Bernardi in Cantica C. 81

SERMO LXXXI. De convenientia et similitudine animae cum Verbo secundum identitatem essentiae, et vitae immortalitatem, et arbitrii libertatem.

81
1171B

1. Quaesitum est ante de affinitate animae ad Verbum, atque id quidem necessarie. Quae enim conventio tantae majestati et tantae paupertati, ut more et amore sponsorum, veluti ex aequo, sese complecti referantur sublimitas illa, et illa humilitas? Nam si vere id dicimus, valde laeta fiducia est; si falso, valde punienda audacia. Propterea ergo de convenientia horum quaerendum fuit: quae quidem jam multa inventa est, sed non omnis. Quis enim, vel nimis hebes, non videat quam se e vicino respiciant imago et quod ad imaginem est? Quorum utique unum uni, 1171C et alterum alteri sermo, si recolitis, assignavit hesternus. Nec de imagine tantum, sed etiam de similitudine demonstrata ibidem propinquitas est, nisi quod ipsa similitudo in quo vel in quibus potissimum constet necdum a nobis est declaratum. Age, jam intendamus declarationi huic, ut quo anima plenius suam agnoscet originem, eo amplius erubescat vitam habere degenerem; imo vero quod peccato vitiatum deprehenderit in natura, studeat reformare industria; ut digne suo genere, Dei quidem munere, sese regens, ad amplexus Verbi fidenter accedat.

2. Advertat igitur ex hac divinae ingenuitate similitudinis inesse sibi illam suae substantiae naturalem 1171D simplicitatem, qua hoc est illi esse quod vivere, etsi 1550 non quod bene, quodve beate vivere, ut sit similitudo, non aequalitas. Gradus propinquus, gradus tamen. Neque enim unius excellentiae parisve fastigii sunt, hoc habere esse quod vivere, et item habere hoc esse quod beate vivere. Ergo si Verbi est illud propter sublimitatem, hoc animae propter similitudinem, salva quidem eminentia Verbi, palam est affinitas naturarum, palam animae praerogativa. Et ut quod dicitur planius fiat, soli Deo id est esse, quod beatum esse: atque hoc primum et purissimum simplex. Secundum autem simile est huic, id videlicet habere esse quod vivere; atque hoc animae 1172A est. Ex hoc, etsi inferiori gradu, ascendi potest, non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum: non quia vel tunc sit hoc esse, quod beatum esse illi qui eo pervenerit; quatenus ita glorietur pro similitudine, ut tamen pro disparitate habeat semper, unde omnia ossa ejus dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10). Bonus tamen animae gradus, ex quo, et solo, ad beatam ascenditur vitam.

3. Sunt namque viventia, et horum genera duo, quae sentiunt, et quae non sentiunt. Porro insensibilibus sensibilia praeferuntur, atque utrisque vita, qua vivitur et sentitur. Non stabunt pariter in gradu uno vita et vivens; multo minus vita, et quae sunt sine vita. Vita anima est vivens quidem, sed non aliunde quam se ipsa; ac per hoc non tam vivens, 1172B quam vita, ut proprie de ea loquamur. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia, non vita, sed vivens. Unde liquet, ne vivo quidem corpori id vivere esse, quod esse, cum esse et minime vivere possit. Multo minus quae vitae expertia sunt, ad hunc gradum assurgent. Sed nec omne quod vita dicitur, vel est, continuo valebit pertingere huc. Est pecorum, est et arborum vita, sensu altera vigens, altera carens. At neutri tamen idem esse quod vivere est: cum, ut quidem multorum opinio est, ante in elementis, quam vel illa in membris, vel ista in ramis exstiterint, At secundum hoc cum desinunt vivificare, simul vivere cessant, sed non et esse. Solvuntur pariter et dissolvuntur, tanquam non alligatae tantum, sed 1172C et colligatae. Neque enim unum simplex est quaeque harum; sed ex pluribus constans. Et propterea non redigitur in nihilum, sed dissilit in partes, ut et ad suum quodque recurrat principium; verbi causa, aer ad aerem, ignis ad ignem, et reliqua in hunc modum. Nequaquam igitur tali vitae idem esse et vivere est, quae est et quando non vivit.

