Th. Aq. Catena aurea 3117

MATTHAEUS 1,17


3117 (Mt 1,17)

Chrysostomus super Matth. Positis generationibus ab abraham usque ad Christum, eas in tres partes divisit per generationes quatuordecim quia ter completis quatuordecim generationibus mutatus est in iudaeis status hominum. Ab abraham enim usque ad David fuerunt sub iudicibus, a David usque ad transmigrationem babylonis sub regibus, a transmigratione usque ad Christum sub pontificibus. Hoc ergo vult demonstrare: sicut semper completis quatuordecim generationibus mutatus est hominum status, sic completis quatuordecim generationibus a transmigratione ad Christum necesse est a Christo mutari similiter hominum statum; quod et factum est. Post Christum enim omnes gentes sub uno Christo iudice, rege et pontifice factae sunt; unde quando iudices, reges et pontifices christi dignitatem praefigurabant, semper principia eorum in figura fuerunt christi: primus iudicum iesus nave, primus regum David, primus pontificum iesus filius iosedech. Hoc in figura christi fuisse, dubitat nemo.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo in tres partes divisit omnes generationes demonstrans quod neque regimine transmutato facti sunt meliores, sed sub iudicibus, regibus, pontificibus et sacerdotibus in eisdem permanserunt malis; propter quod et captivitatem babylonis commemorat manifestans quod neque ex hoc sunt correcti. Descensus autem in aegyptum non meminit quia aegyptios non timebant sicut babylonios vel assyrios, et quia illud erat antiquum, hoc autem recens et quia illuc non propter peccata deducti fuerant sicut in babylonem.

Ambrosius super lucam. Illud autem non praetermittendum putamus quod a David temporibus usque ad iechoniam, cum septemdecim fuerint reges iudaeae, quatuordecim generationes Matthaeus posuit. Oportet autem cognoscere, posse plures esse successiones, pauciores generationes; possunt enim diutius vivere aliqui et serius generare, aut certe penitus exortes generationis existere; itaque non quae regum, eadem generationum tempora.

Glossa. Vel potest dici tres reges esse praetermissos, ut superius dictum est.

Ambrosius super lucam. Rursus ergo cum a iechonia usque ad ioseph generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse commemoravit. Sed si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim a ioseph numerantur, tertiadecima est Christus; duos autem Ioakim, idest duos iechonias fuisse historia indicat, patrem et filium. Non igitur suppressit alterum evangelista, sed utrumque significat. Ita, addito minori iechonia, generationes quatuordecim computantur.

Chrysostomus super Matth. Vel unus iechonias bis numeratur in evangelio, semel ante transmigrationem, iterum autem post transmigrationem. Hic enim iechonias, cum esset unus, duas habuit conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi rex factus a populo Dei; factus est et privatus post transmigrationem. Ideo ante transmigrationem numeratur inter reges quasi rex, post transmigrationem autem inter privatos.

Augustinus de cons. Evang. Vel ideo unus in illis progenitoribus bis numeratur, idest iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio quoniam in babyloniam transmigratus est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur ut eat in diversum, tamquam angulum facit; illud autem quod in angulo est bis numeratur. Et hic iam Christum praefigurat a circumcisione ad praeputium migraturum, et lapidem angularem futurum.

Remigius. Ideo autem quatuordecim posuit generationes quia denarius significat decalogum, quaternarius vero quatuor libros evangelii; unde in hoc ostendit concordiam legis et evangelii. Ideo etiam quaterdenarium numerum triplicavit, ut ostenderet quia perfectio legis, prophetiae et gratiae, in fide sanctae trinitatis consistit.

Glossa. Vel in hoc numero septiformis gratia spiritus sancti significatur; hic enim numerus ex septem conficitur; quod autem geminatur significat gratiam spiritus sancti corpori et animae esse necessariam ad salutem. Sic ergo haec generatio dividitur in tres tessaradecades: prima est ab abraham usque ad David, ita quod David ibi includitur; sed secunda a David usque ad transmigrationem, ita quod David ibi non includitur, sed transmigratio sub eo continetur; tertia est a transmigratione usque ad Christum, in qua si dicamus iechoniam bis numeratum, transmigratio inclusa est. In prima significantur homines ante legem, in qua quosdam homines naturalis legis invenies, scilicet abraham, isaac et iacob, usque ad salomonem; in secunda significantur homines sub lege: omnes enim qui in ea inveniuntur sub lege fuerunt; in tertia homines gratiae quia terminatur ad Christum qui gratiae dator fuit, in qua etiam liberatio a captivitate babyloniae facta est significans liberationem a captivitate per Christum factam.

