Bernardi in Cantica C. 70

SERMO LXX. Unde sponsus dilectus dicatur; et de veritate, mansuetudine et justitia, caeterisque virtutibus, quae sunt lilia, inter quae pascitur.

70
1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cant. II, 16). Quis huic jam imputet praesumptioni vel insolentiae, si se dicat iniisse societatem cum illo, qui pascitur inter lilia? Etiamsi inter sidera pasceretur, eo solo quod pasceretur, nescio quid magnum videri possit cum ejusmodi amicitias seu familiaritatem habere. Aliquid prorsus ignobile et humile sonat, pasci. Nunc vero cum et pasci 1116D inter lilia perhibetur, dejectionis adjectio longius amovet et propulsat temeritatis notam. Quid enim sunt lilia? Juxta verbum Domini, fenum, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI, 28-30). Quantus est iste qui feno pascitur, quasi unus agnorum aut vitulorum? Et agnus plane, et vitulus saginatus. Sed tu forte vigilantius advertisti, non pabulum hoc loco designari, sed locum: nec enim dictum est, liliis cum pasci; sed, inter lilia. Esto. Non fenum comedit ut bos; in feno tamen versari, et super fenum discumbere instar unius de turba, quid eminentiae habere potest? Quid vero gloriae huic, habere dilectum illum qui hoc egerit? Et secundum litteram quidem sponsae verecundia et cautela prudentiae ejus in loquendo satis apparet, utique 1117A disponentis sermones suos in judicio, et rerum gloriam verborum modestia temperantis.

2. Alias autem non ignorat unum esse, et qui pascitur, et qui pascit; inter lilia commorantem, et regnantem super sidera. At libentius humilia dilecti memorat, propter humilitatem quidem, ut dixi; magis autem quod exinde coepit esse dilectus, ex quo et pasci. Nec modo exinde, sed inde. Nam qui in altissimis est Dominus, in imis est dilectus; super sidera regnans, et inter lilia amans. Amabat et super sidera, quia nusquam et nunquam potuit non amare, quia amor est; sed donec ad lilia descendit, et pasci inter lilia compertus est, nec amatus est, nec factus dilectus. Quid? non est amatus a patriarchis et prophetis? Est: sed non priusquam1117B visus est et ab ipsis inter lilia pasci. Neque enim non viderunt, quem praeviderunt; nisi ita quis absque spiritu sit, ut videntem in spiritu, putet videre nihil. Unde ergo Videntes, nam sic prophetae appellati sunt(I Reg. IX, 9), si nihil viderunt? Inde est, quod voluerunt videre, quem non viderunt. Nec enim 1511 poterant velle videre in corpore, quem in spiritu non vidissent. Sed dico: Nunquid omnes prophetae? Quasi omnes videre voluerint, aut fuerit omnium fides. Sed enim qui viderunt, aut prophetae fuerunt, aut prophetis acquiescentes. Et credidisse enim, vidisse est. Non modo namque qui per prophetiae spiritum, sed et qui per fidem videt, si quis ipsum quoque dicat videre 1117C in spiritu, mihi non videtur errare.

3. Ita ergo quod ad lilia descendere, et inter lilia pasci dignatus est is qui omnes pascit, dilectum fecit illum, quia non potuit ante diligi, quam agnosci. Ac per hoc cum de dilecto facta est mentio, pulchre et illud memoratum est, quod dilectionis et agnitionis exstitit causa. Quaerenda in spiritu refectio haec inter lilia: nam corpoream cogitare ridiculum est. Quin ipsa lilia spiritualia, si quidem potuerimus, demonstranda a nobis erunt. Puto, hoc quoque dicere nos oportebit, unde inter lilia pascatur dilectus, liliisne ipsis, an aliis inter lilia reconditis herbis vel floribus? Et in his illud mihi difficilius apparet, quod pasci, non pascere perhibetur. Nam quia pascat dubium non est, nec enim indignum 1117D ei: at pasci, indigentiam sonat, et ne spiritualiter quidem sine injuria majestatis facile illi posse assignari videtur. Nec ego sane recordor usque modo advertisse me in hoc cantico pastum uspiam perhiberi, cum pascentem, puto, recordemini et vos mecum. Denique postulavit sibi aliquando demonstrari, ubi in meridie pasceret et cubaret (Cant. I, 6). Et nunc quidem, quod necdum dixerat, perhibet pasci, sed non similiter postulat locum indicari sibi; sed ipsa indicat, assignans, inter lilia. Novit hoc, illud non novit; quia aeque praesto esse non potest quod sublimet et in sublimi est, et quod humile et super terram. Sublime opus, sublimis et locus: nec accessus ad eum usque adhuc vel ipsi sponsae.

