Bernardi in Cantica C. 72

SERMO LXXII. Dies aspirans, et umbrae inclinatae quae sint. Deinde varii hominum dies exponuntur.

72
Et quod justos, utpote in luce viventes, maneat clarior dies; impios vero in operibus tenebrarum versantes, aeterna nox.


1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16, 17). Novissima tantum capituli hujus tractanda pars est, et dubito in ipso ingressu, cuinam potissimum eam jungam duarum praecedentium: nam possum indifferenter utrique. Sive enim dicas: Dilectus meus mihi, et ego illi donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, interposito tantum, qui pascitur inter lilia; sive pro litterae serie, qui pascitur inter 1129A lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: non inconvenienter utrovis assignas. Hoc sane refert, quod donec si primo junxeris, inclusivum oportet intelligas; si medio, exclusivum sentias necesse est. Esto nempe quod designat sponsus pasci jam inter lilia, ubi aspiravcrit dies: nunquid similiter cessabit etiam sponsae intendere, aut ipsa illi? Absit! In aeternum perseverabunt sibi, nisi quod tunc felicius, cum vehementius; tunc vehementius, cum expeditius. Sit ergo tale hoc donec, quale est illud apud Matthaeum, ubi narratur non cognovisse Mariam Joseph, donec peperit Filium suum primogenitum (Matth. I, 25): non enim post cognovit. Vel certe quale est illud in psalmo: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri 1129B (Psal. CXXII, 2): non enim avertentur, cum coeperit misereri. Vel quale item illud Domini ad apostolos:Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): non enim post non erit cum illis. Verum hoc ita, si donec referas ad dilectus meus mihi, et ego illi. Sin autem ad qui pascitur inter lilia respicere malis, erit alio sensu accipiendum. Porro operosius ostendetur quomodo tunc dilectus posci desinat, cum aspiraverit dies. Etenim si dies resurrectionis is est, quidni multo magis pasci ibi inter lilia juvet, ubi horum major admodum copia erit? Et pro aptanda quidem litterae consequentia haec dicta sint.

2. Nunc jam adverte mecum, toto licet liliis fulgentibus 1129C regno, sponsoque medio existente et deliciante, non tamen esse quod dicatur et pasci, juxta id quidem quod ante consueverat. Ubi namque jam peccatores, quos sibi incorporet Christus, mansos morsosque quasi quibusdam dentibus disciplinae austerioris, afflictione scilicet carnis, et cordis contritione? Sed neque cibum sibi jam exiget Verbum sponsus ex aliquibus factis seu operibus obedientiae, ubi omne negotium otium, soloque in intuitu et affectu res erit. Et quidem cibus ejus ut faciat voluntatem Patris sui; sed hic, non ibi. Quid enim faciat factam? Et perfectam tunc esse constat. Denique probare jam tunc est omnibus sanctis, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Et certe post perfectum, faciendum superest nihil. 1129D Frui de caetero restat, non fieri; experiri, non operari; ea vivere, non exerceri in ea. Nonne ipsa est, quam instantissima prece docti quidem a Domino, sicut in coelo, ita et in terra perfici postulamus (Matth. VI, 10), quo ejus jam delectet fructus, actus non fatiget? Non erit itaque sponso Verbo operis cibus, quia cesset necesse est omne opus, ubi plenius 1520 ab universis percipitur sapientia. Nam qui minorantur actu, percipiunt eam (Eccli. XXXVIII, 25).

3. Sed videamus nunc, si quod dicimus stare possit, et secundum illam sententiam, qua pasci inter lilia, candidatu virtutum oblectari, quidam interpretantur; nam et nos ipsam inter caeteras non praeterivimus. Dicemusne, aut non fore, aut sponso minime sapere tunc virtutes? Et quidem sentire 1130A alterutrum, dementiae est. Sed vide ne forte alias illis delectetur; nam constat delectari, sed forsitan potu magis quam pastu. Sane in tempore et corpore isto, nulla nostra virtus ita ad purum defaecata erit, nulla ita suavis et mera, ut sponso habilis sit ad potandum. Sed qui vult omnes homines salvos fieri, dissimulat multa, et quam non potest potandi interim facilitate glutire, curat ex ea vel quidpiam elicere sapidum, quasi arte quadam et quodam labore mandendi. Erit cum erit virtus colabilis, nec premetur dente, nec fatigabitur a mandente, vel potius non fatigabit mandentem, quae bibentem absque opera delectabit, tanquam utique potus, non esca. Denique habes spondentem in Evangelio, quia non bibam de hoc genimine vitis, inquit, donec bibam 1130B illud novum vobiscum in regno Patris mei (Matth. XXVI, 29). Et de cibo nulla mentio est. Sed apud Prophetam quoque legitur: Tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65); de cibo autem nihil ibi penitus invenitur. Sponsa ergo conscia mysterii hujus, cum dilectum pasci inter lilia comperisset ac perhibuisset, constituit terminum quoad id dignaretur, imo constitutum agnovit et perhibuit, dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Sciebat enim virtutibus eum postea potandum potius quam pascendum. Connivere [alias, convenire] videtur et consuetudo, qua post cibum potus sumi de more solet. Ergo qui hic manducat, illic bibet, eo tunc suavius quo securius, glutiturus et ea ipsa, quae scrupulosius modo, et quodam modo laboriosius 1130C quasi mandendo liquat.

