Th. Aq. Catena aurea 4310

MATTHAEUS 13,10-17


4310 (Mt 13,10-17)

Glossa. Intelligentes discipuli esse obscura quae a domino populo dicebantur, voluerunt domino intimare ne parabolice loqueretur: unde dicitur et accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris eis? .

Chrysostomus in Matth. ubi dignum est admirari discipulos, quare discere cupientes, sciunt quando interrogare oporteat; non enim coram omnibus hoc faciunt. Et hoc ostendit Matthaeus cum dicit et accedentes; Marcus autem manifestius demonstrat dicens, quod singulariter accesserunt.

Hieronymus. quaerendum est autem quomodo accedant tunc ad eum, cum iesus in navi sedeat: nisi forte intelligatur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae sciscitati sint.

Remigius. Dicit ergo evangelista accedentes, ut ostenderet quo sollicitati sunt; sive poterant accedere corpore, quamvis esset aliquod vel breve spatium inter eos.

Chrysostomus in Matth. consideranda est autem et eorum rectitudo: qualiter multam pro aliis habent curam, et prius quae aliorum sunt quaerunt, et tunc quae sunt ipsorum: non enim dixerunt: in parabolis loqueris nobis; sed in parabolis loqueris illis. Qui respondens ait illis: quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum.

Remigius. Vobis, inquam, qui mihi adhaeretis, et in me creditis. Mysterium autem regni caelorum appellat evangelicam doctrinam. Illis autem, scilicet qui foris sunt, et in eum credere nolunt, scribis scilicet et pharisaeis, et ceteris in infidelitate perseverantibus, non est datum. Accedamus ergo cum discipulis ad dominum puro corde, ut nobis evangelicam doctrinam interpretari dignetur, iuxta illud: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina ipsius.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, non necessitatem inducens, neque fatum, sed monstrans quoniam illi quibus non est datum, causa sibi sunt universorum malorum; et ostendere volens quoniam cognoscere divina mysteria donum Dei est, et gratia desuper data. Non tamen propter hoc liberum arbitrium destruitur: et hoc ex his quae sequuntur manifestum est: ut enim neque isti desperent neque illi pigritentur, audientes quoniam eis datum est: demonstrat a nobis principium horum esse, cum subdit qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo; ac si diceret: cum aliquis desiderium habuerit et studium, dabuntur ei universa quae a Deo sunt; cum autem his vacuus fuerit, et quae ad se pertinent non inferat, neque quae a Deo sunt, ei dantur; sed et quod habet auferetur ab eo, non Deo auferente, sed se indignum faciente his quae habet. Unde et nos si viderimus aliquem desidiose audientem, et exhortantes quod attendat, non ei persuaserimus, sileamus: quia si magis immorati fuerimus, intendetur ei desidia. Studentem autem discere allicimus, et multa effundimus. et bene dixit, secundum evangelistam, quod videtur habere: neque enim habet ipsum quod habet.

Remigius. Qui etiam habet studium legendi, dabitur ei et facultas intelligendi; et qui non habet legendi studium, hoc quod per naturae bonum videtur habere, auferetur ab eo. Vel qui habet caritatem, dabuntur ei ceterae virtutes; et qui non habet, auferetur ab eo; quia absque caritate nullum bonum esse potest.

Hieronymus. vel apostolis in Christo credentibus conceditur; iudaeis vero, qui non crediderunt in filium Dei, etiam si quid per naturae bonum possident, tollitur: neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, quia sapientiae non habent caput.

Hilarius in Matth. Fidem etiam iudaei non habentes, legem quoque quae habuerant perdiderunt; et ideo perfectum fides evangelica habet donum: quia suscepta, novis fructibus ditat; repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit.

Chrysostomus in Matth. ut autem manifestius quod dixerat fiat, subdit ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt. Et si quidem naturae haec excaecatio esset, aperire eorum oculos oportebat; quia vero voluntaria est haec excaecatio, propter hoc non dixit simpliciter: non vident; sed videntes non non vident. Viderunt enim daemones exeuntes, et dixerunt: in beelzebub eicit daemonia. Audiebant quod ad Deum omnes attrahebat; et dicunt: non est hic homo a Deo. Quia ergo contraria his quae videbant et audiebant, enuntiabant, propter hoc ipsum videre et audire eis aufertur: nihil enim proficiunt, sed in iudicium magis incidunt: unde et a principio non eis parabolice loquebatur, sed cum multa certitudine. Quia autem audita et visa pervertunt, iam in parabolis loquitur.