Augustinus de cons. Evang. Cum autem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, non tamen eas dixit in summa, ut diceret: fiunt omnes quadraginta et duae. Unus enim in illis progenitoribus bis numeratur, scilicet iechonias; sic ergo non quadraginta et duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed propter unam bis numeratam quadraginta et una generationes fiunt. Matthaeus igitur, qui regiam in Christo constituerat insinuare personam, excepto Christo quadraginta homines in generationum serie numeravit. Numerus enim iste illud tempus significat quo in hoc saeculo regi nos oportet a Christo, secundum disciplinam laboriosam, quam significat illa virga ferrea de qua in psalmis legitur: reges eos in virga ferrea. Quod autem numerus iste hanc temporalem vitam aeternamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quod et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur, ab oriente et occidente, aquilone et meridie. Quadraginta autem quatuor habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur.

Glossa. Vel denarius ad decalogum refertur, quaternarius ad praesentem vitam quae per quatuor tempora transit; vel per decem vetus testamentum, per quatuor novum.

Remigius. Si quis autem voluerit dicere quod sunt quadraginta et duae generationes, quia non est unus iechonias, sed duo, dicendum est quod et iste numerus congruit sanctae ecclesiae; nascitur enim a septenario et senario: nam sexies septem quadraginta et duo faciunt. Senarius refertur ad laborem, septenarius vero ad requiem.


MATTHAEUS 1,18


3118 (Mt 1,18)

Chrysostomus super Matth. Quoniam superius dixerat iacob autem genuit ioseph cui desponsata maria genuit iesum, ne aliquis audientium sic aestimaret esse nativitatem quomodo praecedentium patrum, ipse ordinem narrationis suae praecidens dicit christi autem generatio sic erat, ac si dicat: generatio quidem eorum quos exposuimus patrum sic fuit quemadmodum retuli; christi autem generatio non sic, sed ita erat: cum esset desponsata mater.

Chrysostomus in Matth. Quasi enim aliquid novum dicturus praemittit modum generationis dicere, ne audiens virum mariae aestimes natum esse lege naturae.

Remigius. Potest autem ad superiora referri hoc modo: sic erat christi generatio sicut dixi; idest: abraham genuit isaac.

Hieronymus. Sed quare non de simplici virgine, sed de desponsata concipitur? primum, ut per generationem ioseph origo mariae monstraretur; secundo, ne lapidaretur a iudaeis ut adultera; tertio, ut in aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr etiam ignatius quartam addit causam: ut partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum.

Chrysostomus super Matth. Ideo autem et desponsata et domi habita: nam quemadmodum in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio naturalis, ita in ea quae extra domum concepit, est suspecta coniunctio.

Hieronymus contra helvidium. Sciendum autem quod helvidius, quidam homo turbulentus, accepta materia disputandi, blasphemare contra Dei matrem incepit; cuius prima propositio fuit: Matthaeus loquitur sic: cum esset desponsata. Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicitis; et utique non ob aliud desponsatam nisi quoniam nupturam. Origenes. Desponsata fuit quidem ioseph, non tamen in concupiscentia iuncta. Mater eius, inquit, mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater eius; cuius eius? mater est Dei, unigeniti, domini, regis, omnium plasmatoris et redemptoris cunctorum.

Cyrillus ad ioannem antioch. Quid enim videbit aliquis in sancta virgine praeter alias? si Dei mater non sit, sed christi vel domini, ut nestorius dicit, nihil enim absurdum est etiam si voluerit quis matrem uniuscuiusque unctorum christi nominare genitricem. Sola vero praeter illas sancta virgo et christi genitrix intelligitur ac dicitur. Genuit enim non purum hominem, secundum vos, sed incarnatum potius, et hominem factum ex Deo patre verbum. Sed forsitan illud ais: dic mihi, putasne divinitatis mater facta est virgo? et ad hoc quoque dicimus quia natum est ex ipsa Dei substantia eius verbum et sine principio temporis semper coexistens genitori; in novissimis autem temporibus, quoniam caro factum est, hoc est unitum carni animam habenti rationalem, natum etiam dicitur carnaliter per mulierem. Assimilatur autem quodammodo nativitati quae est secundum nos, hoc sacramentum; matres etenim terrenorum ministrant naturae coagulatam paulatim carnem perficiendam in specie humana. Immittit autem animali spiritum Deus. Sed licet sint istae solummodo terrenorum corporum matres, attamen parientes, totum animal et non partem peperisse dicuntur. Tale autem aliquid gestum percipimus in generatione emmanuel; natum enim est ex patris substantia Dei verbum; quia vero carnem assumpsit propriam eam faciens, necessarium est confiteri quia natus est secundum carnem per mulierem. Quia igitur et Deus vere est, quomodo dubitabit quispiam sanctam virginem Dei dicere genitricem? leo papa in sermone de nativ. Non autem te Dei conceptus turbet, partus te non confundat auditus, quando virginitas quicquid est humani pudoris excusat. Aut quae hic verecundiae laesio, ubi iniit deitas cum amica sibi semper integritate consortium, ubi est interpres angelus, fides pronuba, dispensatio castitas, donatio virtus, iudex conscientia, causa Deus, conceptio integritas, virginitas partus, virgo mater? Cyrillus ad ioannem antioch. Sed si de caelo et non ex ipsa sanctum corpus christi factum esse diceremus, ut valentinus, quomodo intelligeretur Dei genitrix maria? nomen autem matris ostendit cum subdit maria.

