Bernardi in Cantica C. 55

SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere judicium Dei.

55
1044C

1. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 9). Ex praecedenti versiculo pendet. Quem enim salientem et properantem modo descripserat, consequenter comparat capreae hinnuloque cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit de Deo quia velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15); sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui sermo Dei est, saliens transiliensque describitur, similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum. 1044D Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet, quia caprea quidem non modo cursus pernicitate, sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non solum saliens, sed et transiliens apparere refertur; quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino, praesertim inter currendum, discernere in quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat sufficere, ad designandam festinantis velocitatem, de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori se ferre noscitur cursu. Nunc vero quoniam sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus, vel potius saltus suos prudenti consideratione 1045A dirigere novit, cautus ubi oporteat figere pedem: oportuit profecto cum hinnulo etiam de caprea similitudinem dari, quatenus et per illum desiderium salvantis, et per hanc eligentis exprimeretur judicium. Christus nempe justus et misericors, salvator et judex: et quia amat, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4); et quia judicat, novit qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et ipse scit quos elegit a principio (Joan. XIII, 18).

2. Igitur duo haec bona sponsi, misericordiam scilicet et judicium, in his duobus animantibus commendata a Spiritu sancto nobis interim sentiamus, ut in 1456 testimonium integritatis et perfectionis fidei nostrae, nos quoque Prophetam imitantes, 1045B misericordiam et judicium cantemus Domino (Psal. C, 1). Ego autem non dubito, et alia de horum natura ab his quidem, qui talium curiosi et gnari sunt, posse monstrari, quae sponso aptari utiliter et congruenter queant: sed haec, ut arbitror, sufficere possunt ad dandam rationem adductae similitudinis. Pulchre tamen Spiritus sanctus non de cervo, sed de hinnulo cervorum similitudinem dedit, in quo et Patrum fecit mentionem, e quibus Christus secundum carnem, et infantiae meminit Salvatoris. Ut hinnulus quippe apparuit parvulus qui natus est nobis (Isai. IX, 6). Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium judicis, time oculos capreae, time illum qui per prophetam dicit: Et erit 1045C in die illa, et ego scrutabor Jerusalem in lucernis (Sophon. I, 12). Acuto visu est; nihil inscrutatum relinquet oculus ejus. Scrutabitur renes et corda (Psal. VII, 10), ipsaque cogitatio hominis confitebitur ilii (Psal. LXXV, 11). Quid tutum in Babylone, si Jerusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco prophetam Jerusalem nomine designasse illos, qui in hoc saeculo vitam ducunt religiosam, mores supernae illius Jerusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi, qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum, scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. Mea autem, qui videor monachus et Jerosolymita, peccata certe1045D occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis de tenebris in lucem prodi.

3. Possumus afferre aliquid et de psalmo ad confirmandum id quod dicitur de scrutanda Jerusalem. Ait namque sub persona Domini: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Vias justorum, ni fallor, et actus eorum discussurum se examinaturum dicit. Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae justitiae, ut putantur, peccata appareant. Unum est tamen, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur (I Cor. XI, 31). Bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit 1046A et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis; voto vultui irae judicatus praesentari, non judicandus. Spiritualis homo omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15). Judicabo proinde mala mea, judicabo et bona. Mala melioriribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire jejuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae. In bonis de me humiliter sentiam, et, juxta praeceptum Domini, servum me inutilem reputabo, qui quod facere debui, tantum feci (Luc. XVII, 10). Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me sive indiscussum inveniat. Neque enim judicaturus est bis in idipsum.

1046B 4. Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut nullo oporteat vereri oculos capreae, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc videor, sed non video: praesto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus eum: at nunc quidem cognosco ex parte non tamen ex parte; cognitus, sed ex toto. Vereor aspectum exploratoris illius, qui post parietem stat. Hoc enim Scriptura addit de illo, quem pro acumine visus capreae assimilavit: En ipse stat, inquit, post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. De quo suo loco videbimus. Hunc ergo vereor occultum occultorum exploratorem. Sponsa nihil veretur, quia 1046C nihil sibi conscia est. Quid denique vereatur, amica, columba, formosa? Nempe subinde habes: En dilectus meus, inquit, loquitur mihi. Nihil non loquitur; et ideo formido aspectum, quoniam non habeo testimonium. Tu quid audis de te, o sponsa? Quid tibi loquitur dilectus tuus? Surge, 1457 inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea (Cant. II, 9, 10). Verum hoc quoque alteri servabo principio, nec brevitate arctabo ea quae diligentiam desiderantia sunt; ne forte et de hoc reus inveniar, si quominus vos inveniamini in hac parte aedificati ad intelligentiam et amorem sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LVI. Quod peccata et vitia sunt tanquam parietes, mediantes inter Deum et peccatorem.

