Th. Aq. Catena aurea 4107

MATTHAEUS 11, 7-10


4107 (Mt 11,7-10)

Chrysostomus in Matth. quantum ad discipulos ioannis, satis actum erat: certificati enim de Christo per signa quae viderant, recesserunt. Sed oportebat etiam turbas sanari, quae ex interrogatione discipulorum ioannis multa inconvenientia subintellexerint, ignorantes mittentis consilium. poterant utique dicere: qui tanta testatus est de Christo, aliter persuasus est nunc et dubitat utrum sit ipse. Numquid ergo altercans ad iesum hoc dicit? numquid timidior a carcere factus? numquid vane et inaniter priora dixit? .

Hilarius in Matth. Ac ne illud quod immediate praemiserat, referri posset ad ioannem, tamquam scandalizatus esset de Christo, subditur illis autem abeuntibus, coepit iesus dicere ad turbas de ioanne.

Chrysostomus in Matth. propter hoc autem abeuntibus eis, ut non videatur homini adulari. Corrigens autem et plebem, non ducit in medium suspicionem eorum, sed solutionem cogitationum eorum inducit, quae eos in dubitationem mittebant, demonstrans se nosse occulta. Neque enim dixit sicut iudaeis: quis cogitatis mala? etsi mala cogitaverint; non tamen ex malitia, sed ex ignorantia; unde non loquitur eis dure, sed respondet pro ioanne, ostendens quod non excidit a priore opinione. Hoc autem docet, non solum proprio verbo, sed eorum testimonio; non tantum per ea quae dixerunt, sed per ea quae egerunt: ideoque ait quid existis in desertum videre? ac si diceret: propter quid civitates dimittentes convenistis in desertum? non enim plebs tanta cum tanto desiderio in eremum venisset, nisi magnum quemdam et mirabilem et petra solidiorem se videre existimans.

Glossa. Non autem tunc exierant in desertum ad hoc ut viderent ioannem: nec enim erat tunc in deserto, sed in carcere: sed praeteritum refert, quia frequenter exierat populus in desertum videre ioannem, cum adhuc esset in deserto.

Chrysostomus in Matth. Et vide quia, omnem aliam malitiam praetermittens, removet a ioanne levitatem, de qua turbae dubitabant, dicens arundinem vento agitatam? Gregorius in Evang. quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contingit, in partem flectit; per quam carnalis animus designatur, qui mox ut favore et detractione tangitur, in partem quamlibet declinatur. Arundo ergo vento agitata Ioannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat. ac si dominus diceret .

Hieronymus: numquid ob hoc existis in desertum ut videretis hominem calamo similem, qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicaret? an forsitan stimulis invidiae contra me cogitur, et praedicatio eius vanam sectatur gloriam, ut ex ea quaerat lucra? cur divitias cupiat? ut affluat dapibus? locustis vescitur et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? pili camelorum sunt tegmen eius; et ideo subdit sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? .

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. quod non sit Ioannes similis calamo mobili per vestrum studium significastis, scilicet in desertum exeuntes. Non tamen potest aliquis dicere, quod Ioannes quidem constans erat, sed postea lasciviae serviens factus est mobilis: sicut enim aliquis est iracundus natura, alius per infirmitatem longam, ita aliqui sunt mobiles per naturam, alii vero lasciviae serviendo mobiles fiunt. Ioannes autem neque natura mobilis erat; propter quod dixerat num existis videre arundinem vento agitatam? neque lasciviae dans se ipsum, perdidit quam habebat excellentiam: quod enim non servierit lasciviae, monstrat stola, solitudo et carcer. si enim vellet mollibus vestiri, non eremum inhabitasset, sed regum palatia: unde sequitur ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Hieronymus. ex hoc ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare. Gregorius in Evang. nemo autem existimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccata deesse: quia si hoc culpa non esset, nullo modo ioannem dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Et nequaquam petrus feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: non in veste pretiosa.

Augustinus de doctr. Christ. cum in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. quisquis enim rebus restrictius utitur quam se habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans, aut superstitiosus est. quisquis vero sic utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est.

Chrysostomus in Matth. a loco autem et vestimentis, et a concursu hominum, eius moribus designatis, inducit iam et prophetam eum esse, dicens sed quid existis videre? prophetam? dico vobis etiam plus quam prophetam.