4. Nunc jam intendamus considerare de die illo et illius umbris, qui ille, quae istae: ille qua ratione aspirans, hae in qua potestate habeant inclinari. Signanter omnino dictum est, donec aspiret dies, imo singulariter. Solo quippe hoc loco, nisi fallor, diem aspirantem comperies. Aurae nempe, non tempora spirare dicuntur. Spirat homo, spirant animalia caetera, quibus indesinenter reciprocatus aer vitam continuat. Et quid hoc, nisi ventus? Spirat et Spiritus sanctus, et inde spiritus. Quo pacto ergo dies spirans, qui nec ventus, nec spiritus, nec animal est? Quanquam nec spirans quidem, sed, quod signantius sonat, aspirans dictus sit. Nec minus praeter 1130D solitum dictum, et inclinentur umbrae. Denique ad exortum hujus corporei visibilisque luminis umbrae non inclinantur, sed annullantur. Extra proinde corpora quaerendae hae res. Et si quidem spirituales invenerimus diem et umbras, tunc forsitan et inclinatio harum, et illius aspiratio facilius elucebit. Qui illum diem, de quo Propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). corporeum opinatur, nescio quid jam non corporeum opinetur. Est et in mala significatione dies, cui maledixere prophetae (Job III, 3; Jerem. XX, 14). Absit autem, ut ex visibilibus his, quos fecit Dominus! Itaque spiritualis est.

5. Jam umbram quis ambigat spiritualem, qua Mariae obumbratum est concipienti (Luc. I, 35); et 1131A item eam, quae in propheta sic memoratur: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, sub umbra ejus vivemus inter gentes (Thren. IV, 20)? Ego tamen umbrarum nomine hoc loco magis arbitror designatas contrarias potestates, quae non modo umbrae, vel tenebrae, sed et principes tenebrarum harum ab Apostolo perhibentur (Ephes. VI, 12), simulque inhaerentes illis ex genere nostro, filios utique noctis, et non lucis, neque diei. Hae siquidem umbrae, non plane cum aspiraverit dies, in nihilum revertentur, sicut a facie hujus corporeae lucis umbras corporeas non disparere tantum, sed et penitus deperire videmus. Itaque erunt minime quidem extremius nihilo, miserius tamen. 1521 Erunt, sed inclinatae et subditae. Denique: Inclinabit se,inquit, et cadet 1131B (haud dubium quin princeps umbrarum), cum dominatus fuerit pauperum (Psal. IX, 10). Ergo non natura delebitur, sed potentia subtrahetur; non peribit substantia, sed transibit hora et potestas tenebrarum. Tolluntur, ne videant gloriam Dei; non annullantur, ut semper urantur. Quidni inclinabuntur umbrae, cum deponentur potentes de sede, ponenturque scabellum pedum? (Rom. XIII, 12.) Quod utique oportet fieri cito. Novissima hora est; nox praecessit, dies autem appropinquavit. Aspirabit dies, et exspirabit nox. Nox diabolus est, nox angelus Satanae, etsi se transfiguret in angelum lucis. Nox etiam Antichristus, quem Dominus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus 1131C sui (II Thess. II, 8). Nunquid non Dominus dies est? Dies plane illustrans et spirans, qui spiritu oris sui fugat umbras, et destruit larvas illustratione adventus sui. Aut si magis placet verbum inclinationis simpliciter accipere, nihilque aliud inclinari quam annihilari esse putandum: ne huic quoque desimus sensui, dicimus umbras figuras et aenigmata Scripturarum, nec non et sophisticas locutiones, cavillationesque verborum et implicita argumentorum, quae omnia veritatis interim lumen obumbrant. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Verum aspirante die, inclinabuntur umbrae, quia occupante omnia luminis plenitudine, nulla pars superesse poterit tenebrarum. Denique cum venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur 1131D quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10).

6. Hactenus de his sufficere poterat, si spirans dies illa, et non aspirans dicta fuisset. Nunc vero pro tantillo licet additamento adhuc aliquid addendum existimo, nimirum pro investiganda hujus diversitatis ratione. Ego enim, ut verum fatear, jam olim mihi persuasi, in sacri pretiosique eloquii textu nec modicam vacare particulam. Solemus autem hac voce uti, cum vehementer aliquid desideramus; ut, verbi gratia, cum dicimus: Ille ad illum honorem, vel illam dignitatem aspirat. Designatur itaque per hoc verbum mira adfutura affluentia, vehementiaque spiritus die illo, cum non solum corda, sed et corpora suo quidem in genere spiritualia erunt; et qui digni invenientur, inebriabuntur ab 1132A ubertate domus Domini, et torrente voluntatis illius potabuntur.

7. Vel aliter. Jam sanctis angelis dies sanctificatus illuxit, spirans illis jugi impetu perpetis meatus melliflua sempiternae divinitatis arcana. Denique: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5); sed civitatem, cui dicitur: Sicut laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7). Cum autem et nobis qui terram inhabitamus, spirare adjecerit, erit non modo spirans, sed et aspirans, quod dilatato sinu admittat et nos. Vel (ut paulo altius repetamus, et disseramus latius) plasmato homine de limo terrae, plasmator, sicut verax narrat historia, inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II, 7), factus proinde illi dies inspirans: et ecce invida1132B nox callide impegit in diem hanc, luce utique simulata. Nam dum quasi splendidius lumen scientiae pollicetur, inopinatas novae luci offudit pravi tenebras consilii, et primordiis originis nostrae tetram damnosae praevaricationis invexit caliginem. Vae, vae! nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant nescientes, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Denique comedit de ligno mulier, quod sibi dederat serpens, vetuerat Deus: deditque viro suo, et coepit illis quasi de novo diescere. Nam illico aperti sunt oculi amborum, et factus est dies conspirans, inspirantem extundens, et substituens exspirantem. Conspiraverunt siquidem et convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum 1132C ejus, serpentis astutia, mulieris blanditiae, viri mollities. Unde et loquebantur mutuo, Dominus scilicet et Christus ejus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III), quod ad utriusque injuriam lactantibus se peccatoribus acquievisset.

