Bernardi in Cantica C. 61

SERMO LXI. Quomodo Ecclesia reperit divitias divinae misericordiae in foraminibus vulnerum Christi, et de fortitudine martyrum quam a Christo receperunt.

61
1. Surge, amica mea, sponsa mea, et veni 1071A (Cant. II, 13). Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio affectionis expressio est: et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas animas esse jam audistis. Non immoremur supervacue in his quae dicta sunt. Videte sequentia. Sponsam tamen nusquam, ut memini,1475 in toto hoc opere aperte adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit et perfecta fuerit, faciet spirituale conjugium; et erunt duo, non in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17).

2. Sequitur: Columba mea in foraminibus petrae, 1071B in cavernis maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Amat et pergit amatoria loqui. Columbam denuo blandiendo vocat; suam dicit, et sibi asserit propriam: quodque ipse rogari obnixius ab illa solebat, ipsius nunc versa vice et conspectum postulat, et colloquium. Agit ut sponsus; sed ut verecundus, publicum erubescit, decernitque frui deliciis suis in loco sequestri, utique in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Puta ergo sic dicere sponsum: Ne timeas, amica, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum negotium amoris impedire seu interrumpere habeat. Erit certe et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et hae diversoria grata verecundis. Hic litteralis lusus. Quidni 1071C dixerim lusum? Quid enim serium habet haec litterae series? Ne auditu quidem dignum quod foris sonat, si non intus adjuvet Spiritus infirmitatem intelligentiae nostrae. Ne ergo remaneamus foris, ne et turpium, quod absit! amorum videamur lenocinia recensere, afferte pudicas aures ad sermonem qui in manibus est de amore; et cum ipsos cogitatis amantes, non virum et feminam, sed Verbum et animam sentiatis oportet. Et si Christum et Ecclesiam dixero, idem est; nisi quod Ecclesiae nomine non una anima, sed multarum unitas, vel potius unanimitas designatur. Nec sane foramina petrae, aut cavernas maceriae, latebras putetis operantium iniquitatem, ne qua prorsus suspicio subeat de operibus1071D tenebrarum.

3. Alius hunc locum ita exposuit, foramina petrae vulnera Christi interpretans. Recte omnino; nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem astruunt resurrectionis et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus (Joan. XX, 28). Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4); in his se columba tutatur, et circumvolitantem intrepida intuetur accipitrem. Et ideo ait: Columba mea in foraminibus 1072A petrae. Vox columbae, In petra exaltavit me (Psal. XXVI, 6); et item: Statuit, inquit, supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3). Vir sapiens aedificat domum suam supra petram, quod ibi nec ventorum formidet injurias, nec inundationum (Matth. VII, 24, 25). Quid non boni in petra? In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto. Securus ab hoste, fortis a casu; et hoc quoniam exaltatus a terra. Anceps est enim et caducum, terrenum omne. Conversatio nostra in coelis sit, et nec cadere, nec dejici formidamus. In coelis petra, in illa firmitas atque securitas est. Petra refugium herinaciis (Psal. CIII, 18). Et revera ubi tuta firmaque infirmis securitas et requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic securior habito, quanto ille potentior est ad 1072B salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande: turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras (Isai. LIII, 5). Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem venerit tam potens tamque efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri.

4. Et ideo liquet errasse illum qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Nisi quod non erat de membris Christi, nec pertinebat ad eum de Christi merito, ut suum praesumeret, suum diceret quod illius esset; tanquam rem capitis 1072C membrum. 1476 Ego vero fidenter quod ex me mihi deest usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt; nec desunt foramina, per quae effluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea foraverunt: et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; id est, gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Cogitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? At clavis reserans, clavus penetrans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcilians sibi. Ferrum pertransiit animam 1072D ejus, et appropinquavit cor illius, ut non jam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum cordis per foramina corporis; patet magnum illud pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis.