Gregorius in Evang. Prophetae enim ministerium est ventura praedicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plusquam propheta est: quia eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.

Hieronymus. In quo etiam ceteris prophetis maior est, et quia ad privilegium prophetale etiam baptismi accessit praemium, ut suum dominum baptizaret.

Chrysostomus. Deinde monstrat secundum quid est maior, dicens hic est enim de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam.


Hieronymus. Ut enim meritorum ioannis augmentum faceret, de malachia testimonium infert, in quo etiam angelus praedicatur. Angelum autem hic dici ioannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate; idest nuntium qui venturum dominum nuntiavit.

Gregorius in Evang. Qui enim graece angelus, hic latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum nuntium venerat, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione.

Chrysostomus. monstrat igitur secundum quid est maior Ioannes prophetis, secundum id scilicet quod est prope Christum: et ideo dicit mitto ante faciem tuam, hoc est prope te: sicut enim qui prope currum regis incedunt, aliis sunt clariores, ita et Ioannes prope christi praesentiam.

Glossa. Deinde alii prophetae missi sunt ut adventum christi annuntiarent; iste autem, ut praepararet viam ipsius: unde sequitur qui praeparabit viam tuam ante te: idest, pervia reddet tibi corda auditorum, poenitentiam praedicando et baptizando.

Hilarius in Matth. mystice autem desertum spiritu sancto vacuum est sentiendum, in quo habitatio Dei nulla sit; in arundine homo talis ostenditur de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus, exterior placens, et nullus interior, ad omnem ventorum motum, idest, immundorum spirituum flatum, movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animae medullis inanis. Veste autem, corpus quo induitur anima signatur, quod luxu ac lasciviis mollescit. In regibus transgressorum angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt; idest illos quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, patet esse daemonum habitationem.

Gregorius in Evang. Ioannes etiam mollibus vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed rigore asperae invectionis increpavit, dicens: genimina viperarum, etc.


MATTHAEUS 11,11


4111 (Mt 11,11)

Chrysostomus in Matth. praemissa commendatione ioannis ex prophetae testimonio, non hic stetit, sed iam sententiam propriam de ipso inducit, dicens amen dico vobis, non surrexit maior inter natos mulierum ioanne baptista.

Rabanus. Ac si diceret: quid dicere per singula de commendatione ioannis? amen dico vobis, inter natos mulierum, etc. inter natos, inquit, mulierum, non virginum: mulieres enim proprie corruptae vocantur. Si autem maria aliquando mulier in evangelio nuncupatur, sciendum est, interpretem, mulierem pro femina posuisse, sicut ibi: mulier, ecce filius tuus.

Hieronymus. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu viri, et non ei qui natus est ex virgine et spiritu sancto; quamvis in eo quod dicit non surrexit inter natos mulierum maior ioanne baptista, non ceteris prophetis et patriarchis cunctisque hominibus ioannem praetulit, sed ioanni ceteros exaequavit: non enim statim sequitur ut si alii maiores eo non sunt, ille maior aliorum sit.

Chrysostomus super Matth. sed tanta cum sit iustitiae altitudo ut in illa nemo possit esse perfectus nisi solus Deus, puto quia omnes sancti quantum ad subtilitatem divini iudicii invicem sibi inferiores sunt aut priores. Ex quo intelligimus quoniam qui maiorem se non habet, maior omnibus est.


Chrysostomus in Matth. Ne autem rursus superabundantia laudum pariat aliquod inconveniens iudaeis ioannem praeferentibus Christo, convenienter hoc removet dicens qui autem minor est in regno caelorum hic maior est illo.

Augustinus contra advers. Legis et prophet. Argumentatur autem ex hoc haereticus ita, velut ratiocinando, tamquam Ioannes non pertineat ad regnum caelorum, et ob hoc multo minus ceteri prophetae illius populi, quibus maior est Ioannes. Haec autem verba domini duobus modis possunt intelligi: aut enim regnum caelorum appellavit hoc quod nondum accepimus, de quo in fine dicturus est: venite, benedicti patris mei, percipite regnum; et quia ibi sunt angeli, quilibet in eis minor maior est quolibet iusto portante corpus quod corrumpitur. Aut si regnum caelorum intelligi voluit ecclesiam, cuius filii sunt ab institutione generis humani usque nunc omnes iusti, dominus seipsum signavit: qui nascendi tempore minor erat ioanne, maior autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem, ita distinguitur: qui minor est in regno caelorum, ac deinde subinfertur maior est illo. Secundum hanc autem posteriorem, ita: qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno caelorum maior est illo.