8. In hac die nascimur universi. Portamus denique omnes impressum nobis cauterium conspirationis antiquae; 1522 Eva utique vivente in carne nostra, cujus per haereditariam concupiscentiam serpens nostrum suae factioni sedula satagit sollicitudine vindicare consensum. Propterea, ut dixi, huic diei maledixere sancti, brevem optantes, et cito verti in tenebras (Job III, 3; Jerem. XX, 14), quod sit contentionis et contradictionis dies, dum non cesset in ea caro concupiscere adversus spiritum, 1132D legique mentis membrorum contraria lex rebellione infatigabili assidue contradicat. Itaque dies exspirans factus est. Extunc enim et deinceps, quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII, 49.) Dicat pro ira quis: Ego non minus pro misericordia putem, ne electos scilicet, propter quos omnia fiunt, diu defatiget molesta contradictio, qua captivi ducuntur et ipsi in lege peccati, quae est in membris ipsorum. Horrent nimirum, aegerrimeque ferunt turpem captivitatem, et tristem contentionem.

9. Festinemus proinde respirare a conspiratione antiqua et iniqua, quoniam breves dies hominis sunt (Job XIV, 5). Ante sane excipiat nos dies respirans, quam nox suspirans absorbeat, aeternae caliginis tenebris1133A exterioribus involvendos. Quoeris in quo respiratio ista? In eo, si incipiat spiritus vicissim concupiscere adversus carnem. Huic si repugnas, respiras; si spiritu facta carnis mortificas, respirasti; si hanc cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigis, respirasti. Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Vox est respirantis, imo qui jam respirarat. Vade, et tu fac similiter (Luc. X, 37), ut te respirasse probes, ut diem denuo inspirantem tibi noveris illuxisse. Nec nox mortis praevalebit adversus redivivum hunc diem; magis autem in tenebris lucet, et tenebrae eum non comprehenderunt. In tantum non reor nec vita decedente cedere lumen vitae, ut nemini congruentius, 1133B quam sic mortuo assignandam censeam vocem illam: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11). Quidni clarius videat, nube, vel potius faece corporis evolutus? Erit sine dubio vinculis solutus corporeis inter mortuos liber, et inter caecos videns. Nam quemadmodum olim omni oculo caligante per universam Aegyptum, solus in mediis tenebris clare videbat populus videns Deum, id est populus Israel, dicente Scriptura quia ubicunque Israel erat, lux erat (Exod. X, 23): sic inter filios tenebrarum, in tetra mortis caligine fulgebunt justi, et videbunt, eo utique clarius, quo exuti corporum umbris. Nam et hi qui ante non respiraverunt: nec enim quaesierunt inspirantis diei lumen, et sol justitiae non ortus est eis: hi, inquam, ibunt de tenebris 1133Cin tenebras densiores, ut qui in tenebris sunt, tenebrescant adhuc; et qui vident, videant magis.

10. Ubi non inconvenienter forsitan adducetur etiam sermo Domini, quem dixit, quia habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo (Luc. XIX, 26). Ita est: et additur in morte videntibus, et non videntibus demitur. Quo enim hi minus et minus, eo illi magis magisque vident, donec et hos excipiat suspirans nox, et illos aspirans dies; quae sunt novissima utrorumque, extrema videlicet caecitas, et suprema claritas. Ex hoc jam non est quod dematur omnino vacuis, non est quod addatur plenis, nisi quod hi nescio quid pleno amplius se accepturos praesumunt 1133D secundum promissionem ad se factam. Et promissionis quidem verbum tale est: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38). An non plus pleno quodam modo tibi esse videtur quod supereffluit? Porro placide audies plenum et plenius, si te legisse memineris: In aeternum et ultra (Exod. XV, 18). Ergo is cumulus aspirantis erit diei. Ipsa, inquam, adjiciet ad mensuram inspiratae plenitudinis, ad inspirantis diei copiam, supra modum in sublime pondus gloriae operans, ita ut redundet in corpora supereffluens clarificationis adjectio. Hac de causa enim non spirans, sed aspirans dicta est, quod addat ad inspirantem, hoc significante Spiritu sancto per adjectam, ad, praepositionem; quia quos illa 1134A intus illuminat, hos ista adornat foris, et stola gloriae induit eos.

1523 11. Atque id satis pro danda ratione vocabuli, quod est Aspirans. Et si vultis scire, dies aspirans ipse est Salvator quem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21). Nam et inspirans nihilominus idem ipse est, secundum operationem qua nos respirare prius facit in lumine quod inspirat, ut simus et nos dies respirans in ipso, secundum quod interior noster homo renovatur de die in diem, et renovatur in spiritu mentis suae ad imaginem ejus qui se creavit, factus proinde dies ex die, et lumen ex lumine. Cum igitur duo in nobis praecedant dies, unus quidem inspirans pro1134B corporis vita, alter vero respirans in sanctificationis gratia, porro tertius supersit aspirans in resurrectionis gloria: claret profecto aliquando adimpletum iri in corpore quod praecessit in capite, magnum utique pietatis sacramentum, et prophetae testimonium, qui ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus; sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum (Osee VI, 3). Ipse est in quem angeli prospicere concupiscunt, sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXXIII. Qualiter Christus ad judicandum veniet in forma humana, ut suavis appareat electis; et quomodo minor angelis, iisdemque sublimior.