Remigius. Et notandum est, quia non solum quae loquebatur, verum etiam quae faciebat, parabolae fuerunt, idest signa spiritualium rerum; quod liquido ostendit cum dicit ut videntes non videant; verba namque videri non poterant, sed audiri.

Hieronymus. Haec de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur a iesu, et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad liquidum quae dicuntur.

Chrysostomus. Deinde ut non dicerent quoniam ut inimicus noster nobis detrahit, prophetam inducit eadem sentientem: unde sequitur ut impleatur in eis prophetia isaiae dicentis: auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis, idest auditu audietis verba, sed non intelligetis verborum arcana; videntes videbitis, carnem scilicet, et non videbitis: hoc est, non intelligetis divinitatem.

Chrysostomus. Hoc autem dixit, quia ipsi sibi abstulerunt videre et audire, aures et oculos sibi claudentes, et cor incrassantes. Non enim solum non audiebant, sed et graviter audiebant: unde sequitur incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt.

Rabanus. incrassatum est enim cor iudaeorum crassitudine malitiae, et abundantia peccatorum graviter verba domini audierunt, quia ingrati susceperunt.

Hieronymus. Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subiungit culpam arbitrii, et dicit et oculos suos clauserunt.

Chrysostomus in Matth. In hoc autem intensam eorum nequitiam ostendit, et aversionem cum studio. Ut autem attrahat eos, subdit et convertantur, et sanem eos. In quo demonstrat quia si converterentur, sanarentur; sicut si aliquis diceret: si rogatus essem, confestim donaturus eram, ostendit qualiter aliquis sibi reconcilietur, ita et hic cum dicit ne quando convertantur, et sanem eos, demonstrat quoniam et converti possibile est et poenitentiam agentes salvari.

Augustinus de quaest. Evang. vel aliter. Oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant; idest, ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. alius enim evangelista dicit: excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitendum peccata sua, et pie quaerendum Deum? si enim Marcus hoc dicit: ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut non intelligerent; et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Ioannes hunc locum ita dicit: propterea non poterant credere, quia iterum dixit isaias: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur et sanem eos, adversari videtur huic sententiae, et omnino cogere ut quod hic dictum est, ne quando oculis videant, non accipiatur, ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus ut non videant: quandoquidem aperte dicit: ita ut oculis non videant. Et quod ait: propterea non poterant credere, satis ostendit, non ideo factam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per poenitentiam: non enim possent hoc facere nisi prius crederent, ut credendo converterentur, et conversione sanarentur, et sanati intelligerent; sed ideo potius excaecatos ut non crederent: dicit enim apertissime: propterea non poterant credere. Quod si ita est, quis non exurgat in defensionem iudaeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? propterea enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis ita eos excaecari meruisse, qua tamen excaecatione non poterant credere: verba enim ioannis ista sunt: non poterant credere, quia iterum dixit isaias: excaecavit oculos eorum. Frustra itaque conantur intelligere ideo fuisse caecatos ut converterentur; cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. An forte non absurde dicimus, quosdam iudaeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen tumore superbiae periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, ut non intelligerent dominum loquentem parabolas, quibus non intellectis non in eum crederent; non credentes autem cum ceteris desperatis crucifigerent eum; atque ita post eius resurrectionem converterentur, quando iam de reatu mortis domini amplius humiliati diligerent eum, a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta eorum superbia tali humiliatione esset deicienda? quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in actibus apostolorum manifeste legerit. non ergo abhorret quod ait Ioannes: propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum, ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus, ideo excaecatos ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias domini, ut post eius resurrectionem salubriori poenitentia resipiscerent; quia per obscuritatem sermonis excaecati, dicta domini non intellexerunt; et ea non intelligendo, non in eum crediderunt; non credendo, eum crucifixerunt; atque ita post resurrectionem miraculis, quae in eius nomine fiebant, exterriti, maioris criminis reatu compuncti sunt, et prostrati ad poenitentiam; deinde accepta indulgentia ad obedientiam flagrantissima dilectione conversi: quibusdam autem non profuit illa caecitas ad conversionem.

Remigius. et quantum ad hoc potest haec sententia sic intelligi, ut in omnibus subaudiatur non hoc modo: ne quando oculis videant, et ne quando auribus audiant, et ne quando corde intelligant, et ne quando convertantur, et sanem eos.

Glossa. Sic ergo oculi eorum qui vident, et nolunt credere, sunt miseri; vestri autem beati: unde sequitur vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.