4. Porro nihil horum, quibus non hoc esse quod vivere sit, ad bene beateque vivendum quandoque proficiet vel emerget: quippe quod neque ad hunc inferiorem gradum potuit pervenire. Sola, quae in ipso stare cognoscitur anima hominis, in eo dignitatis creata est, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali, ut non sit longe a summo 1172D gradu, ubi scilicet id esse quod beate vivere est, in quo solus stat beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Accepit [alias, accipit] itaque in sui conditione anima, etsi non esse, posse tamen esse beata; summo proinde gradui, quantum licet, appropians, non pertingens tamen. Neque enim vel ipsi, ut supra diximus, hoc erit aliquando esse quod beatam esse, nec quando beata erit. Fatemur similitudinem, aequalitatem renuimus. Verbi causa, vita Deus, vita et anima est; similis quidem, sed dispar. Porro similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non tantum vivens, sed et vivificans, sicut et ille haec omnia est. Dispar vero, quantum 1173A a creante creata. Dispar, quod, ut nisi creata ab illo non esset, sic nisi ab ipso vivificata non viveret. Non viveret dico, sed spirituali vita, non naturali. Nam naturali quidem, etiam quae non spiritualiter vivit, immortaliter vivat necesse est. At qualis vita, in qua satius foret non nasci, quam non ab ea mori! Mors potius est: et ideo gravior, quia peccati, non naturae Denique mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Ita ergo quae secundum carnem vivit anima, 1551 vivens mortua est; quippe cui bonum erat omnino non vivere, quam sic vivere. A qua nimirum vitali quadam morte minime unquam resurget, nisi per verbum vitae, imo per Verbum vitam, viventem utique et vivificantem.

5. Alias autem immortalis est anima, et in hoc 1173B nihilominus Verbo similis quidem, sed non aequalis. Nam in tantum superexcellit immortalitas Deitatis, ut Apostolus dicat de Deo: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16). Quod ego reor pro eo dictum, quod solus sit natura incommutabilis Deus, qui ait: Ego Dominus, et non mutor (Malach. III, 6). Vera namque et integra immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodam modo necesse est moriatur quod est, ut esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes quot mutationes, ubi immortalitas? Et huic vanitati subjecta est ipsa creatura non volens, sed propter eum 1173C qui subjecit eam in spe (Rom. VIII, 20). Attamen immortalis anima est; quoniam cum ipsa sibi vita sit; sicut non est quo cadat a se, sic non est quo cadat a vita. Verum cum constet suis affectibus mutari eam; agnoscat ita se Deo in immortalitate similem, ut sciat sibi deesse non modicam immortalitatis partem, soli cedens absolutam perfectamque immortalitatem, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Non mediocris tamen animae dignitas praesenti disputatione comperta est, quae gemina quadam vicinitate naturae Verbo appropiare videtur, simplicitate essentiae, et perpetuitate vitae.

6. Sed enim adhuc unum occurrit, quod minime praeteribo: nec enim minus insignem similemve minus Verbo animam facit, et forte etiam plus. Arbitrii 1173D libertas haec est, plane divinum quiddam praefulgens in anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum quidem et malum, nec non inter vitam et mortem, sed et nihilominus inter lucem et tenebras, et cognitio judicii, et optio eligendi; et si qua sunt alia, quae similiter circa animi habitum sese e regione respicere videantur. Nihilominus inter ipsa censorius quidam arbiter (is animae oculus) dijudicat et discernit, sicut arbiter in discernendo, ita in eligendo liber. Unde et liberum nominatur arbitrium, quod liceat versari in his pro arbitrio voluntatis. Inde homo ad promerendum potis. Omne etenim quod feceris bonum malumve, quod 1174A quidem non facere liberum fuit, merito ad meritum reputatur. Et, ut merito laudatur, non is tantum qui potuit facere mala, et non fecit, sed et qui potuit non facere bona, et fecit; ita malo non caret merito tam is qui potuit non facere mala, et fecit, quam is qui potuit facere bona, et non fecit. Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea quae sunt carentia ratione animalia, nihil merentur; quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. Neque enim judicium habent, quo se dijudicent sive regant, sed ne instrumentum quidem judicii, id est rationem. Inde est quod non judicantur, quia non judicant. Quanam quippe ratione ab his exigatur ratio, quam non acceperunt?

1174B 7. Hanc vim a natura solus homo non patitur, et ideo solus inter animantia liber. Et tamen interveniente peccato patitur quamdam vim et ipse, sed a voluntate, non a natura, ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod enim voluntarium, et liberum. Et quidem peccato factum est ut corpus quod corrumpitur, aggravet animam; sed amore, non mole. Nam quod surgere anima per se jam non potest quae per se cadere potuit, voluntas in causa est, quae corrupti corporis vitiato ac vitioso amore languescens et jacens, amorem pariter justitiae non admittit. Ita nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas, peccato quidem in deterius mutata, necessitatem facit: ut nec necessitas, cum voluntaria sit, excusare valeat voluntatem; 1552 1174C nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. Est enim necessitas haec quodammodo voluntaria. Est favorabilis vis quaedam, premendo blandiens, et blandiendo premens: unde sese rea voluntas, ubi semel peccato consenserit, nec excutere jam per se, nec excusare tamen ullatenus de ratione queat. Inde querula illa vox veluti gementis sub onere necessitatis hujus: Domine, inquit, vim patior, responde pro me. Sed rursus sciens quod non juste causaretur adversus Dominum, cum voluntas sua ipsius potius in causa foret, attende quid secutus intulerit: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim? (Isa. XXXVIII, 14, 15.) Premebatur jugo, non alio tamen, quam voluntariae cujusdam servitutis; 1174D et erat pro servitute quidem miserabilis, sed pro voluntate inexcusabilis. Voluntas enim est, quae se, cum esset libera, servam fecit peccati, peccato assentiendo: voluntas nihilominus est, quae se sub peccato tenet, voluntarie serviendo.