Beda super lucam. Interpretatur autem maria stella maris hebraice, domina syriace, quia et lucem salutis et dominum mundo edidit. Cui autem desponsata fuerit ostendit subdens ioseph.

Chrysostomus super Matth. Ideoque fabro lignario maria desponsata erat, quoniam Christus ecclesiae sponsus omnium salutem hominum operaturus erat per lignum crucis.

Chrysostomus in Matth. Quod autem sequitur antequam convenirent, non dicitur: antequam duceretur in domum sponsi; etenim iam intus erat. Consuetudo enim multoties veteribus erat in domo desponsatas habere, quod et nunc quoque fieri videtur, et generi lot intus cum ipso erant.

Glossa. Sed dicitur antequam convenirent ad carnis commixtionem.

Chrysostomus super Matth. Ut non ex compassione carnis et sanguinis nasceretur, qui ideo natus est ut carnis et sanguinis solveret passionem.

Augustinus de nupt. Et concup. Nuptialis etiam concubitus ibi non fuit quia in carne peccati fieri non poterat sine ulla carnis concupiscentia quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola, quae non inde nata est, non fuit caro peccati.

Augustinus in sermone 6 de nativ. Nascitur etiam ab intacta femina Christus quia fas non erat ut virtus per voluptatem, castitas per luxuriam, per corruptionem incorruptio nasceretur. Nec poterat nisi novo ordine adventare de caelo qui vetustum mortis destruere veniebat imperium. Regnum igitur tenuit virginitatis quae regem genuit castitatis. Ideo etiam dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium habitandi, ut nobis ostenderet Deum in casto corpore portari debere. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stylo ferreo, ipse gravidavit mariam spiritu sancto; unde dicitur inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Hieronymus. Non ab alio inventa est nisi a ioseph, qui pene licentia maritali omnia noverat.

Chrysostomus super Matth. Nam, sicut historia non incredibilis docet, quando gesta sunt quae refert Lucas, ioseph absens erat; nec enim conveniens est putare praesente ioseph introisse angelum ad mariam et dixisse quae dixit, et mariam respondisse quaecumque respondit. Et si credamus angelum potuisse intrare ad eam et loqui, plane tamen mariam abiisse in montana et mansisse cum elisabeth mensibus tribus possibile non fuit praesente ioseph, quia necesse erat ut absentationis eius et mansionis diutinae requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses, invenit eam gravidam manifeste.

Chrysostomus in Matth. Proprie autem dicit inventa est, quod de non excogitatis dici consuetum est. Ne autem molestes evangelistam interrogando qualiter sit natus ex virgine, breviter expedivit se dicens de spiritu sancto; quasi dicat: spiritus sanctus est qui est hoc miraculum operatus. Neque enim gabriel neque Matthaeus amplius dicere potuerunt.

Glossa. Hoc ergo quod dicitur est ex spiritu sancto, evangelista ex parte sua adduxit, ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a mentibus audientium.

Augustinus in sermone de trin. Non autem, sicut quidam sceleratissime opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute creatoris dicimus operatum.

Ambrosius de spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut filius qui a patre; ex potestate, sicut ex Deo omnia, quomodo et in utero habuit maria ex spiritu sancto.

Augustinus ench. Ad laurentium. Profecto autem iste modus quo natus est Christus de spiritu sancto insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei. Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera trinitatis)., cur in ea facienda solus spiritus sanctus nominatus est? an et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari trinitas intelligitur? .