56
1046D

1. En ipse stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos (
Ct 9). Secundum litteram quidem videtur dicere, quia is qui cum saltibus adventare prospiciebatur, appropiasset usque ad contubernium sponsae, et stans post parietem curiosius introspiceret per fenestras et rimas, et verecunde non praesumeret sese ingerere. Secundum spiritum autem appropiasse quidem nihilominus intelligitur, sed aliter, ita sane quemadmodum et a coelesti sponso agi oportuit, et a Spiritu sancto dici. Nil quippe quod vel auctorem dedeceat, vel narratorem, verus et spiritualis intellectus admittet. Ergo appropiavit parieti, cum adhaesit carni. Caro 1047A paries est, et appropiatio Sponsi Verbi incarnatio. Porro cancellos et fenestras per quas respicere perhibetur sensus, ut opinor, carnis et humanos dicit affectus, per quos experimentum cepit omnium humanarum necessitatum. Denique languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Humanis ergo affectionibus sensibusque corporeis pro foraminibus usus est et fenestris, ut miserias hominum homo factus experimento sciret, et misericors fieret. Sciebat et ante, sed aliter. Sciebat denique virtutem obediendi ipse Dominus virtutum, et tamen, teste Apostolo, didicit ex his quae passus est obedientiam(Hebr. V, 8). In hunc modum et misericordiam didicit, etsi misericordia Domini ab aeterno. Docet hoc quoque idem 1047B gentium Doctor, ubi eum asserit tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15). Videsne factum esse quod erat, et quod noverat didicisse, et sibi apud nos quaesisse rimas et fenestras, per quas calamitates nostras diligentius exploraret? Tot autem in nostro ruinoso et pleno rimarum pariete invenit foramina, quot nostrae infirmitatis et corruptionis in suo corpore sensit experimenta.

2. Sic itaque sponsus post parietem stans, et per fenestras et cancellos respiciens erat. Et bene stans, quia solus revera in carne stetit, qui carnis peccatum non sensit. Possumus et hoc fideliter sapere, quia stetit per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit, dicente ipso: Spiritus quidem 1047C promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Ego autem puto etiam illud huic sententiae suffragari, quod sanctus David in hoc mysterio, utpote propheta Domini et prophetans, de Domino loquebatur; et quidem Moysen loquens, sed Dominum intuens. Ipse enim verus est Moyses, qui vere per aquam venit, et non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Ait itaque memoratus propheta: Dixit ut disperderet eos (Patrem siquidem loquebatur), si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos (Psal. CV, 23). Quonam modo, quaeso, Moyses stetit in confractione? quemadmodum, inquam, aut stetit, si confractus est: aut si stetit, quomodo confractus 1047D est? At ego tibi ostendo, si vis, qui vere stetit in confractione. Ego alium novi neminem qui hoc potuerit, nisi Dominum meum Jesum, qui certe in morte vivebat, qui corpore fractus in cruce, divinitate stabat cum Patre; in uno nobiscum supplicans, in altero cum Patre propitians. Et stabat post parietem, dum, quod jacebat in illo manifestum erat in carne, et quo stabat in ipso quasi post carnem latebat; sane unus idemque homo manifestus, et Deus absconditus.

1458 3. Sed et unicuique nostrum, qui desideramus adventum ipsius, puto illum nihilominus post parietem stare, dum corpus hoc nostrum, quod certe peccati est, abscondat interim nobis faciem ejus, et praesentiam intercludat. Denique: Quandiu sumus 1048A in hoc corpore, inquit, peregrinamur a Domino (II Cor. V. 6). Non quia in corpore, sed quia in corpore hoc, quod utique de peccato est, et sine peccato non est. Et ut scias quoniam obstant non corpora, sed peccata, audi Scripturam: Peccata nostra, inquit, separant inter nos et Deum (Isai. LIX, 2). Et utinam unus mihi tantum obstet paries corporis, solumque obicem patiar id quod est in carne peccatum, et non multae intersint maceriae vitiorum. Vereor enim ne etiam praeter illud quod in natura est, quam plurima de propria iniquitate adjecerim, quorum a me interjectu nimium elongaverim Sponsum; ita, ut, si verum dicere velim, post parietes magis mihi illum stare fatear, non post parietem.

