In Libros De Anima II et III Lib.3 Lec.16


Lectio 17

Postquam Philosophus determinavit de singulis partibus animae, hic ostendit quomodo adinvicem ordinantur. Et primo ostendit, quod necesse est animae partem vegetabilem in omnibus viventibus inveniri. Secundo ostendit quod sensitiva non est in omnibus, sed in aliquibus, ibi, sensum autem non necesse. Dicit ergo primo, ex his quae supra de partibus animae determinata sunt, concludens, quod omne quod vivit, et per consequens quamcumque partem animae habens, necesse est quod habeat animam vegetabilem a principio suae generationis usque ad suam corruptionem. Ex quo innuit hoc esse in animalibus, quae generantur et corrumpuntur, intelligendum.
Hoc autem probat sic: quia necesse est quod omne vivens quod generatur, habeat augmentum et statum et decrementum: sed haec non possunt accidere sine alimento, quia tempore augmenti oportet quod plus de alimento convertatur, quam sufficiat ad conservationem praeexistentis magnitudinis: tempore autem status, aequaliter; sed tempore diminutionis, minus. Cum igitur uti alimento pertineat ad partem vegetabilem, necesse est quod haec pars animae sit in omnibus viventibus, quae generantur et corrumpuntur. Et sic patet ordo istius partis animae ad alias partes animae; quia omnes aliae praesupponunt istam.
Deinde cum dicit sensum autem ostendit quomodo se habeat pars sensitiva ad viventia. Et primo ostendit quod non est in omnibus viventibus. Secundo ostendit in quibus viventibus sit, ibi, animal autem necesse. Dicit ergo primo, quod non est necessarium quod omnia viventia habeant sensum, quia sensus tactus (sine quo nullus alius potest esse, et per consequens neque aliquod animal, cuius ratio perficitur ex hoc quod habet sensum) esse non potest in aliquo corpore simplici, quia organum sensus tactus necesse est esse in quadam medietate inter contraria, ut supra ostensum est: quod nulli corpori simplici convenit, cum in corporibus simplicibus sint excellentiae qualitatum sensibilium, puta in igne excellentia calidi, in aqua, excellentia frigidi.
Similiter etiam quaecumque non sunt susceptiva specierum sine materia, non habent sensum. Nam sensus est susceptivus specierum sine materia, ut supra dictum est. Sunt autem quaedam viventia, scilicet plantae, quae sunt propinqua corporibus simplicibus propter earum terrestreitatem, et non recipiunt species sensibilium, nisi per materialem immutationem; non ergo omnia viventia habent sensum.
Deinde cum dicit animal autem ostendit quod omnia animalia habent sensum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit hoc de animalibus quae moventur motu processivo. Secundo simpliciter de omnibus animalibus, ibi, at vero. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit quoddam per quod posset suae rationi obviari, ibi, non potest autem corpus. Dicit ergo primo, quod necesse est quod animal sensum habeat. Ad quod probandum proponit, primo quod natura nihil facit frustra: quia omnia, quae sunt in natura, sunt propter aliud, idest proveniunt ex necessitate ex his, quae propter aliquid sunt. Sicut natura facit membra propter aliquas operationes. Sed ex hoc quod membra sunt talis dispositionis, sequitur quod habeant aliqua accidentia, sicut quod habeant pilositates quasdam, vel colores, vel corruptiones, quae non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex necessitate materiae. Sic igitur, cum natura operetur propter aliquid, si res naturales non possent pervenire ad finem, quem natura intendit, essent frustra.
Sed natura fecit corpus processivum, id est animalis quod potest moveri motu processivo, sic organizatum et dispositum, propter motum, et ut per motum ulterius prosequeretur alimentum, per quod conservaretur in esse. Hoc autem non posset esse, si non haberet sensum; quia non discerneret corruptibilia, quae possunt ei obviare, et sic corrumperetur, et non perveniret ad finem quem natura intendit, ut scilicet conservetur alimento, quod ex motu acquiritur. Quomodo enim alerentur, nisi quaererent alimentum per motum?