1118A 4. Et ideo semetipsum exinanivit usque ad hoc, ut pasceretur ipse omnium pastor; et inventus est inter lilia, et visus ab Ecclesia, adamatus est ab inope pauper, factus dilectus propter similitudinem. Non solum autem, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam: quod per eum scilicet promissiones adimpletae sunt, quod iniquitates remissae sunt, quod superbi daemones una cum principe suo judicati sunt. Talis ergo apparuit qui merito amaretur, verax pro se, mitis hominibus, justus pro hominibus. O vere amandum et totis medullis cordis amplectendum sponsum! Quid jam cunctetur Ecclesia totam se tota devotione committere tam fido redditori, tam pio indultori, tam justo propugnatori? Porro praemiserat Propheta, dicens: 1118B Specie tua et pulchritudine tua intende prospere. Unde species haec et pulchritudo? Puto, ex liliis. Quid lilio speciosius? Sic nihil formosius sponso. Quae sunt ergo illa lilia, e quibus species decoris ejus? Procede, inquit, et regna propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV, 5). Lilia sunt, lilia, inquam, orta de terra, nitentia super terram, eminentia in floribus terrae, fragrantia super odorem aromatum. Ergo inter haec lilia sponsus, et omnino ex his speciosus et pulcher. Alias enim (quod quidem ad carnis infirma spectat) non erat ei species neque decor (Isa. LIII, 2).

5. Bonum autem lilium veritas, candore conspicuum, 1118C odore praecipuum; denique candor est lucis aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Sap. VII, 26). Lilium plane, quod ad novam benedictionem terra nostra produxit, et paravit ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium (Luc. II, 31, 32). Donec sub maledicto fuit terra, spinas et tribulos germinavit. At nunc Veritas de terra orta est Domino benedicente (Psal. LXXXIV, 12, 13, 2), speciosus omnino quidam flos campi, et lilium convallium. Agnosce lilium ex candore, qui mox in ipso exortu floris pastoribus de nocte emicuit, dicente Evangelio quia angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos (Luc. II, 9). Bene Dei, quia non angeli, sed lilii candor. Ille aderat, sed illud micabat ab usque Bethlehem. 1118D Agnosce lilium et ex odore, quo et longe positis innotuit magis. Et quidem stella apparuit; sed 1512 eam minime viri graves secuti fuissent, nisi intima quadam suaveolentia orti lilii traherentur. Et vere lilium veritas, cujus odor animat fidem, splendor intellectum illuminat. Leva etiam oculos nunc in ipsam personam Domini, qui in Evangelio loquitur: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Et vide quam competenter veritas lilio comparetur. Si non advertisti, adverte de medio floris hujus quasi virgulas aureas prodeuntes, et cinctas candidissimo flore, pulchre ac decenter disposito in coronam: et agnosce auream in Christo divinitatem, humanae coronatam puritate naturae, id est Christum in diademate, quo coronavit eum mater sua. Nam in quo 1119A coronavit eum Pater suus, lucem habitat inacessibilem, nec posses in ea illum interim adhuc videre. Sed de hoc alias.

