Bernardi in Cantica C. 64

SERMO LXIV De tentationibus monachorum provectorum, quas patiantur vulpes, seu tentationes magis sibi infestas. Item de haereticis, vulpibus Ecclesiae, capiendis.

64
1084A

1. Adsum promissioni meae. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). Vulpes, tentationes sunt. Necesse est ut veniant tentationes. Quis enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit? (II Tim. II, 3.) aut quomodo certabunt, si desit qui impugnet? Tu ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1), certus omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem passuros (II Tim. III, 12). Porro tentationes diversae sunt, pro temporum diversitate. Et initiis 1084B quidem nostris, tanquam novellarum teneris floribus plantationum, in evidenti vis algoris incumbit, cujus meminimus in sermone altero, et incipientes ab hac peste cautos reddidimus (Supra, serm. 63, n. 6). Jam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem sese opponere contrariae virtutes aperte audent, sed solent in occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas justitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude, proh pudor! vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus!

1084C 2. Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio: quidni vulpecula fuit? Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis? Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim, dum benefaciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam. Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam carnis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, 1485 et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. Potes tu quoque per te ipsum in te ipso alias atque 1084D alias similes huic invenire seu advertere, si non negligas.

3. Vis tamen ut unam adhuc ego ostendam tibi? Facio etiam et tertiam, et quartam quoque demonstrabo, si te ad capiendas eas, quas forte ex his in tua adverteris vinea, invenero vigilantem. Interdum bene proficientis cujuspiam, cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, juxta illud: Continuo non acquievi, carni et sanguini(Galat. I, 16); sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. Sane timet propheticum incurrere maledictum, si quae in abscondito accepit frumenta, abscondat in populis(Prov. II, 1085A 26): et contra Evangelium facere, nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta (Matth. X, 27). Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis (Deut. XV, 19). Hoc Paulus interpretans: Non neophytum, inquit, ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6): et rursum, Nec quisquam. inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4); item ipse: Quomodo praedicabunt, ait, nisi mittantur? (Rom. X, 15.) Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare nec 1085B monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est? Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est malum sub specie boni.

4. Sed aspice aliam. Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem, non modo remissos, sed etiam dissolutos? Sicque apparuit vulpeculam adfuisse, ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum. Cogitabat, si solus degeret, multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritualis gratiae fuisset 1085C expertus. Et bona visa est sua cogitatio sibi; sed rei exitus indicavit, magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse.

5. Quid illud quod nos quoque toties in domo ista, et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam ex qua se omnibus, sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae ipsius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, et grandis vineae hujus, quam plantavit dextera Domini, vestrae scilicet omnium unanimitatis, demolitio? Vae homini per quem scandalum venit? (Matth. XVIII, 7.) Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis (Marc. IX, 41): durum est quod sequitur. Quanto duriora meretur, 1085D qui tantam, et tam sanctam multitudinem scandalizat? Judicium prorsus durissimum portabit quicunque est ille. Sed haec alias.

6. Nunc vero intendamus his, quae a Sponso dicuntur super pusillis et astutis his animalibus demolientibus vineas. Pusillis dixerim, non malitia, sed subtilitate. Astutum siquidem natura hoc genus est animantis, promptumque admodum ad nocendum in occulto: et videtur mihi congruentissime designare subtilissima quaedam vitia specie palliata virtutum, qualium utique formam praemissis ad notitiam exemplis, paucis licet, jam aliquantisper 1086A expressi. Nec enim aliter nocere queunt, nisi quod se virtutes virtutum 1486 quadam similitudine mentiuntur. Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis (II Cor. II, 14), parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2). Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod cum caetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi duntaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maximeque ad discretionem spiritum, qui cum Apostolo possint dicere, 1086B quia non ignoramus astutias Satanae, neque cogitationes ejus (II Cor. II, 11). Et vide ne forte ob hoc a sponso jubeantur, non quidem exterminari, vel abigi, vel occidi, sed capi: quod videlicet hujusmodi spirituales, dolosasque bestiolas omni vigilantia et cautela observari oporteat et examinari, et sic capi, id est comprehendi, in astutia sua. Ergo, cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas; rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineam. Denique, dicimus hominem in sermone capi, sicut habes in Evangelio, quia convenerunt Pharisaei in unum, ut caperent Jesum in sermone (Matt. XXII, 15).

7. Ita ergo sponsus capi jubet vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas, id est deprehendi, convinci, 1086C prodi. Solum hoc malignitatis genus id proprium habet, ut agnitum jam minime noceat, ita ut agnosci, sit illi expugnari. Quis enim, nisi demens, comperta decipula sciens et prudens pedem mittit in illam? Sufficit proinde si capiantur quae ejusmodi sunt, hoc est, si prodas et deducas ad medium; quippe quibus apparere, perire est. Non sic caetera vitia. Nempe manifeste veniunt, manifeste nocent; scientes captivant, superant reluctantes, utpote vi, non dolo agentia. Ergo contra hujusmodi aperte saevientes bestias non investigatione opus est, sed refrenatione. Solas has vulpes parvulas, dissimula trices maximas, quia proditae jam non nocent, sufficit educi in lucem, et capi in calliditate sua. Nam foveas habent. Tali itaque ex causa vulpes istae 1086D et capi jubentur, et parvulae describuntur. Vel ideo parvulae, ut nascentia vitia in ipso ortu, donec utique parvula sunt, vigilanter observans illico comprehendas, ne crescentia plus noceant et difficilius capiantur.