1073A 5. Meum proinde meritum, miseratio Domini. Non plane sum meriti inops, quandiu ille miserationum non fuerit. Quod si misericordiae Domini multae, multus nihilominus ego in meritis sum. Quid enim si multorum sim mihi conscius delictorum? Nempe ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Et si misericordiae Domini ab aeterno et usque in aeternum (Psal. CII, 17), ego quoque misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 2). Nunquid justitias meas? Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX, 16). Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu justitia a Deo. Nunquid mihi verendum, ne non una ambobus sufficiat? Non est pallium breve, quod, secundum prophetam, non possit operire duos (Isai. XXVIII, 20). 1073B Justitia tua, justitia in aeternum (Psal. CXVIII, 142). Quid longius aeternitate? Et te pariter et me operiet largiter larga et aeterna justitia. Et in me quidem operit multitudinem peccatorum; in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauros, divitias bonitatis? Hae in foraminibus petrae repositae mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis, opertae quidem, sed in his qui pereunt! Utquid enim sanctum detur canibus, vel margaritae porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etiam et apertis foraminibus introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum!

6. Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae relinquam civitates, et habitabo 1073C in petra (Jerem. XLVIII, 28). Ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis, ut cum Moyse positus in foramine petrae, transeunte Domino, merear saltem posteriora ejus prospicere (Exod. XXXIII, 22, 23). Nam faciem stantis, id est incommutabilis claritatem, quis videat, nisi qui introduci jam meruit, non in sancta, sed in sancta sanctorum? Nec vilis tamen aut contemnenda posteriorum contemplatio. Contemnat Herodes; ego tanto magis non contemno, quanto magis contemptibilem se ostendit Herodi. Habent etiam aliquid et posteriora Domini quod videre delectet. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Erit cum ostendet faciem suam, et salvi erimus. Sed interim praeveniat nos in benedictionibus dulcedinis, 1073D illis utique quas post se relinquere consuevit. Nunc dignationis suae posteriora demonstret, alias in gloria dignitatis faciem suam demonstraturus. Sublimis in regno, sed suavis in cruce. In hac me visione praeveniat, in illa adimpleat. Adimplebis me, ait, laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11). Utraque visio salutaris, utraque suavis; sed illa in sublimitate, ista in humilitate; illa in splendore, haec in pallore est.

1477 7. Denique inquit, Et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII, 14). Quomodo non in morte pallescat? Sed melius pallens aurum quam fulgens aurichalcum, et quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Aurum Verbum, aurum Sapientia 1074A est. Hoc aurum semetipsum decoloravit, abscondens formam Dei, et formam servi praetendens. Decoloravit et Ecclesiam, quae ait: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cantic. I, 5). Ergo et posteriora ipsius in pallore auri, quae fuscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit. Etiam complacet sibi in illis, et optat novissima sua fore horum similia. Idcirco denique audit: Columba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum altissimum. Non est quod vereatur martyr exsanguem lividamque levare ad eum faciem, cujus livore sanatus est, gloriosam repraesentare 1074B similitudinem mortis ejus, utique in pallore auri. Quid vereatur cui etiam a Domino dicitur: Ostende mihi faciem tuam? Ad quid? Ut mihi videtur, se magis ostendere vult. Ita est: videri vult, non videre. Quid enim ille non videt? Non est ei opus ut quis se ostendat, a quo nil non videtur, nec si se abscondat. Vult ergo videri, vult benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem.

8. Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc 1074C anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet, et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit? Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum-calicem Domini. Et calix hic inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII, 5.) Praeclarus, inquam, atque jucundus non minus imperatori spectanti, 1074D quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini, fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10). Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet, inquiens, vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut se confessus fuerit coram hominibus, confitebitur et ipse eum coram Patre suo (Matth. X, 32). Rumpamus sermonem, nec enim potest finiri modo; ne sit sine modo, si cuncta quae adhuc ex proposito capitulo restant, uno isto velimus sermone complecti. Ergo quod superest servemus principio alteri, ut de nostro sane et verbo et modo gaudeat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen



SERMO LXII. Quid sit animam fidelem commorari «in foraminibus petrae;» et quid «in cavernis maceriae.»