1048B 4. Sed dico hoc planius. Sponsus quidem aequaliter atque indifferenter praesto ubique est, divinae utique praesentia majestatis, et magnitudine virtutis suae. Gratiae tamen exhibitione seu inhibitione quibusdam longe, quibusdam prope esse dicitur, angelorum duntaxat et hominum, id est rationalium creaturarum. Denique longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). Et sanctus David nihilominus dicit: Utquid, Domine, recessisti longe? (Psal. IX, 1.) Caeterum a sanctis pia dispensatione ad tempus et non ex toto, sed juxta aliquid aliquando longe se facit. Peccatoribus autem de quibus dicitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23); et item: Inquinatae sunt viae illorum in omni tempore (Psal. IX, 5); semper, valdeque longe est, 1048C atque in ira hoc, et non in misericordia. Quamobrem orat ad Deum sanctus, et ait: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9); sciens quia et in misericordia potuerit declinare. Prope est ergo Dominus sanctis et electis suis, etiam cum longe esse videtur; et non aequaliter omnibus, sed aliis plus, aliis minus, pro meritorum diversitate. Nam etsi prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et juxta est his qui tribulato sunt corde; non tamen omnibus forsitan, ita ut dicere possint quia ipse stat post parietem. Sponsae vero quam prope est, qui uno tantum pariete dividitur. Propterea cupit dissolvi, et rupto medio pariete cum illo esse quem post parietem esse confidit.

1048D 5. Ego autem, quoniam peccator sum, dissolvi non cupio, sed formido, sciens quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Quomodo non pessima mors, ubi non subvenit Vita? Formido exire, et in ipso contremisco portus ingressu, dum non confido prope assistere qui excipiat exeuntem. Quid enim? securene exeo, si non Dominus custodiat exitum meum? Heu! ero ludibrio daemonum intercipientium me: non assistente qui redimat, neque qui salvum faciat. Nil tale verendum erat animae Pauli. cui ab aspectu et amplexu Dilecti unus tantummodo paries obsistebat, videlicet lex peccati, quam inveniebat in membris suis. Ipsa est carnis concupiscentia, qua carere omnino non potuit, donec in carne fuit. Hoc sane uno interjecto pariete non longe peregrinabatur 1049A a Domino; unde et optabat clamans: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Sciens se mortis compendio continuo ad vitam perventurum. Hac ergo Paulus se fatebatur una lege teneri, scilicet concupiscentia, quam carni suae immobiliter insitam tolerabat invitus; de caetero:Nihil, inquit, mihi conscius sum (I Cor. IV, 4).

6. Verum quis similis Paulo, qui non videlicet huic interdum consentiat concupiscentiae ad obediendum peccato? Noverit proinde is qui peccato consenserit, et alterum sibi se opposuisse parietem, ipsum utique pravum illicitumque consensum: nec potest gloriari qui hujusmodi est, quia stet sibi post parietem Sponsus, quando jam parietes intersint, non paries. Multo minus si consensus pervenerit ad 1049B affectum, cum tertius quoque jam paries sponsi arceat impediatque accessum, actus videlicet ipse peccati. Quid, si et consuetudo forte peccatum in usum, aut usus etiam in contemptum perduxerit? sicut scriptum est: Impius cum 1459venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Nonne si ita exieris, millies ante a rugientibus praeparatis ad escam poteris devorari, quam pervenire ad Sponsum, non uno siquidem jam, sed tanta a te parietum numerositate interclusum? Primus, concupiscentia; secundus, consensus; tertius, actus; quartus, consuetudo; quintus, contemptus. Cura ergo concupiscentiae priori totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum; et omnis deinceps malignitatis fabrica evanescit: nec est omnino quod Sponsum 1049C prohibeat appropinquare tibi, praeter solum parietem corporis, quatenus gloriari possis et tu dicens de illo, quia en ipse stat post parietem.