6. Nunc vero lilium veritas est; est et mansuetudo. Et bene lilium mansuetudo, habens innocentiae candorem, et odorem spei, quoniam sunt reliquiae, inquit, homini pacifico (Psal. XXXVI, 37). Bonae spei vir mansuetus, nec minus etiam in praesenti lucidum quoddam vitae est socialis exemplar. Annon lilium, quae lucet officio, redolet spe? Adde quod sicut veritas de terra orta est, ita et mansuetudo. Nisi quis dubitet ortum de terra Agnum dominatorem terrae (Isa. XVI, 1), illum agnum, qui ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Nec tantum mansuetudo seu veritas de 1119B terra orta est, sed et justitia, propheta dicente:Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul (Isa. XLV, 8). Quod autem justitia lilium sit, recordamini de Scriptura, quia justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum (Osee XIV, 6). Nequaquam lilium hoc hodie est, et cras in clibanum mittitur, quia in aeternum florebit. Et florebit ante Dominum, cujus in memoria aeterna erit justus, et ab auditione mala non timebit (Psal. CXI, 7), illa scilicet auditione, qua in clibanum ignis peccatores ire jubentur. Porro hujus lilii candor cui non splendet, nisi cui non placet? Denique sol est, sed non ille qui oritur super bonos et malos. Neque enim qui dicturi sunt: Sol 1119C justitiae non ortus est nobis (Sap. V, 6), lucem illius quandoque viderunt. Viderunt autem quotquot audierunt: Vobis qui timetis Deum, orietur sol justitiae (Malach. IV, 2). Ergo candor hujus lilii apud justos; fragrantia etiam usque ad iniquos diffunditur, etsi non in bonum ipsis. Denique audivimus justos dicentes quia Christi bonus odor sumus in omni loco; sed aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quis, vel sceleratissimus, justi non probet opinionem, quamvis non amet opus? Et beatus, si se non judicat in eo quod probat. Judicat autem, probans bonum, et non amans: ideoque non beatus plane, sed miser, proprio condemnatus judicio. Quid eo miserius, cui odor vitae, non vitae, sed mortis nuntius 1119D est? Imo nec nuntius quidem, sed bajulus.

7. Sunt multa apud sponsum et alia lilia praeter haec, quae ex Propheta inciderunt nobis; veritatem loquor, et mansuetudinem, et justitiam; nec erit difficile jam cuilibet vestrum similia reperire per semetipsum in horto tam deliciosi sponsi. Abundat et superabundat talibus: quis illa enumeret? Nempe quot virtutes, tot lilia. Quis finis virtutum apud Dominum virtutum? Quod si plenitudo virtutum in Christo; et liliorum. Et fortassis propterea ipse se lilium appellavit, quod totus versetur in liliis, et omnia quae ipsius sunt, lilia sint; conceptio, ortus, conversatio, eloquia, miracula, sacramenta, passio, mors, resurrectio, ascensio. Quid horum non candidum, 1120A et non suavissime redolens? Tanta denique in conceptione refulsit superni luminis claritas de supervenientis abundantia Spiritus, ut ne ipsa quidem Virgo sancta sustinuisset, si non sibi obumbratum foret a virtute Altissimi. Porro ortum candidavit incorrupta virginitas matris; conversationem, innocentia vitae; eloquia, veritas; miracula, puritas cordis; sacramenta, pietatis arcanum; passionem, patiendi voluntas; mortem, libertas non moriendi; resurrectionem, martyrum fortitudo; ascensionem, exhibitio promissionum. Quam bonus fidei odor in his singulis, 1513 nostra quidem, qui candorem non vidimus, tempora et viscera replens! Et beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Pars mea in his odor vitae, qui procedit 1120B ex ipsis. Is infusus naribus meis apto quodam fidei instrumento, et quidem copiosius pro multitudine liliorum, sane et exsilium levat, et patriae desiderium assidue innovat in visceribus meis.

8. Habent lilia et aliqui sodalium sponsi, sed non copiam. Omnes enim ad mensuram Spiritum acceperunt, ad mensuram virtutes et dona; solus ille non habet modum (Joan. III, 34), qui habet totum. Aliud est lilia habere, aliud nonnisi lilia habere. Quem dabis mihi de filiis captivitatis adeo innocentem et sanctum, qui totam terram suam floribus occupare potuerit, et istiusmodi floribus? Nec infans certe unius diei sine sorde est super terram (Job XIV, 4, 5, juxta LXX). Magnus est qui tria vel quatuor 1120C lilia aedificare potuerit in terra sua, in tanta densitate spinarum et tribulorum, quae sunt germina inveterata maledictionis antiquae. Mecum vero, qui pauper sum, bene agitur, si unquam ab hac pessima segete, iniquitatum videlicet atque vitiorum, tantillum terrae meae vindicare exstirpando et excolendo sufficiam, unde unum saltem producere lilium possim, si forte et penes me pasci interdum dignetur is, qui pascitur inter lilia.