Hieronymus. Nisi autem supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, salvatore dicente: qui habet aures audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures, qui beatitudinem accipiunt, corporales intelligi. Sed mihi videntur oculi illi beati qui christi possunt agnoscere sacramenta, et illae beatae aures de quibus isaias loquitur: dominus apposuit mihi aurem.

Glossa. Mens enim est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid dirigitur; auris, quia alio docente discit.

Hilarius in Matth. vel apostolici temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contingit Dei salutare videre et audire, prophetis atque iustis cupientibus videre et audire in plenitudine temporum destinatum: unde sequitur amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt.

Hieronymus. Videtur autem huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: abraham cupivit videre diem meum: vidit et gavisus est.

Rabanus. Isaias quoque et michaeas et multi alii prophetae viderunt gloriam domini: qui etiam propterea videntes appellati sunt.

Hieronymus. Non autem dixit: prophetae et iusti, sed multi: inter multos enim potest fieri ut alii viderint, alii non viderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere videamur, scilicet quantum ad fidem de Christo habitam; ergo abraham vidit in aenigmate, non vidit in specie. Vos autem impraesentiarum tenetis et habetis dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei.

Chrysostomus in Matth. Haec ergo quae apostoli viderunt et audierunt, praesentiam suam dicit, miracula, vocem et doctrinam. in hoc autem non solum malis, sed his qui boni fuerant eos praeponit: etenim antiquis iustis beatiores eos dicit: quoniam non solum quae iudaei non viderant hi vident, sed et quae iusti et prophetae cupierunt videre et non viderunt. illi enim fide solum consideraverunt; hi autem visu, et multo manifestius. Vides autem qualiter vetus testamentum copulat novo: non enim si prophetae alieni cuiusdam, et contrarii Dei servi fuissent, Christum cupivissent.


MATTHAEUS 13,18-23


4318 (Mt 13,18-23)

Glossa. Dixerat superius, quia iudaeis non est datum nosse regnum Dei, sed apostolis, et ideo concludit dicens vos ergo audite parabolam seminantis, quibus scilicet committuntur caeli mysteria.

Augustinus super genesim. Quod narravit evangelista, factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrarentur quae sermone proferuntur.

Glossa. Unde parabolam exponens subdit omnis qui audit verbum regni, idest praedicationem meam quae ad regnum caelorum adipiscendum valet, et non intelligit. Quomodo autem non intelligit, subiungit venit enim malus, idest diabolus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Omnis, inquam, qui talis est, hic est qui secus viam seminatus est. Notandum est autem, quod seminatum diversis modis accipitur. dicitur enim et semen seminatum, et ager seminatus: quod utrumque hic invenitur. ubi enim ait rapit quod seminatum est, de semine intelligendum est; ubi autem sequitur secus viam seminatus est, non de semine, sed de loco seminis intelligendum est, idest homine, qui est quasi ager divini verbi semine seminatus.

Remigius. his autem verbis exponit dominus quid sit semen: verbum scilicet regni, idest evangelicae doctrinae. Sunt enim nonnulli qui verbum Dei nulla cordis devotione suscipiunt; et ideo semen verbi Dei quod in eorum cordibus seminatur, daemones quasi semen viae tritae subito auferunt. sequitur qui autem est seminatus supra petram, hic verbum audit etc. Semen enim, seu verbum Dei, quod in petra, idest corde duro et indomito seminatur, fructificare non potest quia multa est eius duritia, et parvum caeleste desiderium: unde propter nimiam duritiam non habet in se radicem.

Hieronymus. Attende autem quod dictum sit continuo scandalizatur. est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum, qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit: de qua hic loquitur. sequitur qui autem seminatus est in spinis. Mihi videtur et illud quod iuxta litteram ad adam dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hic significare mystice, quod quicumque saeculi se dederit voluptatibus, curisque istius mundi, panem caelestem et cibum verum inter spinas comedit.

Rabanus. Recte autem spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non permittunt.

Hieronymus. Et eleganter adiunxit fallacia divitiarum suffocat verbum: blandae enim sunt divitiae, aliud agentes, aliud pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Unde et dominus divites asserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et vigorem virtutum emollientibus.

Remigius. Et sciendum, quia his tribus generibus terrae nequam comprehenduntur omnes qui verbum Dei audire possunt, sed tamen ad salutem perducere non valent. Excipiuntur gentiles, qui nec audire meruerunt. sequitur qui vero in terram bonam seminatus est. Terra bona est fidelis conscientia electorum, sive mens sanctorum, quae verbum Dei cum gaudio et desiderio et cordis devotione suscipit, et inter prospera et adversa viriliter conservat, et ad fructum perducit: unde sequitur et facit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum.