7. Sed et hoc tibi tota vigilantia providendum, ut apertas semper inveniat fenestras et cancellos quosdam confessionum tuarum, per quos te intus benigne respiciat, quoniam respectus ejus profectus tuus. Aiunt cancellos angustiores esse fenestras, quales utique hi qui libros describunt, aptare sibi solent ad recipiendum lumen paginis. Unde et puto cancellarios eos appellari, qui chartis conscribendis ex officio deputantur. Cum ergo sint duo genera compunctionis, unum in moerore pro nostris excessibus, alterum in exsultatione pro divinis muneribus, quoties sane eam, quae sine angustia cordis minime 1049D fit, peccatorum scilicet meorum facio confessionem; videor mihi cancellum, id est, angustiorem aperire fenestram. Nec dubium quin libenter per istam respiciat is, qui stat post parietem pius explorator, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Denique et hortatur ad hoc ipsum: Dic tu, inquiens, iniquitates tuas prior, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Quod si interdum corde dilatato in charitate, pro consideratione divinae dignationis ac miserationis, libet animum laxare in vocem laudis, et gratiarum actionem, puto me non jam angustam, sed amplissimam stanti post parietem Sponso aperire fenestram, per quam, ni fallor, tanto libentius respicit, quanto amplius sacrificium 1050A laudis honorificat eum. Ad manum est de Scripturis utramque hanc approbare confessionem; sed scientibus ista loquor, et non estis superfluis onerandi, qui vix necessariis indagandis sufficitis. Tanta quippe sunt sacramenta epithalamii hujus, et laudem praeconia, quae in eo decantantur Ecclesiae et sponso ejus Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LVII. De visitationibus Domini observandis; quibus indiciis vel signis eae deprehendi possint.

57

1. En dilectus meus loquitur mihi (Cant. II, 10). Videte processus gratiae, et dignationis divinae advertite gradus. Attendite sponsae devotionem atque solertiam, quam vigili utique oculo sponsi observat 1050Badventum, ct deinceps ipsius omnia diligentius intuetur. Venit ille, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur; et nihil horum momentorum sponsae industriam effugit, anticipative notitiam. Venit in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic: Venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentibus, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus sponsi. Benedictiones et divitiae salutis cum eo, et universa quae de ipso sunt affluunt deliciis, redundantia certe jucundis ac salutaribus sacramentis. Porro quae amat, vigilat et observat. Et beata, quam Dominus invenerit vigilantem. 1050C Non transibit illam, nec praeteribit ab ea, sed stabit et loquetur ei, loqueturque amatoria: loquetur siquidem ut dilectus. Sic quippe habes: En dilectus meus loquitur mihi. Bene dilectus, qui venit amatoria locuturus, non autem increpatoria.

2. Neque enim de illis est, qui a Domino merito arguuntur, quod faciem coeli dijudicare nossent, tempus 1460 vero adventus ejus minime cognovissent (Matth. XVI, 4). Haec namque tam solers, et prudens, ac bene vigilans, et venientem a longe prospexit, et salientem pro festinatione advertit, et transilientem superbos, ut humili sibi per humilitatem propinquaret, vigilantissime observavit; et demum cum jam staret, et occultaret se post parietem, 1050D nihilominus praesentem agnovit, sed et respicientem per fenestras cancellosque persensit; et nunc pro remuneratione tantae devotionis et religiosae sollicitudinis loquentem audit. Sane enim si respexisset, et minime locutus fuisset, suspectus poterat esse ille respectus, ne forte magis indignationis foret, quam dilectionis. Denique respexit Petrum, et non fecit ei verbum: et ideo fortassis flevit ille (Luc. XXII, 61, 62), quod respiciens se, tacuerit. Haec autem, quoniam post aspectum meruit et affatum, non modo non flet, sed et gloriatur prae laetitia clamans, En dilectus meus loquitur mihi. Vides intuitum Domini, cum in se semper maneat idem, non tamen ejusdem semper efficaciae esse; sed conformari meritis singulorum quos respicit, et aliis quidem incutere 1051A metum, aliis vero magis consolationem et securitatem afferre. Denique respicit terram, et facit eam tremere, cum e regione respexerit Mariam, et infuderit gratiam. Respexit, ait, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. II, 48). Non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis. Respexit similiter hoc loco sponsam, et nec tremuit illa, nec flevit ad instar Petri, quia non sapiebat terram, sicut ille; dedit vero laetitiam in corde ejus, affatu testificans, quo eam respexerit affectu.