9. At parum dixi, unum: de penuria cordis mei os meum locutum est. Unum prorsus non sufficit; duo ad minus necessaria sunt. Dico autem continentiam, et innocentiam: quarum una sine altera nec salvabit. Frustra denique ad unam quamlibet harum 1120D invitabo sponsum, qui non ad lilium, sed inter lilia pasci perhibetur. Dabo proinde operam habere lilia, ne de singularitate causetur lilii, qui non vult nisi inter lilia pasci, et sic declinet in ira a servo suo. Pono itaque primam omnium innocentiam: et si huic jungere continentiam quivero, divitem me putabo in possessione liliorum. Rex sum autem, si tertiam his adjungere potero patientiam. Et quidem possunt sufficere illae; sed quia et deficere in tentationibus possunt, siquidem tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1): opus profecto patientia est, quae utriusque sit quasi tutrix [alias, nutrix] quaedam et custos. Puto, si venerit amator ille liliorum, et ita invenerit, quod non dedignabitur jam pasci apud nos, et apud nos facere pascha: 1121A ubi illi et multa suavitas in duabus, et magna erit securitas propter tertiam. Verum quo pacto dicatur pasci qui pascit omnia, postea videbitur. Nunc vero apparet sponsum non modo apparere inter lilia, sed minime omnino extra lilia posse aliquando inveniri, cum omne quod de eo est, et ipse sit lilium, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXXI. De liliis spiritualibus, id est operibus bonis, quorum odor recta conscientia, color fama: et quomodo sponsus et pascit nos, et pascitur a nobis.

71
Item de unitate Dei Patris cum Filio, et animae sanctae cum Deo.


1. Finis praecedentis sermonis, principium hujus. 1121B Est ergo lilium sponsus, sed non lilium inter spinas, quoniam non habet spinas qui peccatum non fecit. Denique sponsam protestatus est lilium inter spinas;quoniam si dixerit vel ipsa, quia spinas non habeat, se ipsam seducit, et veritas in ea non est. Se vero florem quidem et lilium professus est, non tamen inter spinas. Magis autem: Ego, inquit, flos campi et lilium convallium(Cant. II, 2, 1). Et non est spinarum mentio, quod solus sit hominum qui opus non habeat dicere: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Ergo absque liliis nunquam est, qui absque vitiis semper est; quia totus et semper est candidus, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Tu ergo qui haec audis vel legis, cura habere lilia penes 1121C te, si vis habere hunc habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum: lilia esse protestetur 1514 moralis quidam rerum ipsarum candor, atque odor. Habent et mores colores suos, habent et odores. Neque enim in spiritibus id ipsum est color et odor, non magis quam in corporibus. Ergo de colore conscientia consultetur, de odore fama. Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, aiunt illi (Exod. V, 21), dicentes de opinione. Porro colorem operi tuo dat cordis intentio, et judicium conscientiae. Nigra sunt vitia, virtus candida est. Inter hanc atque illa, conscientia consulta discernit. Stat sententia Domini de oculo nequam et lucido (Matth. VI, 22, 23), quia inter candidum et nigrum certos 1121D fixit limites, et divisit lucem a tenebris. Quod ergo de corde puro et conscientia bona egreditur candidum est, et est virtus; si autem et bona fama secuta fuerit, et lilium est, quippe cui nec candor lilii desit, nec odor.

2. Porro virtus, etsi non propterea major, pulchrior tamen illustriorque efficitur. Quod si in conscientia naevus fuerit, nec quod ex ea prodierit, carebit naevo. Nam si radix in vitio, et ramus. Ac per hoc quidquid illud sit quod radix vitiata non absque traduce vitii ex se producat, verbi gratia, sermo, actio, oratio, etiamsi fama applaudere videatur, non est quod debeat lilium dici; quia etsi odor connivere videtur, sed non color. Quo pacto 1122A enim lilium cum impuritatis naevo? Nec sane fama valebit vindicare virtuti, quod esse vitium convicerit conscientia. Erit quidem virtus contenta candore conscientiae, ubi sequi non poterit odor famae: caeterum odor famae nec excusare sufficiet vitium conscientiae decoloris. Providebit tamen semper, quod in se est, homo virtutis bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17), ut vere sit lilium.