73
1134C

1. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 17). Quid? modo it, modo revocas? Quid subitum in tam brevi emersit? Oblitane aliquid? Etiam oblita totum quod non ille est, se quoque ipsam. Denique cum sit rationis non expers, non tamen modo, ut videtur, rationis est compos. Sed nec in sensu illi ullatenus apparet verecundia esse, quam forte habet in moribus. Amor intemperans facit hoc. Nempe is est qui omnem in se triumphans captivansque pudoris sensum, convenientiae modum, deliberationis consilium, totius modestiae et opportunitatis neglectum quemdam et quamdam incuriam parit. Nam vide nunc quomodo illum, pene adhuc incipientem ire, jam tamen redire 1134D flagitat. Etiam accelerare rogat, et quidem currere instar unius alicujus ferae silvarum velociter currentis, verbi gratia, capreae, hinnulive cervorum. Hic litterae tenor, et haec Judaeorum portio.

2. Ego vero, quemadmodum accepi a Domino, in profundo sacri eloquii gremio spiritum mihi scrutabor et vitam; et pars mea haec, qui in Christum credo. Quidni eruam dulce ac salutare epulum spiritus de sterili et insipida littera, tanquam granum de palea, de testa nucleum, de osse medullam? Nihil mihi et litterae huic, quae gustata carnem sapit, glutita mortem affert; sed enim quod in ea tectum est, de Spiritu sancto est. Spiritus autem loquitur mysteria, teste Apostolo (I Cor. XIV, 2); sed Israel pro 1135A velato mysterio ipsum mysterii velamen tenet. Quare, nisi quia adhuc velamen est positum super cor ejus? Ita quod sonat littera, illius est: quod signat [Alias, designat], meum est; ac per hoc illi ministratio mortis in littera, mihi vita in spiritu. Nam spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64): dat quippe intellectum. An non vita intellectus? Intellectum da mihi, et vivam, ait Propheta Domino. Intellectus non remanet extra, non haeret in superficie, non instar caeci palpat forinseca; sed profunda rimatur, pretiosissimas solitus exinde veritatis exuvias tota aviditate diripere ac tollere sibi, et cum Propheta dicere Domino: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 144, 162). Nempe ita regnum veritatis vim patitur, et 1135B violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Verum ille senior frater, qui de agro veniens formam tenuit populi veteris et terreni, qui pro terrena haereditate doctus diligere trituram, attrita fronte gemit anxius sub gravi jugo legis, portatque pondus diei et aestus. Is, inquam, quia intellectum non habuit, foris stat 1524 etiam nunc, et non vult nec invitatus a patre intrare domum convivii, semetipsum fraudans usque adhuc participio symphoniae, et chori, et vituli saginati (Luc. XV, 25-30). Miser qui renuit experiri, quam bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum. Et haec dicta sint pro distinctione partis Ecclesiae, partisque Synagogae, quo et caecitas hujus ex illius prudentia manifestior fiat, et felicitas illius ex hujus miseranda fatuitate praeemineat.

1135C 3. Nunc jam scrutemur verba sponsae, et sic conemur castos exprimere sancti amoris affectus, ut nil in sacro eloquio ratione carens, nil indecorum importunumve resedisse omnino appareat. Et si in mentem venerit hora illa, cum Dominus Jesus (is enim sponsus est) transiret ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1), simulque quid tunc animi gereret sua illa domestica Ecclesia, nova utique nupta, cum se deseri cerneret quasi viduam desolatam unica spe sua: apostolos loquor, qui relictis omnibus secuti fuerant eum, atque cum ipso permanserant in tentationibus suis; si haec, inquam, cogitaverimus, non immerito neque incongrue, puto, videbitur quantum de abscessu tristis, tantum sollicita exstitisse 1135D de reditu, praesertim sic affecta, et sic relicta. Itaque diligenti et indigenti haec ipsa duplex ratio erat commonendi dilectum, ut, quandoquidem persuaderi non poterat quin iret et ascenderet ubi erat prius, saltem promissum denuo maturaret adventum. Quod enim optat et postulat similem fore feris, et ejusmodi feris, quae cursu agiliores esse videntur; cupientis animi indicium est, cui nihil satis festinatur. Nonne hoc quotidie postulat, cum dicit in oratione: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10)?

4. Ego tamen praeter agilitatem, existimo non minus signanter exprimi etiam infirmitatem, et quidem sexus in caprea, aetatis in hinnulo. Vult itaque eum, ut mihi videtur, etsi cum potestate venire, non tamen in forma Dei in judicio apparere; sed sane in 1136A ea, qua non modo natus, sed et parvulus natus est nobis, idque solo de infirmiori femineo sexu. Cur hoc? Nempe ut ex utroque admoneatur infirmo mitescere in die irae, memineritque in judicio misericordiam superexaltare judicio. Etenim si iniquitates observaverit, etiam electorum, quis sustinebit? (Psal. CXXIX, 3.) Astra non sunt munda in conspectu ejus, et in angelis suis reperit pravitatem (Job IV, 18). Audi denique sanctum et electum quid dicat Deo: Tu, inquit, remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6). Opus itaque habent et sancti pro peccatis exorare, ut de misericordia salvi fiant, propriae justitiae non fidentes. Omnes enim peccaverunt, et egent omnes misericordia [Alias additur, Dei]. 1136B Ut ergo cum iratus fuerit, misericordiae recordetur, rogatur ab ista apparere in misericordiae habitu, illo, de quo Apostolus: Et habitu, inquit, inventus ut homo (Philipp. II, 7).