3. Denique verba quae loquitur, audi quam non indignantis sint, sed amantis. Sequitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea. Felix conscientia, quae de se ista meretur audire! 1051B Quis, putas, in nobis est adeo vigilans et observans tempus visitationis suae, sponsumque adventantem ita per singula ejus momenta diligenter explorans, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiat ei? Non enim sic ista de Ecclesia referuntur, ut non singuli nos, qui simul Ecclesia sumus, participare his ejus benedictionibus debeamus. Etenim in hoc generaliter omnes atque indifferenter vocati sumus, ut benedictiones haereditate possideamus. Unde et audebat dicere ad Dominum quidem: Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt (Psal. CXVIII, 111); illa, puto, haereditate, qua se esse praesumebat filium patris sui, qui est in coelis. Porro si filium, et haeredem; haeredem 1051C Dei, cohaeredem autem Christi. Magnam vero rem gloriatur se acquisivisse haereditate ista, testimonia Domini. Utinam ego de me vel unum meruerim tenere testimonium Domini! quia is non in uno, sed in multis exsultat testimoniis. Denique ait iterum: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14). Et revera quid divitiae salutis, quid deliciae cordis, quid animae vera et cauta securitas, nisi Domini attestationes? Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18).

4. Utquid nos hactenus adhuc fraudamur commendationibus seu attestationibus his divinis, et paterna haereditate privamur? Quasi minime et nos voluntarie genuerit verbo veritatis, sic in nullo nos 1051Dmeminimus ab illo taliter commendatos, nec ulla de nobis assecutos testimonia ejus. Ubi est quod Apostolus dicit, quia ipse Spiritus Dei testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Quomodo filii, si expertes haereditatis? Arguit nos pro certo negligentiae et incuriae ipsa inopia nostra. Nam si quis nostrum integre et perfecte, juxta verbum Sapientis, cor suum tradat ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecetur (Eccli. XXXIX, 6), simulque votis omnibus studeat secundum Isaiam prophetam parare vias Domini, rectas facere semitas Dei sui (Isai. XL, 3), cui cum Propheta sit dicere:Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15); et quia providebam Dominum in conspectu meo semper 1052A (Psal. XV, 8): nonne hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo 1461 salutari suo? (Psal. XXIII, 5.) Visitabitur profecto frequenter, nec unquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator. Adhuc ergo longe agentem bene vigilans anima sobria mente prospiciet, et deinceps universa comperiet, quae in dilecti adventu sponsam tam solerter, quam signanter advertisse monstravimus quia ipse ait: Qui mane vigilaverint ad me, invenient me(Prov. VIII, 17). Nam et desiderium festinantis agnoscet: et quando prope, et quando praesto jam erit, continuo sentiet; sed et respicientis se oculum, quasi solis radium per fenestras et rimas parietis subeuntem, 1052Bbeato oculo cernet: et demum audiet voces exsultationis et amoris, appellata amica, columba, formosa.

5. Quis sapiens et intelliget haec, ita ut ea etiam digne ab invicem distinguere, et designare singula queat, ac definire ad intelligentiam aliorum? Si a me illud speratur, ego ea mallem ab experto audire, et qui assuetus sit et exercitatus in talibus. At quoniam quisque qui hujusmodi est, verecunde magis silentio abscondere eligit quod silentio percipit, et servare secretum suum sibi, id sibi tutius arbitratur: dico ego, cui ex officio loqui est, nec tacere licet, quidquid illud est quod de hujusmodi vel proprio, vel alieno teneo experimento, et quod facile experiri plures queunt, sane altiora relinquens 1052C apprehendere illa valentibus. Si igitur admonitus fuero, vel foris ab homine vel intus a Spiritu, de tuenda justitia et servanda aequitate; istiusmodi salutaris suasio erit mihi profecto praenuntia imminentis adventus sponsi, et praeparatio quaedam ad digne suscipiendum supernum visitatorem, Propheta id mihi indicante, dicendo quia justitia ante eum ambulabit (Psal. LXXXIV, 14); et item loquitur Deo sic: Justitia et judicium, inquit, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15)Nihilominus vero spes eadem arridebit, si sermo insonuerit de humilitate vel patientia, seu etiam de fraterna charitate et obedientia deferenda praelatis; maxime autem de sectanda sanctimonia et pace, et cordis puritate quaerenda, quoniam quidem Scriptura ait: Domum Domini 1052D decet sanctitudo (Psal. XCII, 5); et: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3); et: Mundi corde Deum videbunt (Matth. V, 8). Quidquid itaque sive de his, sive de aliis quibuslibet virtutibus suggestum animo fuerit, significatio, ut dixi, erit mihi, visitationem Domini virtutum imminere animae meae.

