Bernardi in Cantica C. 67

SERMO LXVII. De mirabili affectu dilectionis sponsae, quem eructat propter amorem Christi sponsi.

67
1500

1. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16). Hactenus verba sponsi. Adsit ipse, ut digne ad gloriam ipsius et nostram ipsorum salutem, sponsae ejus possimus investigare sermones. Neque enim tales sunt, qui a nobis considerari et discuti, prout dignum fuerit, valeant, nisi ipse fuerit dux verbi. Sunt enim quam suaves ad gratiam, tam fecundi ad sensus, tam etiam profundi ad mysteria. Cui similabo eos? Uni interim alicui epularum, quae triplici quadam 1102C emineat gratia; deliciosa ad saporem, solida ad nutrimentum, efficax ad medicinam. Sic, inquam, sic singulus quisque sponsae sermo, et ex eo quod suaviter sonat, affectum mulcet; et de sensuum ubertate mentem impinguat et nutrit; et de altitudine mysteriorum, dum intellectum quo plus exercet, plus terret, miro modo tumorem sanat inflantis scientiae. Etenim si unus quispiam ex his forte, qui sibi scioli videntur, curiosius sese dederit scrutinio horum, cum viderit ingenii sui succumbere vires, et redigi in captivitatem omnem intellectum persenserit, nonne humiliatus ad illam vocem compelletur, ut dicat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam? (Psal. CXXXVIII, 6.) 1103A Et nunc quidem principium verborum ejus quantae suavitatis insigne praefert? Nam vide quale principium dederit. Dilectus,inquit, meus mihi, et ego illi. Simplex vox videtur, quoniam suaviter sonat; sed de hoc videbitur postea.

2. Nunc vero a dilectione incipit, de dilecto prosequitur, nihil aliud se scire indicans nisi dilectum. Patet de quo sermo: cum quo non ita. Non enim ut cum ipso eodem fuerit sentire permittitur, cum ipse jam non adfuerit. Neque id dubium: nempe mox eum revocare videtur, et quasi post tergum clamare: Revertere, inquiens, dilecte mi. Unde adducimur non aliud sane conjicere, nisi quod finitis verbis suis ille iterum suo more se absentaverit, et illa remanserit nihilominus de eo loquens, qui nunquam absens 1103B est sibi. Ita est: in ore retinuit, qui non recedebat a corde, nec quando recedebat. Quod de ore exit, de corde venit et ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Ergo loquitur de dilecto, ut vere dilecta et vere diligenda, quoniam diligit multum. Quaerimus cum quo: nam de quo, novimus. Et non occurrit, nisi forte cum adolescentulis, quae a matre abesse non possunt, ubi discesserit sponsus. Sed melius, ut opinor, sentimus secum potius, et non cum altero sic locutam, praesertim quod trunca et minus continens inveniatur ipsa locutio, insufficiens plane ad dandam intelligentiam auditori, ob quam vel maxime invicem loquimur. Dilectus meus mihi, inquit, et ego illi. Non plus? Pendet oratio; imo non pendet, sed deficit. Suspenditur auditor, neceruditur, sed erigitur.

1103C 3. Quid est hoc quod dicit, ille mihi, et ego illi? Nescimus quid loquitur, quia non sentimus quod sentit. O sancta anima, quid tuus ille tibi, quid tu illi? Quaenam, quaeso, haec inter vos tam familiariter favorabiliterque discurrens exhibitio, et redhibitio? Tibi ille, tuque vicissim illi. Sed quid? Id ipsum ei tu, quod tibi ille, an aliud? Si nobis, si ad nostram loqueris intelligentiam, evidenter quod sentis edicito, Quousque animas nostras tollis? An secundum prophetam secretum tuum tibi? (Isa. XXIV, 16.) Ita est: affectus locutus est, non intellectus, et ideo non ad intellectum. Ad quid ergo? Ad 1501 nihil, nisi quod mirabiliter delectata, et affecta vehementer ad desideratos affatus, finem illo faciente nec tacere 1103D omnino quivit, nec tamen quod sensit exprimere. Neque enim ut exprimeret sic locuta est, sed ne taceret. Ex abundantia cordis os locutum est, sed non pro abundantia. Habent suas voces affectus, per quas se, etiam cum nolunt, produnt: timor, verbi causa, meticulosas, dolor gemebundas, amor jucundas. Nunquid dolentium planctus, moerentiumve singultus vel gemitus, percussorum, itemque paventium subitas et efferatas clamitationes, seu etiam saturatorum ructus, aut usus creat, aut ratio excitat, aut deliberatio ordinat, aut praemeditatio format? Ejusmodi certum est, non nutu prodire animi, sed erumpere motu. Sic flagrans ac vehemens amor, praesertim divinus, cum se intra se cohibere non valet, non attendit, quo ordine, qua lege, quave serie seu paucitate1104A verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Interdum nec verba requirit, interdum nec voces omnino ullas, solis ad hoc contentus suspiriis. Inde est quod sponsa sancto amore flagrans, idque incredibili modo, sane pro captanda quantulacunque evaporatione ardoris quem patitur, non considerat quid, qualiter eloquatur: sed quidquid in buccam venerit, amore urgente non enuntiat, sed eructat. Quidni eructet sic refecta, et sic repleta?