3. Sed est etiam candor animae indulgentia Dei, ipso dicente per prophetam: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. I, 18). Et est candor, quem sibi induit is qui miseretur in hilaritate. Etenim in intuearis illum, 1122B quem Propheta depingit jucundum hominem, qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5), nonne is tibi videbitur de ipsa animi jucunditate indidisse candorem quemdam pietatis vultui pariter, et operi suo? Sicut e regione si ex tristitia et velut ex necessitate quis tribuat, non candidum plane, sed tetrum praefert manu et fronte colorem. Et ideo hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nunquid et tristem? Profecto qui respexit ad Abel ob alacritatis candorem, avertit faciem a Cain, quia conciderat vultus [alias, facies] ejus (Gen. IV, 4, 5), utique a tristitia et livore. Adverte qualis color tristitiae seu invidiae sit, qui Dei a se avertit aspectum. Pulchre et eleganter in colorando beneficio candor jucunditatis laudatus est voce illa poetae: «Super omnia vultus accessere 1122C boni(Ovid. Meta. lib. VIII).» Nec modo hilaris dator, sed et qui tribuit in simplicitate (Rom. XII, 8), diligitur a Deo. Et simplicitas candor est. Probamus a contrario: nam naevus duplicitas. Parum dixi, macula est. Quid duplicitas nisi dolus. Sed enim qui dolose egit in conspectu Dei, inventa est iniquitas ejus ad odium. (Psal. XXXV, 3). Et ideo beatus cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus (Psal. XXXI, 2). Pulchre Dominus paucis utramque notavit maculam, dolum, tristitiamque: Nolite, inquiens, fieri, sicut hypocritae, tristes (Matth. VI, 16). Sponsus itaque et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et cum sit lilium, libenter inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur candidis.

1122D 4. Et fortassis hoc est quod dicitur pasci inter lilia, candore et odore virtutum delectari. Et quidem pascebatur olim corporaliter apud Mariam et Martham, recumbens etiam corpore inter lilia (Illas loquor, nam lilia erant), nihilominus spiritum refocillabat devotione et virtutibus mulierum. Quod si illa hora intrasset propheta, aut angelus, seu alius quivis spiritualis, tantum non ignorans quae majestas recumberet; nonne stupens dignationem et familiaritatem, quam illi esse conspiceret cum puris animis pudicisque corporibus, tamen terrenis et sexus infirmioris; 1515 merito testaretur: Quia vidi illum non modo commorantem, sed et pascentem inter lilia? Ita ergo secundum utrumque, carnem 1123A dico et spiritum, pasci inter lilia sponsus inventus est. Puto autem quod et ipse vicissim pasceret, sed in spiritu. Hoc ipso quod pascebatur, quomodo pascebat? Quomodo, inquam, confortabat timiditatem feminarum, jucundabat humilitatem, impinguabat devotionem? Sed si vidisti, quod pasci illi sit pascere; vide etiam nunc, ne forte et e converso pascere sit ei pasci.Domine, qui pascis me a juventute mea; ait sanctus patriarcha Jacob (Gen. XLVIII, 15). Bonus paterfamilias, qui suorum domesticorum curam gerit, maxime in diebus malis, ut alat eos in fame, cibans illos pane vitae et intellectus, et sic nutriens ad vitam aeternam. At pascens, ita puto, nihilominus pascitur ipse, et quidem escis quibus libenter vescitur, profectibus nostris. Etenim gaudium 1123B Domini, fortitudo nostra.

5. Ita ergo et cum pascit pascitur, et cum pascitur pascit, simul nos suo gaudio spirituali reficiens, et de nostro aeque spirituali profectu gaudens. Cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse. Annon cinerem tanquam panem manducat? Ego autem quia peccator sum, cinis sum, ut manducer ab eo. Mandor cum arguor, glutior cum instituor, decoquor cum immutor, digeror cum transformor, unior cum conformor. Nolite mirari hoc: manducat nos, et manducatur a nobis, quo arctius illi astringamur. Non sane alias perfecte unimur illi. Nam si manduco et non manducor, videbitur in me esse ille, sed nondum in illo ego. Quod si manducor quidem, nec manduco; me 1123C in se habere ille, sed non etiam in me esse videbitur; nec erit perfecta unitio in uno quovis horum. Sed enim manducet me, ut habeat me in se; et a me vicissim manducetur ut sit in me: quatenus integra firmaque sit connexio, cum ego in eo et nihilominus in me ipse erit.

