Th. Aq. Catena aurea 3313

MATTHAEUS 3,13-15


3313 (Mt 3,13-15)

Glossa. Postquam praedicatione sui praecursoris Christus mundo praenuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare voluit; unde dicitur tunc venit iesus a galilaea in iordanem ad ioannem, ut baptizaretur ab eo.

Remigius. Est sciendum quod in his verbis describuntur personae, loca, tempus et officium. Tempus, cum dicit tunc.

Rabanus. Quando scilicet tricenarius erat: in quo ostendit nullum vel sacerdotem vel praedicatorem debere institui, nisi sit perfectae aetatis. Ioseph tricenarius regimen aegypti suscepit; David ea aetate regnum inchoavit; Ezechiel sub eodem tempore prophetiam promeruit.

Chrysostomus in Matth. Quia etiam post baptismum hanc legem cessare oportebat, hac aetate ad baptismum venit, qui potest omnia peccata suscipere, ut lege servata, nullus dicat quia ideo eam solvit quia implere non potuit.

Chrysostomus super Matth. Tunc etiam, scilicet quando Ioannes praedicaverat: poenitentiam agite, ut confirmaret praedicationem ipsius et ut testimonium acciperet a ioanne. Sicut autem cum processerit lucifer, lux solis non expectat occasum luciferi, sed eo procedente, egreditur, et suo lumine obscurat illius candorem, sic et Christus non expectavit ut cursum suum Ioannes impleret, sed adhuc eo docente apparuit.

Remigius. Personae ponuntur cum dicit venit iesus ad ioannem, idest Deus ad hominem, dominus ad servum, rex ad militem, lux ad lucernam. Loca designantur cum dicit a galilaea in iordanem. Galilaea enim transmigratio interpretatur. Quicumque ergo vult baptizari, transmigret de vitiis ad virtutes, et veniendo ad baptismum se humiliet: iordanis enim interpretatur descensus.

Augustinus in serm. De epiph. Multa autem mirabilia in hoc flumine saepius facta esse scriptura sancta commemorat, inter cetera dicens: iordanis conversus est retrorsum. Ante quidem retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt; sicut etiam elias in iordane divisionem fecit aquarum, et Christus dominus in eodem iordane separationem operatus est peccatorum.

Remigius. Officium designatur cum sequitur ut baptizaretur ab eo.

Chrysostomus super Matth. Non ut ipse remissionem peccatorum acciperet per baptismum, sed ut sanctificatas aquas relinqueret postmodum baptizandis.

Augustinus. Salvator enim ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluentia mundaret. Ex quo ipse in aquam demergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Nec mirum quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire: pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen christi facta subtilior, occultas vitae causas ac secreta mentis subtiliore rore pertransit. Subtilior enim est benedictionum cursus quam aquarum meatus. Unde quae de salvatoris baptismate benedictio fluxit, tamquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit.

Chrysostomus super Matth. Ad hoc autem ad baptismum venit, ut qui humanam suscepit naturam, totum humanae naturae inveniatur implesse mysterium: nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem. Propterea etsi pro se baptismate non egebat, tamen aliis carnalis natura opus habebat.

Augustinus in serm. De epiph. Item ideo baptizari voluit, quia voluit facere quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret.

Augustinus super ioannem. Hinc ergo dignatus est a ioanne baptizari, ut cognoscerent servi quanta alacritate debeant currere ad baptisma domini, quando ipse non dedignatus est accipere baptisma servi.

Hieronymus. Item baptizari voluit, ut baptismate suo ioannis baptisma comprobaret.

Chrysostomus in Matth. Quia vero baptismus poenitentiae erat, et in demonstrationem delictorum inducebatur, ne aliquis aestimaret quod hac ratione Christus ad iordanem venit, ideo venienti dixit ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? quasi dicat: .

Chrysostomus super Matth.: ut tu me baptizes, est idonea ratio, ut iustus efficiar, et dignus caelo; ut autem ego te baptizem, quae est ratio? omne bonum de caelo descendit in terram, non de terra ascendit in caelum.

Hilarius in Matth. Denique a ioanne baptizari prohibetur ut Deus, et ita in se fieri oportere ut homo docet; unde sequitur respondens autem iesus dixit ei: sine modo.

Hieronymus. Pulchre dixit modo, ut ostenderet Christum in aqua a ioanne, ioannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive aliter sine modo, ut qui formam servi assumpsi, expleam et humilitatem eius; alioquin scito te in die iudicii meo esse baptismate baptizandum. Vel sine modo, ut dicat dominus: habeo et aliud baptisma, quo et baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo.