Chrysostomus in Matth. Dicit autem in regno caelorum, idest in spiritualibus, et universis quae sunt secundum caelum. Quidam autem dicunt quoniam de apostolis hoc dixit Christus.

Hieronymus. Nos autem simpliciter intelligamus, quia omnis sanctus qui iam cum domino est, sit maior illo qui adhuc consistit in praelio: aliud est enim victoriae coronam possidere, aliud adhuc in acie dimicare.


MATTHAEUS 11,12-15


4112 (Mt 11,12-15)

Glossa. Quia dixerat superius: qui minor est in regno caelorum, est maior ioanne, ne videretur Ioannes a regno caelorum esse alienus, hoc removet subdens a die autem ioannis baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Gregorius in Evang. per regnum caelorum supernum solium signatur, quo cum peccatores quolibet facinore polluti ad poenitentiam redeunt, et semetipsos corrigunt, quasi praedatores in locum alienum intrant et violenter regnum caelorum rapiunt.

Hieronymus. si autem primus Ioannes baptista poenitentiam populis nuntiavit dicens: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum, convenienter a diebus illius regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Grandis est enim violentia, in terra nos esse generatos, et caelorum sedem quaerere, et possidere per virtutem quae non tenuimus per naturam.

Hilarius in Matth. vel aliter. Dominus apostolos ire ad oves perditas israel iusserat; sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Itaque vim regnum patitur, et violenti diripiunt: quia gloria israel patribus debita. Prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.

Chrysostomus in Matth. vel rapiunt regnum Dei per fidem christi omnes qui cum festinatione veniunt: unde dicit a diebus autem ioannis usque nunc; et ita impellit et festinare facit ad fidem suam, simul autem et his quae antea dicta sunt a ioanne opitulatur. Si enim usque ad ioannem omnia completa sunt, ipse est qui venturus est: unde subdit omnes enim prophetae et lex usque ad ioannem prophetaverunt.

Hieronymus. Non quod post ioannem excludat prophetas; legimus enim in actibus apostolorum et agabum prophetizasse et quatuor virgines filias philippi; sed quod lex et prophetae quos scriptos legimus, quicquid prophetizaverunt, de domino vaticinati sunt. Quando ergo dicitur usque ad ioannem prophetaverunt, christi tempus ostenditur; et quem illi dixerunt esse venturum, Ioannes venisse ostendit.

Chrysostomus. Deinde aliam coniecturam sui adventus ponit, dicens et si vultis recipere, ipse est elias, qui venturus est. Dicit dominus in malachia: mittam vobis eliam thesbitem; et de isto dicit ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam.

Hieronymus. elias ergo Ioannes dicitur, non secundum stultos philosophos, et quosdam haereticos, qui metempsychosin, idest animae ex uno in aliud corpus migrationem introducunt; sed quod, iuxta aliud testimonium evangelii, venerit in spiritu et virtute eliae, et eamdem spiritus sancti vel gratiam habuerit vel mensuram. Sed et vitae austeritas rigorque mentis eliae et ioannis pares sunt: uterque in eremo, uterque zona pellicea cingebatur: ille, quoniam regem achab et iezabel impietatis arguit, fugere compulsus est; iste, quia herodis et herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur.

Chrysostomus in Matth. et bene dixit si vultis recipere, libertatem ostendens, et voluntariam expetens mentem. Est enim ille hic, et hic ille: quia praecursores facti sunt utrique.

Hieronymus. Hoc autem quod dictum est, ipse est elias, mysticum esse, et egere intelligentia, sequens domini sermo demonstrat, dicens qui habet aures audiendi audiat.

Remigius. Ac si diceret: qui habet aures cordis audiendi, idest intelligendi, intelligat: quia non dixit ioannem eliam esse in persona, sed in spiritu.


MATTHAEUS 11,16-19


4116 (Mt 11,16-19)

Hilarius in Matth. Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit: quia insolens plebs per diversa sermonum genera docta non fuerit.