8. Et si juxta allegoriam Ecclesias vineas, vulpes haereses, vel potius haereticos ipsos intelligamus: simplex est sensus, ut haeretici capiantur potius, quam effugentur. Capiantur, dico, non armis, sed argumentis, quibus refellantur errores eorum; ipsi vero, si fieri potest, reconcilientur catholicae, revocentur ad veram fidem. Haec est enim voluntas 1087A ejus qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire(I Tim. II. 4). Hoc denique velle se perhibet, qui non simpliciter, capite vulpes, sed, capite, inquit, nobis vulpes. Sibi ergo et sponsae suae, id est catholicae, jubet acquiri has vulpes, cum ait, Capite eas nobis. Itaque homo de Ecclesia exercitatus et doctus, si cum haeretico homine disputare aggreditur, illo intentionem suam dirigere debet, quatenus ita errantem convincat, ut et convertat, cogitans illud apostoli Jacobi: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Quod si reverti noluerit, nec convictus post primam jam et secundam admonitionem, utpote qui omnino subversus est; 1087B erit secundum Apostolum devitandus (Tit. III, 10). Ex hoc jam melius, ut quidem ego arbitror, effugatur, aut etiam religatur, quam sinitur vineas demoliri.

9. Nec propterea sane nihil se egisse putet qui haereticum vicit et convicit, haereses confutavit, verisimilia 1487 a vero clare aperteque distinxit; prava dogmata, plana et irrefragabili ratione prava esse monstravit; pravum denique intellectum, extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redegit. Nempe cepit nihilominus, qui talia operatus est, vulpem, etsi non ad salutem illi; et cepit eam sponso et sponsae, quamvis aliter. Nam, etsi haereticus non surrexit de faece, Ecclesia tamen confirmatur in fide: et quidem de profectibus sponsae 1087C sponsus sine dubio gratulatur. Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10). Denique non putat a se aliena lucra nostra, qui se nobis tam dignanter associat, dum jubet capi vulpes, non sibi, sed nobis secum. Capite, inquiens, nobis. Advertere est enim quod ait, nobis. Quid hac voce socialius? An non tibi videtur hoc dicere, quasi 1088A quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis? Et qui loquitur Deus est - minime tamen ut Deus id loquitur, sed ut sponsus.

10. Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur, qui socium non habet? Poterat dicere: Mi hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7), ut scias amoris 1088B fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Cum quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises, Aethiopissae hujus tam devotus, tam ambitiosus amator? Sane non alter Moyses, sed plus quam Moyses (Num. XII, 1). Num tu ille es speciosus forma prae filiis hominum? (Psal. XLIV, 3.) Parum dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Hebr. I, 3); postremo super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5).

ADMONITIO IN DUOS SERMONES SEQUENTES.


Epistolae Evervini, hucusque inter sermones hic editoe, 1088C locum opportuniorem assignavimus inter epistolas diversorum ad Bernardum. Vide Opp. tom. I col.676. EDIT.


SERMO LXV. De clandestinis haereticis, quorum praeposteram religionem et studium occultandi mysteria sua, nec non scandalosum feminarum contubernium perstringit.

65

1. Duos vobis super uno capitulo disputavi sermones: 1089A tertium paro [alias, edere paro], si audire non taedeat. Et necessarium reor. Nam quod ad nostram quidem spectat domesticam vineam, quae vos estis, satis me arbitror in duobus fecisse sermonibus pro munimento illi adversus insidias tripartiti generis vulpium, qui sunt adulatores, detractores, ac seductorii quidam spiritus, gnari et assueti mala sub specie boni inducere. Verum dominicae vineae non ita. Illam loquor, quae implevit terram, cujus et nos portio sumus: vineam grandem nimis, Domini plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu. Ergo plus proprii curam gerens, in commune minus profui. Movet me autem pro ipsa multitudo demolientium eam, defensantium paucitas, difficultas 1089B defensionis. Difficultatem occultatio facit. Nam cum Ecclesia semper ab initio sui vulpes habuerit, cito omnes compertae et captae sunt. Confligebat haereticus palam (nam inde haereticus maxime, quod palam vincere cupiebat), et succumbebat. Ita ergo facile illae capiebantur vulpes. Quid enim si posita in lucem veritate haereticus in suae pertinaciae tenebris remanens, solus foris religatus aresceret? 1488-1491 Nihilominus capta reputabatur vulpes, condemnata impietate, et impio foras misso, ostentui utique jam victuro, non fructui. Ex hoc, juxta prophetam, erant illi ubera arentia, et venter sterilis (Ose. IX, 14); quia non repullulat error publice confutatus, et falsitas aperta non germinat.