8. Vide quid dicas, ait aliquis mihi. Tune voluntarium dicis, quod jam necessarium constat esse? Verum quidem est, quod voluntas se ipsam addixerit: sed non ipsa se retinet; magis retinetur et nolens. Bene hoc saltem das, quia retinetur. Sed vigilanter retine voluntatem esse, quam retineri fateris. Itaque voluntatem nolentem dicis? Non utique voluntas retinetur non volens. Voluntas enim volenti 1175A est, non nolentis. Quod si volens retinetur, ipsa se retinet. Quid ergo dicet, aut quid respondebit ei, cum ipsa fecerit? Quid fecit? Servam se fecit: unde dicitur: Qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII, 34). Propterea, cum peccavit (peccavit autem cum peccato obedire decrevit), servam se fecit. Sed fit libera, si non adhuc facit. Facit autem, in eadem servitute se retinens. Neque enim non volens voluntas tenetur: voluntas enim est. Ergo quia volens, servam se ipsam non modo fecit, sed et facit. Merito proinde quod saepe memorandum est, quid respondebit illi, cum ipsa fecerit, ipsa et faciat.

9. Sed non me, inquis, decredere facies necessitatem quam patior, quam in memetipso experior, contra quam et assidue luctor. Ubinam, quaeso, 1175B hanc necessitatem sentis? Nonne in voluntate? Non ergo parum firmiter vis, quod et necessario vis. Multum vis quod nolle nequeas, nec multum obluctans. Porro ubi voluntas, et libertas. Quod tamen dico de naturali, non de spirituali, qua libertate, ut dicit Apostolus, Christus nos liberavit (Galat. IV, 31). Nam de illa idem ipse dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Ita anima miro quodam et malo modo sub hac voluntaria quadam ac male libera necessitate, et ancilla tenetur, et libera: ancilla, propter necessitatem; libera, propter voluntatem: et quod magis mirum, magisque miserum est, eo rea quo libera, eoque ancilla quo rea, ac per hoc eo ancilla quo libera. Miser ego homo, quis me liberabit a calumnia hujus pudendae servitutis? 1175C Miser, sed liber. Liber, quia homo; miser, quia servus. Liber, quia similis Deo; miser, quia contrarius Deo. O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi? Posuisti enim, cum non prohibuisti. Alioquin ipse me posui, et factus sum mihimetipsi gravis (Job VII, 20). Justissime quidem, ut hostis tuus hostis sit et meus; et qui tibi repugnat, repugnet et mihi. Ego vero qui tibi, ego qui mihimet contrarius factus sum, atque in membris meis invenio quod contradicat, et menti meae, et legi tuae; quis me liberabit de manibus meis? Non enim quod volo, hoc ago, sed me, non alio prohibente, et quod odi, illud facio (Rom. VII, 15), sed me, non alio compellente. Atque utinam prohibitio haec, et haec 1175D compulsio, ita esset violenta, ut non esset voluntaria; forsitan enim sic possem excusari: aut certe ita esset voluntaria, ut non violenta; profecto enim sic possem corrigi. Nunc vero nusquam exitus misero patet, quem et voluntas, ut dixi, inexcusabilem, et incorrigibilem necessitas facit. 1553 Quis me eripiet de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui? (Psal. LXX, 4.)