Chrysostomus in Matth. Unde et interrogatione utitur, monstrans quoniam nihil quod deberet fieri ad salutem eorum, derelictum est, dicens cui autem similem aestimabo generationem istam? Glossa. quasi dicat: tantus est Ioannes; sed vos nec sibi nec mihi voluistis credere: et ideo cui vos similes aestimabo? per generationem accipit communiter et iudaeos, et se cum ioanne.

Remigius. mox autem sibi ipsi respondet, subiungens similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis.

Hilarius in Matth. in pueris prophetae signantur, qui in simplicitate sensus, ut pueri, praedicaverunt, et in medio synagogae tamquam in publico fori conventu coarguunt, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, et quod dictis suis non paruerint: ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. prophetae enim ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico moysi tenetur, ut isaiae, ut David.

Hieronymus. dicunt ergo cecinimus vobis et non saltastis: idest, provocavimus vos ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et noluistis. Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus; et nec hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata.

Remigius. Quid est autem quod dicit coaequalibus? numquid infideles iudaei coaequales erant sanctis prophetis? sed hoc dicit, quoniam de una stirpe orti fuerunt.

Hieronymus. Pueri etiam sunt de quibus isaias loquitur: ecce ego et pueri mei quos dedit mihi dominus. isti ergo pueri sedent in foro, ubi multa venalia sunt, et dicunt .

Chrysostomus in Matth.: cecinimus vobis, et non saltastis; hoc est, remissam vitam ostendi, et non persuasi estis; lamentavimus, et non planxistis: hoc est, Ioannes duram sustinuit vitam, et non attendistis. Non autem dicit ille illud et ego hoc, sed communiter: quia una intentio utriusque erat; unde sequitur venit enim Ioannes neque manducans neque bibens; et dicunt: daemonium habet. Venit filius hominis, etc.

Augustinus contra faustum. vellem autem ut mihi manichaei dicerent quid manducabat et quid bibebat Christus, qui in comparatione ioannis non manducantis neque bibentis, hic se dixit manducantem ac bibentem. Non enim dictum est quod Ioannes omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet: bibebat ergo aquam. Cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae, et mel silvestre. Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo iudaei utebantur, non utebatur? hoc ergo dominus nisi uteretur, non in eius comparatione manducans bibensque diceretur. Mirum autem si non manducans dicitur qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur qui pane et olere contentus est.

Chrysostomus. Dicit ergo venit iesus; ac si dicat: per contrariam viam venimus ego et Ioannes et idem fecimus: sicut si venatores per duas contrarias vias aliquod animal insequantur, ut in alterum incidat. Universum autem hominum genus ieiunium et duram viam admiratur; et propter hoc dispensatum est a prima aetate ita nutriri ioannem, ut per hoc digna fide essent quae dicerentur ab ipso. Incessit siquidem dominus per hanc viam quando quadraginta diebus ieiunavit; sed tamen et aliter docuit quod sibi esset credendum; multo enim maius erat quod testaretur pro eo Ioannes qui per hanc viam incesserat, quam quod ipse per hanc viam incederet. Aliter Ioannes nihil plus ostendit praeter vitam et iustitiam; Christus autem et a miraculis testimonium habebat. Dimittens ergo ioannem ieiunio fulgere, ipse contrariam incessit viam, ad mensam intrans publicanorum, et manducans et bibens.

Hieronymus. Si ergo ieiunium vobis placet, cur Ioannes displicuit? si saturitas, cur filius hominis? quorum alterum daemonium habentem, alterum voracem et ebrium nuncupastis.

Chrysostomus. Qualem igitur iam excusationem accipient? propter hoc subdit et iustificata est sapientia a filiis suis: hoc est, etsi vos persuasi non estis, sed me iam incusare non habetis: quod et de patre ait propheta: ut iustificeris in sermonibus tuis: etsi enim nihil in vobis expleatur a procuratione Dei, quae est circa vos; omnia quae sunt ex parte sua, complet, ut inverecundis neque umbram relinquat ingratae dubitationis.

Hieronymus. Iustificata est ergo sapientia a filiis suis; idest, Dei dispensatio atque doctrina, vel ipse Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia, iuste fecisse, ab apostolis suis filiis comprobatus est.

Hilarius in Matth. Est autem ipsa sapientia non ex effectu, sed ex natura. Plures enim dictum apostolicum, quod ait: Christum Dei sapientiam et Dei virtutem, his modis solent eludere, quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus extiterit. sed ne tale posset intelligi, ipsum se sapientiam nuncupavit, eam in se, non quae sunt eius ostendens. Non enim idem opus virtutis et virtus; et efficiens discernitur ab effectu.