62
De Dei voluntate potius, quam majestate scrutanda. Denique de puritate mentis necessaria ad praedicationem veritatis.


1075A

1. Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae (Cant. II, 14). Non tantum in foraminibus petrae tutum reperit columba refugium; reperit et in cavernis maceriae. Quod si maceriam non congeriem lapidum, sed sanctorum communionem accipimus, videamus ne forte cavernas maceriae dixerit angelorum, qui ob superbiam lapsi sunt, loca quasi vacua 1478 derelicta: quippe quae repleri 1075B ex hominibus habent, tanquam ruinae de lapidibus vivis reficiendae. Unde apostolus Petrus: Accedentes, inquit, ad lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II, 4, 5). Nec puto ab re esse, si intelligimus angelorum custodiam vicem exhibere maceriae in vinea Domini, quae est Ecclesia praedestinatorum, cum Paulus dicat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) et Propheta: Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Et si ita sedet, erit sensus, quia Ecclesiam tempore et loco peregrinationis suae duae res consolentur; de praeterito quidem, memoria passionis Christi; de futuro autem, quod se in sortem 1075C sanctorum cogitat et confidit recipiendam. Ambo haec, veluti ante et retro oculata, insatiabili desiderio contuetur; et uterque illi intuitus admodum gratus, uterque est illi refugium a tribulatione malorum et dolore. Integra consolatio, cum non solum quid exspectandum, sed et unde id sit praesumendum noverit. Exspectatio laeta nec dubia, quae Christi morte firmata est. Cur paveat ad praemii magnitudinem, quae pretii dignitatem considerat? Quam libens mente invisit foramina, per quae sibi sacrosancti sanguinis pretium fluxit! Quam libens cavernas perambulat, et diversoria, et mansiones, quae sunt in domo Patris multae atque diversae, in quibus habet collocare filios suos pro quorumque diversitate meritorum! Et nunc quidem, quod solum 1075D interim potest, sola in his memoria requiescit, coeleste habitaculum, quod desursum est, jam animo induens. Erit autem cum implebit ruinas, cum cavernas et corpore inhabitabit, et mente; cum vacua domicilia, quae antiqui reliquerunt habitatores, ipsa suae universitatis illustrabit praesentia, nec ulla ultra apparebit caverna penitus in coelesti maceria, felici de caetero perfectione sui atque integritate gaudente.

2 Aut, si id magis probas, dicemus has cavernas studiosis et piis mentibus non inveniri, sed fieri. 1076A Quonam modo, inquis? Cogitatione et aviditate. Cedit nempe in modum maceriae mollioris pia maceries desiderio animae, cedit purae contemplationi, cedit crebrae orationi. Denique oratio justi penetrat coelos (Eccli. XXXV, 21). Non utique aeris hujus corporei spatiosas altitudines, veluti quodam remigio alarum suarum instar volucris volantis scindet, aut quasi gladius acutus ipsius firmamenti solidum celsumque verticem perforabit: sed sunt coeli sancti, vivi, rationales, qui enarrant gloriam Dei, qui favorabili quadam pietate nostris se votis libenter inclinant, et sinuatis ad tactum nostrae devotionis affectibus in sua nos recipiunt viscera, quoties digna ad eos intentione pulsamus. Pulsanti enim aperietur. Licebit itaque unicuique nostrum, etiam hoc1076B tempore nostrae mortalitatis, cavare sibi, quacunque parte volet, cavernas supernae maceriae; nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris; sed et beatorum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubin et seraphin, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret. Apud quos magis afficietur, immittente sibi Spiritu. prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei, et facta quasi caverna in montibus, vel potius mentibus sanctis, dum se ultro inflectunt ad pietatem, requiescet vel paululum apud illos. Omnis animae sic facientis et facies, et vox Deo grata existit: facies, propter puritatem; vox, 1076C propter confessionem. Etenim confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. XCV, 6). Unde et dicitur illi qui ejusmodi est: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus tuis. Vox admiratio in animo contemplantis, vox gratiarum actio est. Delectatur admodum istiusmodi cavernis Deus, e quibus sibi vox resonat gratiarum actionis, vox admirationis et laudis.