4. Revolve textum epithalamii hujus ab ipso exordio usque huc, et vide si tanta uspiam illi, quanta hac vice in cunctis visitationibus et allocutionibus sponsi copia ejus indulta fuerit; et si unquam ex ore ipsius, non modo tam multos, sed et tam jucundos 1104B sermones acceperit. Quae ergo repleverat in bonis desiderium suum, quid mirum si ructum potius quam verbum fecit? Et si verbum fecisse tibi videtur, eructatum puta et non subornatum [alias male, subordinatum] aut praeordinatum. Nec enim sponsa rapinam arbitratur sibi aptare Prophetae dictum: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2), quippe eodem repleta spiritu. Dilectus meus mihi, et ego illi. Nihil consequentiae habet, deest orationi. Quid inde? Ructus est. Quid tu in ructu quaeris orationum juncturas, solemnia dictionum? Quas tu tuo ructui leges imponis vel regulas? Non recipit tuam moderationem, non a te compositionem exspectat, non commoditatem, non opportunitatem requirit. Per se ex intimis, non modo cum non vis, sed et cum nescis, 1104C erumpit, evulsus potius quam emissus. Tamen odorem portat ructus, quandoque bonum, quandoque malum, pro vasorum, e quibus ascendit, contrariis qualitatibus. Denique bonus homo de bono thesauro suo profert bonum, et malus malum (Matth. XII, 35). Bonum vas sponsa Domini mei, et bonus mihi odor ex illa.

5. Gratias ago tibi, Domine Jesu, qui me dignatus es admittere saltem ad odorandum. Ita, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Mihi, fateor, bene redolet ructus dilectae tuae, et de plenitudine ejus, quamvis modicum quid, gratanter accipio. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructat mihi, et nescio quid ineffabile tuae dignationis et amoris 1104D odoratus sum in voce ista: Dilectus meus mihi, et ego illi. Ipsa, ut dignum est, epuletur et exsultet in conspectu tuo, et delectetur in laetitia: verumtamen sic tibi excedat, ut sobria sit nobis. Ipsa ergo repleatur in bonis domus tuae, et torrente voluptatis tuae potetur: sed, quaeso, perveniat ad me pauperem vel tenuis odor eructante illa, cum satiata fuerit. Bene mihi eructavit Moyses, et bonus odor in ructu ejus, creantis potentiae: In principio, inquit,creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Bene Isaias: nam suavissimum redimentis misericordiae odorem dedit, ita eructans: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isa. LIII, 12), ut non perirent. Quid aeque misericordiam redolet? Bonus 1105A quoque ex ore Jeremiae ructus; bonus ex David, qui ait: Eructavit cor meum terbum bonum. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et eructantes omnia impleverunt 1502 bonitate. Ructum Jeremiae requiritis? Non sum oblitus, jam parabam illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26). Ejus est, non fallor; admovete naribus; balsamum vincit suavitas remunerantis justitiae, quam importat. Patientem pro justitia vult me exspectare mercedem in posterum, non recipere in praesenti, quod justitiae merces, salutare, non saeculi, sed Domini sit. Si moram fecit, inquit, exspecta eum (Habac. II, 3); et ne murmuraveris, quoniam bonum est cum silentio exspectare. Ergo faciam quod hortatur; exspectabo Dominum Salvatorem meum.

1105B 6. Sed peccator sum, et adhuc mihi grandis restat via, quia longe a peccatoribus salus. Non murmurabo tamen: in odore interim consolabor me. Laetabitur justus in Domino, gustu experiens quod ego sentio odoratu. Quem spectat justus, peccator exspectat; et exspectatio odoratio est. Nam exspectatio, ait, creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (Rom. VIII, 19). Porro spectare gustare est, et videre quoniam suavis est Dominus. An potius justus qui exspectat et qui jam tenet, beatus? Denique exspectatio justorum laetitia (Prov. X, 28). Nam peccator nihil exspectat. Et inde peccator, quod bonis praesentibus non modo detentus, sed et contentus, nihil in futurum exspectat, surdus ad vocem illam: Exspecta me, dicit Dominus, in die 1105C resurrectionis meae in futurum (Sophon. III, 8). Et ideo justus erat Simeon, quia exspectabat et odorabat jam Christum in spiritu, quem necdum in carne adorabat. Et beatus in exspectatione sua, quia per odorem exspectationis pervenit ad gustum contemplationis. Denique ait: Et viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25). Justus quoque Abraham, qui et ipse exspectavit ut videret diem Domini, et non est confusus ab exspectatione sua; nam vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56). Justi apostoli cum audiebant: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum (Luc. XII, 36, 30).