Hieronymus contra helvidium. Sed inquit helvidius: neque de non conventuris evangelista dixisset priusquam convenirent, quia nemo de non pransuro dicit: antequam pranderet; quasi si quis diceret: antequam in portu pranderem ad africam navigavi, non posset stare sententia nisi ei in portu prandendum sit quandoque; aut non potius sit intelligendum sic quod ante, licet saepe et sequentia indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur ostendit; nec necesse sit ut cogitata fiant cum ideo aliud intervenerit ne ea quae cogitata sunt fierent.

Hieronymus. Non ergo sequitur ut postea convenerint, sed scriptura quod factum non sit ostendit.

Remigius. Vel hoc verbum conveniendi, non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, idest quando ea quae fuerat sponsa incipit esse uxor. Est enim sensus antequam convenirent, idest antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent.

Augustinus de cons. Evang. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exponit post commemoratum conceptum ioannis ita enarrans: in mense autem sexto missus est angelus; et infra: spiritus sanctus superveniet in te. Hoc ergo est quod Matthaeus commemoravit dicens inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nec contrarium est, quia Lucas exposuit quod Matthaeus praetermisit; sicut non est contrarium, quia Matthaeus deinceps continet quod Lucas praetermisit. Sequitur enim ioseph autem vir eius cum esset iustus, usque ad eum locum ubi scriptum est de magis quod per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de christi nativitate dicuntur ab alterutro, si haec praetermittuntur, ordinare sic potest: christi generatio sic erat: fuit in diebus herodis usque ibi: mansit autem maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Et tunc addendum est quod hic dicitur: et inventa est in utero habens de spiritu sancto.


MATTHAEUS 1,19


3119 (Mt 1,19)

Chrysostomus in Matth. Cum dixisset evangelista quod ex spiritu sancto et sine concubitu inventa est in utero habens, ne suspectum habeas christi discipulum quasi grandia de suo magistro fingentem, introducit ioseph per ea quae passus est, ad fidem quae dicta sunt conferentem; unde dicit ioseph autem vir eius cum esset iustus.

Augustinus in serm. 14 de nativ. Intelligens enim ioseph mariae uterum gravidari, turbatur quod mariam quam de templo domini acceperat et nondum cognoverat gravidam sentiebat; secumque aestuabat disputans et dicens: quid faciam? prodo aut taceo? si prodidero, adulterio non consentio, sed vitium crudelitatis incurro quia secundum moysi sententiam lapidandam eam esse cognosco. Si tacuero, malo consentio et cum adulteris portionem meam pono. Quoniam ergo tacere malum est, adulterium prodere peius est, dimittam eam a coniugio.

Ambrosius super lucam. Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus qui opprobrium coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Et ideo dicit cum esset iustus. Ubique ergo in ioseph iusti gratia et persona servatur ut testis ornetur; lingua enim iusti loquitur iudicium veritatis.

Hieronymus. Sed quomodo ioseph, cum crimen celet uxoris, iustus describitur? in lege enim praeceptum est non solum reos, sed conscios criminis obnoxios esse peccato.

Chrysostomus in Matth. Sed sciendum quod iustum hic virtuosum in omnibus dicit. Est enim iustitia specialis quaedam, ut avaritiam non habere, et altera universalis virtus; et sic nomine iustitiae maxime utitur scriptura. Iustus igitur existens, idest benignus et mitis, voluit occulte dimittere eam, quae non solum traductioni, sed etiam poenae secundum legem obnoxia videbatur. Sed ioseph utrumque remisit quasi supra legem vivens. Sicut enim sol antequam radios monstret mundum clarificat, sic et Christus antequam nasceretur multa signa perfectae virtutis apparere fecit.

Augustinus de verb. Dom. Vel aliter: si solus nosti quia aliquis peccaverit in te, eum vis coram hominibus arguere, non es corrector sed proditor. Unde vir iustus ioseph tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, magna benignitate pepercit. Aestuabat utique certa adulterii suspicio; et tamen, quia ipse solus sciebat, noluit eam divulgare sed occulte dimittere, volens prodesse peccanti, non punire peccantem.

Hieronymus. Vel hoc testimonium mariae est quod ioseph sciens illius castitatem et admirans quod evenerat, celat silentio cuius mysterium nesciebat.

Remigius. Videbat enim gravidam quam noverat castam; et quia legerat: egredietur virga de radice iesse, unde novit mariam duxisse originem et legerat etiam: ecce virgo concipiet, non diffidebat hanc prophetiam in ea esse implendam.