5. Necessarie quidem. Si enim cum hoc quoque temperamento tanta erit in judicio aequitas, in judice feritas, in majestate sublimitas, novitas in facie ipsa rerum, ut secundum prophetam non possit cogitari dies adventus ejus (Malach. III. 2): quid, putas, foret, si ignis ille consumens (Deum loquor omnipotentem) in illa suae divinitatis magnitudine, fortitudine, puritate venisset, contra folium quod vento rapitur ostensurus potentiam suam, et stipulam siccam persecuturus? (Job XIII, 25.) Et homo est, inquit, et quis videbit eum? Et quis stabit ad 1136C videndum eum (Malach. III, 2). Quanto magis Deum nobis absque homine exhibentem nemo hominum ferret, utpote claritate inaccessibilem, celsitudine inattingibilem, incomprehensibilem majestate? Nunc vero cum exarserit in brevi ira ejus (Psal. II, 13), quam grata propter filios gratiae apparebit blanda quaedam visio hominis, sane firmamentum fidei, spei robur, fiduciae augmentum: quod scilicet gratia et misericordia sit in sanctos ejus, et respectus in electos illius (Sap. IV, 15). Denique ipse Pater Deus dedit Filio judicii potestatem, et non quia suus, sed quia Filius hominis est (Joan. V, 27). O vere Patrem misericordiarum! 1525 vult per hominem homines judicari, quo in tanta trepidatione et perturbatione 1136D malorum, electis fiduciam praestet naturae similitudo. Praedixerat hoc quondam sanctus David, orans pariter et prophetans: Deus, inquiens, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 2). Sed neque huic dissonat promissio facta per angelos, qui eo assumpto ita ad apostolos loquebantur: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11), hoc est, in hac ipsa corporis forma atque substantia.

6. Liquet ex his omnibus sponsam in se divinum habere consilium, et mysterium supernae voluntatis minime ignorare, quae sub umbra imbellium imbecilliumque animantium naturam infirmiorem, vel potius inferiorem, quia jam infirma non erit, in 1137A judicio exhibendam, et orantis affectu, et spiritu prophetantis enuntiat; quatenus qui coelum terramque movebit in virtute sua, accinctus potentia contra insensatos, et suavis nihilominus et mitis, et quasi omnino inermis appareat propter electos. Ubi hoc quoque addi potest, quia ad discernendum alterutros a se, opus erit quodam modo illi, cum hinnuli quidem saltibus, luminibus capreae; quatenus videre et discernere in tanta multitudine et in tanta turbatione possit, in quosnam salire, et quos transilire oporteat, ne forte contingat justum pro impio conculcari, cum in ira populos confringet. Nam quantum ad impios, necesse est ut impleatur prophetia David, imo sermo Domini loquentis per os ejus, quia comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, 1137B ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43); et item alius sermo, quem per alium prophetam praedixerat, impletus nihilominus tunc cognoscetur, cum ad angelos rediens dicet: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea (Isa. LXIII, 3).

7. Si cui autem magis ita intelligendum videtur, ut malos potius transilire, atque in bonos salire hinnulus noster debeat, non contendo: tantum cogitet saltus dispositum iri in discriminationem bonorum, malorumque. Nam et a me, si bene memini, ita dictum est in sermone altero, ubi capitulum idem alibi supra et ab auctore positum, et a me expositum nihilominus reperitur (Supra serm. 54). Verum ibi secundum dispensationem quidem gratiae, quae in praesenti vita aliis datur, aliis non datur, justo quidem 1137C Dei judicio, sed occulto, salire, et transilire is hinnulus dictus est; hic autem, secundum ultimam ac variam retributionem meritorum. Et forte sensui huic videatur astipulari extremum capituli hujus, quod quidem pene oblitus fueram. Dicens namque: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum, addit, super montes Bethel. Nec enim in domo Dei, quod sonat Bethel, mali montes sunt. Quamobrem saliens in eos hinnulus non conculcat, sed laetificat, ut Scriptura impleatur quae dicit: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12). Et quidem sunt montes, quos secundum Evangelium tollit fides comparata sinapi (Matth. XVII, 19), sed non sunt montes Bethel. Etenim quicunque sunt Bethel, minime eos tollit fides, sed colit.

1137D 8. Quod si principatus et potestates, nec non et caetera nihilominus beatorum Spirituum agmina, coelorumque virtutes montes sunt Bethel, ut de his intelligamus dictum: Fundamenta ejus in montibus sanctis(Psal. LXXXVI, 1), non sane is binnulus vilis ac contemnendus, qui supra tam excellentes montes visus est apparere, tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (Hebr. I, 4). Quid enim, si in psalmo legimus minoratum ab angelis? (Psal. VIII, 6). Neque enim ideo non melior, quia minor; nec contraria sunt locuti Apostolus 1138A et Propheta, quippe habentes eumdem Spiritum. Nam si dignationis fuit quod minoratus est, non necessitatis; nihil plane in hoc bonitati praescribitur, sed ascribitur. Denique minoratum Propheta perhibuit, non minorem, attollens gratiam, et propellens injuriam. Nam et minoritatem natura recusat, et minorationem excusat causa. Nempe minoratus est, quia ipse 1526 voluit: minoratus est sua voluntate, et nostra necessitate. Sic minorari, misereri fuit. Quaenam perditio haec? Profecto accessit pietati, quidquid majestati visum est deperiisse. Quanquam nec Apostolus tacuit hoc magnum magnae pietatis arcanum, sed ait: Eum autem qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum (Hebr. II, 9).

1138B 9. Et haec dixerimus pro nomine et similitudine hinnuli, quatenus sponso eam, juxta sermonem sponsae, absque majestatis injuria aptaremus. Quid dico, absque majestatis injuria, quando nec infirmitas inhonorata remansit? Hinnulus est, parvulus est; capreae quoque similis perhibetur, tanquam factus ex muliere: attamen super montes Bethel, attamen excelsior caelis factus (Hebr. VII, 26). Non dicit: Excelsior coelis ens vel existens; sed, excelsior coelis factus: ne quis putet de illa natura dictum, in qua est qui est. Sed et ubi praefertur angelis, melior nihilominus perhibetur effectus, et non dicitur manens vel existens melior. Ex quibus apparet, quod non modo in eo quod ab aeterno est, sed etiam in eo quod in tempore factus est, omnem sibi eminentiam 1138C vindicet supra omnem principatum et potestatem, supra omnem denique creaturam, utpote primogenitus omnis creaturae. Itaque quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Hoc quidem Apostolus. Mihi autem non videtur errare, si quis etiam sapientiae et fortitudini angelorum praeferendum dicat identidem stultum infirmumque Dei. Ita ergo praesens locus convenienter aptabitur universali Ecclesiae.