7. Quidni justus et David, quando aiebat: Exspectans exspectavi Dominum? (Psal. XXXIX, 2.) Ipse est 1105D quartus de numero praenominatorum ructatorum meorum, quem pene praeterieram. Non expedit quidem. Iste os suum aperuit et attraxit spiritum (Psal. CXVIII, 131), et saturatus non modo eructavit, sed et cantavit. Jesu bone! quantam meis naribus et auribus iste infudit suavitatem in ructu et cantu suo de oleo laetitiae quo unxit te Deus, Deus tuus, prae consortibus tuis: ex myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo! (Psal. XLIV, 8-10.) Utinam me digneris occursu tanti vatis et amici tui in die solemnitatis et laetitiae, quando egredietur de thalamo tuo, epithalamium suum canens in psalterio jucundo cum cithara, affluens deliciis, 1106A respersus et respergens universa istiusmodi pulvere pigmentario! In illa die, vel potius in illa hora: nam bora est si quando est, et fortassis ne hora quidem, sed horae dimidium, juxta illud Scripturae: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1): ergo in illa hora replebitur gaudio os meum, et lingua mea exsultatione, dum singulos, non dico psalmos, sed versus singulos sentiam ructus, et quidem odoriferos super omnia aromata. Quid Joannis ructu fragrantius, qui Verbi mihi redolet aeternitatem, generationem, divinitatem? Quid de Pauli ructibus loquar, quanta orbem suavitate repleverint? Denique Christi bonus odor erat in omni loco (II Cor. II, 14, 15). Verba certe ineffabilia etsi non profert ut audiam, offert tamen ut cupiam, 1106B et libeat odorare quae audire non licet (II Cor. XII, 4). Nescio enim quo pacto quo plus latent, plus placent, et avidius inhiamus negatis. Sed jam adverte apud sponsam similem rem: quomodo instar Pauli, in praesenti capitulo, et secretum non aperit, nec praeterit tamen intactum, aliquid quasi olfactui nostro indulgens, quod gustui forte interim non competere judicarit, sive propter indignitatem nostram, sive propter incapacitatem.

8. Dilectus meus mihi, et ego illi. Quod non est dubium, duorum quidem hoc loco amor mutuus flagrat; sed in amore summa unius profecto felicitas, alterius 1503 mira dignatio. Neque enim inter pares est consensio seu complexio haec. Caeterum quid ista ex hac praerogativa amoris glorietur impensum 1106C sibi repensumque vicissim a se, quis se liquido nosse praesumat, nisi qui praecipua puritate mentis et corporis sanctitate, in semetipso meruerit tale aliquid experiri? Res est in affectibus; nec ratione ad eam pertingitur, sed conformitate. Quam pauci vero qui dicant: Nos autem revelata facie speculantes gloriam Domini, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

9. Verum ut sub aliqua qualicunque intelligentiae forma quod legitur, redigatur: salvo quidem sponsae suo singulari secreto, ad quod interim non datur accedere, praesertim talibus quales nos sumus; apponendum sane aliquid nobis, eo accomodatius ad 1106D communem sensum, quo usitatius, quod et verbis consequentiam et intellectum det parvulis. Et mihi quidem videtur satis esse ad nostram grossam et quodammodo popularem intelligentiam, si dicendo: Dilectus meus mihi, subaudiamus: Intendit; ut sit sensus: Dilectus meus intendit mihi, et ego illi. Quanquam tamen nec solus ego id senserim, nec primus, cum Propheta ante me dixerit: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Habes aperte intentionem Domini ad Prophetam: habes et Prophetae ad Dominum in eo quod ait: Exspectans exspectavi. Nam qui exspectat intendit, et exspectare intendere est. Idem omnino sensus, eadem pene verba apud Prophetam quae apud sponsam; sed a Propheta transposita. 1107A Prius siquidem is quod illa posterius posuit, et e converso.

10. Caeterum sponsa rectius locuta est, et non praetendens meritum, sed praemittens beneficium, et se praeventam dilecti gratia confitens. Recte omnino. Nam quis prior dedit illi et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.)Denique audi Joannem, quid in Epistola sua super hoc senserit. In hoc est charitas, inquit, non quasi nos dilexerimus Deum, sed ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Propheta tamen gratiae praeventionem etsi tacuit, non negavit subsecutionem: plane non tacuit. Sed accipe et alio loco certiorem de re ista ipsius confessionem. Et misericordia tua, inquit (Domino loquebatur), subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). 1107BAudi et de praeventione identidem ipsius non minus certam manifestamve scientiam. Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); item ad Dominum: Cito, ait, anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8). Pulchre sponsa posterius, ni fallor, haec eadem verba non eodem ordine ponit, sed sequitur et ipsa Prophetae ordinem, loquens hoc modo: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi.Cur ita? Nempe ut tunc magis gratia plenam se probet, cum totum gratiae dederit, et primas scilicet illi partes ascribens, et ultimas. Alioquin quomodo gratia plena, si quid habuerit, quod non sit ex gratia? Non est quo gratia intret, ubi jam meritum occupavit. Ergo jam plena confessio gratiae, ipsius gratiae plenitudinem 1107C signat in anima confitentis. Nam si quid de proprio inest, in quantum est, gratiam cedere illi necesse est. Deest gratiae, quidquid meritis deputas. Nolo meritum, quod gratiam excludat. Horreo quidquid de meo est, ut sim meus, nisi quod illud magis forsitan meum est, quod me meum facit. Gratia reddit me mihi justificatum gratis, et sic liberatum a servitute peccati. Denique ubi spiritus, ibi libertas.