10. Quaerit quis, de quo querar? De me. Ego ille peccator, ille exlex, ille iniquus. Peccator, quia peccavi; exlex, quia voluntate persisto agere contra legem. Nam mea voluntas ipsa est lex in membris meis, legi divinae recalcitrans. Et quoniam lex Domini lex mentis meae, sicut scriptum est: Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 31); per hoc et 1176A mihi ipsi mea ipsius voluntas contraria invenitur, quae est iniquitas maxima. Cui enim non iniquus, qui mihi sum? Qui sibi nequam, ait, cui bonus? (Eccli. XIV, 5) Fateor, non sum bonus, quia non est in me bonum. Consolabor me tamen, quia et sanctorum vox ista est: Scio quia non est in me bonum,inquit. Discernit tamen quod dicit: In se. In carne sua interpretans, propter contradictoriam legem, quae in ea est. Nam habet legem et in mente, eaque melior. Annon lex Dei bona? Quod si malus propter legem malam, quomodo non propter bonam bonus? An mala sua est quae est in carne sua, et ideo de mala malus; et minime bonus de bona? Non est ita. Lex Dei ejus in mente ipsius, atque ita in mente, ut sit et mentis. Testis est ipse qui ait: 1176B Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Nunquid suum quod carnis suae est, et non suum quod mentis suae est? Ego dico et plus. Quidni dicam, quod idem ipse magister dicit? Nam mente quidem serviens legi Dei, carne autem legi peccati; quid magis suum fateatur evidenter ostendit, cum malum quod in carne est, ita a se alienum censet, ut dicat: Itaque jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et ideo fortassis signanter aliam dixerit legem inventam in membris suis, quod alienam hanc, et quasi adventitiam reputaret. Unde et adhuc ego aliquid audeo amplius, haud temere quidem: Paulum videlicet non jam malum, propter malum quod in carne habet; 1176C magis autem bonum, propter bonum quod in mente habet. Annon bonus, qui consentit legi Dei, quoniam bona est? Nam, etsi se itidem fateatur servire legi peccati, carne hoc facit, non mente. Cum autem mente quidem serviat legi Dei, carne autem legi peccati; quidnam potissimum horum Paulo imputandum putes, tu videris. Nam mihi fateor facile persuasum, quod mentis quam quod carnis est, pluris esse, non solum mihi, sed et ipsi Paulo, ut jam dictum est, qui ait: Si autem quod nolo, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 18, 23, 25, 20).

11. Sed de libertate ista sufficiant. In libello, 1176D quem de Gratia et Libero Arbitrio scripsi, diversa fortassis de imagine et similitudine disputata leguntur; sed, ut arbitror, non adversa. Legistis illa, ista audistis: quaenam magis probetis [alias probanda], vestro judicio derelinquo; vel si quid melius utrisque sapitis, in hoc gaudeo et gaudebo. At quoquo modo illa se habeant, tria quaedam impraesentiarum praecipua commendata tenetis; simplicitatem, immortalitatem, libertatem. Et hoc vobis liquido apparere jam arbitror, animam pro ingenita atque ingenua similitudine, quae in his tam eximie claret, non parvam cum Verbo habere affinitatem, sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LXXXII. Qualiter anima similis Deo manens, per peccatum tamen dissimilis facta est in simplicitate, immortalitate et libertate.

82
1177A

1. Quid vobis videtur? possumusne jam regredi ad exponendi ordinem unde digressi sumus; quia patet propinquitas Verbi et animae, pro qua utique demonstranda digressio ipsa facta est? Possemus, ut mihi videtur, nisi parum quid dubietatis in his, quae dicta sunt, adhuc residere sentirem. Nil furari volo. Non libenter 1554 praetereo quod vobis utile putem. Et quomodo id audeam, de his praesertim quae vobis accipio? Scio hominem aliquid aliquando inter loquendum ex his quae suggerebat Spiritus, etsi non infideli, minus tamen fidenti 1177B animo retentantem et reservantem sibi, ut haberet quod diceret denuo tractaturus; et ecce vox ad eum, ut quidem ei visum est: «Donec istud tenebis, aliud non accipies.» Quid si retinuisset, non providendo suae inopiae, sed fraternis profectibus invidendo? nonne merito et hoc ipsum, quod videbatur habere, auferretur ab eo? Quod quidem longe a servo vestro semper faciat Deus, sicut et semper fecit. Sic mihi jugiter abundare dignetur fons ille indeficiens sapientiae salutaris, quomodo sine invidia vobis communicavi, et refudi quidquid mihi infundere hactenus dignatus est ipse. Si ego vos fraudo, a quo jam non verear ipse fraudari? Ne a Deo quidem.

1177C 2. Est itaque in his quae dicta sunt aliquid, quod, ut vereor ego, offendiculum dare queat, si non complanetur. Et, ni fallor, sunt de hic stantibus, quibus scrupulum movit quod dicere volo. Trina illa Verbi similitudo, quam animae assignavimus, imo qua insignitam advertimus, recolitisne quod etiam inseparabiliter inesse illi visa fuerit nobis? Id quidem videatur aliquibus Scripturarum testimoniis obviare, ut verbi gratia, est illud in psalmis: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13, 21); et item illud: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum(Psal. CV, 20), sed et quod aperte dictum est in persona Dei: Existimasti inique, quod 1177D ero tui similis (Psal. XLIX, 21): et pleraque alia, quae similitudinem Dei in homine post peccatum deletam concorditer asseverare videntur. Quid ergo dicemus ad haec? Tria illa in Deo minime esse, et sic alia quaerenda, in quibus similitudinem assignemus? aut esse quidem in Deo, sed non in anima, et ne sic quidem in his similitudinem inveniri? aut esse et in anima, sed posse etiam non inesse, ac per hoc non inseparabilia esse? Absit! Et in Deo, et in anima sunt, et semper insunt; nec est quod 1178A nos aliquid horum dixisse poeniteat, ita totum subnixum est indubitata et absolutissima veritate. Sed quod Scriptura loquitur de dissimilitudine facta, non quia similitudo ista deleta sit loquitur, sed quia alia superducta. Non plane anima nativam se exuit formam, sed superinduit peregrinam. Illa addita, non ista perdita est: et quae supervenit, obscurare ingenitam potuit, sed non exterminare. Denique: Obscuratum est insipiens cor illorum, ait Apostolus (Rom. I, 21); et propheta:Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? (Thren. IV, 1.) Obscuratum aurum plangit, sed aurum tamen; mutatum colorem optimum, sed non fundamentum coloris evulsum. Manet in fundamento prorsus inconcussa simplicitas, sed minime apparet duplicitate 1178B operta humanae dolositatis, simulationis, hypocrisis.