Origenes. Sed si suspicionem in ea non habebat, quomodo iustus erat ut immaculatam dimitteret? ideo ergo dimittere volebat quoniam magnum sacramentum in ea esse cognoscebat cui approximare se indignum aestimabat.

Glossa. Vel cum vellet eam dimittere iustus erat; cum occulte, pius notatur, eam ab infamia defendens. Et hoc est: cum esset iustus voluit dimittere eam; cum nollet eam traducere in publicum, idest diffamare, voluit hoc facere occulte.

Ambrosius super lucam. Nemo autem quam non accepit, dimittit; et ideo quam volebat dimittere, fatebatur acceptam.

Glossa. Vel cum nollet eam traducere in domum suam ad cohabitationem assiduam voluit occulte dimittere eam, idest tempus nuptiarum mutare; vera enim virtus est cum nec pietas sine iustitia nec sine pietate servatur iustitia, quae separatae ab invicem dilabuntur. Vel iustus erat per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum; unde voluit se humiliare ante tantam gratiam.


MATTHAEUS 1,20


3120 (Mt 1,20)

Remigius. Quia, sicut dictum est, cogitabat ioseph occulte mariam dimittere, hoc autem si fecisset perpauci essent qui non magis suspicarentur eam esse meretricem quam virginem, idcirco repente consilium ioseph divino mutatum est consilio; unde dicitur: haec autem eo cogitante.

Glossa. In quo notatur animus sapientis, qui nihil temere vult incipere.

Chrysostomus in Matth. Notatur etiam mansuetudo ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae suspecta erat; sed in se cogitabat.

Augustinus in serm. 14 de nativ. Sed ioseph ista cogitante, non timeat maria David filia, quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic mariam liberat angelus salvatoris. Ecce enim iterum virginis ille paranymphus gabriel advenit; unde sequitur ecce angelus domini apparuit ioseph.

Glossa. Hoc igitur verbo apparuit significatur potestas apparentis, qui quando vult et quomodo, exhibet se videndum.

Rabanus. Quomodo autem angelus ioseph apparuerit, demonstratur cum dicitur in somnis, idest quomodo iacob scalam vidit per imaginationem quamdam oculis cordis ostensam.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem non apparuit manifeste ioseph sicut pastoribus quia valde fidelis erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam zacharias indiguit ante conceptionem prolis mirabili visione.

Glossa. Apparens angelus nomen exprimit, genus commemorat et timorem excludit dicens: ioseph fili David. Ioseph, eum ex nomine quasi notum et familiarem sibi ostendit.

Chrysostomus super Matth. Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de semine eius Christus nasceretur.

Chrysostomus in Matth. Dicens autem noli timere, monstrat eum iam timere ne offenderet Deum quasi adulteram habens; alias neque cogitasset eam expellere. Severianus. Sponsus etiam ne timeat admonetur quia pius animus, dum compatitur, plus pavescit, ac si dicat: hic non est mortis causa, sed vitae, quia quae vitam parturit non meretur occidi.

Chrysostomus super Matth. Dicens etiam ne timeas, cognitionem se cordis eius ostendere voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quae de Christo erat dicturus, faceret fidem.

Ambrosius super lucam. Non autem te moveat quod eam coniugem vocat; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur.

Hieronymus contra helvidium. Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse consuetudinem scripturae noverimus, quod sponsos viros, et sponsas appellet uxores sicut deuteronomii testimonio approbatur: si quis (inquit). Invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui.

Chrysostomus in Matth. Dicit autem noli timere accipere, idest domi retinere; iam enim mente dimissa erat.

Rabanus. Vel noli timere accipere eam nuptiali conventu et assidua cohabitatione.

Chrysostomus super Matth. Propter tres autem causas apparuit angelus ioseph hoc dicens ei. Primo, ne iustus homo ignorans faceret rem iniustam ex proposito iusto. Deinde propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset, apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut intelligens ioseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab illa quam prius. Ideo tamen non ante conceptionem virginis venit ad ioseph, ut nec cogitaret haec quae cogitavit nec pateretur quae passus est zacharias culpam infidelitatis incurrens de conceptione coniugis iam longaevae; incredibilior enim erat res virginem posse concipere quam anum.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo turbato iam ioseph angelus venit ut appareat ioseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei eorum quae dicebantur demonstratio. Dum enim audit ab angelo quae intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur, cuius solius est scire cordis secreta. Sermo etiam evangelistae insuspicabilis fit, demonstrans ioseph passum quod probabile est virum pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir qui zelotypiam passus est, eam suscepit et post conceptionem servavit. Ideo autem virgo ioseph haec quae angelus nuntiarat, non dixit, quia non aestimabat sibi credi a sponso et maxime iam in suspicionem adducto. Virgini autem ante conceptionem annuntiat angelus, ne si post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra turbationem esse illam matrem quae omnium conditorem recepit. Non solum autem angelus ab iniqua commixtione virginem excusat, sed et supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed et laetitiam addens; unde subdit quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.

