Bernardi in Cantica C. 75

SERMO LXXV Deus quaerendus est debito tempore, modo, et loco. Et quod nunc sit acceptabile tempus, in quo quisque per bona opera potest sibi invenire Deum, ac suum operari salutem.

75
1. In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit, anima mea (Cant. III, 1). Non est reversus sponsus ad vocem et votum revocantis. Quare? Ut desiderium 1144C crescat, ut probetur affectus, ut exerceatur amoris negotium. Sane ergo dissimulatio est, non indignatio. Sed superest, ut quaeratur, si forte reperiatur quaesitus, qui vocatus non venit, dicente Domino: Omnis qui quaerit, invenit (Matth. VII, 8). Porro verbum revocationis tale est: Revertere; assimilare, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 17). Ad quam vocem dum non est reversus, utique ob illas causas quae dictae sunt: hinc ista quae amat facta cupidior, mox sese ad requirendum tota aviditate dedit. Et primo quidem quaerit illum in lectulo, sed minime invenit. Surgit inde, circuit civitatem, it et redit per plateas et vicos, et non occurrit, neque apparet. Interrogantur quique forte1144D occurrerint, nihilque certi reportatur. Neque vicis unius, aut unius noctis quaesitio haec, et haec frustratio, cum dicat ista, quia quaesivi per noctes. Quid hoc desiderii est et ardoris, ut surgens de nocte publicum non erubescat, percurrat civitatem, percunctetur palam et passim de dilecto, atque a vestigandis semitis ejus nulla valeat ratione averti, nulla praepediri difficultate, non tempestivae retineri amore quietis, non sponsae verecundia, non vel timore nocturno? Et tamen in his omnibus 1531 frustrata est usque adhuc a desiderio suo. Quaere, quid sibi vult pertinax haec et diuturna fraudatio, taediorum nutrix, suspicionum fomes, impatientiae fax, noverca amoris, mater desperationis? Si adhuc dissimulatio est, nimis est molesta.

1145A 2. Esto quod pie utiliterque interim fuerit dissimulatum, donec in sola adhuc vocatione seu revocatione res erat. Nunc vero cum requiritur, et ita requiritur, quid jam conferre poterit dissimulatio? Si de carnalibus sponsis et pudendis amoribus quaestio est, sicut litteralis superficies praelusisse videtur; et si inter illos talia contingere queant, mea non interest, ipsi viderint. Quod si animarum quaerentium Dominum mentibus et affectibus pro quantulocunque posse meo respondere et satisfacere me oportet, eruendum sane est de Scriptura sancta, in qua se vitam habere confidunt, eo vitale aliquid, quo spirituale; ut edant pauperes et saturentur, et vivant corda eorum. Et quid tam cordium vita, quam Dominus meus Jesus Christus, de quo aiebat qui eo 1145B vivebat, quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria?(Coloss. III, 4.) Ipse ergo ad medium veniat, quo et nobis veraciter dici possit: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26). Quanquam nescio quomodo non sciatur a spiritualibus sponsus Spiritus, qui tamen ita in spiritu profecerunt, ut possint dicere cum propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20); et cum Apostolo: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nonne is est, quem sponsa quaerebat? Is vere est sponsus, et amans, et amabilis. Is, inquam, vere sponsus; sicut caro ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus (Joan. 1145C VI, 56): et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse est non aliud sane, quam ipsa Veritas.

3. Verum is sponsus quid est quod non invenitur quaesitus, cum requiratur tam studiose et impigre, nunc quidem in lectulo, nunc vero in civitate, aut etiam in plateis vel vicis; ipse autem dicat: Quaerite, et invenietis;et: Qui quaerit, invenit? (Matth. VII, 7, 8.) Propheta quoque loquatur ad eum: Bonus es, Domine, animae quaerenti te (Thren. III, 25); et item sanctus Isaias: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? (Isai. LV, 6.) Quomodo ergo implebuntur Scripturae? Neque enim quae hic inducitur quaerens, una est ex his quibus ipse ait: Quaeretis me, et non invenietis (Joan. VII, 34). Sed attendite tres esse causas, quae interim occurrunt, et quaerentes frustrari1145D solent: cum aut videlicet non in tempore quaerunt, aut non sicut oportet, aut non ubi oportet. Si enim omne tempus aptum est ad quaerendum, cur ergo dicit propheta, quod jam memoravi: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? Erit absque dubio cum inveniri non poterit; et ideo addit, ut 1146A invocetur dum prope est; quia futurum est jam non prope futurum. A quo enim tunc non requiretur? Mihi, inquit, curvabitur omne genu (Isai. XLV, 24), etc. Nec tamen invenietur ab impiis, quos ultores angeli arcebunt profecto, et tollent ne videant gloriam Dei. Frustra inclamabunt et fatuae virgines; minime prorsus jam ad eas exit, clausa janua(Matth. XXV, 10). Sibi proinde dictum putent illae: Quaeretis me, et non invenietis.