3. Quam incongrue simplicitati duplicitas admiscetur! quam indigne tali fundamento talis structura committitur! Hujusmodi sibi versutiam serpens induerat, cum se, ut deciperet, consiliarium exhibebat, simulabat amicum. Hujusmodi quoque seducti ab eo paradisi incolae induerant sibi, cum pudendam jam nuditatem tegere conarentur, et umbra frondosi ligni, et frondium succinctoriis, et verbis excusatoriis (Gen. III). Quam late extunc et deinceps omnem posteritatem haereditarium hypocrisis virus infecit! Quem dabis de filiis Adam qui quod est, non dico velit, sed vel patiatur videri? Sed perseverat nihilominus in omni anima cum 1178Coriginali duplicitate generalis simplicitas, ut de collatione confusio augeatur: perseverat aeque immortalitas, sed fusca et tetra, irruente tenebrosa corporeae mortis caligine. Nam, etsi non privatur vita, vitae tamen beneficium suo corpori jam non sufficit vindicare. 1555 Quid, quod ne suam quidem spiritualem duntaxat vitam retinet sibi? Anima nempe quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Nonne morte ista duplici incursante, illa qualiscunque immortalitas, quam retentat, tenebrosa satis redditur, et misella? Adde quod appetentia terrenorum, quae quidem omnia ad interitum sunt, densat tenebras, ita ut in anima sic vivente nilla parte aliqua nisi pallida facies et imago quaedam 1178D mortis apparere cernatur. Cur non enim quae immortalis est, similia sibi immortalia appetit et aeterna, ut quod est appareat, et quod facta est vivat? Caeterum, contraria sapit et quaerit, et mortalitas sese degeneri conversatione conformans, immortalitatis candorem quodam mortiferae consuetudinis piceo colore denigrat. Quidni mortalium appetitus immortalem mortali similem, immortali dissimilem faciet? Qui tangit picem, ait Sapiens, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1). Fruendo mortalibus 1179A mortalitatem se induit, et vestem immortalitatis incidente mortis similitudine decoloravit, non exuit.

4. Evam attende, quomodo ejus anima immortalis, immortalitatis suae gloriae fucum mortalitatis invexit, mortalia utique affectando. Utquid enim, cum immortalis esset, mortalia non contempsit et transitoria, contenta sibi similibus, immortalibus et aeternis? Vidit, inquit, lignum quod esset pulchrum oculis, et aspectu delectabile, ac suave ad vescendum (Gen. III, 6). Non est tua, o mulier, ista suavitas, ista delectatio, istaque pulchritudo: et si tua pro parte luti, non tua solius, sed communis cunctis animantibus terrae. Tua, quae vere tua est, aliunde, et alia est: nam aeterna est de aeternitate. Quid tu 1179B animae tuae aliam formam, imo deformitatem imprimis alienam? Enimvero quod delectat habere, id etiam perdere timet: et timor color est. Is libertatem dum tingit, tegit, et eam nihilominus sibimet reddit dissimilem. Quam dignius sua origine nihil cuperet, ubi nihil metueret, ac per hoc a servili timore isto ingenitam sibi defenderet libertatem, manentem in vigore et decore suo! Heu! non ita est! mutatus est color optimus. Fugitas, et latitas: audis vocem Domini Dei, et abscondis te. Cur hoc, nisi quia quem amabas times, et libertatis speciem forma servilis exclusit?