2. Quid faciemus his malignissimis vulpibus, ut 1089C capi queant, quae nocere quam vincere malunt, et ne apparere quidem volunt, sed serpere? Omnibus una intentio haereticis semper fuit captare gloriam de singularitate scientiae. Sola ista malignior caeteris versutiorque haeresibus, damnis pascitur alienis, propriae gloriae negligens. Docta, credo, exemplis veterum, quae proditae evadere non valebant, sed confestim capiebantur, cauta est novo maleficii genere operari mysterium iniquitatis, eo licentius quo latentius. Denique indixere, ut dicitur, latebras sibi, firmaverunt sibi sermonem nequam. Jura, perjura; secretum prodere noli. Enimvero alias ne tenuiter quidem jurare ullatenus acquiescunt, propter illud de Evangelio: Non jurare, neque per 1089D coelum, neque per terram (Matth. V, 34, 35), etc. O stulti et tardi corde, repleti plane Pharisaico spiritu liquantes culicem, et camelum glutientes! (Matth. XXIII, 24). Jurare non licet, et pejerare licet? An 1090A in hoc solo utrumque licet? De quonam mihi Evangeliorum loco producitis istam exceptionem, qui ne iota quidem, ut falso gloriamini, praeteritis? Patet vos et superstitiose observare de juramento, et flagitiose praesumere de perjurio. O perversitatem! Quod ad cautelam consultum est, videlicet, non jurare; hoc isti mandati vice tam contentiose observant: et quod immobili jure sancitum est, non pejerandum scilicet, hoc tanquam indifferens pro sua voluntate dispensant. Non, inquiunt, sed ne mysterium publicemus. Quasi gloria Dei non sit revelare sermonem. An Dei invident gloriae? Sed magis credo quod pandere erubescant, scientes inglorium. Nam nefanda et obscena dicuntur agere in secreto, siquidem et vulpium posteriora fetent.

1090B 3. Sed taceo quae negarent: ad manifesta respondeant. An juxta Evangelium cavent sanctum dare canibus, et margaritas porcis (Matth. VII, 6)? At istud aperte fateri est, se non esse de Ecclesia, qui omnes qui de Ecclesia sunt, canes censent et porcos. Sine exceptione enim omnibus qui de sua secta non sunt, suum illud, quidquid est, subtrahendum existimant. Caeterum hoc etsi sentiant, non respondebunt, ne manifesti fiant, nempe quod omni modo fugiunt, sed non effugient. Responde mihi, o homo, qui plus quam oportet sapis, et plus quam dici potest desipis. Dei est, an non, mysterium quod occultas? Si est, cur non ad ejus gloriam pandis? Nam gloria Dei, revelare sermonem. Si non, cur fidem habes in eo quod non est Dei, nisi quia haereticus 1090C es? Aut igitur Dei secretum ad Dei gloriam prodant; aut Dei negent mysterium, et minime se haereticos negent; aut certe nihilominus manifestos se fateantur inimicos gloriae Dei; qui nolunt manifestum fieri, quod ei norunt fore ad gloriam. Stat nempe Scripturae veritas: Gloria regum celare verbum, gloria Dei revelare sermonem (Prov. XXV, 2). Non vis tu revelare? Non ergo vis Deum glorificare. Sed forte non recipis Scripturam hanc. Ita est: solius Evangelii se profitentur aemulatores, et solos. Respondeant proinde Evangelio.Quod dico, ait, in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Jam non licet silere. Usquequo occultum tenetur, quod palam Deus 1090D fieri jubet? Usquequo opertum est Evangelium vestrum? Suspicor; vestrum non est Pauli: nam ille suum fatetur opertum non esse. Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his opertum est qui 1091A pereunt (II Cor. IV, 3). Videte ne vos diceret, apud quos Evangelium invenitur opertum. Quid apertius quod pereatis? An forte nec Paulum 1492 recipitis? De quibusdam ita audivi. Non enim inter vos omnes per omnia concordatis, etsi a nobis omnes dissentiatis.

4. At vero eorum verba, et scripta, et traditiones, qui corporaliter cum Salvatore fuerunt, pari auctoritate Evangelii cuncti, ni fallor, indifferenter recipitis. Nunquid illi opertum tenuere Evangelium suum? Nunquid in Deo carnis infirma, mortis horrida, crucis ignominiam tacuere? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Ubi apostolica forma et vita, quam jactatis? Illi clamant, vos susurratis; illi in publico, vos in angulo; 1091B illi ut nubes volant (Isai. LX, 8), vos in tenebris ac subterraneis domibus delitescitis. Quid simile illis in vobis ostenditis? An quod vobiscum mulierculas non utique circumducitis, sed includitis? Non aeque comitatio, ut cohabitatio, suspicioni patet. Verum quisnam de illis sinistrum quidpiam suspicaretur, qui mortuos suscitabant? Fac tu similiter, et una recubantem putabo feminam virum. Alioquin temere tibi usurpas illorum dispensationem, quorum sanctitatem non habes. Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est non potes; et quod majus est vis credam tibi? Quotidie latus tuum ad latus juvenculae est in mensa; lectus tuus ad lectum ejus in camera, oculi tui ad illius 1091C oculos in colloquio, manus tuae ad manus ipsius in opere: et continens vis putari? Esto ut sis: sed ego suspicione non careo. Scandalo mihi es: tolle scandali causam, quo te probes verum, ut jactitas, Evangelii aemulatorem. Qui scandalizaverit unum de Ecclesia, nonne Evangelium condemnat illum? Tu Ecclesiam scandalizas. Vulpes es demoliens vineam. Juvate me, socii, ut capiatur; vel potius capite vos nobis eam, o angeli sancti. Versuta est valde, operta est iniquitate et impietate sua. Plane tam pusilla atque subtilis, ut facile quidem humanos fustretur obtutus. Nunquid et vestros? Propterea vox illa ad vos, utpote sodales sponsi: Capite nobis vulpes parvulas (Cant. II, 15). Ergo facite quod jubemini; 1091D capite nobis hanc tam versipellem vulpeculam, quam ecce jamdiu frustra insequimur. Docete et suggerite, qualiter fraus deprehendatur. Hoc enim est cepisse vulpem; quia longe plus nocet falsus catholicus, quam si verus appareret haereticus . Non est autem hominis scire quid sit in homine, nisi quis forte ad hoc ipsum fuerit vel illuminatus Spiritu Dei, vel angelica informatus industria. Quod signum dabitis, ut palam fiat pessima haeresis haec, docta mentiri non lingua tantum, sed vita?

