Th. Aq. Catena aurea 4127

MATTHAEUS 11,27


4127 (Mt 11,27)

Chrysostomus in Matth. quia dixerat: confiteor tibi, pater, quoniam abscondisti haec a sapientibus, ut non existimes quoniam ita gratias agit patri, sicut si ipse sit hac virtute privatus, consequenter adiungit omnia mihi tradita sunt a patre meo. Cum autem audieris quoniam tradita sunt, nihil humanum suspiceris: ut enim non duos deos ingenitos esse aestimes, hanc ponit dictionem. simul enim cum genitus est, omnium dominator fuit.

Hieronymus. Alioquin si iuxta nostram fragilitatem sentire volumus, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit. Vel tradita sibi omnia, non caelum et terra et elementa intelligenda sunt, et cetera quae ipse fecit et condidit; sed hi qui per filium accessum habent ad patrem.

Hilarius. Vel hoc dixit ne quid in illo minus quam quod in Deo est, aestimaretur.

Augustinus contra maximum. nam si minus habet in potestate aliquid quam pater, non sunt eius omnia quae habet pater: gignendo enim dedit pater potentiam filio, sicut omnia, quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua.

Hilarius in Matth. deinde in mutua cognitione patris et filii dat intelligere non aliud in filio quam quod in patre extitisse: sequitur enim et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius.

Chrysostomus in Matth. Ex eo enim quod solus patrem novit, latenter ostendit eiusdem se esse substantiae; ac si diceret: quid mirum est, si omnium sum dominator, cum aliquid aliud maius habeam, scilicet scire patrem, et eiusdem esse substantiae? .

Hilarius in Matth. eamdem enim utriusque in mutua cognitione docet esse substantiam; cum qui filium cognosceret, patrem quoque cogniturus esset in filio, quia omnia ei a patre sunt tradita.

Chrysostomus super Matth. cum autem dicat neque patrem aliquis cognoscit nisi filius, hoc ait non quoniam eum omnes omnino ignorent, sed quoniam cognitione qua ipse eum novit, nullus eum scit; quod et de filio dicendum est. Neque etiam de ignoto quodam Deo hoc dixit, sicut marcion ait.

Augustinus de trin. denique propter substantiae inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel solus pater vel solus filius: nec inde separatur utriusque spiritus, qui proprie dicitur spiritus veritatis.

Hieronymus. Erubescat ergo eunomius haereticus tantam sibi notitiam patris et filii quantam ad alterutrum inter se habent, vindicans. quod si inde contendit, et suam consolatur insaniam, quia sequitur et cui voluerit filius revelare; aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione.

Augustinus de trin. revelatur autem pater per filium, idest per verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater, quia et ipsum ita est et hoc est quod pater? .

Augustinus de quaest. Evang. Cum autem diceret nemo novit filium nisi pater, non dixit: et cui voluerit pater filium revelare; sed cum diceret nemo novit patrem nisi filius, addidit et cui voluerit filius revelare: quod non ita intelligendum est quasi filius a nullo possit agnosci nisi a patre solo, pater autem non solum a filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit filius: sic enim potius dictum est, ut intelligamus patrem et ipsum filium per filium revelari, quia ipse est mentis nostrae lumen; et quod postea intulit et cui voluerit filius revelare, non tantum patrem, sed etiam filium accipiamus: ad totum enim quod dixit, illatum est: verbo enim suo se pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.

Chrysostomus super Matth. si ergo patrem revelat, et seipsum revelat. Sed hoc quidem ut manifestum dimisit; illud autem posuit, quia scilicet poterat esse dubium. Per hoc etiam instruit quod adeo concordat patri quod non est possibile aliquem venire ad patrem nisi per filium: hoc enim maxime scandalizabat, quod videbatur Deo contrarius; et ideo per omnia hoc destruere studuit.


MATTHAEUS 11,28-30


4128 (Mt 11,28-30)

Chrysostomus in Matth. per ea quae dicta sunt, in desiderium sui discipulos constituerat, ostendens ineffabilem suam virtutem; nunc autem eos ad se vocat, dicens venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.

Augustinus de verb. Dom. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? sed si angustiantur vasa carnis, dilatentur spatia caritatis. Ad quid ergo dicit venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? .

Hilarius in Matth. Legis etiam difficultatibus laborantes et peccatis saeculi oneratos ad se advocat.