Nec est instantia de animalibus immobilibus; quia animalibus manentibus, id est immobilibus existit adiunctum illud unde nata sunt nutriri, unde non oportet quod a remotis quaerant. Manifestum est igitur, quod si corpora processiva non haberent sensum, non possent consequi finem ad quem natura ordinavit, et ita essent frustra; quod est inconveniens.
Deinde cum dicit non potest excludit quoddam, per quod posset obviari praedictae rationi. Posset enim aliquis dicere, quod corpus processivum potest pervenire ad finem intentum a natura discernendo corruptibilia per intellectum, etiam si non haberet sensum. Sed excludit hoc, dicens, quod corpus non existens mansivum, sed processivum, non potest habere animam, et intellectum discernentem nociva, ita quod non habeat sensum, neque si sit generabile, neque si sit ingenerabile. Et de generabili quidem ostensum est. Nam viventia generabilia habentia intellectum sunt tantum homines. Intellectus autem humanus indiget sensu, ut supra ostensum est.
Sed quod dicit, quod neque illud quod est ingenerabile habet intellectum sine sensu, videtur esse falsum secundum opinionem aristotelis. Nam corpora caelestia, quae ponit esse animata, habent de partibus animae, intellectum. Non habent autem sensum, cum sint corpora uniformia, non habentia distinctionem in organis, quae requiruntur ad sensum. Unde quidam sic exponunt, ut ibi terminetur sententia, ubi dicit generabile autem: ut sit sensus, quod nullum corpus non manens, non potest habere intellectum sine sensu, dummodo sit generabile. Sed quod subdit, at vero neque ingenerabile, est principium alterius sententiae: ac si dicat, quod hoc quod dictum est de corpore generabili, non sic se habet circa corpus ingenerabile, ut scilicet non possit habere intellectum sine sensu.
Et hoc est quod subdit, quare enim non habebit. Intelligendum est magis relative quam interrogative; ut sit sensus, quod causa, quare corpus ingenerabile, scilicet corpus caeleste, non habet sensum, licet habeat intellectum, est ista: quia si haberet sensum, aut hoc esset ut exinde esset aliquid melius animae corporis, aut exinde esset melius corpori caelesti: sed neutrum horum est, quia anima corporis caelestis non magis intelligeret per sensum, quam sine sensu; intelligit enim per modum substantiarum separatarum ea quae sunt secundum se intelligibilia. Neque etiam corpus caeleste magis posset conservari in esse, propter sensum; quia non est possibile ipsum corrumpi, unde non indiget sensu ad vitandum corrumpentia. Sed ad hunc sensum non adaptatur conclusio consequens, scilicet quod nullum corpus non manens, idest non immobile, habet animam sine sensu. Nisi forte dicatur, quod haec conclusio, non sequitur ex eo quod immediate dictum est, sed ex eo quod primo fuit dictum.
Quia igitur haec expositio extorta videtur, dicendum est, quod per corpus ingenerabile non intelligit corpus caeleste, sed corpora quorumdam animalium aereorum quae ponebant platonici nominantes ea daemones; quos quidem apuleius platonicus sic definit. Daemones sunt animalia corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna. Et de huiusmodi animalium corporibus vult Philosophus ostendere, quod non est possibile quod habeant intellectum sine sensu, sicut platonici posuerunt; ut interrogative legatur quod dicitur: quare enim non habebit, scilicet huiusmodi corpus sensum? Quasi dicat: non est huius rationem assignare. Si enim non habet, aut hoc est propter bonum animae, aut propter bonum corporis. Sed neutrum horum; quia sine sensu neque anima eius intelligit melius, neque corpus magis conservabitur. Et ex hoc statim directe sequitur conclusio, quam inducit, quod nullum corpus mobile habens animam, careat sensu. Apparet autem, hanc esse intentionem aristotelis, ex hoc quod immediate subiungit, quod impossibile est aliquod corpus simplex esse corpus animalis.
