrahitur, non pro superbia quae jam est, sed quae futura est, nisi subtrahatur. Habes hujus rei evidens documentum de Apostolo, qui stimulos carnis suae sustinebat invitus, non quia extolleretur, sed ne extolleretur (II Cor. XII, 7). Sed sive jam existens, sive nondum, superbia tamen semper causa erit subtractae gratiae.

11. Jam si gratia repropitiata redierit, multo amplius tunc timendum, ne forte contingat recidivum pati, juxta illud de Evangelio. Ecce sanus factus es, 1043D vade et amplius jam noli peccare, ne aliquid deterius tibi contingat (Joan. V, 14). Audis recidere quam incidere esse deterius. Proinde invalescente periculo, invalescat et metus. Beatus es, si cor tuum triplici isto timore repleveris, ut timeas quidem pro accepta gratia, amplius pro amissa, longe plus pro recuperata. Hoc fac, et eris hydria in 1455 Christi convivio, impleta usque ad summum, continens ni mirum metretas, non binas tantum, sed et ternas, ut Christi merearis benedictionem, quae aquas tuas convertat in vinum laetitiae, et perfecta charitas foras mittat timorem (I Joan. IV, 18).

12. Quod dico, tale est. Aqua timor est, quoniam ab aestu refrigerat desideriorum carnalium. Initium, inquit, sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10); et 1044A habes: Aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccli. XV, 3). Si timor sapientia, et sapientia aqua; timor aqua est; denique: Timor Domini, inquit, fons vitae (Prov. XIV, 7). Porro hydria mens tua. Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. Tres metretae, timores tres. Et impleverunt eas, inquit, usque ad summum (Joan. II, 6, 7). Non unus timor, non duo quoque, sed toti tres simul replent usque ad summum. Omni tempore time Deum, et ex omni corde tuo, et implesti hydriam tuam usque ad summum. Amat Deus integrum munus, affectum plenum, perfectum sacrificium. Cura proinde nuptiis coelestibus plenam inferre hydriam, ut de te quoque dicatur: Quia replevit eum spiritu timoris Domini (Isai. XI, 3). Qui sic timet, nihil negligit. Unde namque negligentia 1044B intret in plenitudinem? Alioquin quod capere adhuc aliquid potest, plenum non est. Eadem sane ratione non potest simul et sic timere, et altum sapere. Non est enim quo admittas superbiam, repletus timore Domini. Et sic de caeteris vitiis sentiendum, quia necesse est omnia plenitudine timoris excludi. Tunc demum si plene, si perfecte timueris, dabit charitas saporem aquis tuis ad Domini benedictionem. Sine charitate enim timor poenam habet. Et quidem charitas vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15). Perfecta autem charitas foras mittit timorem, ut ubi aqua fuerat, vinum esse incipiat ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen




Bernardi in Cantica C. 53