10. Jam vero quod ad unam singulariter animam spectat (nam et una, si Deum dulciter, sapienter, vehementer amat, sponsa est), quisque spiritualis in semetipso advertere potest, quid sibi inde proprium respondeat experimentum. Ego vero quidquid illud 1138D est, quod in me de hujusmodi experiri donatum est, coram eloqui non verebor. Nam etsi vile forsitan cum fuerit auditum, et despicabile videatur, non mea refert; quia qui spiritualis est, non me despiciet; qui minus, non me intelliget. Attamen si in alium istud sermonem servavero, forte non deerunt qui aedificentur in iis, quae exoratus interim Dominus inspirabit, sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXXIV. De visitationibus Verbi sponsi, quam occulte fiant ad animam sanctam, idque Bernardus sui ipsius exemplo ad aedificationem suorum demisse ac verecunde declarat.

74
1139A

1. Revertere, inquit (Cant. II, 17). Liquet non adesse quem revocat; adfuisse tamen, idque non longe ante: quippe qui dum adhuc abiret, revocari videtur. Intempestiva revocatio, magni unius amoris, magnae alterius amabilitatis indicium est. Qui sunt isti charitatis cultores, amatoriique tam indefessi sectatores negotii, quorum alterum prosequitur, alteram urget tam inquietus amor? Et mihi quidem, ut memini meae promissionis, incumbit assignare hunc locum Verbo et animae; sed ad hoc ut digne vel aliquantisper fiat, ipsius adjutorio Verbi 1139B egere me fateor. Et certe sermo iste decuerat magis expertum, magisque conscium sancti et arcani amoris; sed non possum officio deesse meo, non vestris omnino votis. Periculum meum video, et non caveo; vos me cogitis. Prorsus cogitis ambulare in magnis et in mirabilibus super me. Heu! quam vereor ne subinde audiam: Quare tu enarras delicias meas, et assumis sacramentum meum per os tuum? Audite me tamen hominem qui loqui trepidat, et tacere non potest. Excusabit forsitan ausum trepidatio ipsa mea; magis autem vestra, si provenerit, aedificatio. Et forte hae lacrymae pariter videbuntur. Revertere, ait. Bene. Abibat, revocatur. Quis mihi reseret hujus mutabilitatis sacramentum? Quis mihi digne explicet ire, et 1527 redire Verbi? Nunquid 1139C levitate utitur sponsus? Unde, quo venire seu denuo ire queat, qui totum implet? Quem denique motum habere localem possit qui spiritus est? Aut quem postremo vel cujuscunque generis motum das illi qui Deus est? Est quippe omnino incommutabilis.

2. Verum haec qui potest capere, capiat. Nos autem in expositione sacri mysticique eloquii caute et simpliciter ambulantes, geramus morem Scripturae, quae nostris verbis sapientiam in mysterio absconditam loquitur; nostris affectibus Deum, dum figurat, insinuat; notis rerum sensibilium similitudinibus, tanquam quibusdam vilioris materiae poculis, ea quae pretiosa sunt, ignota et invisibilia Dei, mentibus propinat humanis. Sequamur proinde et 1139D nos eloquii casti consuetudinem, dicamusque Verbum Dei Deum sponsum animae, prout vult et venire ad animam, et iterum dimittere eam: tantum ut sensu animae, non Verbi motu, ista fieri sentiamus. Verbi causa, cum sentit gratiam, agnoscit praesentiam: cum non, absentiam queritur, et rursum praesentiam quaerit, dicens cum Propheta: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram(Psal. XXVI, 8). Quidni requirat? Neque enim, subducto sibi tam dulci sponso, interim aliquid aliud non dico desiderare, sed nec cogitare libebit. Restat igitur ut absentem studiose requirat, revocet abeuntem. Ita ergo revocatur Verbum, et revocatur desiderio animae, sed ejus animae cui semel indulserit suavitatem sui. Nunquid non desiderium vox? Et 1140A valida. Denique: Desiderium pauperum, inquit, exaudivit Dominus (Psal. IX, 17). Verbo igitur abeunte, una interim et continua animae vox, continuum desiderium ejus, tanquam unum continuumque Revertere, donec veniat.

3. Et nunc da mihi animam, quam frequenter Verbum sponsus invisere soleat, cui familiaritas ausum, cui gustus famem, cui contemptus omnium otium dederit: et ego huic incunctanter assigno vocem pariter et nomen sponsae; nec ab ea penitus locum, qui in manibus est, censuerim alienum. Talis nempe inducitur hic loquens. Quem enim revocat, ejus absque dubio probat se meruisse praesentiam, etsi non copiam. Alioquin non revocasset illum, sed vocasset. Porro revocationis verbum 1140B revertere est. Et forte ideo subtraxit se, quo avidius revocaretur, teneretur fortius. Nam et aliquando simulabat se longius ire, non quia hoc volebat, sed volebat audire: Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit (Luc. XXIV, 28, 29). Et rursum alia vice super mare ambulans, cum apostoli navigarent et laborarent in remigando, quasi volens praeterire eos, nec tunc quidem istud volebat, sed magis probare fidem, et elicere precem. Denique, sicut ait evangelista: Turbati sunt, et clamaverunt, putantes phantasma esse (Marc. VI, 48, 49). Ergo istiusmodi piam simulationem, imo salutarem dispensationem, quam tunc corporaliter Verbum corpus interdum exhibuit, non cessat identidem Verbum spiritus, modo suo spirituali, cum devota sibi anima sedulo 1140C actitare. Praeteriens teneri vult, abiens revocari. Neque enim hoc irrevocabile verbum. It, et redit pro beneplacito suo, quasi visitans diluculo, et subito probans. Et ire quidem illi quodam modo dispensatorium; redire vero semper voluntarium est: utrumque autem plenum judicii. At penes ipsum horum ratio.