11. O fatuam sponsam Synagogam, quae contemnens Dei justitiam, id est gratiam sponsi sui, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subjecta! Ob hoc misera repudiata est, et jam non est sponsa, sed Ecclesia, cui dicitur: Desponsavi te mihi in fide; desponsavi te mihi in judicio et justitia; desponsavi te mihi in misericordia et miserationibus 1107D (Osee II, 19, 20). Nec tu me elegisti, sed ego elegi te; nec ut te eligerem, tua inveni merita, sed praeveni. Ita ergo in fide desponsavi te mihi, et 1504 non in operibus legis; desponsavique in justitia, sed justitia quae est ex fide, non ex lege. Restat ut judices judicium rectum inter me et te, judicium in quo te desponsavi, ubi constat intervenisse non tuum meritum, sed meum placitum. Hoc est autem judicium ut tua merita non extollas, non praeferas opera legis, non jactes pondus diei et aestus, quae magis 1108A in fide et in justitia quae est ex fide, nec non in misericordia et miserationibus nosceris desponsata.

12. Quae vere sponsa est, agnoscit ista, et utramque gratiam confitetur: primo quidem, eam quae prima est, qua et praeventa est; postea vero, et subsequentem. Ait itaque nunc: Dilectus meus mihi, et ego illi; principium dilecto tribuens. In consequentibus: Ego, inquit, dilecto meo, et dilectus meus mihi; consummationem illi aeque concedens. Nunc jam videamus quid dicat: Dilectus meus mihi. Si enim hoc recipitur ut subaudiamus, intendit, sicut jam diximus, et sicut Propheta ait: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi: ego in verbo isto sentio nescio quid non plane exiguum, nec mediocris praerogativae. Sed non est ingerenda fatigatis 1108Bauribus et mentibus res omni alacritate digna. Si non gravat, differatur, et non in longum; crastinus inde incipiat sermo. Tantum orate, ut ab irruentibus occupationibus interim custodiat nos gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


SERMO LXVIII. Quomodo sponsus Christus intendit sponsae Ecclesiae, et haec illi; et de cura, quam habet Deus de electis. Item de merito et fiducia Ecclesiae.

68

1. Audite jam quod heri distulimus, audite gaudium meum quod sensi. Et vestrum est: audite gaudentes. In uno verbo sponsae sensi hoc, et quasi odoratus abscondi, eo vobis hodie festivius exhibendum, 1108Cquo tempestivius. Sponsa locuta est, et dixit sponsum intendere sibi. Quae est sponsa, et quis est sponsus? Hic Deus noster est: et illa, si audeo dicere, nos sumus, cum reliqua quidem multitudine captivorum, quos ipse novit. Gaudeamus: gloria nostra haec est; nos sumus in quos intendit Deus. Quanta tamen disparitas. Quid terrigenae et filii hominum coram illo? Secundum prophetam, sic sunt, quasi non sint, et quasi nihilum et inane reputati sunt ei (Isa. XL, 17). Quid sibi ergo vult ista inter tam dispares comparatio? Aut illa in immensum gloriatur, aut is in immensum amat. Quam admirabile est, quod illius intentionem ista sibi quasi propriam vindicat, dicens: Dilectus meus mihi? Nec eo contenta tamen, pergit amplius gloriari, respondere 1108D se illi quasi ex aequo, morem gerere, rependere vicem. Sequitur enim: Et ego illi (Cant. II, 16). Insolens verbum, et ego illi. Nec minus insolens, dilectus meus mihi: nisi quod utroque insolentius utrumque simul.

2. O quid audet cor purum, et conscientia bona, et fides non ficta! Mihi, inquit, intendit. Itane huic intenta est illa majestas, cui gubernatio pariter et administratio universitatis incumbit; et cura saeculorum ad sola transfertur negotia, imo otia amoris 1109A et desiderii hujus? Ita plane. Ipsa est enim Ecclesia electorum, de quibus Apostolus: Omnia, inquit, propter electos (II Tim. II, 10). Et cui dubium, quod gratia et misericordia Dei sit in sanctos ejus, et respectus in electos illius? (Sap. IV, 15.) Ergo providentiam caeteris creaturis non negamus: curam sponsa vindicat sibi. Nunquid de bobus bubus] cura est Deo? (I Cor. IX, 9.) Nec dubium quin idem possimus dicere de equis, de camelis, de elephantis, et de cunctis bestiis terrae: similiter et de piscibus maris, et volatilibus coeli; postremo de omni re quae est super terram, solis sane exceptis, quibus dicitur: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis (I Petr. V, 7). 1505 Annon tibi videtur 1109B veluti his verbis dictum, Intendite illi, quia ipse intendit vobis? Et observa apostolum Petrum (ejus enim verba sunt) si non et ipse verborum sponsae observaverit ordinem. Nempe non ait: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, ut sit ipsi cura de vobis; sed, quia ipsi cura est de vobis: aperte proinde monstrans, Ecclesia sanctorum non modo quam dilecta, sed et quod prius dilecta fuerit.