Hieronymus. Gravia enim esse onera peccati, et zacharias propheta testatur iniquitatem dicens sedere super talentum plumbi. Et psalmista complevit: iniquitates meae aggravatae sunt super me.

Gregorius moralium. asperum etiam iugum et durum servitutis pondus est subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore amissionis premunt.

Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: venite ille et ille; sed omnes qui in sollicitudinibus, qui in tristitiis, qui in peccatis estis; non ut expetam noxas, sed ut solvam peccata. Venite, non quoniam indigeo vestra gloria, sed quia volo vestram salutem: unde dicit et ego reficiam vos; non dixit: salvabo solum; sed, quod multo amplius erat, reficiam vos; idest, in omni quiete constituam.

Rabanus. Non solum exonerabo, sed interna refectione saturabo.

Remigius. Venite, dicit, non pedibus, sed moribus; non corpore, sed fide. Iste namque est spiritualis accessus, quo quisque Deo appropinquat; et ideo sequitur tollite iugum meum super vos.

Rabanus. Iugum christi est evangelium christi, quod iudaeos et gentes in unitate fidei coniungit et sociat. Hoc autem super nos iubemur sumere, idest in honore habere, ne forte subtus ponentes, idest illud prave contemnentes, lutulentis pedibus vitiorum conculcemus: unde subditur discite a me.

Augustinus de verb. Dom. non mundum fabricare, non in ipso mundo miracula facere; sed quia mitis sum et humilis corde. Magnus esse vis? a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam constituere celsitudinis? de fundamento prius cogita humilitatis. Et quanto quisque vult superponere maius aedificium, tanto altius fodiat fundamentum. Quo autem perventurum est cacumen nostri aedificii? usque ad conspectum Dei.

Rabanus. Discendum ergo nobis est a salvatore nostro ut simus mites moribus et humiles mentibus: neminem laedamus, neminem contemnamus, et virtutes quas foris ostendimus in opere, intus teneamus in corde.

Chrysostomus in Matth. Et ideo incipiens divinas leges, ab humilitate incipit; et maximum praemium ponit, dicens et invenietis requiem animabus vestris. Hoc maximum est praemium: non enim alteri efficeris utilis solum, sed teipsum requiescere facis; et ante futura hanc tibi dat promissionem; in futuro autem perpetua gaudebis requie.

Chrysostomus. Et ne formidarent quia dixerat onus et iugum, subdit iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Hilarius. Iugi autem suavis et levis oneris blandimenta proponit, ut credentibus eius boni scientiam praestet quod ipse solus novit in patre. Gregorius moralium. quid grave mentis nostrae cervicibus imponit qui vitare omne desiderium quod perturbat praecipit, qui declinare laboriosa mundi huius itinera monet? .

Hilarius in Matth. Et quid iugo ipso suavius, quid onere levius? probatiorem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri quod sibi perpeti sit molestum.

Rabanus. Sed quomodo iugum christi suave, cum supra dicatur: arcta est via quae ducit ad vitam? sed quod angusto initio incipitur, processu temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.

Augustinus de verb. Dom. item qui iugum domini intrepida cervice subierunt, tam difficilia pericula patiuntur, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Sed profecto aderat spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione interiorem renovaret de die in diem; et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei in spe futurae beatitudinis, omnia praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. quibus tempestatibus vel poenis importuni sunt mercatores, ut divitias perituras acquirant? sed qui has non amant, eadem gravia patiuntur; qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia patiuntur. omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor; quanto ergo facilius ad veram beatitudinem caritas facit quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? .

Hieronymus. Quomodo etiam levius est lege evangelium, cum in lege homicidium et adulterium, in evangelio ira concupiscentiaque puniantur; in lege enim multa praecepta sunt, quae apostolus non posse compleri plenissime docet: in lege opera requiruntur; in evangelio voluntas quaeritur, quae etsi effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea praecipit quae possumus, ne scilicet concupiscamus: hoc in nostro arbitrio est; lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam: haec apud evangelium, quia voluntate non peccat, virgo suscipitur; in lege quasi corrupta repudiatur.


MATTHAEUS 12,1-8


4201 (Mt 12,1-8)

Glossa. Narrata praedicatione cum miraculis unius anni ante quaestionem ioannis factis, transit ad ea quae facta sunt in alio anno, scilicet post mortem ioannis, quando iam in omnibus Christo contradicitur; unde dicitur in illo tempore abiit iesus per sata sabbato.