4. Caeterum nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis sunt (II Cor. VI, 2); tempus plane et quaerendi, et invocandi, quando plerumque, et antequam invocetur, adesse sentitur. Audi denique quid polliceatur.Antequam me invocetis, inquit, dicam: Ecce adsum (Isai. LXV, 24). Nec latuit benignitas haec et 1146B facilitas temporis quod nunc est, illum qui in psalmo loquitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Quod 1532 si per bona opera quaeritur Deus, ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10): praesertim quia Dominus aperte praenuntiat venire noctem, quando nemo potest operari (Joan. IX, 4). Tune aliud ad quaerendum Deum, ad operandum quod bonum est, reperturus es tibi tempus in saeculis venturis, praeter hoc, quod constituit tibi Deus, in quo recordetur tui? Et ideo dies salutis, quia in his ipse Deus, rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12).

1146C 5. I ergo tu, et in medio gehennae exspectato salutem, quae jam facta est in medio terrae. Quam tibi somnias proventuram inter ardores sempiternos facultatem veniam promerendi, cum jam transiit tempus miserendi? Non relinquitur tibi hostia pro peccatis, mortuo in peccatis. Non crucifigitur iterum Filius Dei; mortuus est semel, jam non moritur (Rom. VI, 9). Non descendit ad inferos sanguis, qui effusus est super terram. Biberunt omnes peccatores terrae: non est quod sibi ex eo vindicent daemones ad restinguendos focos suos; sed neque homines socii daemoniorum. Semel illo descendit, non sanguis, sed anima; et haec portio eorum qui in carcere erant: Una illa visitatio, quae tunc facta est per praesentiam animae, cum corpus penderet exanime 1146D super terram. Sanguis aridam rigavit, sanguis infudit terram, et inebriavit eam; sanguis quae in terra, et quae in coelis sunt pacificavit, non autem et quae apud inferos: nisi quod semel illo, ut dixi, anima ejus excurrit, et fecit ex parte redemptionem, ne vel eo momenti vacaret opera charitatis; sed 1147Aultra non adjiciet. Ergo nunc tempus acceptabile et aptum ad quaerendum in quo plane qui quaerit invenit: si tamen ubi, et uti oportet, quaerit. Et haec una causa, quae impedire potest, ne inveniatur sponsus a quaerentibus se, cum non quaerunt in tempore opportuno. At non ea impedit sponsam, nempe invocantem et quaerentem in tempore opportuno. Sed ne illa quidem eum tepide aut negligenter seu perfunctorie quaerit: nam corde ardenti et omnino infatigabiliter quaerit, plane ut decet.

6. Restat ut de tertia videamus, ne videlicet ubi non decet quaerat. In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. An forte non in lectulo quaerendus erat, sed in lecto; quippe cui orbis angustus est? Sed non horreo lectulum, qui novi parvulum. Parvulus denique 1147B nobis natus est (Isa. IX, 6). Exsulta tu et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel (Isa. XII, 6). At idem Dominus in Sion magnus, apud nos parvulus, apud nos infirmus repertus est; ex uno jacere, ex altero et in lectulo jacere habens. An non lectulus tumulus? an non lectulus praesepium? an non lectulus uterus Virginis? Neque enim magni Patris uterus lectulus est, sed lectus magnus, de quo ad Filium: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quanquam ne lectus quidem forsitan digne censendus sit uterus ille, qui regentis potius, quam jacentis est locus. Manens enim in Patre regit cum Patre universa. Denique non jacere, sed sedere ad dexteram Patris Filium fides indubitata habet; et ipse coelum sibi sedem 1147C esse, non lectum perhibet (Isa. LXVI, 1): ut scias illum in suis, id est in superis, nequaquam solatia hahere infirmitatis, sed potestatis insignia.

7. Merito proinde sponsa ponens lectulum, dicit suum, quia omne quod infirmum est Dei, non de proprio inesse illi manifestum est, sed de nostro. Ex nobis assumpsit quae pro nobis sustinuit, nasci, lactari, mori, sepeliri. Mea est mortalitas nati, mea infirmitas parvuli, mea exspiratio crucifixi, mea sepulti dormitio. Quae priora transierunt, et ecce nova sunt omnia. In lectulo 1533 meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea. Quid? in tuo quaerebas, 1148A qui se jam in sua receperat? Non videras Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Jam coelum tumulo commutavit et stabulo, et tu illum in tuo adhuc lectulo quaeris? Surrexit, non est hic. Quid quaeris in lectulo fortem, in lectulo magnum, clarificatum in stabulo? Introivit in potentias Domini, decorem induit et fortitudinem: et ecce sedet super cherubim, qui sub lapide jacuit. Ex hoc jam non jacet, sed sedet: et tu tanquam jacenti subsidia paras? Sive, ut absolutior veritas sit, aut sedet judicans, aut stat adjuvans.