Hieronymus. et notandum, quod sicut in terra mala tres fuere diversitates, scilicet secus viam, et petrosa, et spinosa loca; sic in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi, et fructus tricesimi. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt qui semen recipiunt: unde primo dixit venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius; et secundo et tertio ait hic est qui verbum audit. in expositione quoque terrae bonae, iste est qui audit verbum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum sive tricesimum.

Augustinus de Civ. Dei. quidam putant hoc sic esse intelligendum quod sancti pro suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos: quod in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, respondit bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis: ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum pervenientes, multi remaneant qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur.

Remigius. tricesimum ergo fructum facit qui fidem sanctae trinitatis docet; sexagesimum vero qui perfectionem bonorum operum commendat (senario enim numero omnis mundi ornatus completus est).; centesimum autem fructum facit qui vitam aeternam promittit: centenarius enim de laeva transit ad dexteram: per laevam autem vita praesens designatur, per dexteram futura. aliter: semen verbi Dei tricesimum fructum facit, quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum quando bonam locutionem, centesimum quando ad fructum boni operis perducit.

Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. centesimus fructus est martyrum propter sanctitatem vitae, vel contemptum mortis; sexagenarius virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis: solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas; tricesimus vero coniugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et ipsi habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. Vel aliter. Confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut ratio vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit, facile reprimatur; aut ita extinctus ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter veritatem alii fortiter spernant, alii aequanimiter, alii libenter: quae tria genera fructus sunt terrae, tricesimi et sexagesimi et centesimi. in horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare.

Hieronymus. Vel centesimus fructus virginibus, sexagesimus viduis et continentibus, tricesimus sancto matrimonio deputatur. Idem. nam ipsa digitorum coniunctio, et quasi molli se osculo complectens et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et inferiori digito deprimuntur; quia quanto maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro centesimus numerus a sinistra transit ad dexteram; et iisdem quidem digitis, non eadem manu circulum faciens exprimit virginitatis coronam.


MATTHAEUS 13,24-30


4324 (Mt 13,24-30)

Chrysostomus in Matth. in praecedenti parabola locutus est dominus his qui verbum Dei non suscipiunt: hic autem de his qui suscipiunt corruptivum sermonem: etenim hoc est diabolicae machinationis veritati semper errorem inserere: unde dicitur aliam parabolam proposuit illis dicens.

Hieronymus. Proposuit autem aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam sui stomachi varia alimenta susciperet. non autem dixit alteram, sed aliam: si enim proposuisset alteram, expectare tertiam non poteramus. Praemisit aliam ut plures sequantur. Quae autem sit parabola, ostenditur cum subditur simile factum est regnum caelorum.

Remigius. Regnum caelorum appellat ipsum filium Dei: quod regnum simile dicitur esse homini qui seminavit bonum semen in agro suo.

Chrysostomus in Matth. deinde modum insidiarum diaboli ostendit, dicens cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Demonstrat hic quod error post veritatem existit: quod et rerum exitus testatur: etenim post prophetas fuerunt pseudoprophetae, et post apostolos pseudoapostoli, et post Christum antiChristus. Nisi enim diabolus viderit quid imitetur, vel quibus insidietur, non tentat. Quia igitur vidit quod hic reddit in fructu centum, ille sexaginta, alius triginta, et non poterat rapere et suffocare quod radicatum erat, per aliam deceptionem insidiatur, interserens sua, multis ea similitudinibus colorans, ut facile surripiat his qui habiles sunt ad deceptionem. Propter hoc non dicit quod seminet aliquod aliud semen, sed zizania, quae secundum visum assimilantur quodammodo frumento. Hinc etiam apparet diaboli malignitas: tunc enim seminavit quando universa erant completa, ut magis noceret agricolae studio.

Augustinus de quaest. Evang. dicit autem cum dormirent homines: quia cum negligentius agerent praepositi ecclesiae, aut dormitionem mortis acciperent apostoli, venit diabolus, et superseminavit eos quos malos filios dominus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum haeretici sint, aut male viventes catholici. sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt. Verumtamen quoniam agrum ipsum non ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur haeretici, qui in hoc mundo permiscentur bonis; ut illis qui in eadem fide mali sint, palea potius quam zizania deputentur: quia palea etiam fundamentum habet cum frumento radicemque communem. schismatici autem videntur spicis corruptis etiam similiores vel paleis aristarum fractis vel scissis, et de segete abiectis. nec tamen consequens est ut omnis haereticus vel schismaticus ab ecclesia corporaliter separetur: multos enim portat ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc pelluntur. cum ergo diabolus sparsis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est praecedente nomine christi, haereses superiecisset, magis ipse latuit, atque occultissimus factus est: hoc est enim quod dicit et abiit: quamquam in hac parabola dominus, sicut in expositione conclusit, non quaedam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligatur.