Augustinus de cons. Evang. Hoc autem quod hic sequitur, sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur a marco et a luca; sed illi non dicunt in illo tempore: unde fortassis Matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit; illi autem recordationis suae: nisi latius accipiatur quod dictum est, in illo tempore, idest quo haec multa et diversa gerebantur; unde concipitur ista omnia post mortem ioannis completa esse. Cum enim Ioannes discipulos suos ad Christum misisset, creditur post paululum decollatus fuisse: unde cum dicitur in illo tempore, interminatum tempus ponere videtur.

Chrysostomus in Matth. Quare autem per sata sabbato eos ducebat qui omnia praescivit, nisi quia volebat solvere sabbatum? volebat quidem, sed non simpliciter; ideoque non sine causa id solvit, sed dans occasionem rationabilem, ut et legem cessare faciat, et legem non offendat: et ideo hic, ut iudaeos mitiget, naturae necessitatem praemittit; et hoc est quod dicitur discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. Quamvis in peccatis quae manifesta sunt, nulla sit excusatio: neque enim occidens, ad sui excusationem potest furorem praetendere, neque qui adulterat, concupiscentiam, sed nec ullam aliam causam, hic tamen famem inducens, discipulos ab omni accusatione liberat.

Hieronymus. Ut autem in alio evangelista legimus, propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum; et ideo quasi homines esuriebant. quod autem segetum spicas manibus confricant, et in eisdem consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed simplicem cibum quaerentium.

Chrysostomus in Matth. Tu autem admirare discipulos, qui ita erant oppressi quod nullam corporalium habebant curam, sed contemnebant carnalem mensam; et fame oppugnabantur, nec tamen desistebant a Christo: nisi enim eos cogeret vehementer esuries, nequaquam hoc fecissent. Quid autem pharisaei ad hoc dicerent, subditur pharisaei autem videntes, dixerunt ei: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

Augustinus de oper. Monach. De sabbato autem potius quam de furto discipulos domini iudaei calumniati sunt: quia populo israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullum tenerent, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent.

Hieronymus. Nota vero quod primi apostoli salvatoris litteram sabbati destruunt adversus ebionitas, qui cum ceteros recipiant apostolos, paulum tamquam transgressorem legis repudiant. Deinde ad excusationem eorum subditur at ille dixit eis: non legistis quid fecerit David, quando esuriit? ad confutandam siquidem calumniam pharisaeorum, veteris recordatur historiae: quando David fugiens saulem, venit in nobe, et ab abimelech sacerdote susceptus postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit eis consecratos panes, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et levitis: melius arbitratus de famis periculo homines liberare, quam Deo sacrificium offerre: hostia enim Deo placabilis est hominum salus. Opponit ergo dominus, et dicit: si et David sanctus est, et abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, et legis utrique mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in ceteris? quamquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant; illi panes comederunt leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant neomeniarum dies, quibus requisitus in convivio fugit ex aula regia.

Chrysostomus in Matth. Excusans autem discipulos, David in medium adducit. Etenim multa prophetae huius erat gloria apud iudaeos. Nec potest responderi, quod David propheta erat: quia nec propter hoc ei licebat, sed sacerdotibus solis. Tanto autem magis discipulos ab accusatione liberat, quanto maior invenitur qui hoc fecit, sed etsi David propheta erat, non tamen qui cum ipso erant.

Hieronymus. Observa tamen, quod panes propositionis nec David nec pueri eius acceperunt, antequam mundos se a mulieribus esse responderint.

Chrysostomus in Matth. Sed dicet aliquis: quid est exemplum hoc ad id quod quaeritur? non enim David sabbatum transgressus est. Sed in hoc ostenditur christi sapientia, qui exemplum fert sabbatis maius. Neque enim est aequale transgredi sabbati diem, quod multoties factum est, et sacram illam tangere mensam, quod nulli fas erat. Deinde rursus et aliter solvit, principaliorem inducens solutionem, cum dicit aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? .

Hieronymus. Ac si diceret: calumniamini discipulos meos cur sabbato spicas triverint, famis necessitate cogente, cum ipsi sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes; et iuxta alterius evangelii fidem, circumciditis parvulos in sabbato, ut dum aliam legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem leges Dei sibi contrariae sunt; et prudenter, ubi discipuli sui argui poterant transgressionis, et abimelech et David dicit exempla sectantes; veram autem, et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant.