8. Sic vos, o bonae mulieres, cuinam, quaeso, excubias exhibetis? cui aromata comparatis, paratis unguenta? Si sciretis quantus is sit, quamque sit inter mortuos liber mortuus iste quem ungere pergitis, 1148B vos forsitan petissetis ab eo potius ungi. Nonne iste est, quem unxit Deus suus oleo laetitiae prae consortibus suis? (Psal. XLIV, 8.) Beati eritis vos, si gloriari potueritis revertentes, et dicere, quia de plenitudine ejus et nos accepimus (Joan. I, 16). Enimvero factum est ita. Nam revera unctae remeant, quae uncturae venerant. Quidni unctae tam laeto nuntio novae odoriferaeque resurrectionis? Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! (Rom. X, 15.) Missae ab angelo opus faciunt evangelistae; factaeque apostolae apostolorum, dum festinant ad annuntiandum mane misericordiam Domini, dicunt: In odore unguentorum tuorum currimus. Extunc ergo et deinceps frustra in lectulo quaesitus est sponsus; quia etsi cognoverat eum Ecclesia secundum 1148C carnem, id est secundum carnis infirmitatem, sed nunc jam non novit. Denique quaesitus est postmodum a Petro et Joanne identidem in sepulcro, sed minime inventus. Vide tu, utrumne apte et competenter quisque horum tunc dicere quiverit: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi, et non inveni. Nempe itura ad Patrem caro quae non erat ex Patre, prius per gloriam resurrectionis omne infirmum se exuit, accinxit potentia, induit lumine sicut vestimento: in quali nimirum gloria et ornatu decuit eam paternis aspectibus praesentari.

9. Pulchre vero sponsa: Non quem diligo ego, 1149A sed quem diligit anima mea, inquit: quod vere et proprie ad solam pertineat animam illa dilectio, qua aliquid spiritualiter diligit, verbi gratia, Deum, angelum, animam. Sed et diligere justitiam, veritatem, pietatem, sapientiam, virtutesque alias, ejusmodi est. Nam cum secundum carnem quidpiam diligit, vel potius appetit anima, verbi gratia cibum, vestimentum, dominium, et quae istiusmodi sunt corporalia sive terrena, carnis potius, quam animae amor dicendus est. Et hoc pro eo quod sponsa minus usitate, sed non minus proprie, animam suam sponsum diligere dicit, monstrans proinde spiritum esse sponsum, at a se non carnali, sed spirituali amore diligi. Et bene per noctes se quaesisse eum ait. Nam si juxta Paulum, qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii 1149B sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7): ita non absurde, ut opinor, dici potest, quod qui ignorant, nocte ignorant; ac per hoc qui quaerunt, nocte quaerunt. Quis enim quaerat, quod palam habet? Porro dies palam facit, quod nox abscondit, ut reperias in die, quod in nocte quaesieras. Nox est itaque donec quaeritur sponsus; quoniam si dies esset, de medio fieret, et minime quaereretur. Et de hoc satis: nisi forte numerositas haec noctium aliquid adhuc quaerendum signet [aliasinsinuet], quia non noctem, sed noctes posuit.

10. Et mihi videtur, si tu melius non habes, talis posse ratio reddi. Habet mundus iste noctes suas, et non paucas. Quid dico, quia noctes habet mundus, cum pene totus ipse sit nox, et totus semper versetur in tenebris? Nox est Judaica perfidia, nox ignorantia 1149C paganorum, nox haeretica pravitas, nox etiam Catholicorum carnalis, animalisve conversatio. An non nox, ubi non percipiuntur ea quae sunt Spiritus Dei? Sed et apud haereticos vel schismaticos quot sectae, tot noctes. Frustra per has noctes justitiae solem et lumen quaeritis veritatis, id est sponsum; quia nulla societas luci ad tenebras. Sed dicit aliquis, quod non sit tam stulta, tamve 1534 caeca sponsa, ut quaerat lumen in tenebris, quaerat dilectum apud ignorantes, et qui non diligunt eum. Quasi vero se per noctes nunc quaerere dicat, et non potius quaesisse, non ait: Quaero; sed, quaesivi per noctes, quem diligit anima mea. Et est sensus, quia cum esset parvula, sapiebat ut parvula, cogitabat et parvula, 1149D et quaerebat veritatem ubi non erat, errans, et non inveniens, juxta illud in psalmo: Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 176). Denique in lectulo se memorat tunc adhuc esse, tanquam aetate imbecillem ac parvulam sensu.

11. Si tamen ita construas: In lectulo meo, subaudis, existens vel jacens, quaesivi quem diligit anima mea; non quaesivi in lectulo, sed ens in lectulo quaesivi, hoc est: Cum adhuc infirma et invalida forem, et omnino minus idonea sequi sponsum quocunque iret, sequi ad ardua et excelsa sublimitatis illius, incidi in multos, qui cognoscentes desiderium meum, dicebant mihi: Ecce hic est Christus, 1150A ecce illic est (Marc. XIII, 21): et neque hic, neque illic erat. Incidi autem, et non ad insipientiam mihi. Nam quo propius accessi, et exploravi diligentius, eo citius certiusque cognovi, veritatem apud eos minime esse. Quaesivi enim, et non inveni; et deprehendi noctes, qui se dies mentiebantur.