3. Felix mens, quae sibi in hac maceria frequenter 1479 cavare studuerit; sed quae in petra, felicior. Licet quidem cavare et in petra; sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis [alias fodiamus]. Et ad haec quis idoneus? 1076D Nempe ille qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse; et de abditis pectoris ejus quamdam intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam? Quid ille qui sapientiam loquebatur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus cognovit? (I Cor. II, 6, 8). Nonne uno et altero coelo acuta, sed pia curiositate terebratis, e tertio tandem hanc pius scrutator evexit? At ipsam non siluit nobis, verbis quibus potuit 1077A fidelibus fideliter intimans. Audivit autem verba ineffabilia, quae non licuit illi loqui (II Cor. XII, 2, 4). Non utique homini, nam sibi illa loquebatur et Deo Puta ergo Deum quasi sollicitam Pauli charitatem hoc modo consolari, et dicere: Quid anxiaris quod conceptum tuum auditus non capit humanus? Sonet vox tua in auribus meis; hoc est: Si quod sentis, non licet revelare mortalibus, consolare tamen, quod vox tua divinas queat mulcere aures. Vides sanctam animam, nunc quidem charitate sobriam nobis, nunc vero puritate excedentem Deo? (II Cor V, 13.) Vide etiam de sancto David, ne forte ille sit ipse homo, de quo cum Deo, quasi de alio loquitur: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 1077B (Psal. LXXV, 11). Ergo quod de cogitatione prophetica verbo et exemplo Prophetae venire ad medium poterat, id Propheta in publicam mox laxabat confessionem, et ex eo confitebatur in populis Domino, reliquum sibi et Deo servans, unaque festivum ducens in laetitia et exsultatione. Hoc ergo est quod nobis intimare memorato versiculo voluit. Quidquid videlicet sua illa scrutabunda et avida cogitatione ex arcano sapientiae cruere praevalebat, partem quam poterat in salutem populorum sollicita praedicatione impertiebatur; reliquum quod capere plebes non poterant, festiva jubilatione in Dei laudibus expendebat. Vides sanctae contemplationi deperire nihil, dum quod expendi in plebium aedificationem non potest, id vel maxime Deo sit jucunda 1077C decoraque laudatio.

4. Quae cum ita sint, duo liquet contemplationis genera esse: unum, de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo; alterum, de regis ipsius majestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria, ista in petra. Sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius quod inde eruis sapit. Nec verearis illud quod Scriptura minatur scrutatoribus majestatis (Prov. XXV, 27). Tantum affer purum et simplicem oculum; non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. Hac excussa, 1077D secure scrutemur [alias, fodiamus] in Petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt (Coloss. II, 3). Si adhuc dubitas, audi ipsam Petram: Qui operantur, inquit, in me, non peccabunt (Eccli. XXIV, 30). Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Ibi requiem invenit mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel clatus, et cupidus inanis gloriae. Ecclesia columba est, et ideo requiescit. Columba, quia innocens, quia gemens. Columba, inquam, quia in mansuetudine suscipit insitum verbum. Et requiescit in Verbo, hoc est in petra: nam petra est Verbum. Ecclesia ergo in foraminibus petrae, per quam introspicit, et videt gloriam sponsi sui; nec opprimitur tamen a 1078A gloria, quoniam non sibi usurpat eam. Non opprimitur, quia non scrutatrix majestatis est, sed voluntatis. Nam quod majestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed 1480 et si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Dei est iste, dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se memoret [alias commemoret] (II Cor. XII), ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae majestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde majestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur 1078B in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria.