Chrysostomus in Matth. Ne autem mihi dicas, quoniam afferre in medium alium peccantem, non est erui ab accusatione: cum enim non accusatur qui fecit, excusatio fit circa id, quod factum est. Verum hoc non sufficit, sed quod maius est dixit quod sine crimine sunt. vide autem quanta posuit. Locum, ubi dicit in templo; tempus, cum dicit sabbatis; legis remissionem, cum dicit violant, et non solum solvunt; et quod non solum liberantur a poena, sed a culpa liberati sunt: unde dicit sine crimine sunt. neque autem hoc secundum simile est priori quod dixerat de David; illud enim et semel factum est, et a David non sacerdote, et necessitatis causa fuit; hoc autem secundum singulo sabbato, et a sacerdotibus, et secundum legem. Et ideo non secundum veniam, ut in primo exemplo; sed secundum legem sunt discipuli ab accusatione liberati. Sed numquid discipuli sunt sacerdotes? immo sunt sacerdotibus maiores: ipse enim aderat, qui templi est dominus, qui veritas est, et non typus: et ideo subditur dico autem vobis, quia templo maior est hic.

Hieronymus. hic non pronomen, sed adverbium loci legendum est, quod maior templo sit locus qui dominum templi teneat.

Augustinus de quaest. Evang. notandum autem, unum exemplum datum esse regiae potestatis de David, alterum sacerdotalis, de his qui propter ministerium templi sabbata violant; ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat, qui verus rex et verus sacerdos est.

Chrysostomus in Matth. deinde, quia grave audientibus videbatur esse quod dixerat, rursus convolat ad misericordiam, sermonem cum quadam vehementia inducens, cum dicit si autem sciretis quid est misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes.

Hieronymus. Quid autem est misericordiam volo, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem dicit nunquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est; et est sensus: si misericordiam comprobastis abimelech, eo quod periclitantem fame David refocillavit, quare meos discipulos condemnatis? .

Chrysostomus in Matth. Vide autem rursus qualiter ad veniam ducens sermonem, discipulos rursus venia superiores ostendit in hoc quod dicit eos innocentes; quod quidem supra et de sacerdotibus dixerat. Deinde et aliam causam dicit quare sunt innocentes, dicens dominus est filius hominis etiam sabbati.

Remigius. Filium autem hominis seipsum appellat; et est sensus: ille quem vos purum hominem putatis, Deus est omnium creaturarum dominus, et etiam sabbati; et ideo potest legem mutare pro sua voluntate, quia fecit eam.

Augustinus contra faustum. discipulos autem suos vellere spicas sabbato non prohibuit, ut inde convinceret et praesentes iudaeos et futuros manichaeos, qui herbam non evellunt, ne homicidium perpetrent.

Hilarius in Matth. Mystice autem in principio est contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: in illo tempore, quo scilicet Deo patri gratiam, data gentibus salute, confessus est. Ager autem mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem: ergo sabbato in agrum profectus in legis otio, domini progressus in hunc mundum est; esuries fames est salutis humanae.

Rabanus. Spicas vellunt dum singulos homines a terrena intentione retrahunt; fricant dum a concupiscentia carnis mentes exuunt; grana comedunt dum emendatos in corpus ecclesiae traiciunt.

Augustinus de quaest. Evang. nullus autem transit in corpus christi nisi carnalibus spoliatus fuerit indumentis, secundum illud apostoli: exuite vos veterem hominem.

Glossa. sabbato hoc agunt, scilicet spe quietis aeternae, ad quam alios invitant.

Rabanus. item ambulant per sata cum domino, qui in scripturarum meditatione delectantur; esuriunt dum panem vitae, idest Dei amorem, in eis invenire desiderant; vellunt spicas et terunt dum testimonia discutiunt, donec inveniant quod latebat in littera; et hoc, sabbato, dum a turbis cogitationibus vacant.

Hilarius. pharisaei, qui penes se clavem caelorum esse existimabant, illicita agere discipulos arguunt; quos dominus factorum, in quibus sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit; atque ut ostenderet omnium rerum efficaciam, speciem futuri operis continere, adiecit si autem sciretis quid est misericordiam volo: opus enim salutis nostrae non in sacrificio legis, sed in misericordia est; et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. cuius rei donum si intellexissent, nunquam condemnassent innocentes, idest apostolos suos, quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante, universis per eos misericordiae novitas subveniret.