Glossa. Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea: nasci ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi. Vel secundum praesentiam angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi praeteritum est, natum dicitur.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam. Sed si de spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus christi ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici domus eius, sicut dicitur templum eius. Factum autem spiritus sancti, factum filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem; sive enim pater faciat sive filius sive spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quidquid tres fecerint, Dei unius est.

Augustinus enchir. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis christi esse spiritum sanctum, ut Deus pater verbum genuerit, spiritus sanctus hominem? quod ita absurdum est, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus Christum natum de spiritu sancto, si non eum genuit spiritus sanctus? an quia fecit eum? inquantum enim homo est, factus est, sicut apostolus dicit: factus ex semine David, secundum carnem. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium aut natum ex Deo, sed factum vel creatum vel conditum. Hic autem, cum confiteamur eum natum de spiritu sancto et maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius mariae virginis? non ergo concedendum est quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius, certe homines qui nascuntur ex aqua et spiritu, non aquae filios recte eos dixerit quispiam, sed Dei patris, et matris ecclesiae. Sic ergo de spiritu sancto natus est et filius Dei patris est, non spiritus sancti.


MATTHAEUS 1,21


3121 (Mt 1,21)

Chrysostomus in Matth. Quia hoc quod angelus ad ioseph dixerat supra humanam cogitationem et legem naturae erat, non solum ex praeteritorum revelatione confirmat quae dixerat, sed etiam ex futuris, dicens pariet autem filium.

Glossa. Ut enim non videretur ioseph amplius coniugio non esse necessarius cum conceptio esset facta sine eius auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius conceptui, tamen utilis est procurationi quia ipsa pariet filium, et tunc matri et filio erit necessarius: matri, ut ab infamia defendat, filio, ut eum nutriat et circumcidat; quae circumcisio notatur ubi dicit et vocabis nomen eius iesum. In circumcisione enim solet dari nomen.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: pariet tibi filium sicut ad zachariam: ecce elisabeth uxor tua pariet tibi filium; quia mulier quae ex viro concipit, marito suo filium parit, quia magis ex illo est quam de ipsa; haec autem quae non de viro conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo.

Chrysostomus in Matth. Vel indeterminate hoc posuit ut ostendat quod eum peperit orbi terrarum universo.

Rabanus. Dicit autem vocabis nomen, et non imponens, quia ab aeterno impositum est.

Chrysostomus in Matth. Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia Deus est qui nomen desuper per angelum mittit, nec nomen quodcumque, sed quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera et promptius fidem accommodamus secundis.

Hieronymus. Iesus enim hebraeo sermone salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis significat dicens ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Remigius. Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostrae salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum, hoc est in se credentes salvat non tam a visibilibus hostibus quam potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat non armis pugnando sed peccata relaxando. Severianus. Veniant et audiant qui requirunt: quis est quem maria genuit? ipse enim salvum faciet populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? a peccatis eorum. Esse Deum qui peccata donat si christianis non credis, crede infidelibus, vel iudaeis dicentibus: nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus.


MATTHAEUS 1,22-23


3122 (Mt 1,22-23)

Remigius. Mos fuit evangelistae, ea quae dicit, de veteri testamento confirmare propter iudaeos qui in Christum crediderant, ut agnoscerent ea esse completa in gratia evangelii quae praedicta fuerant in veteri testamento; et subdit hoc autem totum factum est. Quaerendum autem est in hoc loco quare dixerit hoc totum factum esse, cum superius solam conceptionem narraverit. Sed sciendum quod hoc ideo dixit, ut demonstraret quod ante in praesentia Dei factum fuit quam fieret apud homines. Sive quia praeteritarum rerum erat narrator, totum factum esse dixit, quia quando hoc scripsit, iam totum factum erat.

Rabanus. Vel hoc totum factum esse dicit, quod virgo desponsaretur, quod casta servaretur, quod gravida inveniretur, quod per angelum revelaretur ut adimpleretur quod dictum est. Non enim hoc impleretur quod virgo conciperet et pareret, nisi desponsata esset, ne lapidaretur, et nisi ab angelo secretum detegeretur, et ita eam ioseph acciperet, ne dimissa per infamiam efflueret et lapidatione periret. Si ergo ante partum periret, cessaretur prophetia quae ait: pariet filium.