5. Ergo formidolosa scrutatio majestatis: at voluntatis, tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique vidimus gloriam hanc, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista totis licet viribus intendentem in se: ego potius imprimar illi. Etenim revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in 1078C claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Transformamur cum conformamur. Absit autem ut in majestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur! Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum. Cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quale? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit: Ostende mihi faciem tuam: forma pietatis et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad Petram; cui similis est: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, et a mansueto modesta? Non 1078D plane abhorrebit a puritate petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen.

6. Sed quia non ex omni interim parte adhuc ad petram forandam Ecclesia accedere potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed et in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari ac penetrare arcana sapientiae et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat in foraminibus petrae. De reliquo in cavernis maceriae: ut qui in petra per semetipsos fodere aut non 1079A sufficiunt, aut non praesumunt; in maceria fodiant, contenti vel gloriam sanctorum mente intueri. Si cui ne hoc quidem possibile sit, huic sane proponet Jesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Judaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui et vocatur ut intret. Ingredere, inquit, in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus (Isa. II, 10). Infirmae adhuc et inerti animae (quae juxta quod in Evangelio quidam de semetipso confitetur, fodere non valet, et mendicare erubescit) (Luc. XVI, 3.) fossa ostenditur humus ubi lateat, donec convalescat et proficiat, ut possit et ipsa per 1079B se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate.

7. Et si intelleximus fossam humum, illam quae ait: Foderunt manus meas, et pedes meos (Psal. XXI, 17); non erit ambigendum de sanitate in ea citius adipiscenda animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non video qualiter illi aptari 1481 possit quod dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audeat, vel levare vocem suam, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? Quia non est pulchra 1079C facie, nec digna quae videatur. Non erit digna videri, quandiu non erit videre idonea. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter jam loquetur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque enim id posset, nisi clara ipsa quoque esset et pura, utique transformata in eamdem quam conspicit claritatis imaginem. Alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri potueri veritatem, tunc faciem ipsius sponsus videre cupiet, consequenter et vocem ejus audire.

1079D 8. Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat vox si displiceat facies, demonstrat cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit; illa absque ista, in nemine. Impuris non se ostendit Veritas, non se credit Sapientia. Quod ergo loquuntur quam non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae vidimus testamur (Joan. III, 11). I ergo tu, et aude testari quod non vidisti, et loqui quod ignoras. Quaeris quem dicam impurum? Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu Evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit 1080A fructum, sed datum. Impuri sunt tales; et cum non habeant unde videant veritatem propter impuritatem, habent tamen unde illam loquantur. Quid praepropere agitis? cur lucem non exspectatis; cur opus lucis ante lucem praesumitis? Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux est puritas, lux charitas, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Haec praecedat, et pes linguae in incerto non ponitur. Superbo oculo veritas non videtur, sincero patet. Non est quod se veritas deneget intuendam puro cordi, ac per hoc nec eloquendam. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Multi puritate neglecta, ante loqui quam videre conati sunt; et aut graviter erraverunt nescientes de quibus loquerentur, 1080B neque de quibus affirmarent; aut turpiter viluerunt, dum qui alios docerent, se ipsos non docuissent. A quo nos gemino malo semper custodiat exoratus a vobis Sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXIII. De vinea viro pio et sapienti, id est sua cuique vita, seu mente et conscientia, serio colenda;

63
et de duobus vulpium generibus, scilicet adulatoribus et detractoribus; et de tentationibus monachorum novitiorum.