3. Constat ad eam non pertinere de verbo, quod de bobus dixit Apostolus: nam curam illius habet qui dilexit illam, et semetipsum dedit pro illa. Nonne haec est ovis illa errans, cujus cura etiam supernorum curae gregum praelata est? Denique illis expositis, pastor descendit ad istam, quaesivit diligenter, inventam non reduxit, sed revexit: nova cum illa 1109C et de illa intulit coelis festa gaudiorum, populis angelorum invitatis ad solemnitatem (Luc. XV, 4-7, 10). Quid ergo? propriis humeris dignatus est eam reportare; et curam illius non habebit? Ideo non confunditur dicere: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 18). Nec se existimat errare, cum item dicit: Dominus retribuet pro me (Psal. CXXXVII, 8); et si quid est aliud, quod curam Dei circa ipsam significare videatur. Inde est quod Dominum sabaoth dilectum suum dicit, et eum qui cum tranquillitate judicat omnia (Sap. XII, 18), sibi intendere gloriatur. Quidni glorietur? Audivit illum dicentem sibi: Nunquid mater potest oblivisci, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar 1109D tui(Isa. XLIX, 15). Denique oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). Et quid sponsa, nisi congregatio justorum? Quid ipsa, nisi generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem sponsi? Non enim ille intendit huic, et non ista illi. Propterea utrumque ponit, dicens: Ille mihi, et ego illi. Ille mihi, quia benignus et misericors est; ego illi, quia non sum ingrata. Ille mihi gratiam ex gratia, ego illi gratiam pro gratia; ille meae liberationi, ego illius honori; ille saluti meae, ego illius voluntati; ille mihi, et non alteri, quoniam una sum columba ejus; ego illi, et non alteri: nec enim audio vocem alienorum; nec enim acquiesco dicentibus mihi: Ecce hic est Christus;aut: Ecce illic est (Marc. XIII, 21). Haec Ecclesia.

1110A 4. Quid singulus quisque nostrum? putamusne in nobis quempiam esse, cui aptari queat quod dicitur? Quid dixi, in nobis? Ego autem et de quovis intra Ecclesiam constituto si quis hoc quaerat, non omnino reprehendendum censuerim. Nec enim una unius ratio est, atque multorum. Denique non propter animam unam, sed propter multas in unam Ecclesiam colligendas, in unicam astringendas sponsam, Deus tam multa et fecit et pertulit, cum operatus est salutem in medio terrae. Charissima illa est una uni, non adhaerens alteri sponso, non cedens alteri sponsae. Quid ista non audeat apud tam ambitiosum amatorem? Quid non ab illo speret, qui se quaesivit e coelo, vocavit a finibus terrae? Nec modo quaesivit, sed acquisivit. Adde et de modo acquisitionis in sanguine 1110B acquisitoris. Alias vero, ut assolet, propterea magis praesumit, quoniam prospiciens in futurum non ignorat quod Dominus se opus habet. Quaeris ad quid? Ad videndum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua (Psal. CV, 5). Nec parum hoc opus existimes: nullum, dico tibi, remanebit opus perfectum, si hoc nutarit. Nonne de statu et consummatione Ecclesiae finis omnium pendet? Tolle hanc, et frustra inferior ista creatura revelationem filiorum Dei exspectat. Tolle hanc, et neque patriarchae, neque prophetae aliqui consummabuntur, cum Paulus asserat, Deum ita providisse pro nobis, ne sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 40). Tolle hanc et ipsa sanctorum angelorum pro imperfectione sui 1110C numeri gloria claudicabit, nec Dei civitas de sui integritate gaudebit.

5. Unde ergo implebitur propositum Dei, et mysterium voluntatis ejus, magnumque illud pietatis sacramentum? Unde postremo dabis mihi infantes et lactentes, quorum, ex ore laudem suam perficiat Deus? (Psal. VIII, 3.) Coelum non habet infantes, habet Ecclesia, quibus et 1506 dicit: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Et hi ad laudem quasi complendam a Propheta invitantur, dicente: Laudate, pueri, Dominum (Psal. CXII, 1). Tu putas Deum nostrum totam habiturum suae gloriae laudem, donec veniant qui in conspectu angelorum psallant sibi: Laetati sumus pro diebus quibus nos 1110D humiliasti, annis quibus vidimus mala? (Psal. LXXXIX, 15.) Hoc genus laetitiae coeli nescierunt, nisi per Ecclesiae filios; hoc nemo unquam laetatur, qui nunquam non laetatur. Opportune post tristitiam gaudium subit, post laborem quies, post naufragium portus. Placet cunctis securitas, sed ei magis qui timuit. Jucunda omnibus, lux, sed evadenti de potestate tenebrarum jucundior. Transisse de morte ad vitam, vitae gratiam duplicat. Pars mea haec in coelesti convivio, et seorsum ab ipsis spiritibus beatis. Audeo dicere expertem meae beatitudinis ipsam beatam vitam, nisi si dignetur fateri, quod per charitatem ea in me fruitur, et per me. Aliquid sane videtur etiam perfectioni illi accessisse ex me, neque hoc parum. Denique gaudent angeli ad poenitentiam 1111A peccatoris. Quod si deliciae angelorum lacrymae meae, quid deliciae? Omne opus ipsorum laudare Deum: sed deest laudi, si desint qui dicant:Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12).