Chrysostomus super Matth. In quo etiam ostendit quia postea Christus baptizavit ioannem, quamvis etiam in apocryphis libris hoc manifeste scriptum sit. Sed sine modo ut iustitiam baptismatis non verbis sed factis adimpleam: prius suscipiam, postea praedicabo; unde sequitur sic enim decet nos omnem implere iustitiam; ubi non hoc significat, ut si fuerit baptizatus, adimpleat omnem iustitiam, sed sic: idest, quemadmodum baptismatis iustitiam prius factis implevit, postea praedicavit, sic et omnem aliam iustitiam, secundum illud: coepit iesus facere et docere. Aut ita: sic oportet nos implere omnem iustitiam baptismi, idest secundum dispensationem humanae naturae; sic enim implevit iustitiam nascendi, crescendi et similium.

Hilarius in Matth. Erat et per eum omnis implenda iustitia, per quem solum lex poterat impleri.

Hieronymus. Non autem addit iustitiam legis, sive naturae, ut utrumque intelligamus.

Remigius. Vel sic: decet nos implere omnem iustitiam, idest, ostendere exemplum omnis implendae iustitiae in baptismo, sine quo non aperitur aditus regni caelestis. Vel etiam discant superbi exemplum humilitatis, ut non dedignentur baptizari ab humilibus membris meis, dum viderint me baptizatum a te ioanne servo meo. Illa autem est vera humilitas quam comes obedientia sequitur; unde subditur tunc dimisit eum, idest, ad ultimum assensum praebuit ut baptizaret eum.


MATTHAEUS 3,16


3316 (Mt 3,16)

Augustinus in serm. De epiph. Quia, ut dictum est, cum salvator noster abluitur, iam tunc in nostrum baptismum tota aqua mundatur, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Oportuit etiam christi baptismo ea designari quae per baptismum consequuntur fideles; unde dicitur baptizatus autem iesus, confestim ascendit de aqua.

Chrysostomus super Matth. Factum christi ad mysterium pertinet omnium qui postmodum fuerant baptizandi; et ideo dixit confestim, et non dixit simpliciter ascendit: quia omnes qui digne baptizantur in Christo, confestim de aqua ascendunt; idest, proficiunt ad virtutes et ad dignitatem sublevantur caelestem; qui enim in aquam ingressi fuerant carnales et filii adae peccatores, confestim de aqua ascendunt spirituales filii Dei facti. Si autem quidam ex sua culpa nihil proficiunt baptizati, quid ad baptismum? Rabanus. Quia ergo nobis dominus sui corporis intinctu baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum baptisma caeli aditum patere et spiritum sanctum dari demonstravit; unde sequitur et aperti sunt ei caeli.

Hieronymus in Matth. Non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, sicut et Ezechiel in principio voluminis sui apertos esse commemorat.

Chrysostomus super Matth. Si enim ipsa creatura caelorum rupta fuisset, non dixisset aperti sunt ei, quia quod corporaliter aperitur, omnibus est apertum. Sed dicet aliquis: quid enim? ante oculos filii Dei clausi fuerant caeli, qui etiam in terra constitutus erat in caelo? sed sciendum quod sicut secundum dispensationem humanam baptizatus est, sic secundum humanam dispensationem aperti sunt ei caeli; secundum autem naturam divinam erat in caelis.

Augustinus. Sed numquid tunc primo aperti ei caeli etiam secundum humanam naturam? fides enim ecclesiae et credit et tenet quod non minus aperti sunt ei caeli ante quam post. Ideo ergo dicitur quod aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur ianua regni caelestis.

Chrysostomus super Matth. Forte enim erant invisibilia quaedam obstacula prius, quibus obsistentibus animae defunctorum non poterant introire caelos. Nullam enim animam ante Christum arbitror ascendisse in caelum ex quo peccavit adam et clausi sunt caeli. Sed ecce baptizato Christo aperti sunt tantum; postquam vero tyrannum vicit per crucem, quia non erant necessariae portae caelo nunquam claudendo, non dicunt angeli: aperite portas: iam enim erant apertae; sed: tollite portas. Vel baptizatis aperiuntur caeli, et vident ea quae sunt in caelo, non carnalibus oculis videndo, sed spiritualibus fidei credendo. Aut ita: caeli sunt scripturae divinae, quas omnes legunt, non tamen omnes intelligunt, nisi qui fuerint sic baptizati ut accipiant spiritum sanctum. Unde et apostolis primitus erant clausae scripturae prophetarum; sed accepto spiritu sancto, reseratae sunt eis omnes scripturae. Tamen quocumque modo intelligatur, caeli aperti sunt ei, idest omnibus propter eum; sicut si imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi do, sed tibi: idest, propter te illi.