12. Ex dixi: Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Intuere vel nunc, quia jacet quae dicit: Surgam. Pulchre omnino. Quidni surgeret, cognito de resurrectione dilecti? Caeterum, o beata, si consurrexisti cum Christo, quae sursum sunt sapias oportet; neque deorsum, sed sursum quaeras Christum necesse est, ubi sedet in dextera Patris (Coloss. III, 1 2). Sed circuibo, ais, civitatem. Ad quid? In circuitu impii 1150B ambulant. Judaeis istud relinquito, quibus proprius eorum propheta hoc vaticinatus est, quia famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII, 7). Et si introieris in civitatem, secundum prophetam alium, ecce attenuati fame (Jerem. XIV, 18) : quod utique non esset, si in ea fuisset panis vitae. Surrexit de corde terrae, sed super terram non remansit. Ascendit autem ubi erat prius. Nam qui descendit, ipse est et qui ascendit, panis vivus qui de coelo descendit, idem ipse sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXXVI. De claritate sponsi, in qua coaequalis Patri sedet a dextris gloriae ejus: et qualiter boni pastores debent esse solliciti, vigiles et discreti circa pascendas animas sibi commissas.

76
1150C

1. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant. III, 2). Adhuc ut parvula sapit. Puto, arbitrata est egressum de tumulo publicum mox petiisse, ut solito doceret populos, ac sanaret infirmos, et ut manifestaret gloriam suam in Israel, si forte reciperent resurgentem de morte, qui se recepturos promittebant descendentem de cruce. Verum ille perfecerat opus, quod sibi dederat Pater ut faceret: quod sane ista intellexisse debuerat vel ex voce pendentis, illa scilicet, qua illico exspiraturus ait: Consummatum est (Joan. XIX, 30). Non erat jam quod se denuo crederet turbis, quae nec sic forsitan 1150D erant in eum crediturae. Et festinabat ad Patrem, qui sibi diceret: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Fortius nempe atque divinius, cum exaltatus fuerit a terra, omnia trahet ad se ipsum. Haec autem per vicos et plateas quaerendum putavit, fruendi avida, sed ignara mysterii. Iterum ergo frustrata repetit dicens: Quaesivi illum, et non inveni; ut sermo impleretur quem dixit: Quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 16).

2. Dicat forsitan ista: Quomodo ergo credent in eum, quem non videbunt? Quasi fides ex visu sit, et non potius ex auditu. Quid magni est credere quod 1151A videris? et tuis non negare oculis fidem quid laudis meretur? Sed si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; et patientia meritum est. Beati denique qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Proinde ut non evacuetur meritum fidei, subducat se visui, dans virtuti locum. Etiam et tempus est ut jam in suum sese recipiat 1535. Quaeris, in quem suum? In dexteram Patris. Neque enim rapinam arbitrabitur esse se aequalem Deo, cum sit in forma Dei (Philipp. II, 6). Ergo is sit Unigeniti locus; in quo omnis ejus injuria propulsata videatur. Sedeat sane juxta, non infra, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. In hoc apparebit majestatis aequalitas, si nec inferiorem Patre, nec posteriorem suspexeris. At ista interim 1151B nihil horum advertit: sed quasi ebria prae amore hac illacque discurrens, quaerit oculis, quem jam oculus non contingit, sed fides. Non enim existimat Christum aliter oportere intrare in gloriam suam, nisi prius resurrectionis gloria palam mundo innotescente confutetur impietas, exsultent fideles, glorientur discipuli, populi convertantur, demumque ab universis glorificetur ipse, cum ex praesentia resurgentis cunctis claruerit veritas praedicentis. Falleris, o sponsa. Oportet quidem haec fieri, sed in tempore.

3. Nunc vero interim vide, ne forte id dignum magis et supernae consentaneum justitiae sit; si non detur sanctum canibus, et margaritae porcis: si potius, secundum Scripturam, tollatur impius, ne videat gloriam Dei(Isai. XXVI, 10); si non fraudetur 1151C fides merito, quae tunc sane probatior esse dignoscitur, cum creditur quod non videtur; si penes ipsam servetur dignis, quod occultatur indignis, ut qui in sordibus sunt sordescant adhuc, et justi justificentur magis (Apoc. XXII, 11), si non dormitent prae taedio. Coeli et coeli coelorum tabescant et confundantur ab exspectatione sua, si non ipse Pater omnipotens diutius jam frustretur a desiderio cordis sui; si non demum Unigenitus ultra ab introitu gloriae suae, quod vel solum indignissimum est, aliquatenus retardetur. Quanti putas aestimanda sit gloria quantacunque mortalium, ut ab ea, quae a Patre suo ab aeterno parata est, debeat eum vel ad modicum retinere? Adde quod nulla ratione in longius protrahi 1151D decet ipsius Filii petitionem. Quam dicam petitionem quaeris? Nempe illam, qua dicit: Pater, clarifica Filium tuum. Quod tamen eum petiisse senserim, non ut supplicem, sed ut praescium. Libere petitur, quod in potestate petentis accipere est. Ergo dispensatoria est Filii petitio, non necessaria, quippe donantis cum Patre, quidquid a Patre acceperit.