MATTHAEUS 12,9-13


4209 (Mt 12,9-13)

Hieronymus. Quia destructionem sabbati, qua discipulos arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt: unde dicitur et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

Hilarius in Matth. Haec enim quae praemissa sunt, in campo dicta gestaque sunt, et post haec synagogam ingreditur.

Augustinus de cons. Evang. Posset autem putari eodem die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam et sabbatum hic commemoratur; nisi Lucas aperuisset, alio sabbato factum fuisse. Proinde quod dicit Matthaeus et cum inde transisset venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde transisset; sed post quot dies in synagogam eorum venerit posteaquam a segete illa transiit, an recte continuoque illuc ierit, non expressum est: ac per hoc locus datur narrationi lucae, qui dicit alio sabbato huiusmodi manum fuisse sanatam.

Hilarius. Ingresso autem synagogam, hominem aridae manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis liceret, occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes; unde sequitur et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum dicentes: si licet sabbato curare? .

Chrysostomus in Matth. non autem interrogant ut addiscant, sed ut accusent eum: unde sequitur ut accusarent eum. Quamvis et ipsum opus sufficeret si accusare volebant; sed et per verba volebant captionem invenire, maiorem copiam arguitionum sibi praeparantes.

Hieronymus. Et interrogant, utrum liceat curare sabbatis: ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si curaverit, transgressionis vitio eum accusent.

Augustinus de cons. Evang. sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverunt dominum si licet sabbato curare? cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere, an male? itaque intelligendum, quod illi prius interrogaverunt dominum si licet sabbato curare? deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi quaerentium, constituit in medio illum quem erat sanaturus, et interrogavit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant: et tunc illis tacentibus, proposuit similitudinem de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere; unde sequitur ipse autem dixit illis: quis erit ex vobis homo, qui habens ovem unam? etc.

Hieronymus. Ubi sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens eripere festinatis, non animali sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove, debeo liberare? Rabanus. Competenti ergo exemplo solvit quaestionem eorum, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere caritatis; legem male interpretantes, qui dicunt in sabbato a bonis feriandum in quo a malis tantum feriandum est. Unde levitico: opus servile non facietis in eis, hoc est peccatum. Sic in aeterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.

Augustinus de cons. Evang. proposita autem similitudine de ove, concludit, quod liceat sabbato benefacere, dicens itaque licet sabbatis benefacere.

Chrysostomus in Matth. Intende autem qualiter varias excusationes de solutione sabbati inducit. Sed quia iam insanabiliter aegrotabat, ad opus processit; unde sequitur tunc ait homini: extende manum tuam; et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

Hieronymus. in evangelio quo utuntur nazaraei et ebionitae (quod nuper in graecum de hebraico sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum). homo iste qui aridam habet manum, caementarius scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans: coementarius eram manibus victum quaeritans; precor te, iesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.

Rabanus. sabbatis autem praecipue docet et operatur iesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum, quaerens salutem omnium.

Hilarius in Matth. Mystice autem post reditum de segete, ex qua iam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit, iam illic messis suae opus paraturus: quia plures postmodum una cum apostolis extiterunt qui curabantur.

Hieronymus. Usque autem ad adventum domini salvatoris arida manus in synagoga iudaeorum fuit, et Dei opera non fiebant in ea; postquam autem ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta.

Hilarius. Curatio autem omnis in verbo est: et manus sicut altera redditur: idest, similis ministerio apostolorum in officium dandae salutis efficitur; docetque pharisaeos aegre ferre non oportere operationem humanae salutis in apostolis, cum ipsis ad officii eiusdem ministerium manus sit reformanda, si credant.

Rabanus. vel aliter. Homo qui habebat manum aridam, humanum genus indicat, sterilitate boni operis arefactum per manum ad pomum extensam, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in synagoga erat arida; quia ubi maius donum scientiae, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum. Sananda autem manus arida iubetur extendi; quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam eleemosynarum largitate curatur. Habebat autem homo dexteram manum languidam, quia ab eleemosynis torpebat; sinistram sanam, quia suae utilitati intendebat. Sed veniente domino, dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit caritative.


MATTHAEUS 12,14-21


4214 (Mt 12,14-21)

Hilarius in Matth. Invidia autem facti pharisaeos commovet: quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant; unde dicitur exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

Rabanus. Exeuntes dicit, quia eorum mens a domino aversa fuit. Consilium fecerunt quomodo vitam perderent, non quomodo ipsi vitam invenirent.