Glossa. Vel potest dici quod ut non ponitur causaliter: non enim ideo impletum est quia implendum erat; ponitur autem consecutive sicut et in genesi: suspendit alterum in patibulo, ut coniectoris veritas probaretur, quia uno suspenso, coniectoris veritas est probata; sic et in hoc loco intelligendum est, quod hoc facto quod praedictum est, prophetia impleta est.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quia vidit angelus abyssum divinae misericordiae, naturae leges solutas, et eum qui erat omnibus superior, ad hominem, qui erat omnibus inferior, descendisse, haec et huiusmodi uno verbo ostendit dicens hoc autem totum factum est, quasi dicat: ne putes quod haec nunc tantum Deo placeant, olim praeordinata sunt; decenter enim angelus non virgini, sed ioseph prophetiam inducit, quasi in prophetis meditanti et experto. Et primo quidem virginem coniugem appellaverat, nunc autem virginem propheta inducit, ut hoc etiam a propheta audiret quasi diu praemeditatum. Unde ad fidem eorum quae dicebantur inducit isaiam, vel magis Deum; non enim dicit: ut impleretur quod dictum est ab isaia, sed quod dictum est a domino per isaiam.

Hieronymus super isaiam. Quoniam autem praemittitur in propheta: dabit dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Si autem iuvencula vel puella, ut iudaei volunt, et non virgo pariat, quale signum poterat appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? et revera virgo hebraice bethula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur in propheta; sed pro hoc verbo positum est halma, quod praeter lxx omnes adolescentulam transtulerunt. Porro halma apud eos ambiguum est; dicitur enim et adolescentula et abscondita; ergo halma non solum puella vel virgo, sed virgo abscondita dicitur, et secreta, quae nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque punica, quae de hebraeorum fontibus manare dicitur, proprie virgo halma appellatur. In nostro quoque sermone halma dicitur sancta; omniumque pene linguarum verbis utuntur hebraei; et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror halma de muliere nupta legisse, sed de ea quae est virgo, ut non virgo solummodo sit, sed in annis adolescentiae; potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe virgo, non puella quae adhuc virum nosse non posset.

Hieronymus. Pro eo autem quod evangelista Matthaeus dicit in utero habebit, in propheta, quia futurum praedicit, significat quod futurum sit: et scripsit accipiet; evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit; qui autem habet, nequaquam accepturus est. Dicit autem ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Leo ad flavianum. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae ita illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.

Augustinus in serm. 11 de nativ. Qui enim dirupta corporum membra in aliis poterat reintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum non violavit nascendo? crevit enim in eius partu corporis integritas potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. Theodotus in serm. Ephesini concilii. Quia vero photinus purum hominem dicit qui natus est, Dei non dicens partum, et qui ex vulva processit hominem proponit a Deo divisum, dicat nunc quomodo natura humana per vulvam virginalem nata, virginitatem vulvae servavit incorruptam? nullius enim hominis mater virgo permansit. Sed quia natus est carne Deus verbum, custodit virginitatem, seipsum verbum esse ostendens; neque enim nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem, neque Deus verbum partum eligens peremit virginitatem. Sequitur et vocabunt nomen eius emmanuel.

Chrysostomus in Matth. Consuetudo quidem est scripturae res quae contingunt pro nominibus ponere. Nihil ergo est aliud quod dicit vocabunt nomen eius emmanuel, quam videbunt Deum cum hominibus; unde non dicit vocabis sed vocabunt.

Rabanus. Primo quidem angeli psallentes, secundo apostoli praedicantes, adhuc et sancti martyres, deinde cuncti credentes.

Hieronymus super isaiam. Septuaginta autem et tres reliqui transtulerunt similiter vocabis, pro quo hic scriptum est vocabunt; quod in hebraeo non habetur; verbum enim charatim, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit, quod ipsa scilicet virgo quae concipiet et pariet Christum, emmanuel appellatura sit nomine, quod interpretatur nobiscum Deus.