5. Sed et voluntaria illa necessitas, et contraria lex inflicta membris, de qua proximo sermone disserui, eidem incubat libertati, et liberam natura 1179C creaturam per propriam ipsius voluntatem, dum allicit, subjicit servituti, implens faciem ejus ignominia, ita ut vel carne serviat legi peccati, et non volens. Quia ergo naturae ingenuitatem morum probitate defensare neglexit; justo auctoris judicio factum est, non quidem ut libertate propria nudaretur; sed tamen superindueretur, sicut diploide, confusione sua (Psal. CVIII, 29). Et bene sicut diploide, ubi veste veluti duplicata, manente libertate propter voluntatem, servilis nihilominus conversatio necessitatem probat. Hoc de simplicitate, hoc de immortalitate animae advertere est: et nil tibi in ea, si bene consideres, apparebit, quod non sit istiusmodi similitudinis pariter et dissimilitudinis diploide1179D adopertum. Annon diplois, ubi non innata, sed affixa, et quadam quasi acu peccati assuta est simplicitati fraus, immortalitati mors, necessitas libertati? Neque enim essentiae simplicitati praescribit duplicitas cordis; non naturae immortalitati mors, aut voluntaria peccati, aut necessaria corporis; non arbitrii libertati necessitas voluntariae servitutis. Ita bonis naturae mala adventitia, dum non succedunt, sed accedunt, turpant utique ea, non exterminant; conturbant, non deturbant. Inde anima dissimilis Deo, inde dissimilis est et sibi; inde comparata jumentis insipientibus, et similis facta est illis; inde quod legitur commutasse gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum; inde homines, tanquam vulpes, duplicitatis et fraudis foveas habent, 1180A et quia pares vulpibus se fecerunt, partes vulpium erunt; inde juxta Salomonem, unus exitus homini, et jumento (Eccle. III, 19). Quidni 1556 similiter exeat, qui similiter vixit? More bestiali incubuit terrenis, morte bestiali excedet terris. Audi aliud. Quid mirum si similem sortimur exitum, qui et similem habemus introitum? Unde enim hominibus, nisi de similitudine bestiali, ille tam intemperans ardor in coitu, tam immoderatus dolor in partu? Ita homo in conceptu et ortu, in vita et morte comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

6. Quid, quod libera creatura sibi subditum appetitum non regit ut domina, sed sequitur et obsequitur ut ancilla? Nonne et in hoc se assimilat et annumerat 1180B caeteris animantibus, quae natura non in libertatem vocavit, sed condidit in servitutem servire suo ventri, appetitui obedire? Nonne tali merito confunditur perhiberi vel existimari similis Deus? Ideoque ait: Existimasti inique, quod ero tui similis; et infert: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Non est sese videntis animae, Deum existimare similem sibi, animae duntaxat, qualis mea est, peccatricis et iniquae. Ejusmodi namque arguitur: Existimasti inique, ait; et non dicit: Existimasti, anima; vel, existimasti, homo, quod ero tui similis. Sed, si statuatur iniquus ante faciem suam, et contra vultum quemdam morbidum putidumque interioris hominis sui sistatur, ut dissimulare aut declinare non queat impuritatem 1180C conscientiae suae, sed videat vel invitus sordes peccatorum suorum, vitiorum inspiciat deformitatem; nequaquam jam poterit existimare Deum fore similem sibi, sed quasi diffidens pro tanta dissimilitudine quam videbit, puto exclamabit, et dicet: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) quod quidem dictum pro voluntaria illa et novitia dissimilitudine. Nam manet prima similitudo: et ideo illa plus displicet, quod ista manet. O quantum bonum ista, quantumque malum illa! Ex mutua tamen collatione utraque res in genere suo plus eminet.

7. Cum ergo anima tantam in se una rerum distantiam cernit, quidni clamet, inter spem et desperationem utique posita: Domine, quis similis tui? Trahitur in desperationem pro tanto malo; sed revocatur 1180D in spem a tanto bono. Inde est ut quo sibi plus displicet in malo quod in se videt, eo se ardentius ad bonum, quod aeque in se conspicit, trahat, cupiatque fieri ad quod facta est, simplex et recta, et timens Deum, ac recedens a malo. Quidni recedere possit, ad quod accedere potuit? quidni accedere, a quo recedere potuit? Quod tamen utrumque dixerim de gratia praesumendum, non de natura, sed ne de industria quidem. Nempe sapientia vincit malitiam (Sap. VII, 30), non industria, vel natura. Nec deest occasio praesumendi: ad Verbum est conversio ejus. Non est apud Verbum otiosa animae generosa cognatio, de qua triduo jam tractamus, et cognationis testis similitudo perseverans. Dignanter 1181A admittit in societatem Spiritus similem in natura. Et certe de ratione naturae, similis similem quaerit. Vox requirentis: Revertere, Sunamitis; revertere, ut intueamur te (Cant. VI, 12). Intuebitur similem, qui dissimilem non videbat; sed et se intuendum praestabit. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Puta ergo de difficultate magis, quam de impossibilitate venire illam percunctationem: Domine, quis similis tibi?