6. Vis tibi per simile ostendam quod dicitur? Attolle oculos nunc in quamdam sublimiorem quidem convenientiam, similem tamen huic. Si ipse sponsus in Patre ita esset, ut non tamen in ipso Pater; aut ita Pater in ipso esset, ut non esset ipse in Patre: audeo dicere, et ipsorum citra perfectum unitas remaneret, si tamen jam unitas esset. Nunc vero cum et ipse in Patre, et Pater in ipso sit; non 1123D est quo claudicet unitas, sed vere perfecteque unum sunt ipse et Pater. Sic igitur anima, cui adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28), non ante se existimet ipsi perfecte unitam, nisi cum et illum in se, et se in illo manentem persenserit. Non quia vel tunc unum dicatur cum Deo, sicut unum sunt Pater et Filius: quamvis qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Legi hoc, sed illud non legi. Non dico de me, qui nihil sum, sed plane nemo, nisi demens, sive de terra, sive de coelo usurpabit sibi illam Unigeniti vocem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et tamen ego, licet pulvis et cinis, fretus 1124A quidem Scripturae auctoritate, minime istud dicere verear, quia unus cum Deo spiritus sum: si unquam tamen certis fuero persuasus experimentis, Deo me adhaerere ad instar unius illorum, qui in charitate manent, ac per hoc in Deo manent, et Deus in eis, manducantes Deum, et manducati a Deo. Nam de tali adhaesione puto dictum: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid ergo? Dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11), et unum sumus (Joan. X, 30); dicit homo: Ego in Deo, et Deus in me est, et unus spiritus sumus.

7. Sed nunquid Pater et Filius ut sint in invicem, ac proinde unum, invicem se manducant, sicut Deus et homo mutua se quadam in sese manducatione trajiciunt, 1516 utique per hoc, etis non unum, 1124B unus certe spiritus existentes? [alias, sint.] Absit! nec enim uno modo insunt sibi hi atque illi, sed neque una unitas utrorumque. unus et unum; quoniam nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Tu, si sapis, occasione accepta eris sapientior, prudenter advertens, illic quidem per unum unitatem substantiae vel naturae; hic vero per unus aeque unitatem, sed ideo longe alteram, quia inter substantias et naturas, homini nempe et Deo, sua cuique et natura, et substantia est, cum Patris Filiique constet penitus esse unam. Vides illam nec unitatem esse, siquidem huic singulari summaeque unitati comparetur. Nam quomodo unitas, ubi numerus naturarum, substantiarum diversitas?1124C Et tamen unus spiritus dicitur, et est cum Deo, anima adhaerens Deo; nec praejudicat rerum pluralitas unitati huic, quam facit non confusio naturarum, sed voluntatum consensio. Propter hanc quoque multa corda unum, et multae animae una dicuntur, sicut scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32). Et haec ergo unitas.

8. Caeterum quid ad illam, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate? Non plane illam quaedam, instar hujus, mutua manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Sed nec conjunctio, vel quasi compositio, vel tale aliquid, quod unius non est. Est autem Patri Filioque natura, essentia, voluntas 1124D non modo una, sed unum. Hoc nempe est illis esse, quod naturam esse; hoc velle, quod esse, vel naturam esse. Non est itaque quod unitas, qua unum sunt Pater et Filius, dicatur fieri de naturis vel essentiis, vel voluntatibus, quia non sunt: non est quod dicatur vel fieri, quia est. Nec enim factitia est, sed nativa]. Sunt in sese Pater et Filius, non solum ineffabili, sed etiam incomprehensibili modo sui ipsorum capabiles pariter et capaces: sed sane ita capabiles, ut non partibiles; ita capaces ut non participes [alias, participibiles]. Nam ut in hymno Ecclesia canit: «in Patre totus Filius, et 1125A totus in Verbo Pater (Hymn. pro feria secunda 2 ad Matut.).» Est Pater in Filio, in quo sibi semper bene complacuit; et est Filius in Patre, a quo ut nunquam non natus, ita nunquam est separatus. Porro per charitatem homo in Deo, et Deus in homine est, dicente Joanne, quia qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). unus et unum, ipsarum quoque innuitur differentia unitatum; quoniam quidem nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Non possunt dici unus Pater et Filius, quia ille Pater, et ille Filius est: 1125B unum tamen dicuntur et sunt, quod una omnino illis, et non cuique sua substantia est. Quo contra homo et Deus, quia unius non sunt substantiae vel naturae; unum quidem dici non possunt, unus tamen spiritus certa et absoluta veritate dicuntur, si sibi glutino amoris inhaereant. Quam quidem unitatem non tam essentiarum cohaerentia facit, quam conniventia voluntatum.