4. Ubi et hoc dicendum, quia non solum Pater clarificat Filium, sed et Filius clarificat Patrem: ne quis dicat Filium minorem Patre, quasi qui a Patre clarificetur, cum et ipse clarificet Patrem, dicente Filio: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sed forte adhuc submittendum putes Filium, quod quasi inglorius videatur a Patre recipere claritatem, quam demum Patri refundat. Audi 1152A quia non est ita: Clarifica me,inquit, Pater, claritate quam habui, priusquam mundus fieret, apud te (Joan. XVII, 1, 5). Si ergo claritas Filii posterior non est, utpote quae ab aeterno est, ex aequo se clarificant Pater et Filius. Et si ita est, ubi Patris primatus? Aequalitas profecto est, ubi coaeternitas est. Et usque adeo aequalitas, ut una sit claritas amborum, sicut ipsi unum sunt. Unde mihi videtur dicendo rursum: Pater, clarifica nomen tuum, non sane aliud petere, quam se clarificari, in quo, et per quem nomen Patris procul dubio clarificaretur: et responsum accepit a Patre: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28). Quae quidem ipsa Patris responsio non parva Filii glorificatio fuit. Caeterum abundantius ad fluenta Jordanis, augustiusque clarificatus dignoscitur, 1152B et Joannis testimonio, et columbae designatione, et voce Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 14, 16, 17). Sed et in monte coram tribus discipulis nihilominus magnificentissime clarificatus est, tum voce eadem denuo ad se caelitus delapsa, tum mira illa eximiaque transfiguratione corporis sui, tum etiam prophetarum attestatione duorum, qui ibidem apparuerunt cum eo loquentes (Matth. XVII, 2, 5).

5. Superest ergo ut juxta promissum Patris semel adhuc clarificetur, eaque erit plenitudo gloriae, cui non queat amplius addi. Sed ubi illa dabitur benedictio? Non enim, ut ista suspicata est, in plateis, vel vicis, 1536nisi forte in illis, de quibus dicitur: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et 1152C per omnes vicos tuos alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22). In his revera illam recepit a Patre Filius claritatem, cui non poterit similis inveniri, ne in coelestibus quidem. Cui enim aliquando angelorum dictum est: Sede a dextris meis? (Hebr. I, 13.) Non modo antem de numero angelorum, sed nec de superioribus quidem reliquis beatorum ordinibus omnino quis repertus idoneus est ad capessendam superexcellentem hanc gloriam. Ad neminem prorsus illorum facta est vox illa gloriae singularis, nemini vocis in se efficientiam experiri datum. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, profecto desiderant in eum prospicere, non se illi comparare praesumunt. Igitur Domino meo singulariter 1152D a Domino et dictum, et datum est, sedere a dextris gloriae ipsius, utpote in gloria coaequali, in essentia consubstantiali, pro generatione consimili, majestate non dispari, aeternitate non posteriori. Ibi, ibi illum qui quaeret inveniet, et videbit gloriam ejus: non gloriam quasi unius caeterorum, sed plane gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14).

6. Quid facies, o sponsa? Putas, potes sequi eum illuc? aut te ingerere audes vel vales huic tam sancto arcano, tamque arcano sanctuario, ut Filium in Patre, et Patrem intuearis in Filio? Non utique. Ubi est ille, tu non potes venire modo, venies autem postea. Age tamen, sequere, quaere; nec te inaccessibilis illa claritas vel sublimitas a quaerendo deterreat, ab inveniendo desperare faciat. Si potes credere, 1153A omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). Prope est, inquit, verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8). Crede, et invenisti. Nam credere invenisse est. Norunt fideles inhabitare Christum per fidem in cordibus suis (Ephes. III, 17). Quid propius est? Quaere ergo secura, quaere devota. Bonus est Dominus animae quaerenti se (Thren. III, 25). Quaere votis, sequere actibus, fide inveni. Quid non inveniat fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima; ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo sinu quodam modo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem, quam non intelligo, credo; et fide teneo, quam non capio mente.

7. Sed dicit aliquis: Quomodo credet sine praedicante, 1153B cum fides ex auditu sit, auditus per verbum praedicationis? (Rom. X, 14, 17.) Deus hoc providebit. Et ecce jam praesto sunt qui novam sponsam, coelesti nupturam sponso, de quibus oportet, instruant et informent, fidem doceant, formam pietatis ac religionis tradant. Audi namque quid adjiciat: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Qui enim vigiles hi? Nempe illi quos Salvator in Evangelio beatos pronuntiat, si, cum venerit, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Quam boni vigiles, qui nobis dormientibus ipsi pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus nostris! Quam boni custodes, qui vigilantes animo, atque in orationibus pernoctantes, hostium insidias sagaciter explorant, anticipant consilia malignantium, deprehendunt laqueos, eludunt 1153C tendiculas, retiacula dissipant, machinamenta frustrantur? Hi sunt fratrum amatores et populi Christiani, qui multum orant pro populo et universa sancta civitate. Hi sunt, qui multum solliciti pro sibi commissis Dominicis ovibus, cor suum tradunt ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illos, et in conspectu Altissimi deprecantur. Et vigilant, et deprecantur, scientes suam insufficientiam in custodienda civitate, et quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXXVI, 1).