5. Et quidem recens vastatio vineae vulpem indicat adfuisse: sed nescio qua arte fingendi ita sua 1092A confundit vestigia callidissimum animal, ut qua vel intret, vel exeat, haud facile queat ab homine deprehendi. Cumque pateat opus, non apparet auctor; ita per ea quae in facie sunt, cuncta dissimulat. Denique si fidem interroges, nihil christianius; si conversationem, nihil irreprehensibilius: et quae loquitur, factis probat. Videas hominem in testimonium suae fidei frequentare ecclesiam, honorare presbyteros, offerre munus suum, confessionem facere, sacramentis communicare. Quid fidelius? Jam quod ad vitam moresque spectat, neminem circumvenit, neminem supergreditur, neminem concutit. Pallent insuper ora jejuniis, panem non comedit otiosus, operatur manibus unde vitam sustentat. Ubi jam vulpes? Tenebamus eam: quomodo 1092B elapsa est e manibus? Quomodo tam repente disparuit? Instemus, investigemus: a fructibus ejus cognoscemus eam. Et certe vinearum demolitio testatur vulpem. Mulieres, relictis viris, et item viri, dimissis uxoribus, ad istos se conferunt. Clerici et sacerdotes, populis ecclesiisque relictis, intonsi et barbati apud eos inter textores et textrices 1493 plerumque inventi sunt. An non gravis demolitio ista? an non opera vulpium haec?

6. Verum non apud omnes forte ista tam manifesta deprehenduntur: et si sint, non est unde probentur. Quonam modo capimus illos? Revertamur ad consortium et contubernium feminarum hoc enim inter eos nemo qui careat. Interrogo unum qnempiam horum. Heus tu, bone vir! quaenam haec 1092C mulier, et unde haec tibi? Uxorne tua? Non, inquit, nam voto meo istud non convenit. Filia ergo? Non. Quid igitur? Non soror, non neptis, non aliquo saltem propinquitatis vel affinitatis gradu attinens tibi? Nullo prorsus. Et quomodo tuta tibi cum ista continentia tua? Sane nec licet tibi istud. Cohabitationem, si nescis, virorum et feminarum in iis qui vovere continentiam, Ecclesia vetat. Si non vis scandalizare Ecclesiam, ejice feminam. Alioquin ex hoc uno caetera, quae non adeo manifesta sunt, procul dubio credibilia fiunt.

7. Sed quo mihi, inquit, Evangelii loco monstras prohibitum istud? Evangelium appellasti; ad Evangelium ibis. Si obedias Evangelio, non facies scandalum: 1092D prohibet enim plane Evangelium scandalum fieri. Facis autem tu, istam non amovendo juxta constitutum Ecclesiae. Suspectus eras, at nunc manifeste censebere et contemptor Evangelii, et Ecclesiae adversator. Quid judicatis, fratres? Si pertinax fuerit ut nec obediat Evangelio, nec Ecclesiae acquiescat, quid jam tergiversari potest? Nonne aperte vobis videtur deprehensa fraus, et comprehensa vulpes? Si non amovet feminam, non amovet scandalum; si non amovet scandalum cum amovere possit, trangressor tenetur Evangelii. Quid factura Ecclesia est, nisi ut amoveat illum qui non vult 1093A amovere scandalum, ne sit similis illi inobediens? Nam mandatum habet ex hoc in Evangelio, non parcere oculo scandalizanti se, non manui, non pedi; se eruere illum, abscindere ista, et projicere a se. Si, inquit, Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 6-9, 17).

8. Fecimusne aliquid? Puto quia fecimus. Cepimus vulpem, quia fraudem percepimus. Manifesti sunt qui latebant falsi Catholici, veri depraedatores catholicae. Etenim dum mecum dulces capiebas cibos (corpus dico et sanguinem Christi), dum in domo Dei ambulavimus cum consensu, fuit suadendi locus, imo opportunitas seducendi, juxta illud Sapientiae: Simulator ore decipit amicum suum (Prov. XI, 9). Nunc autem facile, secundum sapientiam Pauli, 1093B post unam [alias, primam] et secundam admonitionem haereticum hominem devitabo, sciens quia subversus est qui ejusmodi est (Tit. III, 10, 11); ac proinde cautus providere, ne jam sit et subversor. Itaque nonnihil est, juxta verbum Sapientis, in insidiis suis captos esse iniquos (Prov. XI, 6), illos praesertim iniquos, qui insidiis pro armis uti cauti sunt. Nam conflictus omnino ab his et defensio periit. Vile nempe hoc genus est et rusticanum, ac sine litteris, et prorsus imbelle. Denique vulpes sunt, et pusillae; sed neque illa, in quibus male sentire dicuntur, defensibilia sunt; nec tam subtilia, quam suasibilia, idque duntaxat mulierculis rusticis et idiotis, et quales utique omnes sunt, quotquot adhuc de secta hac esse expertus sum. Nec enim in 1093C cunctis assertionibus eorum, nam multae sunt, novum quid aut inauditum audisse me recolo, sed quod tritum est, et diu ventilatum inter antiquos haereticos, a nostris autem contritum et eventilatum. Dicendum tamen, et dicam, quaenam illae ineptiae sint; partim quas sciscitantibus se Catholicis minus caute respondentes ipsi confessi sunt partim 1494 quas divisi ab invicem litigantes de invicem prodiderunt, partim quoque quas nonnulli eorum redeuntes ad Ecclesiam detexerunt: non quod ad omnes respondeam, nec enim necesse est, sed tantum ut innotescant. At istud alterius erit opus sermonis, ad laudem et gloriam nominis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXVI. De erroribus haereticorum circa nuptias, baptismum parvulorum, purgatorium, orationes pro defunctis et invocationem sanctorum.