Deinde cum dicit at vero ostendit quod sensus sit simpliciter necessarius omni animali. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit quamdam conclusionem ex dictis, ibi, manifestum igitur quoniam necesse. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, hoc autem ex his. Proponit autem duo: quorum primum est quod si aliquod corpus habet sensum, necesse est quod vel sit simplex, vel mistum. Et impossibile est quod sit simplex: quia si esset corpus simplex, non haberet tactum, quem quidem sensum necesse est omne animal habere, non solum animalia processiva, sed etiam animalia immobilia, sicut ostendit supra.
Deinde cum dicit hoc autem probat propositum. Et primo, quod sensus tactus sit in omnibus animalibus. Secundo, quod corpus animalis non possit esse corpus simplex, ibi, quod autem possibile. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est inesse omnibus animalibus sensum tactus. Secundo, quod alii sensus a sensu tactus non insunt omnibus, ibi, alii autem propter bonum etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est tactum inesse omnibus animalibus. Secundo ostendit idem de gustu, ibi, propter quod et gustus. Dicit ergo primo, quod hoc, scilicet quod necesse sit tactum inesse omnibus animalibus, manifestum est ex his quae nunc dicentur. Animal enim est corpus animatum. Omne autem corpus, scilicet generabile et corruptibile, est tangibile; et dico tangibile, quod est sensibile tactu. Corpora autem caelestia quae sunt ingenerabilia et incorruptibilia, non sunt tangibilia. Non enim sunt de natura elementorum, ut possint habere qualitates elementares, quae sunt qualitates tangibiles. Sed omnia corpora corruptibilia necesse est habere qualitates tangibiles, cum sint vel elementa simplicia, vel ex elementis composita.
Et ex hoc concludit, quod necesse est corpus animalis habere sensum tactus si debeat salvari corpus animalis; quia cum corpus animalis sit tangibile, idest habens tangibiles qualitates, et similiter corpora quae ipsum tangunt, immutari potest corpus animalis ab his quae ipsum tangunt, naturali immutatione usque ad suam corruptionem. Aliter autem est de aliis sensibus quae sentiunt per alia media, et non tangendo, sicut olfactus, visus et auditus. Unde illa sensibilia cum sint remota, non tangunt corpus animalis, nec possunt alterare ipsum ad corruptionem, sicut tangibilia. Et ideo nisi animal haberet sensum tactus, per quem discerneret convenientia a corruptivis, non posset haec fugere et illa accipere, et ita non posset salvari animal. Necessarium est igitur ad salutem animalis, quod habeat sensum tactus.
Deinde cum dicit propter quod ostendit idem de gustu; scilicet quod gustus est sicut tactus quidam. Est enim gustus alimenti: quo scilicet discernitur alimentum, utrum sit conveniens vel non. Alimentum autem est quoddam corpus tangibile. Nutrit enim ex hoc quod est calidum, humidum, frigidum et siccum. Ex eisdem enim nutrimur ex quibus sumus. Sed sonus et color et odor nihil faciunt ad alimentum neque ad augmentum vel ad decrementum. Sapor autem confert ad alimentum, inquantum est sequela complexionis. Sic igitur patet, quod gustus est quidam tactus, quia est sensus alicuius tangibilis et vegetativi, id est nutritivi, scilicet alimenti. Et sic patet quod hi sensus necessarii sunt animali. Ex quo etiam manifestum est, quod animal non potest esse sine tactu.
Deinde cum dicit alii autem ostendit quod alii sensus non insunt omnibus animalibus, sed quibusdam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quoddam quod dixerat, ibi, sicut enim movens. Dicit ergo primo, quod alii sensus, scilicet visus, auditus et olfactus, conveniunt animali non propter necessitatem, sed propter bene esse. Sed necessarium est eos inesse non cuilibet generi animalium, sed quibusdam, scilicet quae moventur motu processivo: quia si debet huiusmodi animal salvari, non solum debet sentire id quod tangit, sed debet sentire id quod est a longe, quia ad aliquid remotum movetur. Hoc autem, scilicet quod sentiat aliquid a longe, erit, si habeat sensus, qui sentiant per medium; eo quod medium patitur et movetur a sensibili, sensus autem a medio.