Augustinus de quaest. Evang. Vel iustificata est sapientia a filiis suis: quia sancti apostoli intellexerunt regnum Dei non esse in esca et potu, sed in aequanimitate tolerandi; quos nec copia sublevat, nec deprimit egestas; unde et paulus dicebat: scio abundare et penuriam pati.

Hieronymus. in quibusdam libris legitur iustificata est sapientia ab operibus suis: sapientia namque non quaerit vocis testimonium, sed operum.

Chrysostomus in Matth. si autem exempla vilia sunt de pueris, non mireris: ad imbecillitatem enim audientium loquebatur: sicut Ezechiel multa dicit exempla iudaeis convenientia, Dei magnitudine indigna.

Hilarius. Mystice autem iudaeos nec ioannis praedicatio inflexit, quibus et lex gravis visa est, potibus cibisque praescriptis, et difficilis et molesta peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens: quia per observantiae difficultatem necesse eis esset in lege peccare: rursusque in Christo evangelii praedicatio vitae libertate non placuit, per quam difficultates legis et onera laxata sunt, et ad eam publicani peccatoresque crediderunt. Atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam iustificantur, et a lege sunt abdicati: et iustificata est sapientia a filiis suis, ab his scilicet qui regnum caelorum fidei iustificatione diripiunt, confitentes iustum sapientiae opus, quod munus suum ad fideles a contumacibus transtulerit.


MATTHAEUS 11,20-24


4120 (Mt 11,20-24)

Glossa. Hucusque iudaeos communiter increpaverat; nunc autem quasi nominatim quasdam civitates increpat, quibus specialiter praedicaverat, nec tamen converti volebant: unde dicitur tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam.

Hieronymus. Exprobratio enim civitatum corozaim et bethsaidae et capharnaum, capituli huius titulo panditur, quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerint poenitentiam: unde subdit vae tibi, corozaim, vae tibi, bethsaida.

Chrysostomus in Matth. Ut autem non dicas a natura ipsos esse malos, ponit nomen civitatis, scilicet bethsaida, a qua quandoque processerunt apostoli; etenim philippus et duo binarii principalium apostolorum hinc fuerunt: scilicet petrus et andreas, iacobus et Ioannes.

Hieronymus. sed per hoc quod dicit vae, hae urbes galilaeae a salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non egerint poenitentiam.

Rabanus. Corozaim autem, quae interpretatur mysterium meum, et bethsaida, quae domus fructuum, vel domus venatorum dicitur, civitates sunt galilaeae sitae in littore maris galilaeae. plangit ergo dominus civitates quae quondam mysterium Dei tenuerunt, et virtutum iam fructum gignere debuerunt, et in quas spiritales venatores sunt missi.

Hieronymus. et praeferuntur eis tyrus et sidon urbes idololatriae et vitiis deditae; et ideo sequitur quia si in tyro et sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.

Gregorius moralium. in cilicio quidem asperitas, quae punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum: et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per iudicium facti sumus.

Rabanus. Tyrus autem et sidon sunt urbes phoenicis. Interpretatur autem tyrus angustia, et sidon venatio; et significat gentes quas venator diabolus in angustia peccatorum comprehendit, sed salvator iesus per evangelium absolvit.

Hieronymus. Quaerimus autem ubi scriptum sit quod in corozaim et bethsaida dominus signa fecerit. Supra legimus: et circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua; inter ceteras ergo urbes et viculos existimandum est in corozaim et in bethsaida dominum signa fecisse.

Augustinus de bono persev. Non ergo verum est quod his temporibus et his locis evangelium eius praedicatum non est, in quibus tales omnes futuros esse praesciebat, quales multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt. ecce enim dominus attestatur quod tyrii et sidonii acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent divinarum signa virtutum. Porro si etiam secundum facta quae facturi essent si viverent, mortui iudicantur; profecto quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis evangelium fuisset praedicatum, non sunt utique puniendi, et tamen in die iudicii punientur: sequitur enim verumtamen dico vobis, etc. Severius ergo punientur illi, isti remissius.

Hieronymus. Quod ideo est, quia tyrus et sidon naturalem tantum legem calcaverant: istae vero civitates post transgressionem naturalis legis et scriptae, etiam signa quae apud eos facta sunt, parvi duxerunt.