66
1093D

1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas (Cant. II, 15). Ecce ego ad vulpes istas. Ipsae sunt quae praetergrediuntur viam, et vindemiant vineam. Non sunt contentae deserere viam, nisi et desertare vineam possint, addentes praevaricationem. 1094A Non sufficit haereticos esse, nisi et hypocritae sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium ad nudandas oves et spoliandos arietes. An non tibi utraque res impleta videtur, ubi et fide plebes, et plebibus sacerdotes depraedati inveniuntur? Quinam isti praedones? Hi oves sunt habitu, astu vulpes, actu et crudelitate lupi. Hi sunt qui boni videri, non esse; mali non videri, sed esse volunt. Mali sunt, et boni videri volunt, ne soli sint mali; mali videri timent, ne parum sint mali. Etenim minus semper malitia palam nocuit, nec unquam bonus, nisi boni simulatione deceptus est. Ita ergo in malum bonorum boni apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari. Neque enim est apud eos virtutes colere, 1094B sed vitia colorare quodam quasi virtutum minio. Denique superstitionis impietatem nomine religionis intitulant. Innocentiam definiunt, tantum in aperto non laedere, innocentiae proinde solum sibi vindicantes colorem. In operimentum turpitudinis, continentiae se insigniere voto. Porro turpitudinem in solis existimant reputandam uxoribus: cum vel sola sit ea, quae cum uxore est, causa, quae turpitudinem excusat in coitu. Rusticani homines sunt et idiotae, et prorsus contemptibiles: sed non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 16, 17).

2. Denique non neglexit Spiritus sanctus, qui de his quondam tam manifeste vaticinatus est, dicente 1094C Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 13). Istos prorsus, istos dicebat. Hi nubere prohibent, hi a cibis abstinent quos Deus creavit, de quibus postea videbimus. Nunc autem videte, si non proprie daemonum et non hominum ludificatio haec, secundum quod praedixerat Spiritus. Quaere ab illis suae sectae auctorem; neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus habuit proprium haeresiarcham? Manichaei Manem habuere principem et praeceptorem, Sabelliani Sabellium, 1094D Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani Nestorium. Ita omnes caeterae hujusmodi pestes, singulae singulos magistros, homines habuisse noscuntur, a quibus originem simul duxere et nomen. Quo nomine istos titulove censebis? Nullo; quoniam non est ab homine illorum haeresis, neque per hominem illam acceperunt. Absit tamen ut per revelationem Jesus Christi, sed magis et absque dubio, uti Spiritus sanctus praedixit, per immisionem 1495 et fraudem daemoniorum, 1095A in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere!

3. In hypocrisi plane hoc et vulpina dolositate loquuntur, fingentes se amore id dicere castitatis, quod magis causa turpitudinis fovendae et multiplicandae adinvenerunt. Res tamen tam in aperto est, ut mirer quomodo unquam homini Christiano persuaderi potuerit, nisi quod hi adeo aut bestiales sunt, ut non advertant, qualiter omni immunditiae laxat habenas, qui nuptias damnat; aut certe ita pleni nequitia, et diabolica malignitate absorpti, ut advertentes dissimulent, et laetentur in perditione hominum. Tolle de Ecclesia honorabile connubium et torum immaculatum (Hebr. XIII, 4); nonne reples cam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus, 1095B masculorum concubitoribus, et omni denique genere immundorum? Elige ergo utrumlibet, aut salvari universa monstra haec hominum, aut numerum salvandorum ad continentium redigi paucitatem. Quam parcus in uno! quam largus in altero! Neutrum horum competit Salvatori. Quid? coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Damnabitur universitas praeter pauculos continentes? Non est hoc esse Salvatorem. Rara in terris continentia, neque pro tantillo quaestu ad terras plenitudo illa semetipsam exinanivit. Et quomodo de illa omnes accepimus, si solis indulsit continentibus participium sui? Non est quod ad hoc respondeant. Sed neque ad illud credo. Si honestati in coelis est locus, non sit autem honesto et turpi 1095C consortium, sicut non est societas luci ad tenebras: profecto neminem immundorum locus in loco salutis manet. Si quis aliter sapit, arguet illum apostolica vox, absque omni ambiguo asserens: Quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Qua jam exiet de caverna haec insidiosa vulpecula? Puto in fovea deprehensam, in qua sibi duo quasi foramina fecerit, unum quo intret, alterum quo exeat. Nam consuevit ita. Vide ergo quomodo utrobique illi interclusus sit exitus. Si solos in coelestibus collocat continentes, perit ex maxima parte salus; si omnem spurcitiam pariter cum continentibus collocat, perit honestum. Sed justius perit ipsa, neque hac exitura, neque illac, reclusa perpetuo, et capta in fovea quam fecit.