1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). Liquet quod non otiose ad vineas itum sit, quando ibi inventae sunt vulpes demolientes eas. Littera quidem 1080C istud. Spiritus autem quid? Ante omnia sane, ut communem et usitatum litterae sensum ab hac explanatione penitus respuamus, utpote ineptum et insulsum, indignumque plane, qui recipiatur in Scriptura tam sancta, tam authentica. Nisi quis forte ita vecors et animo stolidus sit, ut pro magno habeat didicisse ex ea, instar filiorum hujus saeculi, curam gerere terrenarum possessionum, custodire et defensare vineas ab incursantibus bestiis, ne forte contingat amittere fructum vini, in quo est luxuria; simulque pereat opera et impensa. Grande scilicet damnum, ut propterea librum 1482 sanctum tanto studio et tanta cum veneratione legamus, quod docemur in eo a vulpibus vineas custodire, ne in excolendis 1080D illis frustra marsupia vacuentur, si in custodiendis pigri fuerimus! Non estis tam rudes, neque adeo spiritualis gratiae expertes, ut ita carnaliter sapiatis. Ergo in spiritu ista quaeramus. Ibi sane invenimus, sano quidem intellectu, sensuque nihilominus digno, et vineas florentes, et vulpes demolientes, in quibus capiendis vel amovendis et honestius laboratur, et fructuosius. An vos dubitatis longe vigilantius insistendum mentibus servandis, quam frugibus; longe curiosius invigilandum cavendis propter illas spiritualibus nequitiis, quam capiendis propter istas fraudulentis vulpeculis?

2. Sed jam a me demonstrandae sunt spirituales istae tam vites, quam vulpes. Vestra intererit, filii, suae quemque vineae providere, cum me disputante 1081A adverterit, in quibus sibi et a quibus maxime sit cavendum. Viro sapienti sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet. Stultus non ita. Cuncta apud eum neglecta invenies, cuncta jacentia, cuncta inculta et sordida. Non est vinea stulto. Quomodo vinea, ubi nil plantatum, nil elaboratum uspiam paret? Tota spinis silvescit et tribulis stulti vita: et vinea est? Etsi fuit, jam non est, redacta nimirum in solitudinem. Ubi vitis virtutis? ubi botrus boni operis? ubi vinum laetitiae spiritualis? Per agrum hominis pigri transivi, inquit, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30, 31). Audis sapientem irridentem 1081B stultum, quod bona naturae et dona gratiae, quae forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam, quam plantavit Deus et non homo, primam suam vineam, in non vineam, negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius, quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arborarida et in sterilitatem versa, nonne mortua judicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum (Psal. LXXVII, 47); monstrans vita privatas, quae sterilitate damnatae sunt. Sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est.

3. Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens. Siquidem 1081C et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitae est apprehendentibus eam (Prov. III, 18). Quidni vivat apprehensor ejus? Vivit, sed ex fide. Justus nempe est sapiens, et justus ex fide vivit (Hebr. X, 38). Et si anima justi sedes est sapientiae, sicut est; profecto is sapiens, qui justus. Is ergo sive justum nomines, sive sapientem, nunquam absque vinea vivet, quia nunquam non vivet. Hoc quippe est illi vinea quod vita. Et bona vinea justi, imo bona vinea justus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis. Denique: Gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Vides apud sapientem vacare nihil? 1081D Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium ejus non defluet?

4. Caeterum, tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt et qui comedunt eas (Eccle. V, 10). Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinet eam vorari a vulpibus. Pessima vulpes occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his. Dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos 1082A qui talia agunt; sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro eis ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici (Rom. XII, 20), et item super adulatoris, quousque, si fieri potest, et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens 1483 mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. An non tibi captus ille videtur, qui suffusus ora rubore, quippe proprium erubescens judicium, ipse suae confusionis et poenitudinis testis est; sive quod oderit hominem amore dignissimum; sive quod dilexerit tantum verbo et lingua eum, a quo se diligi opere et veritate vel sero expertus est? Captus plane, et captus Domino, secundum quod nominatim ipse expressit: Capite, 1082B inquiens, nobis. Utinam ego omnes adversantes mihi sine causa ita capere possim, ut Christo eos vel restituam, vel acquiram! Sic, sic confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala: quatenus inveniar et ipse obediens sponso, ut capiam et ipse vulpes, non mihi, sed ipsi. Sed reflectatur sermo ad sui principium, ut suo ordine series explanationis procedat.

5. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Locus moralis est; et juxta morum disciplinam nos jam ostendimus, spirituales has vineas nonnisi spirituales viros esse, quorum cum omnia interiora culta sint, omniaque germinantia, omnia fructificantia et parturientia spiritum salutis, quomodo 1082C de regno Dei dictum est; ita de his vineis Domini sabaoth aeque dicere possumus, quoniam intra nos sunt (Luc. XVII, 21). Denique, in Evangelio legitur, datum iri gentibus regnum Dei facientibus fructus ejus (Matth. XXI, 43). Hi sunt quos Paulus enumerat, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V, 22, 23). Fructus isti, profectus nostri. Hi accepti sponso, quia ipsi cura est de nobis. Num de virgultis cura est Deo? Homines, non arbores amat Homo Deus, et nostros profectus suos fructus reputat. Tempus horum diligenter observat, arridet apparentibus, et sollicitus satagit ne 1082D pereant nobis, cum apparuerint; imo vero ne pereant sibi: se enim reputat tanquam nos. Ideoque providens capi sibi jubet insidiantes vulpeculas, ne novellos fructus ipsae praeripiant. Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quasi quis dicat: Praepropere times, nondum venit fructuum tempus: Non est ita, inquit: nam vinea nostra floruit. Post flores non est fructuum mora; adhuc illis cadentibus isti erumpunt illico, illico incipiunt apparere.

6. Parabola ista instantis est temporis. Videtis istos novitios? Nuper venerunt, nuper conversi sunt. 1083A Non possumus de ipsis dicere, quia vinea nostra floruit: floret enim. Interim, quod in eis apparere videtis, flos est: fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam, et bonam totius corporis compositionem. Placent, fateor, quae in facie sunt: negligentior utique is qui foris apparet corporum cultus est vestium, sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia haec, noviter coepere, ipsa sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum, magis quam fructus. Vobis, filioli, non timemus a fraude vulpium, quae fructibus magis, quam floribus invidere noscuntur. Vestrum aliunde periculum est. Ustionem certe metuo floribus; 1083Bnon subreptionem, sed ustionem a frigore. Aquilo mihi suspectus est, et frigora matutina, quae intempestivos flores solent perdere, fructus praeripere. Iraque ab aquilone panditur vestrum malum. A facie frigoris ejus quis sustinebit? (Psal. CXLVII, 17.) Hoc frigus si semel animam (animae quidem, ut assolet, incuria spiritu dormitante) pervaserit, ac nemine deinde, quod absit! inhibente ad interiora ejus pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit judicii lumen, libertatem 1484 addixerit spiritus: mox, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, 1083C contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur jus [alias, adjudicatur jus], fas proscribitur derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus; praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelo in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. Principium et originem hujus pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est hujus temporis demonstrare: 1083D alias erit hoc; nunc coepta prosequamur.

7. Ad provectiores et firmiores sermo est retorquendus, ad vineam quae jam floruit, cui quidem etsi non est quod floribus formidet a frigore, sed non fructus securi sunt a vulpibus. Dicendum apertius quid sint spiritualiter hae vulpes, cur pusillae dicantur, cur jubeantur potissimum capi, et non abigi, vel occidi: etiam introducenda diversa genera harum bestiarum ad majorem audientium notitiam et cautelam; non sane sermone isto, ut fastidio consulamus, et nostrae devotionis alacritas perpetuetur in gratia et confessione gloriae magni Ecclesiae Sponsi Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen




Bernardi in Cantica C. 61