Rabanus. Impletum autem hodie videmus dictum salvatoris: quia scilicet corozaim et bethsaida praesente domino credere noluerunt; tyrus autem et sidon, postea evangelizantibus discipulis crediderunt.

Remigius. Capharnaum autem metropolis erat galilaeae, et insignis civitas illius provinciae: et ideo dominus specialiter mentionem illius facit, dicens et tu, capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque ad infernum descendes.

Hieronymus. In altero exemplari reperimus: et tu, capharnaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad inferna descendes; et est duplex intelligentia. vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel ideo quia exaltata usque in caelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium, maioribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.

Remigius. Non solum autem tyri et sidonis, sed ipsa sodomorum et gomorrhaeorum fuerunt levia peccata per comparationem: et ideo sequitur quia si in sodomis factae essent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem.

Chrysostomus in Matth. In quo augetur eorum accusatio: etenim maxima malitiae demonstratio est, cum non solum his qui tunc erant, sed his qui unquam fuerant mali, apparent deteriores.

Hieronymus. In capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur ierusalem, cum dicitur per Ezechielem: iustificata est sodoma ex te.

Remigius. Ideo autem dominus, qui omnia novit, in hoc loco verbum dubitativum posuit, scilicet forte, ut demonstraret quia liberum arbitrium concessum est hominibus. sequitur verumtamen dico vobis, quia terrae sodomorum remissius erit in die iudicii quam vobis. Et sciendum est, quod nomine civitatis vel terrae, non aedificia vel domorum parietes dominus increpat, sed homines in eis commorantes; secundum speciem tropi, quae est metonymia, in qua per hoc quod continet id quod continetur ostenditur. Per hoc autem quod dicit remissius erit in die iudicii, aperte demonstrat quia diversa sunt supplicia in inferno, sicut et diversae sunt mansiones in regno caelorum.

Hieronymus. Quaerat autem prudens lector, et dicat: si tyrus et sidon et sodoma potuerunt agere poenitentiam ad praedicationem salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpa, quia non crediderunt; sed vitii silentium in eo est qui acturis poenitentiam noluit praedicare. Ad quod facilis et aperta est responsio: ignorare nos iudicia Dei, et singularium eius dispensationum sacramenta nescire. Propositum fuerat domino iudaeae fines non excedere, ne iustam pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret: unde et apostolis praecepit: in viam gentium ne abieritis. Corozaim et bethsaida damnantur, quod praesente domino credere noluerunt; tyrus et sidon iustificantur, quod apostolis illius crediderunt. non quaeras tempora, cum credentium intuearis salutem.

Remigius. Solvitur autem et aliter. Fortassis erant plurimi in corozaim et bethsaida qui credituri erant; et erant multi in tyro et sidone qui non erant credituri; et ideo non erant digni evangelio. dominus ergo ideo habitatoribus corozaim et bethsaidae praedicavit, ut illi qui credituri erant, crederent; et habitatoribus tyri et sidonis praedicare noluit, ne forte illi qui non erant credituri, contemptu evangelii deteriores facti atrocius punirentur.

Augustinus de bono persev. quidam autem disputator catholicus non ignobilis hunc evangelii locum sic exposuit ut diceret, praescisse dominum tyrios et sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent; et misericordia potius non eum illic ista fecisse, quoniam graviori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent. vel aliter. Praescivit profecto Deus beneficia sua, quibus nos liberare dignatur. haec autem est praedestinatio sanctorum, praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Ceteri autem non nisi in massa perditionis iusto divino iudicio relinquuntur, ubi tyrii relicti sunt et sidonii, qui etiam credere poterant, si multa christi signa vidissent; sed quoniam ut crederent non eis erat datum, et unde crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus vel audiant verba vel signa conspiciant: et tamen si Dei altiore iudicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per quae possent credere, si audirent utique talia vel viderent. In eadem perditionis massa relicti sunt etiam iudaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque virtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit evangelium dicens: dum autem tanta signa fecisset coram eis, non poterant credere, quia dixit isaias: excaecavi oculos illorum, et induravi cor eorum. Non erant ergo sic excaecati oculi nec sic induratum cor tyriorum et sidoniorum: quia credidissent, si qualia viderunt isti, signa vidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere quia praedestinati non erant, nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita praedestinati essent ut eos caecos dominus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre.