Remigius. Quaerendum autem est quis est interpretatus hoc nomen: propheta aut evangelista aut aliquis translator? sed sciendum quod propheta non est interpretatus, sancto autem evangelistae quid necesse fuerat interpretari, cum scriberet hebraeo sermone? fortassis quia hoc nomen obscurum erat apud hebraeos, idcirco dignum erat interpretatione. Sed magis credendum est quod aliquis translator sit interpretatus ne haberetur hoc nomen obscurum apud latinos. Hoc denique nomine duae substantiae, divinitatis scilicet et humanitatis, in una persona domini iesu christi designantur, quia qui ante omnia saecula ineffabiliter genitus est a Deo patre, idem ipse in fine temporum factus est emmanuel, idest nobiscum Deus, ex virgine matre. Quod autem dicitur nobiscum Deus, potest intelligi hoc modo: nobiscum factus est, idest passibilis mortalis et per omnia nostri similis absque peccato, sive quia substantiam nostrae fragilitatis quam assumpsit, substantiae suae divinitatis in unitate personae coniunxit.

Hieronymus super isaiam. Sed sciendum quod hebraei hoc de Ezechia filio achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante capta sit samaria; quod omnino probari non potest. Siquidem achaz filius ioathan regnavit super iudaeam et ierusalem annis sexdecim, cui successit in regnum filius eius Ezechias annos natus viginti tres, et regnavit super iudaeam et ierosolymam annis viginti novem; quomodo ergo quam vidit primo anno achaz prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore cum regnare coeperat achaz, iam novem esset Ezechias annorum? nisi forte sextum Ezechiae regni annum quo capta est samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii; quod coactum esse ac violentum etiam stultis patet. Quidam de nostris isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, iasub et emmanuel, et emmanuel de prophetissa uxore sua esse generatum in typum domini salvatoris. Hoc autem fabulosum est. Petrus alphonsus. Non enim scitur quod aliquis homo illius temporis emmanuel sit vocatus. Sed obiicit hebraeus: quomodo stare poterit quod hoc propter Christum dictum sit et mariam, cum ab achaz usque ad mariam multa centena annorum transierunt? sed licet ad achaz loqueretur propheta, non solum tamen ad eum vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc enim dictum est: audite domus David, non: audite achaz. Iterum: dabit dominus ipse vobis signum; addit ipse, ac si diceret: non alius; ex quo potest intelligi ipsum dominum signum esse futurum. Quod etiam pluraliter ait vobis et non tibi, innuit non propter achaz vel ad ipsum solum hoc dictum fuisse.

Hieronymus super isaiam. Est ergo sic intelligendum quod dicitur ad achaz: iste puer qui nascetur ex virgine, domus David, nunc appelletur emmanuel, idest nobiscum Deus, quia a rebus ipsis (probabiliter, a duobus regibus inimicis liberata). Patebit Deum te habere praesentem. Postea autem vocabitur iesus, idest salvator, eo quod universum genus homini sit salvaturus. Non mireris ergo, o domus David, ad rei novitatem, si virgo Deum pariat quae tantam habeat potestatem ut multo post tempore nasciturus te nunc liberet invocatus.

Augustinus contra faustum. Quis autem dementissimus diceret cum manichaeo, enervis esse fidei de Christo sine teste non credere, cum apostolus dicat: quomodo credent ei quem non audierunt? aut quomodo audient sine praedicante? ut autem non contemnerentur neque fabulosa ducerentur quae apostoli nuntiabant, demonstrantur haec a prophetis fuisse praedicta, quia etsi attestabantur miracula, non defuissent qui magicae potentiae cuncta illi tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nasceretur, prophetas sibi constituere a quibus praenuntiaretur, nemo utique diceret: si etiam dixerimus homini gentili crede Christo quia Deus est et responderit: unde credo? prolataque auctoritate prophetarum, eis se nolle credere dixerit, ostendimus fidem prophetarum ex his quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; videat nunc ipsos reges terrae christi imperio subiugatos omnesque gentes eidem servientes, quae omnia per prophetas fuerunt praedicta. Hoc ergo audiens de scriptura prophetica et cernens in universa terra completa, moveretur ad fidem.

Glossa. Horum ergo errorem evangelista excludit dicens ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam. Prophetia autem alia est ex praedestinatione Dei, quam necessarium est evenire omnibus modis ut sine nostro impleatur arbitrio, ut illa de qua modo agimus: unde dicit ecce, ad demonstrandum certitudinem prophetiae; alia est ex praescientia Dei, cui nostrum admiscetur arbitrium et cooperante gratia consequimur praemium, vel ab ea iuste relicti tormentum; alia non ex praescientia, sed est quaedam comminatio more humano facta, sicut illud: adhuc quadraginta dies et ninive subvertetur, intelligendo nisi ninivitae corrigantur.



Th. Aq. Catena aurea 3117