1095D 4. Quidam tamen dissentientes ab aliis, inter solos virgines matrimonium contrahi posse fatentur. Verum quid in hac distinctione rationis afferre possint, non video: nisi quod pro libitu quisque suo sacramenta Ecclesiae, tanquam matris viscera, dente vipereo certatim inter se dilacerare contendunt. Nam quod dicuntur praetendere de primis conjugibus, quia virgines erant; quid istud, quaeso, matrimonii praejudicat libertati, quominus et inter non virgines contrahi liceat? Sed nescio quid se in Evangelio invenisse susurrant, quod suae ineptiae frustra existimant suffragari. Illud credo, quod Dominus cum praemisisset testimonium de Genosi: Et creavit hominem Deus ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit illos; postea intulit: 1096A Ergo quod Deus conjunxit, homo non separet (Gen. I, 27; Matth. XIX, 4, 6). Hos, inquiunt, conjunxit Deus, quia virgines ambo erant, et jam non licuit separari: non erit autem ex Deo copulatio secus praesumpta. Quis tibi dixit propterea a Deo conjunctos, quia virgines erant? Nam Scriptura hoc non loquitur. An non virgines erant, inquit? Erant; sed non est id ipsum, copulatos virgines, et copulatos quia virgines. Quanquam ne hoc quidem nominatim dictum reperies, quod virgines essent, quamvis essent. Sexuum sane expressa diversitas est, non virginitas, cum dictum est: Masculum et feminam creavit illos. Merito quidem. Non enim maritalis copula corporum requirit integritatem, sed sexuum aptitudinem. Bene proinde ipsam instituens Spiritus 1096B sanctus, sexum expressit, 1496 et virginitatem tacuit, nec dedit occasionem venandi verbum insidiosis vulpeculis. Quod utique libenter fecissent; quamvis id quoque frustra. Quid enim si dixisset: Virgines creavit illos? Num propterea continuo obtinuisses, solos virgines licere conjungi? Et tamen quomodo exsultasses ex sola verbi occasione? quomodo exsufflasses secundas et tertias nuptias? quomodo insultasses catholicae, scorta lenonesque ad invicem tanto libentius conjungenti, quanto proinde eos de turpi ad honestum transire non dubitat? Fortassis et reprehenderes Deum prophetae praecipientem fornicariam ducere (Ose. I, 2): nunc autem et occasio deest, et libet gratis haereticum esse. Nam testimonium quod usurpasti ad astruendum errorem 1096C tuum, plus ad destruendum valere inventum est; pro te facere nihil, contra te plurimum.

5. Nunc autem audi, quod te ex toto aut confundit, aut corrigit, et haeresim tuam prorsus conterit et comminuit. Mulier quanto tempore vir ejus vivit, alligata est viro; si autem dormierit vir ejus, soluta est a lege viri; cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Paulus est qui concedit viduae, ut cui vult nubat: et tu econtra praecipis: Nulla praeter virginem nubat, et hoc nonnisi virgini, ut non cui vult, nubat vel ipsa. Quid manum Dei abbrevias? quid largam benedictionem nuptiarum restringis? quid proprium vindicas virgini, quod indultum est sexui? Non concederet hoc Paulus, nisi liceret. At parum dico, concedit: vult quoque. Volo, inquit, 1096Dadolescentiores nubere (I Tim. V, 14): nec dubium quin viduas dicat. Quid manifestius? Ergo quod concedit, quia licet; etiam vult, quia expedit. Quod licet et expedit, haereticus prohibet? Nihil ex hac prohibitione persuadebit, nisi quod haereticus est.

6. Superest ut et de residuo apostolicae prophetiae istos aliquantulum exagitemus. Abstinent namque hi, ut praedixit ille, a cibis, quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 3): hinc quoque haereticos se probantes, non sane quia abstinent, sed quia haeretice abstinent. Nam et ego interdum abstineo; sed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate. Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus suum, et in servitutem redigit? (I Cor. IX, 27.) Abstinebo 1097A a vino, quia in vino luxuria est (Ephes. V, 18); aut si infirmus sum, modico utar, juxta consilium Pauli (I Tim. V, 23). Abstinebo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis nutriant vitia. Panem ipsum cum mensura studebo sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat, et ne improperet etiam mihi propheta, quia panem meum comederim in saturitate (Ezech. XVI, 49). Sed ne simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio sane ventris usque ad titillationem pertingat libidinis. Haereticus aliter. Nempe horret lac, et quidquid ex eo conficitur: postremo omne quod ex coitu concreatur. Recte et Christiane, si non idcirco quia ex coitu, sed ne ad coitum provocent.

7. Caeterum quid sibi vult, quod ita generaliter 1097B omne quod ex coitu generatur, vitatur? Suspicionem generat mihi observatio ista ciborum tam signanter expressa. Verumtamen si de regula medicorum hoc profers nobis, non reprehendimus curam carnis, quam nemo unquam odio habuit, si tamen non nimia fuerit. Si de disciplina abstinentium, id est spiritualium medicorum schola; etiam virtutem approbamus, qua carnem domas, frenas libidinem. At si de insania Manichaei praescribis beneficentiae Dei, ut quod ille creavit et donavit ad percipiendum cum gratiarum actione, tu non modo ingratus, sed et censor temerarius immundum decernas, et tanquam a malo abstineas; non plane abstinentiam collaudabo, sed exsecrabor blasphemiam: te magis immundum dixerim, qui immundum 1097C quid putas. Omnia munda mundis, ait ille rerum optimus aestimator: et nihil 1497 immundum, nisi ei qui immundum quid putat: Immundis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia (Tit. I, 15). Vae qui respuitis cibos, quos Deus creavit, judicantes immundos et indignos, quos trajiciatis in corpora vestra: cum propterea vos corpus Christi, quod est Ecclesia, tanquam pollutos et immundos exspuerit.