6. Felix proinde in sua universitate Ecclesia, cujus omnis gloriatio impar est causae, non pro his tantum quae illi jam facta sunt, sed pro his quoque quae de illa adhuc oportet fieri. Nam et de meritis quid sollicita sit, cui de proposito Dei firmior suppetit securiorque gloriandi ratio? Non potest se ipsum negare Deus, neque non facere quae jam fecit, ut scriptum est, qui fecit quae futura sunt (Isa. XLVI, 10). Faciet, faciet, nec deerit suo proposito Deus. Sic non est quod jam quaeras, quibus meritis speremus 1111B bona, praesertim cum audias apud prophetam: Non propter vos, sed propter me ego faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVI, 22). Sufficit ad meritum scire, quod non sufficiant merita. Sed, ut ad meritum satis est de meritis non praesumere, sic carere meritis satis ad judicium est. Porro infantium renatorum neminem carere meritis, sed Christi habere merita. Quibus se tamen indignos reddunt, si sua jungere non nequiverint, sed neglexerint. Quod quidem periculum jam adultae aetatis est. Merita proinde habere cures; habita, data noveris; fructum speraveris, Dei misericordiam: et omne periculum evasisti paupertatis, ingratitudinis, praesumptionis. Perniciosa paupertas, penuria meritorum; praesumptio autem 1111C spiritus, fallaces divitiae. Et ideo divitias et paupertas ne dederis mihi, Domine, ait Sapiens (Prov. XXX, 8). Felix Ecclesia, cui nec merita sine praesumptione, nec praesumptio absque meritis deest. Habet unde praesumat, sed non merita: habet merita, sed ad promerendum, non ad praesumendum. Ipsum non praesumere, nonne promereri est? Ergo eo praesumit securius, quo non praesumit: et non est quod confundatur in verbo gloriae, cui multa materies gloriandi. Misericordiae Domini multae, et veritas ejus manens in aeternum.

7. Quidni glorietur secura, in cujus testimonium gloriae, misericordia et veritas obviaverunt sibi? (Psal. LXXXIV, 11.) Sive dicat: Dilectus meus mihi; sive igitur dicat Exspectans exspectavi Dominum, 1111D et intendit mihi; sive etiam: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 2, 18); vel si quae sunt ejusmodi voces aliae atque aliae, quae divinum quemdam affectum ac singularem favorem erga aliquid similiter exprimere videantur: nihil horum a se alienum putabit, cui ratio praesumendi Domini constitutio est, praesertim cum non alteram videat sponsam, alteramve Ecclesiam, cui possint fieri quae non possunt non fieri. Ergo de Ecclesia patet, quod in nullo illa omnia sibi aptare verebitur. De una anima quaeritur etiam, si sit spiritualis et sancta, liceatne illi ullo modo audere in talibus. Neque enim praerogativas omnes unius illius catholicae multitudinis, ob quam omnia fiunt, una de multitudine arrogabit sibi, quantalibet emineat sanctitate. Et ideo difficilius, 1112A ut sentio ego, invenietur 1507, si tamen invenietur, quomodo possit licere. Unde necessarium reor, alio istud sermone tentari, nec modo ingredi vias scrupulosae disputationis, quarum adhuc exitum ignoramus, nisi prius super verbo abscondito oratum fuerit ad eum, qui aperit, et nemo claudit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen



SERMO LXIX. Qualiter omnis altitudo se extollens adversus scientiam Dei, dejicitur.

69
De adventu et mansione Patris et Verbi apud animam diligentem, et de familiaritate quae inde inter Deum et animam contrahitur.


1. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16). 1112B Hanc vocem universali Ecclesiae sermo superior assignavit, propter factas sibi a Deo promissiones vitae ejus, quae nunc est, pariter et futurae, de anima proposita quaestio est; quia non potest sibi arrogare una, quod universitas audeat, nec aliquo modo ad se trahere illam. Si non licet, referamus proinde oportet ita ad Ecclesiam, ut nullatenus ad personam; nec modo hanc, sed et reliquas voces similes huic, loquentes grandia, verbi gratia: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi (Psal. XXXIX, 2); et si quas alias sermo superior perstrinxit. Quod si quis licere putat, ego non abnuo; sed interest, cui: non enim cuicunque. Prorsus habet Ecclesia Dei spirituales suos, qui non modo fideliter, sed et fiducialiter agant in eo, cum Deo quasi cum amico loquentes, 1112C testimonium illis perhibente conscientia gloriae ejus. Quinam illi sint, id quidem penes Deum; tu vero audi, qualem te esse oporteat, si talis vis esse. Quod tamen dixerim, non quasi expertus, sed quasi experiri cupiens. Da mihi animam nihil amantem praeter Deum, et quod propter Deum amandum est; cui vivere Christus non tantum sit, sed et diu jam fuerit; cui studii et otii sit providere Dominum in conspectu suo semper; cui sollicite ambulare cum Domino Deo suo, non dico magna, sed una voluntas sit et facultas non desit: da, inquam, talem animam, et ego non nego dignam sponsi cura, majestatis respectu, dominantis favore, sollicitudine gubernantis: et si voluerit gloriari, non erit insipiens; tantum ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Ita in 1112D quo multi audent, audet et unus, sed alia ratione.