Glossa. Vel tantus splendor circumfulsit Christum in baptismo, ut empyreum videretur caelum reseratum esse.

Chrysostomus in Matth. Si autem tu non vides, non incredulus sis; etenim in principiis spiritualium rerum semper sensibiles apparent visiones, propter illos qui nullam intelligentiam incorporalis naturae suscipere possunt; ut si postea non fiat, ex his quae semel facta sunt, recipiant fidem.

Remigius. Sicut autem omnibus per baptismum renatis aperitur ianua regni caelestis, ita omnes in baptismate accipiunt dona spiritus sancti; ideo subditur et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Augustinus in serm. 1 in dom. Infra oct. Epiph. Christus enim postquam natus est hominibus renascitur sacramentis; ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum, ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum. Filium enim genuit mater, et casta est; Christum lavit unda, et sancta est. Denique spiritus sanctus, qui tunc illi in utero affuit, modo eum in gurgite circumfulsit; qui tunc mariam castificavit, nunc fluenta sanctificat. Unde dicit et vidit spiritum Dei descendentem.

Chrysostomus super Matth. Ideo autem spiritus sanctus speciem columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est caritatis. Omnes autem iustitiae species quas habent servi Dei in veritate, possunt habere servi diaboli in simulatione; solam autem caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Ideo ergo hanc privatam speciem caritatis tibi servavit spiritus sanctus, quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus, sicut per gratiam caritatis.

Rabanus. Significantur etiam quatuor virtutes in baptizatis per columbam. Columba enim secus fluenta habitat, ut, viso accipitre, mergat se et evadat; meliora grana eligit, alienos pullos nutrit, non lacerat rostro, felle caret, in cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet; ita et sancti secus divinae scripturae fluenta resident, ut incursum diaboli evadant; sanas sententias quibus pascantur eligunt, non haereticas; homines qui diaboli fuerunt pulli, idest imitatores, doctrina nutriunt et exemplo; bonas sententias lacerando non pervertunt haereticorum more; ira irreconciliabili carent; in plagis mortis christi, qui petra firma est, nidum ponunt, idest suum refugium et spem; sicut etiam alii delectantur in cantu, ita ipsi in gemitu pro peccatis.

Chrysostomus in Matth. Veteris etiam recordatur historiae: in diluvio enim apparuit hoc animal, ramum ferens olivae et communem orbis tranquillitatem annuntians; quae omnia typus erant futurorum. Etenim nunc columba apparet liberatorem nobis demonstrans, et pro ramo olivae adoptionem generi humano affert.

Augustinus de trin. Est autem in promptu intelligere cur spiritus sanctus missus dicatur, cum in ipsum dominum corporali specie velut columba descendit: facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus. Haec autem operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret invisibilis eius substantia, sed ut corda hominum exterioribus visis commota, ad occultam aeternitatem converterentur. Non autem sic assumpta est creatura, in qua spiritus sanctus apparuit, in unitatem scilicet personae, sicut assumpta est humana illa forma ex virgine. Neque enim columbam beatificavit spiritus aut sibi in personae suae unitatem in aeternum coniunxit. Proinde, quamquam illa columba spiritus dicta sit, ut ostenderetur per columbam spiritum demonstratum, non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et Deum et columbam, sicut dicimus filium et Deum et hominem; nec sicut dicimus filium agnum Dei, non solum ioanne baptista dicente, sed etiam ioanne evangelista vidente agnum occisum in apocalypsi: illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spiritales imagines corporum. De illa vero columba nullus unquam dubitavit quin oculis visa sit; nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim 1 cor. 10,4: petra erat Christus)., ita possumus dicere spiritum columbam. Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine christi quem significabat; non autem sic illa columba, quae ad haec tantummodo significanda repente extitit. Magis autem simile hoc mihi videtur flammae illi quae in rubo apparuit moysi, et illi quam populus in eremo fiebant dum lex daretur in monte. Ad hoc sequebatur, et fulguribus ac tonitruis quae enim rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret atque praeteriret. Propter has ergo corporales formas missus dicitur spiritus sanctus; illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et postea destiterunt.

Hieronymus in Matth. Sedit autem super caput iesu, ne quis putaret vocem patris ad ioannem factam, non ad dominum; unde sequitur et venientem super se.