Chrysostomus in Matth. ex posterioribus autem diligenter haereticorum formam describit, dicens cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. In principio enim haeretici obumbrant seipsos; cum autem multam acceperint libertatem, et sermone aliquis cum eis participaverit, tunc venenum effundunt.

Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum homo spiritalis esse coeperit diiudicans omnia, tunc ei errores incipiunt apparere: discernit enim quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis; sed donec in eisdem perficiatur spiritualibus, potest eum movere quare sub nomine christiano tam multae haereticorum extitere falsitates; unde sequitur accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? utrum autem ipsi sint servi quos postea messores appellat, an quia in expositione parabolae messores dicit esse angelos; nec quisquam dicere facile ausus fuerit angelos nescisse quis zizania superseminaverit; magis oportet intelligi, homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco signatos. Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur: ex diversis enim significationibus una res diversas similitudines recipit: sicut et de se ait, quod ipse sit ianua, quod ipse sit pastor.

Remigius. accedunt autem ad Deum sine corpore, sed corde et mentis desiderio: quo docente intelligunt, diaboli calliditate hoc esse factum: unde sequitur et ait illis: inimicus homo hoc fecit.

Hieronymus. diabolus propterea inimicus homo appellatur, quia Deus esse desiit: et in psalmo 9,20 scriptum est de eo: exsurge, domine, non confortetur homo. Quamobrem non dormiat qui ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est haereticorum dogmata.

Chrysostomus in Matth. inimicus autem vocatur propter iacturam quam infert hominibus: vexatio enim diaboli adversus nos est: principium autem vexationis factum est non ab inimicitia quae est ad nos, sed quae est ad Deum.

Augustinus de quaest. Evang. cum autem servi Dei cognoverint hanc excogitasse diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctorem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret; potest sibi suboriri voluntas ut tales homines de rebus humanis auferant, si aliquam temporis habeant facultatem; sed utrum facere debeant, iustitiam Dei consulunt: unde sequitur servi autem dixerunt: vis imus et colligimus ea? .

Chrysostomus. Ubi intuenda est servorum diligentia et dilectio: etenim festinant zizania evellere: quod monstrat eorum de semine sollicitudinem: ad hoc enim solum respiciunt, non ut aliquis puniatur, sed ut seminata non pereant. Quid autem dominus responderit subditur et ait: non.

Hieronymus. Datur enim locus poenitentiae; et monemur, ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat, et defendere incipiat veritatem: unde subditur ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum.

Augustinus de quaest. Evang. In quo eos patientissimos et tranquillissimos reddit: hoc enim dicitur, quia boni dum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione; sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, et invitentur ad melius. Aut forte simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania: quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt; qui nisi patienter, cum mali sint, tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt. Itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. Ideo dicit tales non esse auferendos de hac vita, ne cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sint; aut bonis obsit, quibus et invitis utiles sunt. Sed tunc opportune hoc fiet cum iam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris: et ideo subdit sinite utraque crescere usque ad messem, idest usque ad iudicium.

Hieronymus. Videtur autem hoc esse contrarium illi praecepto: auferte malum de medio vestrum. Si enim prohibetur eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo eiciendi sunt quidam de medio nostrum? sed inter triticum et zizania (quod nos appellamus lolium). quamdiu herba est et nec dum calamus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut difficilis distantia. primo monet ergo dominus, ne verbi, quod ambiguum est, cito sententiam proferamus, sed Deo iudici reservemus: ut cum dies iudicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu eiciat.