2. Nempe sanctam multitudinem causae supradictae fidentem faciunt, sanctam animam duplex quaedam ratio. Primo quidem quod habeat in natura simplicissima sponsi divinitas quasi unum respicere multos, et quasi multos unum. Nec ad multitudinem multus erit, nec ad paucitatem rarus; nec ad diversitatem divisus, nec restrictus ad unum; nec anxius ad curas, nec perturbatus seu turbulentus ad sollicitudines. Sic sane uni intentus, ut non detentus; sic pluribus, ut non distentus. Deinde, quod ut probare suavissimum, ita rarissimum [alias mendose, charissimum] probasse est; tanta est dignatio Verbi, tanta benevolentia Patris Verbi erga bene affectam et bene compositam animam (quod quidem 1113A ipsum Patris munus, et Verbi opus est), ut quam sua tali benedictione praevenerint et praeparaverint sibi, sua quoque dignentur praesentia, et ita, ut non modo ad eam veniant, sed etiam mansionem apud eam faciant (Joan. XIV 23). Non enim sufficit exhiberi, nisi et copiam sui praebeant. Quid est venire ad animam Verbum? Erudire in sapientia. Quid est Patrem venire? Afficere ad amorem sapientiae, ut dicere possit, quia amatrix facta sum formae illius (Sap. VIII, 2). Patris diligere est: et ideo Patris adventus ex infusa dilectione probatur. Quid faceret eruditio absque dilectione? Inflaret. Quid, absque eruditione dilectio? Erraret. Denique errabant, de quibus dicebatur: Testimonium illis perhibeo quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. 1113B X, 2). Non decet sponsam Verbi esse stultam: porro elatam Pater non sustinet. Pater enim 1508 diligit Filium, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Verbi, semper in promptu habet dejicere atque destruere, sive immittendo zelum, sive intendendo: quorum alterum misericordiae, alterum judicii est. Utinam in me omnem extollentiam comprimat, imo dejiciat, et ad nihilum redigat, non accensus furor, sed infusus amor! Utinam discam non superbire, sed unctione potius, quam ultione magistra! Domine, ne in furore tuo arguas me, sicut angelum extollentem se in coelo: neque in ira tua corripias me, sicut hominem in paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt, altitudinem affectantes; ille, potentiae; iste, scientiae. Denique credidit insipiens 1113C mulier pollicenti, sed seducenti: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 5). Jam sese ante seduxerat, cui persuaserat similem fore Altissimo? (Isa. XIV, 14.) Nam qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3).

3. Verum utraque altitudo dejecta est, sed in homine mitius, judicante ita illo qui omnia facit in pondere et mensura. Nam angelo in furore punito, imo damnato, homo iram tantum sensit, et non furorem. Nempe cum iratus fuit, misericordiae recordatus est. Propter hoc semen ejus filii irae, et non furoris, usque in hodiernum diem. Si non nascerer filius irae, non opus esset renasci; si furoris filius nascerer, aut non contigisset, aut non profuisset renasci. Vis 1113D videre furoris filium? Si vidisti Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo, quod est in impetu furoris praecipitatum; et cognovisti de furore Dei, Denique non est recordatus misericordiae suae; quia cum iratus fuerit, misericordiae recordabitur, non cum jam usque ad furorem exarserit. Vae filiis diffidentiae! his quoque qui ex Adam sunt, qui nati irae filii, ipsi sibi iram in furorem, virgam in baculum, imo in malleum diabolica obstinatione convertunt. Denique thesaurizant sibi iram in die irae (Rom. II, 5). Ira autem accumulata quid nisi furor? Peccaverunt 1114A peccatum diaboli, et diaboli sententia percelluntur. Vae etiam, quamvis mitius, quibusdam filiis irae, qui nati in ira, non exspectaverunt renasci in gratia! Nempe mortui in quo et nati, irae filii permanebunt. Irae dixerim, non furoris; quia ut piissime creditur, et humanissime gemitur, mitissimae sunt poenae totum quo addicti sunt aliunde trabentium.

4. Ergo in furore diabolus judicatus est, quia inventa est iniquitas ejus ad odium; hominis autem ad iram, et ideo in ira corripitur. Ita omnis altitudo contrita est, et quae inflat, et quae praecipitat, Patre nimirum zelante pro Filio. Utrobique siquidem injuria Filii est, et de usurpata potentia adversus virtutem Dei, quae ipse est; et de praesumpta scientia aliunde quam a sapientia Dei, quae nihilominus ipse 1114B est. Domine, quis similis tibi? Quis nisi splendor et figura substantiae tuae? quis, nisi imago tua? Solus in forma tua, solus non rapinam arbitratus est esse se aequalem tibi altissimus Altissimi Filius (Philipp. II, 6). Quomodo non aequalis? Etiam unum estis ipse et tu. Sedes illi a dextris tuis, non sub pedibus. Quo pacto audet quis pervadere locum Unigeniti tui? praecipitetur. Ponit sibi sedem in excelso; subvertatur cathedra pestilentiae. Item quis docet hominem scientiam? Nonne tu, o clavis David, aperiens cui vis, et cui vis claudens? Et quomodo sine clave ad thesauros sapientiae et scientiae introitus, imo irruptio tentabatur? Qui non intrat per ostium, ille fur est et latro. Petrus ergo intrabit, qui claves accepit. Non tamen solus: nam et me, si voluerit, 1114C introducet, aliumque excludet quem forte voluerit, in scientia et potestate sibi data desuper.

5. Et hae claves quae? Potestas aperiendi, et claudendi, atque inter excludendos et admittendos discretio. Et non in serpente thesauri, sed in Christo. Et ideo non potuit dare scientiam serpens, quam non habuit; sed qui habuit, dedit. Nec enim ipse potuit habere 1509 potestatem, quam non accepit; sed qui accepit, habuit. Dedit Christus (Matth. XVI, 19), accepit Petrus, nec inflatus de scientia, nec praecipitandus de potentia. Quare? Quia in neutra extollit se adversus scientiam Dei, qui nihil horum praeter Dei scientiam affectavit, sicut ille qui dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur 1114D iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 3). Quomodo denique praeter scientiam Dei, qui se scribit apostolum Jesu Christi secundum praescientiam Dei Patris? (I Petr. I, 1, 2.) Et haec dicta sint pro eo quod incidit de zelo Dei, quem intendit in praevaricantes angelum hominemque (nam in ambobus reperit pravitatem); qualiter videlicet in ira et in furore suo destruxerit omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei.