8. Porro cum Dominus ita praecipiat: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XVI, 38); liquet quod absque duplici hoc exercitio fidelium, 1153D studioque custodum, non potest esse secura civitas, non sponsa, non oves. Horum differentiam quaeris? Unum sunt. Civitas propter collectionem, sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. Vis scire hoc sponsam, quod civitatem esse? Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo, paratam tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2). Identidem tibi hoc et de ovibus liquido apparebit, si recorderis, primus ille custos 1537 (Petrum loquor), cum sibi primo oves committerentur, quam attente simul de amore commonitus sit. Quod utique tanta cura sapiens creditor non fecisset, nisi se sentiret sponsum, id sibi utique ex intimo respondente conscientia. Audite haec, amici sponsi, si tamen amici. At parum 1154A dixi, amici: amicissimi sint oportet, qui privilegio tantae familiaritatis donantur. Non otiose toties repetitum est: Petre, amas me? (Joan. XXI, 15-17). in commissione ovium. Et ego quidem id significatum perinde puto, ac si illi dixisset Jesus: Nisi testimonium tibi perhibente conscientia quod me ames, et valde perfecteque ames, hoc est, plus quam tua, plus quam tuos, plus quam etiam te, ut hujus repetitionis meae numerus impleatur, nequaquam suscipias curam hanc, nec te intromittas de ovibus meis, pro quibus sanguis utique meus effusus est. Terribilis sermo, et qui possit etiam impavida quorumvis tyrannorum corda concutere.

9. Propterea attendite vobis quicunque opus ministerii hujus sortiti estis; attendite, inquam, vobis, 1154B et pretioso deposito quod vobis creditum est. Civitas est: vigilate ad custodiam, concordiamque. Sponsa est: studete ornatui. Oves sunt: intendite pastui. Et haec tria ad illam Domini trinam sciscitationem forte non incongrue pertinere dicentur. Porro custodia civitatis ut sit sufficiens, trifaria erit; a vi tyrannorum, a fraude haereticorum, a tentationibus daemonum. Sponsae vero ornatus in bonis operibus, et moribus, et ordinibus. At pastus ovium communiter quidem in pascuis Scripturarum, tanquam in haereditate Domini; sed est distinctio in illis. Nam sunt mandata, quae duris atque carnalibus animis imponuntur ex lege vitae et disciplinae: et sunt olera dispensationum, quae infirmis et pusillis corde de respectu misericordiae apponuntur: et sunt consiliorum 1154C solida fortiaque, quae ex intimis sapientiae proponuntur sanis, et qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Parvulis namque, tanquam agniculis, adhortationis lac potus datur, non esca. Ad haec boni sollicitique pastores impinguare pecus non cessant bonis laetisque exemplis, et suis magis quam alienis. Nam si alienis et non suis; ignominia est illis, et pecus ita non proficit. Si enim, verbi causa, ego qui videor inter vos pastoris gerere curam, vobis apposuero Moysi mansuetudinem, patientiam Job, misericordiam Samuelis, David sanctitatem, et si qua sunt ejusmodi exempla bonorum, immitis ipse et impatiens, atque immisericors et minime sanctus: sermo, ut vereor, minus sapide 1154D eveniet, et vos minus avide capietis. Verum hoc supernae pietati relinquo, ut quod minus vobis ex nobis est, ipsa suppleat; et quod perperam, ipsa corrigat. Nunc vero bonus pastor hoc quoque curabit, ut secundum Evangelium inveniatur habere sal in semetipso (Marc. IX, 49); sciens quia sermo sale conditus quantum placuerit ad gratiam, tantum proderit ad salutem. Haec interim de custodia civitatis, atque ornatu sponsae, nec non et pastu ovium dicta sint.

10. Volo tamen adhuc eadem paulo expressius designare propter eos, qui dum avide nimis honoribus inhiant, minus provide gravibus se supponunt oneribus, exponunt periculis: ut sciant ad quid venerint, sicut scriptum est: Amice, ad 1155A fuit venisti? (Matth. XXVI, 50.) Ni fallor, ad solam civitatis custodiam, ut quantum satis est procuretur, opus est viro forti, spirituali, fideli: forti ad propulsandas injurias, spirituali ad deprebendendas insidias, fideli qui non quae sua sunt quaerat. Porro autem ad mores honestandos vel corrigendos, quod utique ad decorem pertinet sponsae, quis non liquido agnoscat pernecessariam fore cum multa quidem diligentia disciplinae censuram? Ea propter omnis, cui hoc opus incumbit, oportet ferveat zelo illo, quo accensus praecipuus ille aemulator sponsae Domini aiebat: Aemulor vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem 1538 castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Jam quomodo in pascua divinorum educet eloquiorom greges 1155B Dominicos pastor idiota? Sed et si doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non tam nutriat doctrina uberi, quam sterili vita noceat. Tenere itaque et in hac parte hoc onus subitur absque scientia pariter, vitaque laudabili. Sed ecce, quod non laudamus, finis indicitur, ubi non erat finis. Evocantur in materiam alteram, et cui hanc cedere indignum. Angor undique, et quod aegrius feram ignore, avelli ab ista, an distendi in illa: nisi quod utrolibet simul utrumque molestius. O servitutem! o necessitatem! non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Notate tamen ubi desinimus, ut quam cito in id redire liberum erit, inde mox ordiamur, in nomine sponsi. Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui super omnia Deus benedictus 1155C in saecula, Amen.