Hilarius. Sciensque eorum consilia secessit, ut a consiliis malignantium procul abesset; unde sequitur iesus autem sciens secessit inde.

Hieronymus. sciens, inquam, eorum insidias recessit, ut pharisaeis contra se occasionem impietatis auferret.

Remigius. Sive secessit inde quasi homo fugiens insidias suorum persequentium; sive quia non erat tempus neque locus patiendi; non enim capit perire prophetam extra ierusalem, sicut ipse dicit. Declinavit etiam dominus odio se persequentes, et pervenit illuc ubi invenit plurimos se per amorem diligentes; unde sequitur et secuti sunt eum multi. Quem pharisaei unanimi consilio perdere quaerunt, turba indocta unanimi dilectione sequitur: unde mox sui desiderii consequuntur effectum: nam sequitur et curavit eos omnes.

Hilarius in Matth. His autem quos curavit, silentium imperavit: unde sequitur et praecepit eis ne manifestum eum facerent: nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsi testis. Sed iubendo silentium teneri, et gloriandi de se iactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, cum admonet de se taceri; quia observatio silentii ex re quae sit silenda proficiscitur.

Rabanus. in hoc etiam nos instruit, ne cum aliquid magni fecerimus, laudem foris quaeramus.

Remigius. Ideo etiam praecipit ut non manifestarent eum, ne persequentes ipsum deteriores fierent.

Chrysostomus in Matth. deinde ut non turberis in his quae fiunt insania inopinabili pharisaeorum, inducit prophetam hoc praedicentem; tanta erat enim prophetarum diligentia, ut neque hoc derelinquerent; sed et vias eius et transitus prophetizarent, et intentionem cum qua hoc faciebat; ut discas quoniam omnia a spiritu sancto loquebantur: si enim cogitationes hominum impossibile est scire, multo magis christi intentionem, nisi spiritus sanctus revelaret. sequitur ergo ut impleretur quod dictum est per isaiam prophetam dicentem: ecce puer meus quem elegi.

Remigius. dominus quidem iesus Christus puer omnipotentis Dei dictus est, non secundum divinitatem, sed secundum assumptae carnis dispensationem: quia cooperante spiritu sancto carnem suscepit ex virgine absque macula peccati. Quidam libri habent: electus, quem elegi: electus enim fuit a Deo patre, idest praedestinatus, ut esset filius Dei proprius, non adoptivus.

Rabanus. quem elegi, dicit, ad opus quod nemo alius fecit, ut redimeret genus humanum, et pacificaret mundum cum Deo. sequitur dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae: quia ipse solus est agnus sine macula peccati, de quo pater dicit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

Remigius. Quod autem dicit animae meae, non ita intelligendum est quod Deus pater animam habeat; sed translative anima in Deum ascribitur, ut per eam demonstretur Dei affectus. Nec mirum si anima translative in Deo dicitur, cum etiam cetera corporis membra ei ascribantur.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem in principio propheta ponit, ut discas quia hoc quod hic dicitur, fuit secundum consilium patris: dilectus enim secundum consilium eius qui diligit facit. Sed iterum electus, non ut adversarius solvit legem, neque ut inimicus existens legislatori, sed ei concordans. Quia ergo dilectus est, ponam spiritum meum super eum.

Remigius. tunc etiam Deus pater posuit spiritum suum super eum, cum operante spiritu sancto suscepit carnem ex virgine, et mox ut homo factus est, plenitudinem spiritus sancti suscepit.

Hieronymus. Ponitur autem spiritus sanctus non super Dei verbum, sed super unigenitum, qui de sinu patris processit, scilicet super eum de quo dictum est ecce puer meus. Quid autem per ipsum facturus sit, subditur: et iudicium gentibus nuntiabit.


Augustinus de Civ. Dei. quia scilicet iudicium praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum.

Chrysostomus. Deinde humilitatem eius manifestans, dicit non contendet; quia sicut illi placuit oblatus est, et manibus persequentium se ultro obtulit; neque clamabit: quia sicut agnus coram tondente se obmutuit; neque audiet aliquis in plateis vocem eius.

Hieronymus. lata enim est et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam; qui multi non audiunt vocem salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.

Remigius. Platea namque graece, latine latitudo dicitur. In plateis ergo vocem eius nemo audivit: quia suis dilectoribus non delectabilia in hoc mundo promisit, sed aspera.