6. Sed et si corripuerit me justus in misericordia, et increpaverit me, idipsum sentiam, sciens quia aemulatio justi et benevolentia iter faciunt ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Bonus occasus, cum ad correptionem justi stat homo, et corruit vitium, et Dominus ascendit super illud, conculcans hoc pedibus, et conterens ne resurgat. Non ergo contemnenda increpatio justi, quae ruina peccati, cordis sanitas est, nec non et Dei via ad 1053A animam. Sed nec ullus omnino sermo, qui aedificet ad pietatem, ad virtutes, ad mores optimos, negligenter est audiendus; quoniam et illic iter quo ostenditur salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Quod si sermo gratus venit et placitus [alias, placidus], quatenus pulso fastidio cum desiderio audiatur, jam non modo venire Sponsus, sed et accelerare, id est cum desiderio venire, credendus est. Illius namque desiderium tuum creat; et quod tu ejus properas sermonem admittere, inde est quod ipse festinat intrare; non enim nos eum, sed ipse, inquit, prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Jam si etiam ignitum eloquium sentis, atque ex eo conscientiam uri in recordatione peccati; recordare tunc de quo Scriptura dicit, quia ignis ante ipsum praecedet (Psal. 1053B XCV, 3), et ipsum prope esse non dubites. Denique juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19).

7. Si vero non solum compungeris in sermone illo, sed et converteris totus ad Dominum, jurans et statuens custodire judicia justitiae ejus, etiam adesse ipsum jam noveris, praesertim si te inardescere sentias amore ejus. Etenim utrumque de illo legis, et ignem videlicet ante ipsum praecedere, et ipsum nihilominus ignem esse. Moyses siquidem de illo dicit quia ignis consumens est (Deut. IV, 24). Differunt autem, quod is qui praemittitur ignis ardorem habet, sed non amorem: coquens, 1462 sed non excoquens, movens, nec promovens. Tantum ad excitandum praemittitur et praeparandum, simulque 1053C ad commonendum quid ex te sis, quo dulcius sapiat postmodum quod ex Deo mox eris. At vero ignis qui Deus est, consumit quidem, sed non affligit, ardet suaviter, desolatur feliciter. Est enim vere carbo desolatorius, sed qui sic in vitia exerceat vim ignis, ut in anima vicem exhibeat unctionis. Ergo in virtute qua immutaris, et in amore quo inflammaris, Dominum praesentem intellige. Nam dextera Domini facit virtutem (Psal. CXVII, 16). Non autem fit haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), nisi in fervore spiritus, et in charitate non ficta, ita ut dicat qui hujusmodi est: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4).

8. Porro hoc igne consumpta omni labe peccati, 1053D et rubigine vitiorum, si jam emundata ac senerata conscientia sequatur subita quaedam atque insolita latitudo mentis, et infusio luminis illumiuantis intellectum vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mysteriorum notitiam, quorum alterum propter nos oblectandos, alterum propter aedificandos proximos reor dari; oculus respicientis procul dubio est iste, educens quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem, juxta illud prophetae Isaiae: Orietur, inquit, tanquam sol lux tua (Isai. LVIII, 10), etc. Sed sane non per ostia aperta, sed per angusta foramina is tantae claritatis radius se infundet, stante adhuc duntaxat hoc ruinoso pariete corporis. Erras si aliter speras, ad quantamcunque 1054A cordis proficias puritatem, cum ille praecipuus contemplator dicat: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).