Augustinus contra epist. Parmeniani. Cum enim quisque christianorum intus in ecclesia constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc (ubi periculum schismatis non timetur). cum dilectione non ad eradicandum, sed ad corrigendum. Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foris exiet, et per propriam voluntatem ab ecclesiae communione dirimetur: unde dominus, cum dixisset sinite utraque crescere usque ad messem, subiunxit causam, dicens ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum; ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet; idest, quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere; non dormiat severitas disciplinae: in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior fuerit observatio caritatis. cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud boni restat quam dolor et gemitus. Sic igitur misericorditer corripiat homo quod potest; quod autem non potest, patienter ferat, et ex dilectione gemat atque lugeat, donec ille desuper emendet et corrigat; atque usque ad messem differat eradicare zizania, et paleam ventilare. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est; et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod domini desuper flagellum, quo eos appareat pro suis meritis vapulare: tunc enim aures humiles praebet emendantis sermoni calamitas auditorum, et facilius in gemitum confitendi, quam in murmura resistendi afflicta corda compellit; quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas detur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consuevit.

Chrysostomus in Matth. hoc autem dixit dominus prohibens occisiones fieri: neque enim oportet interficere haereticum: quia praelium inexplicabile in orbe terrarum induceretur: et ideo dicit ne eradicetis simul cum eis frumentum; idest, si moveritis arma, et occideritis haereticos, necesse est multos sanctorum simul submitti. Non ergo detinere haereticos et abscindere liberam eorum propalationem et synodos et studia dissolvere prohibet, sed interficere et occidere.

Augustinus ad vincentium. haec autem primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem christi esse cogendum: verbo enim agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis: harum enim legum terror quibus promulgandis reges serviunt domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: iam hoc volebamus; sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit, et dilationum morulas amputavit. Alii dicant: hoc esse verum iam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Deo, qui vincula nostra disrupit. Alii dicant: nesciebamus hoc esse veritatem, nec eam discere volebamus, sed ad eam cognoscendam metus fecit intentos: gratias domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit. alii dicant: nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus nisi intraremus, nec intraremus nisi cogeremur: gratias Deo qui praedicationem nostram flagello abstulit, expertos docuit, quam vana et inania de ecclesia sua mendax fama iactaverit. Alii dicant: putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem christi teneremus; sed gratias domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere ut in unitate colatur, ostendit. serviant ergo reges terrae Christo, leges edendo pro Christo.

Augustinus ad bonifacium comitem. Quis autem vestrum velit non solum aliquem haereticorum perire, verum etiam aliquid perdere? sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi absalon filius eius in bello quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus: quamvis magna cura mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret. Quid autem ei restitit nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita, suam moestitiam consolari? sic ergo catholica mater ecclesia, si aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, dolorem materni cordis lenit, et sanat tantorum liberatione populorum. ubi est autem quod isti clamare consueverunt: liberum est credere vel non credere? cui vim Christus intulit? quem coegit? ecce habent apostolum paulum: agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem; prius ferientem, et postea consolantem. Mirum autem est quomodo ille qui poena corporis ad evangelium coactus intravit, plus illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in evangelio laboravit. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent? sequitur et in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.

Remigius. Messis autem appellatur tempus metendi; per messem vero designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis.

Chrysostomus in Matth. sed propter quid dicit colligite primum zizania? ut non timeant boni, quasi simul cum zizaniis tollatur frumentum.

Hieronymus. Quod autem dicit zizaniorum fasciculos igni tradi, et triticum congregari in horrea, manifestum est, haereticos quosque et hypocritas gehennae ignibus concremandos; sanctos vero, qui appellantur triticum, horreis, idest caelestibus mansionibus, recipi.

Augustinus de quaest. Evang. Quaeri autem potest cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit; nisi forte propter varietatem haereticorum, non solum a tritico, sed etiam a seipsis discrepantium, ipsas uniuscuiusque haereses, in quibus sigillatim sua communione disiuncti sunt, nomine fasciculorum designavit: ut etiam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati, suas proprias quasi ecclesias habere coeperint, ut combustio eorum sit in fine saeculi, non alligatio fasciculorum. Sed si ita esset non tam multi resipiscendo, et in catholicam ecclesiam remeando ab errore discederent. Quapropter alligatio fasciculorum in fine profutura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suae uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur.

Rabanus. Et notandum, quod ubi dicit seminavit bonum semen, notat bonam voluntatem, quae in electis est; ubi vero dicit inimicus venit, etc., cautelam habendam intimare voluit; quando autem crescentibus zizaniis, quasi patienter ferens ait inimicus homo hoc fecit, patientiam nobis commendavit; ubi vero ait ne forte colligentes zizania, donavit nobis discretionis exemplum; quando autem subiungit sinite utraque crescere usque ad messem, commendavit longanimitatem; ad ultimum iustitiam, cum dicit alligate ea in fasciculos ad comburendum.



Th. Aq. Catena aurea 4310