Et hoc ostendit consequenter cum dicit sicut enim ostendit per simile in motu locali. Videmus enim quod movens secundum locum, facit permutationem usque ad aliquem determinatum locum; quia quod primo depellit, facit, ut illud depulsum, iterum depellat aliud; et sic primum depellens movet tertium per medium. Et primum quidem movens depellit, sed non depellitur; ultimum autem, ubi terminatur motus, depellitur, sed non depellit. Medium autem habet utrumque; scilicet quod depellit et depellitur; et contingit multa media esse talia. Et sicut hoc est in motu locali, ita contingit in alteratione, quod sit primum movens et ultimum motum, et medium quod sit movens et motum.
Sed in hoc tamen differt, quod primum alterans manet secundum locum dum alterat; quod non contingit dici de pellente. Et ponit exemplum, sicut si aliquis tangat ceram liquefactam, usque ad illum terminum mota est, quousque per actionem caloris actio tangentis pertingit. Sed lapis, quia durus est, non est susceptivus talis impressionis. In aqua autem talis actio magis protenditur procul, quam in cera. Sed adhuc aer, qui est passibilior, in maxime remotum movetur, et facit et patitur, ut medium existens, dummodo maneat et sit unus; ut scilicet non interrumpatur per aliquod obstaculum interpositum. Et ideo circa repercussionem sensus, melius est dicere, quod aer patiatur a figura et colore, quousque permanet unus et continuus, quod contingit quando est lenis, et non interruptus, quam quod radii egredientes a visu repercutiantur a visibili, ut platonici posuerunt. Et ideo aer sic motus a figura et colore, movebit visum inquantum visibile immutat totum aerem usque ad visum. Et esset simile de cera et sigillo, si figura sigilli imprimeretur in ceram usque ad ultimum terminum eius, sicut visibile imprimit speciem suam in aerem usque ad visum.



Lectio 18

Postquam Philosophus ostendit quod tactus de necessitate inest omnibus animalibus, hic intendit ostendere quod impossibile sit corpus animalis esse simplex, puta quod sit igneum, vel aereum, sicut platonici posuerunt quaedam animalia esse aerea. Hoc autem probat, quia nullum alium sensum contingit esse sine tactu: oportet enim omne animal habere tactum, ut ostensum est, et per consequens oportet quod omne corpus animatum, scilicet anima sensibili, sit tale, ut per ipsum possit fieri sensus tactus. Omnia autem elementa praeter terram, possunt esse organa, vel media aliorum sensuum, scilicet aer et aqua, eo quod aer et aqua faciunt sentire per alterum, idest per medium. Sed tactus non fit per medium, sed in tangendo ipsa sensibilia; et ideo sic nominatur, quamvis et alii sensus sentiant quodammodo in tangendo, non quidem immediate, sed per medium. Nam sensibile tangit sensum per medium, sicut et per medium immutat ipsum. Solus autem sensus tactus in tangendo sensibile sentit per seipsum, et non per aliquod medium.
Ex quo manifestum est, quod corpus animalis debet esse tale, ut per ipsum possit fieri tactus, non autem, ut per ipsum possit fieri visus et auditus: quia hi sensus fiunt per medium extrinsecum. Et, quia corpus animalis oportet esse tale ut per ipsum fiat sensus tactus, impossibile est quod ullum elementorum sit corpus animalis: neque terra, per quam non sunt alii sensus: neque alia elementa, per quae fiunt alii sensus.
Cuius ratio est, quia illud, per quod fit tactus, oportet esse medium inter qualitates tangibiles, ad hoc quod sit susceptivum earum, utpote in potentia existens ad eas, ut supra ostensum est. Et hoc est verum non solum respectu qualitatum terrae, sed etiam omnium tangibilium qualitatum. In corporibus autem simplicibus non invenitur medium inter qualitates tangibiles, sed inveniuntur ipsae qualitates, secundum extremitatem contrarietatis. Et inde manifestum est, quod per nullum corpus simplex, nec per aliquid corporibus simplicibus vicinum, potest fieri sensus tactus. Et ideo ossibus, capillis et talibus partibus non sentimus, quia superabundat in eis quod terrae est, et non reducuntur ad medium, prout tactus requirit.