Augustinus de cons. Evang. hoc autem quod hic dicitur, etiam Lucas commemorat, continuatim cuidam sermoni domini etiam hoc ex ipsius ore coniungens; unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare quo a domino dicta sunt; Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse. Aut illud quod Matthaeus ait tunc coepit exprobrare civitatibus, sic accipiendum putant ut punctum ipsum temporis voluisse credatur exprimere, in hoc quod est tunc; non autem ipsum tempus aliquanto latius quo hic multa gerebantur et dicebantur. Quisque ergo hoc credit, credat hoc esse bis dictum. cum enim apud unum evangelistam inveniantur quaedam quae bis dixerat dominus, sicut apud lucam de non tollenda pera in via; quid mirum si aliquid aliud bis dictum sigillatim a singulis dicitur eodem ordine quo dictum est? et ideo diversus ordo apparet in singulis: quia et tunc quando ille, et tunc quando iste commemorat, dictum est.


MATTHAEUS 11,25-26


4125 (Mt 11,25-26)

Chrysostomus super Matth. quia sciebat dominus multos de superiori quaestione dubitaturos, scilicet quod iudaei Christum non receperunt, quem gentilitas tam prona suscepit, respondet his cogitationibus eorum; et ideo dicit respondens iesus dixit: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae.

Glossa. idest, qui facis caelos, et relinquis in terrenitate quos vis. Vel ad litteram.

Augustinus de verb. Dom. si Christus dixit confiteor, a quo longe est omne peccatum, confessio non est solius peccatoris, sed aliquando etiam laudatoris. confitemur ergo sive laudantes Deum, sive accusantes nosmetipsos. Dixit ergo confiteor tibi; idest, laudo te, non accuso me.

Hieronymus. Audiant ergo qui salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod patrem suum vocet caeli et terrae dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui, et caeli, et terrae dominum, vel patrem similiter appellare. Gratias autem agit, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverunt scribae et pharisaei, qui sibi sapientes videntur et in conspectu suo prudentes: et ideo sequitur quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Augustinus de verb. Dom. Nomine sapientum et prudentum superbos intelligi posse ipse exposuit, cum ait revelasti ea parvulis: quid enim est parvulis, nisi humilibus? Gregorius moralium. quod enim non subiungit: revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innuit, non acumen.

Chrysostomus in Matth. Vel dicens sapientes, non veram sapientiam dicit, sed eam quam videbantur scribae et pharisaei ab eloquentia habere. Propter hoc neque dixit: revelasti ea stultis, sed parvulis, idest informibus aut rusticis; in quo erudit nos per omnia ab elatione erui, humilitatem autem zelare.

Hilarius in Matth. Caelestium ergo verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur; parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non sapientiae causa.

Chrysostomus in Matth. revelatum autem esse his, dignum est laetitia; occultari autem his, non laetitia, sed lacrymis dignum est. Non ergo propter hoc laetatur, sed quoniam quae sapientes non cognoverunt, cognoverunt hi.

Hilarius. Facti autem huius aequitatem dominus paternae voluntatis iudicio confirmat; ut qui indignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant: et ideo subditur ita, pater, quoniam sic placitum fuit ante te.

Gregorius moralium. quibus verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus: ostendens quod iniustum esse non potest quod placuit iusto.

Hieronymus. In his etiam verbis blandientis affectu loquitur ad patrem, ut coeptum in apostolis compleatur beneficium.

Chrysostomus in Matth. Haec autem quae dominus discipulis dixit, studiosiores eos fecerunt: quia enim consequens erat eos de se magna sapere, quia daemones abigebant, ideo hic eos reprimit: revelatio enim erat quod eis factum est, non illorum studium; ideoque scribae, sapientes et prudentes existimantes se esse, exciderunt propter proprium tumorem; unde si propter hoc ab eis abscondita sunt Dei mysteria: timete, dicit, et vos, et manete parvuli: hoc enim fecit vos revelatione potiri. sicut autem cum paulus dicit: tradidit illos Deus in reprobum sensum, non hoc dicit inducens Deum hoc agentem, sed illos qui causam tribuerunt, ita et hic abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. et propter quid abscondita sunt ab illis? audi paulum dicentem quoniam quaerentes propriam iustitiam statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti.



Th. Aq. Catena aurea 4107