8. Non ignoro, quod se et solos corpus Christi esse glorientur: sed sibi hoc persuadeant qui illud 1098A quoque persuasum habent, potestatem se habere quotidie in mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi ad nutriendum se in corpus Christi et membra. Nempe jactant se esse successores apostolorum, et apostolicos nominant, nullum tamen apostolatus sui signum valentes ostendere. Quousque lucerna sub modio? Vos estis lux mundi, dictum est apostolis: et ideo apostoli super candelabrum, ut toto luceant mundo. Pudeat successores apostolorum lucem non esse mundi, sed modii, mundi autem tenebras. Dicamus eis: Vos estis tenebrae mundi: et transeamus ad alia. Se dicunt Ecclesiam. Sed contradicunt ei qui dicit: Non potest civitas abscondi supra montem composita (Matth. V, 14-16). Itane lapidem de monte abscissum sine manibus, montem 1098B factum, et implentem mundum (Dan. II, 34, 35), vestris creditis inclusum antris? Et ne hic quidem immorandum. Ipsa opinio refugit publicari suo contenta susurrio. Habet, et semper habebit integram Christus haereditatem suam, et possessionem suam terminos terrae. Se potius subtrahunt huic magnae haereditati, qui Christo illam conantur detrahere.

9. Videte detractores, videte canes. Irrident nos, quod baptizamus infantes; quod oramus pro mortuis; quod sanctorum suffragia postulamus. In omni genere hominum atque in utroque sexu festinant proscribere Christum, in adultis et parvulis, in vivis et mortuis; hinc quidem infantibus ex impossibilitate naturae, inde vero adultis ex difficultate continentiae 1098C praescribentes. Porro mortuos viventium fraudantes auxiliis, viventes nihilominus sanctorum, qui decesserunt, suffragiis spoliantes. Absit! Non relinquet Dominus plebem suam, quae est sicut arena maris, nec contentus erit paucitate haereticorum, qui omnes redemit. Neque enim parva, sed plane copiosa apud eum redemptio. Quantus vero numerus istorum ad magnitudinem pretii? Se magis pretio fraudant, qui ipsum evacuare conantur. Quid enim si infans pro se loqui non potest, pro quo vox sanguinis fratris sui, et talis fratris, clamat ad 1099A Deum de terra? Astat et clamat nihilominus mater Ecclesia. Quid tamen infans? Nonne et ipse videtur tibi inhiare quodam modo fontibus Salvatoris, vociferari ad Deum, suisque vagitibus clamitare: Domine, vim patior, responde pro me? (Isa. XXXVIII, 14.) Flagitat auxilium gratiae, quia vim patitur a natura [alias, ab origine; alias, a peccato]. Clamat innocentia miseri, clamat ignorantia parvuli, clamat addicti infirmitas. Ita ergo clamant haec omnia, sanguis fratris, fides matris, destitutio miseri, et miseria destituti: et clamatur ad Patrem. Porro Pater se ipsum negare non potest: pater enim est.

10. Nemo mihi dicat quia non habet fidem, cui mater impertit suam, involvens illi in Sacramento, quousque idoneus fiat proprio, non tantum sensu, 1099B sed et assensu, evolutam puramque percipere. Nunquid breve pallium est, ut non possit ambos cooperire? Magna est Ecclesiae fides. Nunquid minor fide Chananaeae mulieris, quam constat et filiae sufficere potuisse, et sibi? Ideo audivit: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti (Matth. XV, 28). Nunquid minor fide illorum, qui paralyticum per tegulas demittentes, animae illi simul et corporis obtinuere salutem? Denique habes: Quorum fidem ut vidit, ait paralytico: Confide, fili, remittuntur 1498 tibi peccata; et paulo post: Tolle grabatum tuum, et ambula (Matth. IX, 2, 5, 6). Qui haec credit, facile huic persuadebitur merito Ecclesiam praesumere, non solum parvulis baptizatis in sua fide salutem, sed etiam interfectis pro Christo infantibus coronam 1099C martyrii. Quae cum ita sint, nullum praejudicium sustinebunt regenerati de eo quod dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), cum sine fide non sint, qui in testimonium fidei baptismi gratiam perceperunt. Sed neque de eo quod item dictum est: Qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Quid enim credere est, nisi fidem habere? Itaque et mulier salvabitur per generationem filiorum, si permanserit in fide cum lenitate (I Tim. II, 15); et infantibus per lavacri regenerationem succurretur; et adulti qui continere non poterunt, conjugii tricesimo fructu se rediment; viventium quoque preces et hostias mortui, qui opus habebunt, et digni erunt, mediantibus 1099D percipient angelis; et eorum qui jam pervenerunt, viventibus adhuc nequaquam solatia deerunt per Deum qui ubique est, et in Deo nusquam affectu charitatis absentium. Nam et Christus propter hoc mortuus est et resurrexit, ut vivorum dominaretur et mortuorum (Rom. XIV, 9). Propter hoc quoque et infans natus est, et per singulos aetatum gradus profecit in virum, ut nulli deesset aetati.