9. Patet, ni fallor, satis non modo diversitas, sed et disparitas unitatum, una in una, altera in diversis existente essentiis. Quid tam distans a se, quam unitas plurium et unius? Ita inter unitates, ut dixi, disterminat unus et unum, quod per unum quidem in Patre et Filio essentiae unitas, per unus vero inter Deum et hominem non haec, sed consentanea 1125C quaedam affectionum pietas designatur. Cum adjectione tamen etiam Pater et Filius sanissime dicuntur 1517 unus; verbi causa, unus Deus, unus Dominus, et quidquid aliud est, quod ad se quisque, et non ad alterum [alias, alterutrum] dicitur. Siquidem non est illis diversa divinitas sive majestas, non magis quam substantia, vel essentia, vel natura. Nempe haec ipsa omnia, si pie consideres, non diversa seu divisa in illis, sed unum sunt. Minus dixi: unum sunt et cum illis. Quid illa unitas, qua multa corda unum, et multae animae una leguntur? Nec censenda, ut reor, nomine unitatis, comparata huic, quae non multa unit, sed unum singulariter signat. Ergo singularis ac summa 1125D illa est unitas, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate. Nec sane hanc spiritualis illa praefata manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Multo minus eam facere putanda est essentiarum qualiscunque conjunctio, seu consensio voluntatum, quia non sunt. Una enim illis, ut dictum est, et essentia, et voluntas; uni vero non est consensus, non compositio, non copulatio, aut tale aliquid. Duas esse oportet ad minus voluntates, ut sit consensus; duas aeque essentias, ut sit conjunctio sive 1126A unitio per consensum. Horum nihil in Patre et Filio, quippe nec essentias duas, nec duas habentibus voluntates. Una est utraque res illis; vel potius, ut praefatum me memini, unum duo ista in illis, unum et cum illis sunt; ac per hoc ipsi sicut incomprehensibiliter, ita incommutabiliter [alias, incomparabiliter] invicem in se manentes, vere et singulariter unum sunt. Si quis tamen inter Patrem et Filium dicat esse consensum, non contendo, dummodo non voluntatum unionem, sed unitatem intelligat voluntatis.

10. Atqui Deum et hominem, quia propriis exstant ac distant et voluntatibus et substantiis, longe aliter in se alterutrum manere sentimus, id est, non substantiis confusos, sed voluntatibus consentaneos. 1126B Et haec unio ipsis communio voluntatum, et consensus in charitate. Felix unio, si experiaris; nulla, si comparaveris. Vox experti: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) . Bonum plane, si omni ex parte adhaeseris. Quis est qui perfecte adhaeret Deo, nisi qui in Deo manens, tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit vicissim diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus (inhaerent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi), per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim. Sed homo quidem ab aeterno in Deo, tanquam ab aeterno dilectus, si tamen ex illis sit qui dicunt quoniam dilexit et gratificavit nos in dilecto Filio suo ante 1126C mundi constitutionem (Ephes. I, 6, 4); Deus vero in homine, ex quo dilectus ab homine est. Et si ita est, homo quidem in Deo est et quando in homine Deus non est; Deus autem in homine non est qui non sit in Deo. Manere enim in dilectione non potest, etsi forsitan ad tempus diligat non dilectus; potest autem nondum diligere etiam dilectus. Alioquin quomodo stabit, quoniam ipse prior dilexit nos? (I Joan. IV, 10.) Porro cum jam etiam diligit qui ante diligebatur, et homo in Deo, et Deus in homine est. Qui autem nunquam diligit, constat quod nunquam dilectus est; ac per hoc nec ipse in Deo, nec Deus in eo est. Haec dicta sint ad dandam differentiam inter illam connexionem, qua Pater et Filius 1126D unum sunt, et illam qua adhaerens Deo anima, unus spiritus est, ne forte quia legitur de homine manente in charitate, quia in Deo manet, et Deus in eo; et item de Filio, quod nihilominus in Patre sit, et Pater in ipso; par praerogativa adoptati putaretur, et Unici.

11. His ergo absolutis, recurrendum nobis ad illum qui pascitur inter lilia, quia inde excursus hic factus est usque huc: utrumnam non otiose, vos judicabitis. Et jam quidem loci ipsius duos intellectus 1127Aposueram, sive quod virtutibus pascitur candidatorum, qui virtus et candor est; sive quod peccatores recipit ad poenitentiam in corpore suo, quod est Ecclesia, pro quibus sibi incorporandis se ipsum fecit peccatum, qui peccatum non fecit, ut destrueretur corpus peccati, cui aliquando complantati fuere peccantes, essentque 1518 justitia in ipso justificati gratis.