8. Aut, si hoc magis probas, vox est admirantis. Admiranda prorsus et stupenda illa similitudo, quam Dei visio comitatur, imo quae Dei visio est; ego autem dico in charitate. Charitas illa visio, illa similitudo est. Quis non stupeat charitatem Dei 1181B spreti et revocantis? Merito iniquus arguitur ille, qui supra inductus est, Dei similitudinem usurpans sibi, cum diligendo iniquitatem, neque possit se diligere, neque Deum: sic enim habes: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Facta igitur de medio iniquitate, quae eam quae ex parte est dissimilitudinem facit, erit unio spiritus, erit mutua visio, mutuaque dilectio. Siquidem veniente quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; eritque ad alterutrum casta et consummata 1557 dilectio, agnitio plena, visio manifesta, conjunctio firma, societas individua, similitudo perfecta. Tunc cognoscet anima, sicut cognita est (I Cor. XIII, 10, 12); tunc amabit, sicut amata est; et gaudebit 1181C sponsus super sponsam, cognoscens et cognitus, diligens et dilectus, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




SERMO LXXXIII. Qualiter anima, quantumcunque vitiis corrupta, adhuc per amorem castum et sanctum potest redire ad similitudinem sponsi, id est Christi.

83
1. Quantum quidem regularis hora permisit, quam nobis constituimus ad loquendum, triduum [alias, biduum] hoc in demonstranda Verbi animaeque affinitate expensum est. Quae utilitas in omni labore isto? Nempe haec. Docuimus omnem animam, licet oneratam peccatis, vitiis irretitam, captam illecebris, exsilio captivam, corpore carceratam, luto 1181D haerentem, infixam limo, affixam membris, confixam suris, distentam negotiis, contractam timoribus, afflictam doloribus, erroribus vagam, sollicitudinibus anxiam, suspicionibus inquietam, et postremo advenam in terra inimicorum, juxta prophetae vocem, coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt (Baruch. III, 11); licet, inquam, sic damnatam, et sic desperatam, docuimus tamen hanc in sese posse advertere, non modo unde respirare in spem veniae, in spem misericordiae queat; sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo inire foedus societatis non trepidet, suave amoris jugum cum Rege ducere angelorum non vereatur. Quid enim non tute audeat apud eum, cujus se insignem cernit imagine, illustrem similitudine 1182A novit? quid, inquam, vereatur de majestate, cui de origine fiducia datur? Tantum est ut curet naturae ingenuitatem vitae honestate servare, imo caeleste decus, quod sibi originaliter inest, dignis quibusdam studeat morum affectuumque venustare et decorare coloribus.

2. Utquid enim dormitet industria? Grande profecto in nobis donum naturae ipsa est: quae si minus suas exsequatur partes, nonne quod reliquum habet natura in nobis, totum turbabitur, totum quasi quadam vetustatis operietur rubigine? Id quidem injuria auctori. Et utique ad hoc auctor ipse Deus divinae insigne generositatis perpetuo voluit in anima conservari, ut semper haec in sese ex Verbo habeat, quo admoneatur semper, aut stare cum Verbo, 1182B aut redire, si mota fuerit. Non mota quasi locis migrans, aut pedibus gradiens, sed mota (sicut substantiae utique spirituali moveri est cum suis affectibus, imo defectibus) a se quodam modo in pejus vadit, cum se sibi vitae et morum pravitate dissimilem facit, reddit degenerem: quae tamen dissimilitudo non naturae abolitio, sed vitium est, bonum ipsum naturae quantum sui comparatione attollens, tantum foedans conjunctione. Jam vero animae reditus, conversio ejus ad Verbum, reformandae per ipsum, conformandae ipsi. In quo? In charitate. Ait enim: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos (Ephes. V, 1, 2).

1182C 3. Talis conformitas maritat animam Verbo, cum cui videlicet similis est per naturam, similem nihilominus ipsi se exhibet per voluntatem, diligens sicut dilecta est. Ergo, si perfecte diligit, nupsit. Quid hac conformitate jucundius? quid optabilius charitate, qua fit ut humano magisterio non contenta, per temet, o anima, fiducialiter accedas ad Verbum, Verbo constanter inhaereas, Verbum familiariter percuncteris, consultesque de omni re, quantum intellectu capax, tantum audax desiderio? Vere spiritualis, sanctique connubii contractus est iste. Parum dixi, contractus: complexus est. Complexus plane, ubi idem velle, et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. Nec verendum ne disparitas personarum claudicare in aliquo 1558 faciat convenientiam 1182D [alias, conniventiam] voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Ab amando quippe amor, non ab honorando denominatur. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit, qui miratur: vacant haec omnia penes amantem. Amor sibi abundat, amor ubi venerit, caeteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea quae amat, amat, et aliud novit nihil. Ipse qui honori merito, merito stupori et miraculo est: amari tamen plus amat. Sponsus et sponsa sunt. Quam quaeris aliam inter sponsos necessitudinem vel connexionem, praeter amari, et amare? Hic nexus vincit etiam quod natura arctius vinxit, vinculum parentum ad filios. Denique, propter hoc, ait, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit sponsae (Matth. XIX, 5). Vides iste 1183A affectus quam sit in sponsis, non caeteris tantum affectibus, sed etiam se ipso potentior.