4. Nunc vero constat in anima fieri hujusmodi vicissitudines euntis et redeuntis Verbi, sicut ait: Vado, et venio ad vos (Joan. XIV, 28); item: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me (Joan. XVI, 17). O modicum et modicum! o modicum longum! Pic Domine, modicum dicis, quod non videbimus te? Salvum sit verbum Domini mei: longum est, et multum valde nimis. Verumtamen 1140D utrumque verum: et modicum meritis, et longum votis [alias, non modicum votis]. Habes utrumque in propheta: Si moram fecerit, inquit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Quomodo non tardabit, si moram fecerit, nisi quia quod ad meritum satis est, non est satis ad votum? Porro anima amans votis fertur, 1528 trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens in salutari, et fiducialiter agens in eo. Intrepida denique et inverecunda revocat Verbum, et cum fiducia repetit delicias suas, solita libertate vocans, non Dominum, sed dilectum: Revertere, dilecte mi: et addit: Similis esto capreae, hinnuloque cervorum super mentes Bethel. At istud postea.

1141A 5. Nunc vero sustinete modicum quid insipientiae meae. Volo dicere, nam et hoc pactus sum, quomodo mecum agitur in ejusmodi. Non expedit quidem. Sed prodar sane ut prosim: et, si profeceritis vos, meam insipientiam consolabor; si non, meam insipientiam confitebor. Fateor et mihi adventasse Verbum, in insipientia dico, et pluries. Cumque saepius intraverit ad me, non sensi aliquoties cum intravit. Adesse sensi, adfuisse recordor, interdum et praesentire potui introitum ejus, sentire nunquam, sed ne exitum quidem. Nam unde in animam meam venerit, quove abierit denuo eam dimittens; sed et qua vel introierit vel exierit; etiam nunc ignorare me fateor, secundum illud: Nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Nec mirum tamen, quia 1141B ipse est, cui dictum est: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI, 20). Sane per oculos non intravit, quia non est coloratum; sed neque per aures, quia non sonuit; sed neque per nares, quia non aeri miscetur, sed menti; nec infecit aerem, sed fecit; neque vero per fauces, quia non est mansum vel haustum; nec tactu comperi illud, quia palpabile non est. Qua igitur introivit? An forte nec introivit quidem, quia non deforis venit? Neque enim est unum aliquid ex iis quae foris sunt. Porro nec de intra me venit quoniam bonum est, et scio quoniam non est in me bonum. Ascendi etiam superius meum: et ecce supra hoc Verbum eminens. Ad inferius quoque meum curiosus explorator descendi; et nihilominus infra inventum est. Si foras aspexi, extra 1141C omne exterius meum comperi illud esse; si vero intus, et ipsum interius erat. Et cognovi verum quidem esse quod legeram, quia in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28): sed ille beatus est, in quo est ipsum, qui illi vivit, qui eo movetur.

6. Quaeris igitur, cum ita sint omnino investigabiles viae ejus, unde adesse norim? Vivum et efficax est: moxque ut intus venit, expergefecit dormitantem animam meam; movit, et mollivit, et vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum. Coepit quoque evellere et destruere, aedificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in vias 1141D planas; ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Ita igitur intrans ad me aliquoties Verbum sponsus, nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non voce, non specie, non incessu. Nullis denique suis motibus compertum est mihi, nullis meis sensibus illapsum penetralibus meis: tantum ex motu cordis, sicut praefatus sum, intellexi praesentiam ejus; et ex fuga vitiorum, carnaliumque compressione affectuum adverti potentiam virtutis ejus; et ex discussione sive redargutione occultorum meorum admiratus sum profunditatem sapientiae ejus; et ex quantulacunque emendatione morum meorum expertus sum bonitatem mansuetudinis ejus; et ex renovatione ac reformatione spiritus mentis meae, id 1142A est interioris hominis mei, percepi utcunque speciem decoris ejus; et ex contuitu horum omnium simul expavi multitudinem magnitudinis ejus.

7. Verum quia haec omnia, ubi abscesserit Verbum, perinde ac si ollae bullienti subtraxeris ignem, quodam illico languore torpentia et frigida jacere incipiunt; atque hoc mihi signum abscessionis ejus tristis sit necesse est anima mea, donec iterum revertatur, et solito recalescat cor meum intra me; idque sit reversionis indicium. Tale sane experimentum de Verbo 1529 habens, quid mirum si et ego usurpo mihi vocem sponsae in revocando illud, cum se absentaverit, qui etsi non pari, simili tamen vel ex parte desiderio feror? Familiare mihi erit, quoad vixero, pro Verbi revocatione revocationis 1142B verbum, quod utique revertere est. Et quoties elabetur, toties repetetur a me; nec cessabo clamitare quasi post tergum abeuntis ardenti desiderio cordis ut redeat, et reddat mihi laetitiam salutaris sui, reddat mihi se ipsum. Fateor vobis [alias, dico vobis], filii, nil aliud interim libet, dum non praesto est quod solum libet. Et hoc oro, ut non vacnum veniat, sed plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14): more utique suo, sicut heri et nudiustertius. In quo mihi similitudinem capreae et hinnuli exhibitum iri posse videtur, cum veritas capreae oculos habeat, gratia hinnuli hilaritatem.