12. Tertiam adhuc pono sententiam quae occurrit [in aliis, Tertium addo qui occurrit]; et satis fore reor non modo pro loci explanatione, sed et pro fine sermonis. Sermo Dei veritas est, et ipse sponsus. Nostis hoc; audite caetera. Is cum auditur, et minime obeditur illi, vacuus interim et jejunus quodam modo remanet, omnino tristis et querulus, 1127B quod prolatus in vacuum sit. Si autem obeditum fuerit, nonne tibi verbum videbitur in quamdam excrevisse corpulentiam, quia verbo opus accessit, utpote refectum quibusdam fructibus obedientiae, justitiae frugibus? Inde est quod in Apocalypsi loquitur: Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Videtur approbari hic sensus et apud prophetam sententia Domini, ubi dicit quod verbum suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet ad quae misit illud (Isa. LV, 12). Non revertetur, inquit, ad me vacuum vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi. Denique 1127C usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus effectui: quod videlicet tandiu inanis et macer, ac quodam modo famelicus sit, donec opere compleatur.

13. Sed audi ipsum quo se dicat cibo ali. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Verbum Verbi est aperte indicantis, esse suum cibum factum bonum; si tamen invenerit illud inter lilia, hoc est, inter virtutes. Alioquin si extra repererit, etsi bonus, quod in se est, videtur cibus, non tanget illum is, qui pascitur inter lilia. Verbi causa, non recipit eleemosynam de manu raptoris seu feneratoris; sed nec de hypocritae quidem, qui cum facit eleemosynam, facit tuba cani 1127D ante se, ut glorificetur ab hominibus. Sed nec illius orationem aliquo modo exaudiet, qui amat orare in angulis platearum, ut ab hominibus videatur (Matth. VI, 2, 5). Nempe oratio peccatoris exsecrabilis erit (Prov. XXVIII. 9). Frustra quoque offerat munus suum ad altare, qui conscius est sibi quod frater suus habet aliquid adversum se (Matth. V, 23, 24). Denique non respexit ad Cain munera (Gen. IV, 5), eo quod non recte ambularet cum fratre suo. Teste sancto propheta, etiam abominabatur sabbata, et neomenias, et sacrificia Judaeorum, ita ut manifeste protestaretur odisse ea animam suam, et dicebat: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit ea de manibus vestris? Credo, non redolebant lilia manus illae et propterea 1128A respuebat munus ex illis qui pasci inter lilia consuevit, et non inter spinas. Quidni spinosas habebant manus, quibus aiebat: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 13-15.) Et manus Esau pilosae erant, spinosis similes; ideoque non sunt admissae, ut ministrarent Sancto.

14. Vereor ne et inter nos aliqui sint, quorum non acceptet munera sponsus, eo quod non redoleant lilia. Etenim si in die jejunii mei inveniatur voluntas mea, non tale jejunium elegit sponsus, nec sapit illi jejunium meum, quod non lilium obedientiae, sed vitium propriae voluntatis sapit. Ego autem non solum de jejunio, sed de silentio, de vigiliis, de oratione, de lectione, de opere manuum, postremo de omni observantia monachi, ubi invenitur voluntas 1128B sua in ea, et non obedientia magistri sui, id ipsum sentio. Minime prorsus observantias illas, etsi bonas in se, tamen inter lilia, id est inter virtutes, censuerim deputandas; sed audiet a propheta, qui ejusmodi est: Nunquid tale est obsequium quod elegi, dicit Dominus? et addet: In die bonorum tuorum inveniuntur voluntates tuae (Isa. LVIII, 3-5). Grande malum propria voluntas, qua fit ut bona tua tibi bona non sint. Oportet proinde lilia fiant, quae hujusmodi sunt, quia nihil omnino, quod propria inquinatum sit voluntate, gustabit is qui pascitur inter lilia. Sapientia est ubique attingens propter munditiam suam, et nil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24, 25). Ita ergo inter lilia pasci amat sponsus, id est apud munda et nitida corda. 1128C Sed quousque? Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. 1519 Umbrosus locus est hic et condensus: non intremus silvam hanc profundi sacramenti, nisi clara luce diei. Jam enim disputante me longius, inclinata est dies; dum inviti abstrahimur ab his liliis. Nec sum victus prolixitate [alias, veritus prolixitatem], cui fastidium omne detraheret odor florum. Modicum quid restare videtur de praesenti capitulo. At istud modicum reconditum nimis, sicut et caetera universa carminis hujus. Sed qui revelat mysteria aderit, ut confido, cum pulsare coeperimus: et non claudet ora loquentium se, cui familiare magis est reserare clausa, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus 1128D in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 70