1100A 11. Non credunt ignem purgatorium restare post mortem; sed statim animam solutam a corpore, vel ad requiem transire, vel ad damnationem. Quaerant ergo ab eo, qui dixit quoddam peccatum esse, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remitteretur (Matth. XII, 32), cur hoc dixerit, si nulla manet in futuro remissio purgatiove peccati. Jam vero qui Ecclesiam non agnoscunt, non est mirum si ordinibus Ecclesiae detrahunt, si instituta non recipiunt, si Sacramenta contemnunt, si mandatis non obediunt. «Peccatores,» inquiunt, «sunt apostolici, archiepiscopi, episcopi, presbyteri: ac per hoc nec dandis, nec accipiendis idonei sacramentis. Nunquam duo ista convenient, episcopum esse et peccatorem?» Falsum est. Episcopus erat Caiphas: et tamen 1100B quantus peccator, qui in Dominum mortis dictabat sententiam? Si negas episcopum, arguet te testimonium Joannis, qui eum in testimonium sui pontificatus etiam prophetasse refert (Joan. XI, 51). Apostolus erat Judas: et licet avarus et sceleratus, electus tamen a Domino. An tu de illius apostolatu dubitas, quem Dominus elegit? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? (Joan. VI, 71.) Audis eumdem electum apostolum, et exstitisse diabolum; et negas posse esse episcopum, qui peccator est? Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et qui non obedierunt eis tanquam episcopis, inobedientiae rei fuerunt, etiam in ipsum Dominum praecipientem, et dicentem: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3). Patet ergo, quamvis 1100C Scribae, quamvis Pharisaei, quamvis videlicet maximi peccatores; propter cathedram tamen Moysi, ad eos quoque nihilominus pertinere quod item dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16).

12. Multa quidem et alia huic populo stulto et insipienti a spiritibus erroris, in hypocrisi loquentibus mendacium, mala persuasa sunt: sed non est respondere ad omnia. Quis enim omnia novit? Deinde labor infinitus esset, minime necessarius. Nam quantum ad istos, nec rationibus convincuntur, quia non intelligunt; nec autoritatibus corriguntur, quia non recipiunt; nec flectuntur suasionibus, quia subversi sunt. Probatum est: mori magis eligunt, quam 1100D converti. Horum finis interitus, horum novissima incendium manet. Horum siquidem in facto Samson ex succensis vulpium caudis figura praecessit (Judic. XV, 4, 5). 1499 Plerumque fideles injectis manibus aliquos ex eis ad medium traxerunt. Quaesiti fidem, cum de quibus suspecti videbantur, omnia prorsus suo more negarent; examinati judicio aquae, mendaces inventi sunt. Cumque jam negare non 1101A possent, quippe deprehensi, aqua eos non recipiente; arrepto, ut dicitur, freno dentibus, tam misere quam libere impietatem non confessi, sed professi sunt, palam pietatem astruentes, et pro ea mortem subire parati. Nec minus parati inferre qui astabant. Itaque irruens in eos populus, novos haereticis suae ipsorum perfidiae martyres dedit. Approbamus zelum, sed factum non suademus; quia fides suadenda est, non imponenda. Quanquam melius procul dubio gladio coercentur, illius videlicet qui non sine causa gladium portat, quam in suum errorem multos trajicere permittantur . Dei enim minister ille est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4).

13. Mirantur aliqui, quod non modo patienter, sed et laeti, ut videbatur, ducerentur ad mortem; sed 1101B qui minus advertunt, quanta sit potestas diaboli, non modo in corpora hominum, sed etiam in corda, quae semel permissus possederit. Nonne plus est sibimet hominem injicere manus quam id libenter ab alio sustinere? Hoc autem in multis potuisse diabolum frequenter experti sumus, qui se ipsos aut submerserunt, aut suspenderunt. Denique Judas suspendit se ipsum (Matth. XXVII, 5), diabolo sine dubio immittente. Ego tamen majus existimo, magisque admiror, quod potuit immisisse in cor ejus ut traderet Dominum (Joan. XIII, 2), quam ut semetipsum suspenderet. Nihil ergo simile habent constantia martyrum, et pertinacia horum; quia mortis contemptum in illis pietas, in istis cordis duritia operatur. Et ideo Propheta martyris forsitan 1101Cvoce dicebat: Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum (Psal. CXIII, 70): pro eo videlicet quod etsi poena eadem videretur, longe diversa esset intentio; illo utique durante cor contra Dominum, isto in lege Domini meditante.

14. Quae cum ita sint, non est opus, ut dixi, frustra multa adversus homines stultissimos atque obstinatissimos dicere: sufficit innotuisse illos ut vitentur. Quamobrem ut deprehendantur, cogendi sunt vel abjicere feminas, vel exire de Ecclesia, utpote scandalizantes Ecclesiam in convictu et contubernio feminarum. Dolendum valde, quod non solum laici principes, sed et quidam, ut dicitur, de clero, necnon de ordine episcoporum qui magis eos 1102A persequi debuerant, propter quaestum sustineant, accipientes ab eis munera. Et quomodo, inquiunt, damnabimus nec convictos, nec confessos? Frivola satis, non ratio, sed occasio. Hoc solo, etiamsi aliud non esset, facile deprehendis, si, ut dixi, viros et feminas, qui se continentes dicunt, ab invicem separes: et feminas quidem cum aliis sui et sexus et voti degere cogas; viros aeque cum ejusdem propositi viris. Per hoc enim consultum erit utrorumque voto simul et famae, cum continentiae suae et testes habuerint et custodes. Quod si non sustinent, justissime eliminabuntur de Ecclesia, quam scandalizant, non solum notabili, sed etiam illicita cohabitatione. Ergo ista sufficiant pro deprehendendis harum vulpium dolis, ad dandam scientiam et cautelam dilectae 1102B et gloriosae sponsae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



Bernardi in Cantica C. 64