Propter istam etiam rationem, plantae nullum habent sensum, quia habent multum de terrestri, et sine tactu non est possibile esse aliquem alium sensum, nec tactum fieri possibile per aliquod simplex elementum. Sic ergo manifestum est, quod nullum corpus simplex potest esse animatum anima sensibili.
Deinde cum dicit manifestum igitur concludit ex praedictis habitudinem sensuum ad animalia. Et primo quantum ad tactum. Secundo quantum ad alios sensus, ibi alios autem sensus. Dicit ergo primo, quod cum necesse sit omne animal habere tactum, ut ostensum est, manifestum est quod solum per privationem huius sensus, scilicet tactus, necesse est animalia mori. Hic enim sensus convertitur cum animali, nec aliquid potest ipsum habere nisi sit animal, nec aliquid potest esse animal nisi habeat hunc sensum.
Et inde ulterius concludit, quod sensibilia aliorum sensuum si sint excellentia corrumpunt quidem singulos sensus, puta nimis fulgida corrumpunt visum, et fortes soni corrumpunt auditum: quia tamen corruptis his sensibus, potest animal remanere, horum excellentiae non corrumpunt animal nisi per accidens, inquantum scilicet accidit animal pati simul ab aliquibus tangibilibus corrumpentibus; puta si simul cum sono fiat depulsio et ictus, ut accidit in tonitruo, ex quo interdum animalia moriuntur. Et similiter ab his quae videntur, aliqua moriuntur, non inquantum sunt visa, sed inquantum aerem inficiunt, ut dicitur de quibusdam venenosis. Et similiter intelligendum est de odoribus, secundum quod cum malis odoribus interdum adiungitur corruptio aeris. Et ita etiam de sapore est, quod potest corrumpere animal, non inquantum sapor est, sed inquantum sapori adiungitur aliqua qualitas tangibilis, puta quod talis sapor consequitur calorem excedentem vel frigus.
Sed excellentia qualitatum tangibilium corrumpit animal per se, et non per accidens: quia omnis excellentia sensibilis corrumpit sensum. Unde quod tangi potest, idest tangibile si fuerit excellens, corrumpit tactum. Secundum autem hunc sensum determinatur vita animalis; tamdiu enim durat animal, quamdiu durat sensus tactus in eo. Ostensum est enim quod impossibile est esse animal sine tactu: unde manifestum est quod excellentiae tangibilium, non solum corrumpunt sensum tactus, sed etiam corrumpunt animal inquantum hunc solum sensum necesse est inesse animali.
Deinde cum dicit alios autem ostendit qualiter se habeant alii sensus ad animal: et dicit quod alios sensus habet animal, non propter necessitatem sui esse, quia sine eis potest esse et vivere, sed propter bene esse; sicut visum habet, qui videt in aere et in aqua, ut videat per aerem et aquam ea quae procul sunt. Et non solum per aerem et aquam, sed etiam per quodcumque diaphanum, quia etiam per corpora caelestia videmus. Gustum autem habet animal propter delectationem et tristitiam, quae est in cibo, ut sentiat delectationem in alimento, et sic concupiscat ipsum, et moveatur ad quaerendum ipsum.
Sed notandum est quod supra posuit gustum necessarium animalibus, inquantum est tactus quidam alimenti; hic autem numerat ipsum inter sensus non necessarios, inquantum est discretivus saporum, qui faciunt alimentum delectabile vel triste, ut accipiatur facilius, vel refutetur. Et quod dicitur de gustu intelligendum est de odoratu, quia per odoratum attrahuntur animalia ad alimentum a remotis; licet etiam in hominibus sit alia species et alia utilitas odoratus, ut in libro de sensu et sensato dicitur.
Auditus autem est in animali ad hoc, quod ei aliquid significetur. Est enim necessarium quod conceptiones unius animalis alteri significentur, secundum quod unum animal iuvatur ex altero, ut patet maxime in gregabilibus animalibus, in quibus geniti educantur a generantibus. Et ideo oportet etiam quod animal habeat linguam, per quam sonando significet suas affectiones alteri. Et haec dicta de anima ad praesens sufficiant.




In Libros De Anima II et III Lib.3 Lec.16