Chrysostomus in Matth. Volebat autem dominus per huiusmodi mansuetudinem curare iudaeos. sed licet isti renuerent, non tamen eis restitit, eos destruendo: unde et eius virtutem et illorum imbecillitatem propheta ostendens dicit: arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet.

Hieronymus. Qui peccatori non porrigit manum nec portat onus fratris sui, iste quassatum calamum confringit; et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, hic linum extinguit fumigans.

Augustinus de Civ. Dei. unde persecutores iudaeos, qui calamo quassato, perdita integritate, et lino fumanti, amisso lumine, comparati sunt, non contrivit, non extinxit: quia pepercit eis, quod nondum venerat eos iudicare, sed iudicari ab eis.

Augustinus de quaest. Evang. In lino etiam fumigante notandum est, quia deserto lumine facit putorem.

Hilarius. Vel in hoc quod dicit arundinem quassatam non confringet ostendit quod ita facile erat ei omnes eos frangere, sicut arundinem; et non simpliciter arundinem, sed iam contritam. In hoc autem quod dicit linum fumigans non extinguet, demonstrat et illorum furorem accensum, et virtutem christi potentem ad extinguendum huiusmodi furorem cum omni facultate: unde in hoc multa mansuetudo christi ostenditur.

Rabanus. Vel per hoc quod dicit, arundinem quae quassata est, non esse confractam, ostendit caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata. Per hoc autem quod dicit linum fumigans non extinguet, ostendit exiguitatem ignis iam tantum fumigantis in lino non extinctam, idest israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum, quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas.

Rabanus. Vel e converso, arundinem quassatam vocat iudaeos, quod a vento agitatos, et quasi ab invicem dissipatos, non statim dominus condemnavit, sed patienter supportavit; linum autem fumigans vocat populum de gentibus congregatum, qui, extincto naturalis legis ardore, fumi amarissimi et oculis noxii, tenebrosaeque caliginis involvebantur erroribus; quem non solum extinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla et pene moriente maxima suscitavit incendia.

Chrysostomus in Matth. sed posset aliquis dicere: quid igitur? semper haec erunt; et feret usque in finem eos qui sic insidiantur et insaniunt? absit: sed cum sua omnia facta erunt tunc et illa operabitur. Et hoc signavit dicens donec eiciat ad victoriam iudicium; ac si dicat: cum ea quae ex se sunt, omnia compleverit, tunc perfectam ultionem inducet; tunc enim punientur cum claram fecerit suam victoriam, ut non relinquatur eis inverecunda contradictionis occasio.

Hilarius in Matth. vel donec eiciat ad victoriam iudicium; sublata scilicet mortis potestate, iudicium et claritatis suae reditum introducat.

Rabanus. vel donec illud iudicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret: quia postquam mortem resurgendo superavit, expulso principe huius mundi, victor ad regnum rediit in patris dextera sedens, donec ponat sub pedibus omnes inimicos suos.

Chrysostomus in Matth. sed non in hoc stabunt ea quae sunt dispensationis, ut solum puniantur qui non crediderunt; sed et orbem terrarum ad se trahet; unde sequitur et in nomine eius gentes sperabunt.

Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem ultimum iam videmus impletum: et sic per hoc quod negari non potest, creditur et illud quod imprudenter a quibusdam negatur, novissimum iudicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de caelo. Quis enim speraret gentes in christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur, illudebatur et crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae. Et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. Nullus igitur dubitet per iesum Christum novissimum futurum esse iudicium.

Remigius. Sciendum est autem, quia non solum istius loci sensus, sed et multorum aliorum hoc testimonio confirmatur: nam quod dicit ecce puer meus, ad illum locum refertur ubi dixerat pater: hic est filius meus; quod vero ait ponam spiritum meum super eum, ad hoc refertur quod spiritus sanctus descendit super dominum baptizatum; quod autem subiungit iudicium gentibus nuntiabit, refertur ad id quod infra dicitur: cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae; quod autem subdit non contendet neque clamabit, ad hoc refertur quod dominus pauca respondit principi sacerdotum et pilato, herodi vero nulla; quod vero dicitur arundinem quassatam non confringet, ad hoc pertinet quod dominus suos persecutores declinavit, ne fierent deteriores; quod vero dicit in nomine eius gentes sperabunt, ad hoc refertur quod ipse dixit: euntes docete omnes gentes.



Th. Aq. Catena aurea 4127