MATTHAEUS 3,17


3317 (Mt 3,17)

Augustinus in serm. De epiph. Non enim ut ante per moysen aut per prophetas, nec per typos aut figuras, venturum in carne pater filium docuit, sed palam venisse monstravit, dicens hic est filius meus.

Hilarius in Matth. Vel ut ex his quae consummabantur in Christo, cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis sanctum in nos spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios Dei fieri.

Hieronymus in Matth. Mysterium autem trinitatis in baptismate demonstratur. Dominus baptizatur, spiritus descendit in habitu columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur.

Augustinus in serm. De epiph. Nec mirum si in dominico lavacro mysterium non defuit trinitatis, cum nostrum lavacrum trinitatis compleat sacramentum. Voluit enim dominus primo circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus.

Augustinus de fide ad petrum. Quamvis autem pater et filius et spiritus sanctus sint una natura, firmissime tamen tene tres esse personas; patremque solum esse qui dixit hic est filius meus dilectus, et filium solum esse super quem illa vox patris insonuit, et spiritum sanctum solum esse qui in specie columbae super Christum baptizatum descendit.

Augustinus de trin. Haec autem opera sunt totius trinitatis. In sua quippe substantia pater et filius et spiritus sanctus unum sunt, sine ullis intervallis temporum vel locorum; in meis autem vocibus separati sunt pater, filius et spiritus sanctus, nec simul dici poterunt; et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt: quia similitudine utcumque cognoscitur, inseparabilem in seipsa trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari. Quod autem solius patris vox sit, ostenditur ex hoc quod dicit hic est filius meus.

Hilarius in libro de trin. Non solum nomine contestatus est eum esse filium, sed proprietate. Multi enim nos filii Dei sumus, sed non talis est hic filius; hic enim et proprius et verus est filius: origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.

Augustinus super ioannem. Pater autem diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Et ideo subditur in quo mihi complacui.

Remigius. Vel si ad humanitatem christi referatur, si legatur in quo mihi complacui, quia istum solum reperi sine peccato. Si vero legatur in quo mihi complacuit, subauditur placitum meum constituere, ut per eum agerem quae agenda sunt, idest genus humanum redimerem.

Augustinus de cons. Evang. Haec autem verba et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de verbis vocis quae de caelo facta est, variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum hic est filius meus dilectus, et alii duo dicunt: tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet; vox enim caelestis unum horum dixit; sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur quod ipse esset filius Dei; atque ita dictum referre voluit: tu es filius meus, ac si illi diceretur hic est filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos vox facta est. Iam vero quod alius dicit in quo mihi complacui, alius: in te complacuit mihi, si quaeris quid horum illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dum intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam; quod enim Deus in filio sibi complacuit, admonetur aliquis ex eo quod dictum est: in te complacuit; quod autem in filio pater placuerit hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: in te complacuit mihi, seu intelligatur hoc dictum esse ab omnibus evangelistis, tamquam diceretur: in te complacitum meum constitui; hoc est, implere quod mihi placet.


MATTHAEUS 4,1-2


3401 (Mt 4,1-2)

Chrysostomus super Matth. Postquam baptizatus est dominus a ioanne in aqua, ducitur a spiritu in desertum ut baptizaretur igne tentationis; unde dicitur tunc iesus ductus est in desertum a spiritu. Tunc, scilicet quando pater clamavit de caelo: hic est filius meus dilectus.

Chrysostomus in Matth. Quisquis ergo post baptismum maiores sustines tentationes, non turberis; etenim propter hoc accepisti arma ut non cadas, sed ut praelieris. Ideo autem tentationem a te Deus non prohibet, primum quidem, ut discas quoniam multo factus es fortior; deinde ut magnitudine donorum non extollaris; tertio ut diabolus experientia cognoscat quod perfecte ab eo abscessisti; quarto ut per hoc fortior reddaris; quinto ut crediti tibi thesauri signum accipias: neque enim diabolus superveniret tibi ad tentandum, nisi te in maiori honore effectum videret.

Hilarius in Matth. In sanctificatis enim maxime diaboli tentamenta grassantur quia victoria ei est magis optata de sanctis. Gregorius in Evang. Dubitari autem a quibusdam solet a quo spiritu sit ductus iesus in desertum, propter hoc quod subditur assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a spiritu sancto ductus esse credatur, ut illuc eum suus spiritus duceret ubi hunc ad tentandum spiritus malignus invenit.