SERMO LXXVII. De malis pastoribus Ecclesiae; item quomodo beati in coelo simul cum angelis adjutorio sunt electis adhuc peregrinantibus.

77
1. Eia expediti sumus! Diximus hesterno sermone, quales in via hac qua ambulamus, vellemus habere duces, non quales habemus. Longe dissimiles experimur. Non omnes sunt amici spousi, quos hodie sponsae hinc inde assistere cernis, et qui, ut vulgo aiunt, eam quasi addextrare videntur. Pauci admodum sunt, qui non quae sunt quaerant, ex omnibus charis ejus. Diligunt numera, nec possunt pariter diligere Christum; quia manus dederunt 1155D mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varictatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Nonne si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius putabis, quam sponsae custodem? Unde vero hanc illis exubere existimas rerum affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem vasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsae? Inde est quod illa pauper, et inops, et nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, bispida, exsangui. Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, 1156A sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est instituere, sed prostituere; non est pascere gregem, sed mactare et devorare, dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam, ut cibum panis (Psal. XIII, 4; LII, 5); et: Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt (Psal. LXXVIII, 7), et in alio propheta: Peccata populi mei comedent (Osee IV, 8); quasi dicat: Peccatorum pretia exigunt, et peccantibus debitam sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero praepositorum, qui non plus invigilet subditorum vacuandis marsupiis, quam vitiis extirpandis? ubi qui orando flectat iram; qui praedicet annum placabilem Domino? Leviora loquimur; graviora gravius manet judicium.

1156B 2. Sine causa tamen vel his, vel illis immoramur, quia non audiunt nos. Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quae dicimus, dedignabuntur legere; aut si forte legerint, mihi indignabuntur, quamvis rectius sibi hoc facerent. Propterea relinquamus istos, non inventores sponsae, sed venditores; et inquiramus potius illios, a quibus sponsa se inventam loquitur. Et quidem illorum isti sortiti sunt ministerii locum, sed non zelum. Successores omnes cupiunt esse, imitatores pauci. O utinam tam vigiles reperirentur ad curam, quam alacres currunt ad cathedram! Vigilarent utique, sollicite servantes ab illis inventam, sibi creditam. Imo vero evigilarent pro semetipsis, nec sinerent de se dici: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt 1156C (Psal. XXXVII, 12). Justa omnino querimonia, nec ad ullam justius, quam ad 1539 nostram referenda aetatem. Parum est nostris vigilibus quod non servant nos, nisi et perdant. Alto quippe demersi oblivionis somno, ad nullum Dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut vel suum ipsorum periculum expavescant. Inde est ut non parcant suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter et pereuntes.

3. Sed enim quinam illi sunt vigiles, a quibus se inventam perhibet sponsa? Nempe apostoli, atque apostolici viri. Vere hi sunt qui custodiunt civitatem, id est eam ipsam quam invenerunt. Ecclesiam, eoque vigilantius, quo nunc temporis gravius periclitantem 1156D conspiciunt, a malo utique domestico et intestino, sicut scriptum est: Et inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6). Neque enim pro qua usque ad sanguinem restiterunt, suo derelinquunt patrocinio destitutam, sed protegunt et custodiunt eam die ac nocte, hoc est, in vita et in morte sua. Et si pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15), non ambigo ego quin etiam tanto in morte potentius id agant, quanto in ipsa amplius confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17).

4. Sic ista asseria, ait quis, ac si oculis tuis videris ea; sunt autem ab humanis seclusa conspectibus. 1157A Cui ego: Si tu tuorum oculorum testimonium fidele putas, testimonium Dei majus est. Ait vero: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt (Isa. LXII, 6). Sed de angelis, inquis, id dictum est. Non abnuo: omnes sunt administratorii spiritus (Hebr. I, 14). At quis me prohibeat itidem et de istis sentire, qui potentia quidem minime jam ipsis angelis impares sunt, affectu autem et misericordia eo nobis forsitan germaniores existunt, quo natura conjunctiores? Junge et tolerantiam earumdem passionum et miseriarum, in quibus nos pro tempore adhuc versamur. Nihilne amplius miserationis pro nobis vel sollicitudinis operabitur in mentibus sanctis, quod et se transisse per eas procul dubio meminerunt? Nonne 1157Billa ipsorum vox est: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium? (Psal. LXV, 12.) Quid? ipsi transierunt, et nos in mediis ignibus vel fluctibus derelinquent, nec saltem manum porrigere dignabuntur periclitantibus filiis? Non est ita. Bene tecum agitur, o mater Ecclesia, bene tecum agitur in loco peregrinationis tuae: de coelo et de terra venit auxilium tibi. Qui custodiunt te, non dormitant, neque dormiunt. Custodes tui angeli sancti, vigiles tui spiritus et animae justorum. Non errant qui te ab utrisque inventam spiritibus senserint, ab utrisque pariter custodiri. Et est hujus sollicitudinis ratio quibusque sua: his quidem, quod sine te non consummentur; illis vero, quod nisi de te ad sui plenitudinem minime restaurentur. Nam 1157C quis nesciat, Satana cadente de coelo et ejus complicibus, numerum supernae multitudinis parte non modica imminutum? De te itaque omnes consummationem exspectant, alii numeri, alii desiderii sui. Agnosce proinde vocem in psalmo: Me exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8).