8. Utraque res necessaria mihi: et veritas quidem, cui abscondi non possim; gratia autem, cui nolim. Alioquin sine alterutra visitatio plena non 1142C erit, cum et illius severitas absque hac onerosa, et hujus hilaritas absque illa dissoluta possit videri. Amara est veritas sine condimento gratiae; sicut absque veritatis freno levis et nesciens modum, plerumque et insolens ipsa devotio. Quam multis non profuit gratiam percepisse, pro eo quod temperamentum de veritate pariter non acceperunt? Ex hoc enim plus quam oportuit complacuere sibi in ea, dum veriti non sunt veritatis obtutus, dum non respexerunt ad capreae maturitatem, magis autem se totos hinnuli levitati hilaritatique dederunt. Inde factum est, ut in qua privatim exsultare voluerant, gratia privarentur, quibus vel sero dici potuerit: Euntes ergo discite quid sit: Servite Domino in timore, 1142D et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Dixerat denique sancta anima quaedam in abundantia sua, Non movebor in aeternum: cum subito sensit aversam a se faciem Verbi, seque non modo motam, sed etiam conturbatam(Psal. XXIX, 7, 8); et sic in tristitia didicit opus fuisse sibi, cum munere quidem devotionis, etiam pondere veritatis. Ergo non in sola gratia plenitudo gratiae est, sed ne in sola quidem veritate. Quid prodest scire, quid te oporteat facere, si non detur et velle facere? Quid, si velis quidem, sed minime possis? Quantos expertus sum agnita veritate tristiores, et ideo magis, quod jam confugere ad ignorantiae excusationem non liceret, scientes, et non facientes quod Veritas hortaretur?

9. Quae cum ita se habeant, neutrum sine altero, 1143A sufficit. Parum dixi: non expedit quoque. Unde id scimus? Scienti, inquit, bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17); item: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna vapulabit multis (Luc. XII, 47). At istud pro parte veritatis. Pro gratiae quid? Scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27). Judam loquitur, qui accepto munere gratiae, quia in veritate non ambulabat cum veritatis Magistro, vel potius cum magistra Veritate, locum in se diabolo dedit. Audi adhuc: Cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Quos? Inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. LXXX, 17, 16). Quos melle cibavit et adipe, hi mentiti sunt ei facti inimici; quia veritatem gratiae non junxerunt. De quibus alibi habes: 1143B Filii alieni mentiti sunt mihi; filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46). Quidni claudicarent, uno pede gratiae contenti, et non apponentes veritatem? Erit igitur tempus eorum in saecula (Psal. LXXX. 16), sicut et principis ipsorum, qui et ipse in veritate non stetit, sed fuit mendax ab initio (Joan. VIII, 44), ideoque audivit: Perdidisti in decore tuo sapientiam (Ezech. XXVIII, 17). Nolo decorem, qui mihi sapientiam tollat.

10. Quaeris quis ille tam noxius, tamque perniciosus decor? Tuus. Adhuc forte sine intellectu es? Planius audi. Privatus, proprius. Non culpamus donum, sed usum. Denique si advertisti, non in decore, sed in suo decore dictus est ille perdidisse sapientiam. Et, in fallor, unus angeli animaeque decor 1143C ipsa est. Quid enim vel haec vel ille absque sapientia, nisi rudis deformisque materia est? Ea ergo ille non modo formatus,1530 sed et formosus fuit. Sed perdidit eam, cum fecit suam: ut non sit aliud in decore suo quam in sua sapientia perdidisse sapientiam. Proprietas in causa est. Quod sibi sapiens fuit, quod non dedit gloriam Deo, quod non retulit gratiam pro gratia, quod non secundum veritatem ambulavit in ea, sed ad suam eam retorsit voluntatem: istud est cur eam perdidit; imo istud est quod eam perdidit. Etenim sic habere, perdere est. Et si Abraham, inquit, ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV, 2). Et ego: non ego [alias, ergo] in tuto, inquam. Perdidi 1143D quidquid habeo non apud Deum. Nam quid tam perditum, quam quod extra Deum exsulat? Quid mors, nisi privatio vitae? Ita nihil perditio, nisi alienatio a Deo est. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et eoram vobismetipsis prudentes! (Isai. V, 21.) de vobis dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Perdiderunt sapientiam, quia sua sapientia perdidit eos. Quid non perdiderunt, qui et ipsi perditi sunt? An vero non perditi, quos nescit Deus?

11. Porro autem virgines fatuae, quas quidem non aliunde fatuas puto, nisi quia dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt; hae, inquam, a Deo audire habent: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Et item illi, qui gratiam miraculorum ad suam usurpaverunt 1144A gloriam, nihilominus audituri sunt, quia non novi vos (Matth. VII, 23): ut liquido ex his clarescat, gratiam non prodesse, ubi veritas non est in intentione; sed obesse magis. Et quidem penes sponsum utraque res. Denique: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ait Joannes Baptista (Joan. I, 17). Si ergo cum una quavis harum sine altera pulsaverit ad ostium meum Dominus Jesus Christus (ipse est enim Dei Verbum, animae sponsus), intrabit sane non tanquam sponsus, sed tanquam judex. Absit, nequaquam fiat hoc! Non intret in judicium cum servo suo. Intret pacificus, intret jucundus et hilaris: maturus tamen et serius intret, qui severiori quodam veritatis vultu in me, dum insolentiam reprimit, purget laetitiam. Intret quasi hinnulus saliens, 1144B quasi caprea circumspectus, qui culpam dissimulando transiliat, poenam miserando respiciat. Intret quasi descendens de montibus Bethel, festivus et splendidus, et quasi procedens a Patre, suavis et mitis, qui non dedignetur dici et fieri sponsus animae quaerentis se, cum sit super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 72