6. Nunc jam recurrendum ad zelum misericordiae, id est qui non intenditur, sed qui immittitur; 1115A quoniam qui intenditur, ut jam diximus, judicii est, et satis nos terruit ex memoratis exemplis tam graviter punitorum. Propterea ibo ego mihi ad locum refugii a facie furoris Domini, ad illum utique pietatis zelum suaviter ardentem, efficaciter expiantem. Nunquid non expiat charitas? Et potenter. Legi quod operiat multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Sed dico: Nunquid non idonea est seu sufficiens ad dejiciendam, humiliandamque omnem extollentiam oculorum et cordis? Et maxime: nam non extollitur, non inflatur. Si ergo Dominus Jesus dignetur venire ad me, vel potius in me, non in zelo furoris, et ne in ira quidem, sed in charitate et spiritu mansuetudinis, aemulans me Dei aemulatione: quid enim ita Dei, ut charitas? Nempe et Deus est: 1115B si, inquam, in ista venerit, in hoc cognoscam, quod non sit solus, sed venerit etiam Pater suus cum eo. Nam quid aeque paternum? Propter hoc nempe, non Pater Verbi tantum, sed et Pater misericordiarum est appellatus (II Cor. I, 3), quod innatum habeat misereri semper et parcere. Si sensero aperiri mihi sensum, ut intelligam Scripturas, aut sermonem sapientiae quasi ebullire ex intimis, aut infuso lumine desuper revelari mysteria, aut certe expandi mihi quasi quoddam largissimum coeli gremium; et uberiores desursum influere animo meditationum imbres; non ambigo sponsum adesse. Verbi siquidem hae copiae sunt, et de plenitudine ejus ista accipimus. Quod si se pariter infuderit humilis quaedam, 1115C sed pinguis intimae aspersionis devotio, ut amor agnitae veritatis necessarium quoddam odium vanitatis in me generet et contemptum, ne forte aut scientia inflet, aut frequentia visitationum extollat me: tunc prorsus paterne sentio agi mecum, et Patrem adesse non dubito. Si autem perseveravero huic dignationi dignis semper, quod in me est, affectibus et actibus respondere, et gratia Dei apud me vacua non fuerit: etiam mansionem apud me faciet tam Pater enutriens, quam Verbum erudiens.

7. Quanta putas ex hac mansione inter animam et Verbum familiaritatis gratia oriatur, quanta de familiaritate sequatur fiducia? Non est, ut opinor, quod jam talis anima dicere vereatur: Dilectus meus mihi; quae ex eo quod se diligere, et vehementer 1115D diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de sua singulari intentione sollicitudine, cura, opera diligentia, studioque, quo incessanter et ardenter invigilat, quemadmodum placeat Deo aeque haec omnia in ipso indubitanter agnoscit, recordans promissionis ejus: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2); nisi quod redhibitionem gratiae prudens sponsa ad suam magis cauta est trahere partem, sciens se potius praeventam a dilecto. Inde est quod illius operam praefert: Dilectus, inquiens, meus mihi, et ego illi. Ergo ex propriis quae sunt penes Deum agnoscit; nec dubitat se amari quae amat. Ita est. Amor Dei amorem animae parit, et illius praecurrens intentio intentam animam facit, sollicitudoque sollicitam. 1116A Nescio enim qua vicinitate naturae, cum semel revelata facie gloriam Dei speculari anima poterit, mox illi se conformari necesse est, atque 1510 in eamdem imaginem transformari. Igitur qualem te paraveris Deo, talis oportet appareat tibi Deus. Cum sancto sanctus erit, et cum viro innocente innocens erit (Psal. XVII, 26). Quidni aeque et cum amante amans, et cum vacante vacans, et cum intento intentus, et sollicitus cum sollicito?

8. Denique ait: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII, 17). Vides quomodo non solum de amore suo certum te reddat, si quidem tu ames illum: sed etiam de sua sollicitudine, quam pro te gerit, si te senserit sollicitum sui. Vigilas tu? vigilat et ipse. Consurge 1116B in nocte in principio vigiliarum tuarum, accelera quantumvis etiam ipsas anticipare vigilias; invenies eum, non praevenies. Temere in tali negotio vel prius aliquid tribuis tibi, vel plus; et magis amat, et ante. Si haec anima scit, imo quia scit, miraris quod illam majestatem, quasi caetera non curantem, soli sibi intendere glorietur, cui soli ipsa, postpositis curis omnibus, tota se devotione custodit? Sermo finem desiderat; sed unum dico spiritualibus qui in vobis sunt, mirum quidem, sed verum: animam Deum videntem haud secus videre, quam si sola videatur a Deo. Ea ergo fiducia dicit illum intendere sibi, seque illi, nihil praeter se et ipsum videns. Bonus es, Domine, animae quaerenti te! occurris, 1116C amplecteris, sponsum te exhibes, qui Dominus es, imo qui es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 67