9. Post hunc tantae dignationis ac miserationis respectum, sequitur vox blande et leniter divinam insinuans voluntatem, quae non est aliud quam ipse amor, qui otiosus esse non potest, de his quae Dei sunt sollicitans et suadens. Denique audit sponsa, ut surgat et properet, haud dubium quin ad animarum lucra. Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime 1054B intermittat: et rursum potita votis, aliquatenus in hac parte tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et item sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Caeterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens, et vehementer exaestuans, ne forte alteri horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus justo inhaereat; et sic in utrolibet vel ad modicum a divina deviet voluntate. Et fortasse tale aliquid sanctus Job patiebatur, cum diceret: Si dormiero, dico, quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam (Job VII, 4): hoc est: Et quietus, neglecti operis; et occupatus, perturbatae nihilominus quietis me arguo. Vides virum sanctum inter fructum operis, 1054C et somnum contemplationis graviter aestuare: et in bonis licet semper versantem, semper tamen quasi de malis poenitentiam agere, et Dei cum gemitu momentis singulis inquirere voluntatem. Unicum quippe in hujusmodi remedium seu refugium oratio est, et frequens gemitus ad Deum; ut quid, quando, et quatenus nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur. Habes, ut ego opinor, tria haec, id est praedicationem, orationem, contemplationem, in tribus commendata et designata vocabulis. Etenim merito amica dicitur, quae sponsi lucra studiose ac fideliter praedicando, consulendo, ministrando conquirit. Merito columba, quae nihilominus pro suis delictis in oratione gemens et supplicans, divinam sibi non cessat conciliare misericordiam. Merito 1054D quoque formosa, quae coelesti desiderio fulgens, supernae contemplationis decorem se induit, horis duntaxat, quibus commode et opportune id potest.

10. Sed et illud vide, si valeat coaptari huic triplici 1463 unius animae bono; de tribus videlicet personis illis in domo una commanentibus, amicis utique Salvatoris, et admodum familiaribus ei. Martham loquor ministrantem, et Mariam vacantem, et Lazarum quasi gementem sub lapide, et resurrectionis gratiam flagitantem (Luc. X, 38-42; Joan. XI). Haec dicta sunt pro eo quod sponsa describitur adeo solers et pervigil in observando semitas sponsi, ut minime eam latere possit, quando, et in quanta festinatione ad se veniat sed et quando longe, et 1055A quando prope, et quando praesens sit, nulla subitatione praeoccupari valeat ut ignoret: et quia proinde meruerit, non solum respici misericorditer, sed et dignanter laetificari amoris vocibus, et gaudere gaudio propter vocem sponsi.

11, Nos quoque ad haec, quamvis audacter, adjecimus, quod quaevis etiam de nobis anima, si similiter vigilet, simliter et salutabitur ut amica, consolabitur ut columba, amplexabitur ut formosa. Perfectus omnis reputabitur, in cujus anima tria haec congruenter atque opportune concurrere videbuntur, ut et gemere pro se, et exsultare in Deo noverit, simul et proximorum utilitatibus potens sit subvenire; placens Deo, cautus sibi, utilis suis. Sed ad haec quis idoneus? Utinam ipsa in universis nobis, etsi non 1055B tota in singulis, saltem singula in diversis, sicut hodie haberi videntur, longis reserventur temporibus! Habemus siquidem Martham, tanquam Salvatoris amicam, in his qui exteriora fideliter administrant. Habemus et Lazarum, tanquam columbam gementem, novitios utique, qui nuper peccatis mortui, pro recentibus adhuc plagis laborant in gemitu suo sub timore judicii; et sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum nemo est memor amplius, sic se non putant reputari, donec ad Christi jussionem sublato pondere timoris, tanquam prementis lapidis mole, respirare in spem veniae possint. Habemus quoque Mariam contemplantem in illis, qui processu longioris temporis, cooperante 1055C gratia Dei, in aliquid melius et laetius proficere potuerunt; quando jam de indulgentia praesumentes, non tam versare intra se solliciti sunt tristem imaginem peccatorum, quam certe in lege Dei meditari die ac nocte insatiabiliter delectantur; interdum etiam revelata facie gloriam sponsi cum ineffabili gaudio speculantes, in eamdem imaginem transformantur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Jam ad quid sponsam surgere et properare hortetur is, qui paulo ante defensare visus est eam, ne dormiens suscitaretur, alio sermone videbimus. Adsit ipse, ut et hujus nobis sacramenti rationem aperire dignetur, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 55