4. Adde quod iste sponsus non modo amans, sed amor est. Nunquid honor? Contendat quis esse: ego non legi. Legi autem quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16); et non quia honor est, vel dignitas, legi. Non quia honorem non vult Deus, qui ait: Si ego pater, ubi est honor meus? Verum id Pater. Sed, si sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et dicet: Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor meus? (Malach. I, 6.) Exigit ergo Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus amari. Quid in his praestat, quid eminet? Nempe amor. Absque hoc et timor poenam habet, et honor non1183B habet gratiam. Servilis est timor, quandiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria: sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, is per se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse praemium est sibi. Amor praeter se non requirit causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo, quia amo; amo, ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suae origini redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat, unde jugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem. Verbi gratia, 1183C si mihi irascatur Deus, num illi ego similiter reirascar? Non utique, sed pavebo, sed contremiscam, sed veniam deprecabor. Ita si me arguat, non redarguetur a me, sed ex me potius justificabitur. Nec, si me judicabit, judicabo ego eum, sed adorabo: et salvans me non quaerit a me ipse salvari, nec vicissim eget ab aliquo liberari, qui liberat omnes. Si dominatur, me oportet servire; si imperat, me oportet parere, et non vicissim a Domino vel servitium exigere, vel obsequium. Nunc jam videas de amore quam aliter sit. Nam, cum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe non ad aliud amat nisi ut ametur, sciens ipso amore beatos qui se amaverint.

5. Magna res amor; sed sunt in eo gradus. Sponsa 1183D in summo stat. Amant enim et filii, sed de haereditate cogitant: quam dum verentur quoquo modo amittere, ipsum a quo exspectatur haereditas, plus reverentur, minus amant. Suspectus est mihi amor cui aliud quid adipiscendi spes suffragari videtur. Infirmus est, qui forte spe subtracta, aut exstinguitur, aut minuitur. Impurus est, qui et aliud cupit. Purus amor mercenarius non est. Purus amor de spe vires non sumit, nec tamen diffidentiae damna sentit. Sponsae hic est, quia hoc sponsa est quaecunque est. Sponsae res et spes unus est amor. Hoc sponsa abundat, hoc contentus et sponsus. Nec is aliud quaerit, nec illa aliud habet. Hinc ille sponsus, et sponsa illa est. Is sponsis proprius est, quem alter nemo attingat, nec filius quidem. Denique ad filios clamat: 1184A Ubi est honor meus? et non. Ubi est amor meus, dicit; servans sponsae praerogativam. Sed et jubetur homo honorare patrem suum et matrem suam (Deut. V, 16), et de amore tacetur: non quia non amandi sint parentes a 1559 filiis, sed quia multi filiorum honorare parentes magis quam amare affecti sunt. Esto quod honor regis judicium diligat: sed sponsi amor, imo sponsus Amor solam amoris vicem requirit et fidem. Liceat pro inde redamare dilectam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amoris? Quidni ametur Amor?

6. Merito cunctis renuntians affectionibus aliis, soli et tota incumbit amori, quae ipsi respondere amori habet in redhibendo amore. Nam et cum se totam effuderit in amorem, quantum est hoc ad illius fontis perenne profluvium? Non plane pari 1184B ubertate fluunt amans et Amor, anima et Verbum, sponsa et sponsus, Creator et creatura, non magis quam sitiens et fons. Quid ergo? peribit propter hoc, et ex toto evacuabitur nupturae votum, desiderium suspirantis, amantis ardor, praesumentis fiducia, quia non valet ex aequo currere cum gigante, dulcedine cum melle contendere; lenitate cum agno, candore cum lilio, claritate cum sole, charitate cum eo qui charitas est? Non. Nam, etsi minus diligit creatura, quoniam minor est; tamen si ex tota se diligit, nihil deest ubi totum est. Propterea, ut dixi, sic amore, nupsisse est: quoniam non potest sic diligere, et parum dilecta esse, ut in consensu duorum integrum stet perfectumque connubium. Nisi quis dubitet, animam a Verbo et prius amari, et plus. 1184C Prorsus et praevenitur amando, et vincitur. Felix, quae meruit praeveniri in tantae benedictione dulcedinis! Felix, cui tantae suavitatis complexum experiri donatum est! Quod non est aliud, quam amor sanctus et castus, amor suavis ei dulcis; amor tantae serenitatis, quantae et sinceritatis; amor mutuus, intimus, validusque, qui non in carne una, sed uno plane in spiritu duos jungat, duos faciat jam non duos, sed unum, Paulo ita dicente: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Et nunc potius eam super his audiamus, quam facile magistram de omnibus fecit et magistra unctio, et frequens experientia. Nisi forte id melius servamus in aliud sermonis principium, ne rem bonam coarctemus 1184D inter angustias hujus jam propemodum finiendi. Et si probatis, facio finem etiam ante finem, ut famelici tempestive conveniamus cras ad delicias sanctae animae, quibus beata meretur frui cum Verbo, et de Verbo, sponso utique suo, Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 81