5. Et advertendum, quod non ista illos, sed illi istam potius invenisse referuntur, utque ego suspicor ad hoc ipsum studio destinati. Nam quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Denique habes loquentem in Evangeliis: Ite, ecce ego mitto vos (Luc. X, 3); et: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Ita est. Illa quaerebat sponsum, et sponsum non latebat. Nempe qui in hoc ipsum excitaverat eam ut se quaereret, et dederat illi cor ad praecepta, et legem 1157D vitae et disciplinae, dummodo esset qui instrueret et doceret viam prudentiae. Et misit in occursum ejus plantatores et rigatores, qui eam enutrirent, et confirmarent in omni certitudine veritatis, hoc est, indicarent illi certamque redderent de dilecto; quia veritas est quam quaerit, et quam vere diligit anima ejus. Et revera quis fidus verusve animae amor, nisi utique is, quo veritas adamatur? Rationis sum compos, veritatis sum capax; sed utinam non forem, si amor veri defuerit. Horum quippe ramorum is fructus est, et ego radix. Non sum securus a securi, si absque eo inveniar. In illo nimirum1540 naturae munere illud divinae imaginis enitere insigne haud dubium est, ex quo caeteris praestet animantibus. 1158A Inde est quod audet anima mea ad dulces castosque assurgere veritatis amplexus, et sic in amore ipsius tota securitate ac suavitate quiescere, si tamen inveniat gratiam in oculis tanti sponsi, ut dignam reputet, quae ad hanc pertingat gloriam; imo ipse eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi. Quanti putas esse discriminis, quave dignum poena, tantum Dei donum otiosum tenere? Verum hoc alias.

6. Nunc vero sponsa quem quaerebat, minime reperit; et quos non quaerebat, reperta est ab ipsis. Audiant hoc, qui sine duce et praeceptore vias vitae ingredi non formidant; ipsi sibi in arte spirituali existentes et discipuli pariter et magistri. Non sufficit hoc: etiam coacervant discipulos sibi, caeci 1158B duces caecorum. Quam multi ex hoc a recto tramite periculosissime aberrasse comperti sunt! Nimirum ignorantes astutias Satanae et cogitationes ipsius, factum est ut qui spiritu coeperant, carne consummarentur, abducti turpiter, lapsi damnabiliter. Videant proinde qui ejusmodi sunt, quomodo caute ambulent, et de sponsa exemplum sumant, quae non prius ad eum, quem desiderabat, ullo modo valuit pervenire, quam sibi occurrerent, quorum magisterio uteretur ad cognoscendum de dilecto, certe ad discendum timorem Domini. Seductori dat manum, qui dare dissimulat praeceptori. Et qui dimittit oves in pascua absque custode, pastor est non ovium, sed luporum.

7. Nunc jam videamus de sponsa, quomodo se 1158C dicat inventam. Mihi enim insuete satis verbum inventionis posuisse videtur. Nam ita hoc dicit, ac si uno de loco Ecclesia venerit. Venit autem ab Oriente et Occidente, juxta verbum Domini (Matth. VIII, 11), et a cunctis finibus terrae. Sed neque aliquando congregata est in unum locum, ubi ab apostolis seu ab angelis inveniretur deducenda vel dirigenda ad eum, quem diligit anima sua. Fueritne prius inventa quam collecta? Non; quia nec erat. Quamobrem si collectam, si congregatam, si certe, quod magis vocabulo Ecclesiae competit, convocatam a praedicatoribus se dixisset, transissem simpliciter, minime in aliquo cunctabundus. Coadjutores enim Dei sunt, quem et audiere loquentem: Qui non colligit mecum, 1158D dispergit (Matth. XII, 30). Sed neque hoc mihi ab re videbitur, si dixerit quis ab eis fundatam sive aedificatam. Siquidem hoc fecerunt una cum illo, qui in Evangeliis loquitur: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); et: Quia fundata est supra firmam petram (Matth. VII, 25). Nunc vero nihil horum loquens, sed praeter solitum quidem perhibens se inventam, cunctari aliquantum nos facit, atque in suspicionem adducit latere loco, quod sit diligentius intuendum.

8. Volebam, fateor, praeterire, meque subducere huic scrutinio, cui sufficere non sentirem. Caeterum reminiscens in quantis aeque dubiis et obscuris, vobis quidem sursum corda levantibus, etiam supra spem meam adjutum me senserim, pudet diffidentiae: et 1159A reprehendens timorem meum, adorior non quidem temere, quod timide refugiebam. Aderit, ut confido, solitum adjutorium: quod si minus, apud benevolos tamen auditores non erit otiosum quod volui. Verum hoc habebit sequens sermo principium; nam praesentem hic claudimus. Ipse autem det vobis ea quae dicuntur non solum tenere memoriter, sed et ardenter diligere, et efficaciter adimplere sponsus Ecclesiae Jesus Christus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 75