Augustinus de trin. Cur seipsum quoque tentandum praebuit? ut ad superandas tentationes mediator esset, non solum per adiutorium, verum etiam per exemplum.

Chrysostomus super Matth. Est autem ductus a spiritu sancto, non quasi minor maioris praecepto: non enim solum ductus dicitur qui alicuius potestate ducitur, sed etiam ille qui alicuius rationabili exhortatione placatur, sicut scriptum est de andrea, quod invenit simonem fratrem suum et adduxit eum ad iesum.

Hieronymus. Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi.

Chrysostomus super Matth. Ad homines enim diabolus vadit ut tentet eos; quoniam autem adversus Christum diabolus ire non poterat, ideo contra diabolum Christus processit; unde dicitur ut tentaretur a diabolo.

Gregorius in Evang. Sed sciendum nobis est, quia tribus modis tentatio agitur: suggestione, delectatione et consensu; et nos cum tentamur, plerumque in delectationem aut in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati in nobisipsis etiam gerimus unde certamina toleramus; Deus vero, qui in utero virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit; atque ideo omnis diabolica illa tentatio, foris, non intus fuit.

Chrysostomus in Matth. Tunc autem maxime instat diabolus ad tentandum cum viderit solitarios; unde etiam in principio mulierem tentavit sine viro eam inveniens; unde et sic per hoc etiam diabolo datur occasio tentandi quod ducitur in desertum.

Glossa. Hoc desertum est in ierusalem et iericho ubi morabantur latrones, qui locus vocatur dammin, idest sanguinis, propter effusionem sanguinis quam ibi latrones faciebant; unde et homo cum descendisset a ierusalem in iericho incidisse dicitur in latrones, gerens figuram adae, qui a daemonibus victus est. Conveniens ergo fuit ut ibi Christus diabolum superaret ubi diabolus hominem sub figura superasse dictum est.

Chrysostomus super Matth. Non solum autem Christus ductus est in desertum a spiritu, sed et omnes filii Dei habentes spiritum sanctum: non enim sunt contenti sedere otiosi, sed spiritus sanctus urget eos aliquid magnum apprehendere opus, quod est ire in desertum quantum ad diabolum, quia non est ibi iniustitia, qua diabolus delectatur. Omne etiam bonum est extra carnem et mundum, quia non est secundum voluntatem carnis et mundi. Ad tale ergo desertum omnes filii Dei exeunt ut tententur: ut puta si non proposuisti ducere uxorem, duxit te spiritus sanctus in desertum, idest extra fines carnis et mundi, ut tenteris concupiscentia carnis: quomodo enim tentatur libidine qui tota die est cum uxore? scire debemus, quod filii Dei non tentantur a diabolo nisi in desertum exierint; filii autem diaboli in carne et mundo constituti confringuntur et parent; sicut bonus homo, si uxorem habuerit, non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua; malus autem etiam habens uxorem, fornicatur, et non est uxore contentus; et sic in omnibus invenies. Filii ergo diaboli non exeunt ad diabolum ut tententur. Quid enim opus habet ad certamen exire qui non desiderat vincere? qui autem gloriosiores sunt filii Dei, extra fines carnis exeunt contra illum quia victoriae gloriam concupiscunt. Propterea et in hoc Christus exiit ad diabolum ut tentaretur ab eo.

Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quam magnum bonum est ieiunium, et qualiter scutum est adversum diabolum, et quoniam post baptismum non lasciviae, sed ieiunio intendere oportet, ipse ieiunavit, non eo indigens, sed nos instruens.

Chrysostomus super Matth. Et ut quadragesimi nostri ieiunii poneret mensuram, quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit; unde sequitur et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Chrysostomus in Matth. Non autem ultra processit ieiunando quam moyses et elias ne incredibilis videretur carnis assumptio. Gregorius in Evang. Ipse autem auctor omnium in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit. Nos quoque quantum possumus, quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligamus. Quadragenarius autem numerus custoditur, quia virtus decalogi per libros quatuor sancti evangelii impletur; denarius etenim quater ductus, in quadragenarium surgit. Vel quia in hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius voluptatem praeceptis dominicis contraimus, quae per decalogum sunt accepta. Qui ergo per carnis desideria decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Vel sicut in lege offerre debemus decimas rerum, ita ei offerre contendimus decimas dierum. A prima enim dominica quadragesimae usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum dies quadraginta et duo sunt, ex quibus dum sex dies dominici ab abstinentia subtrahuntur, remanent triginta sex. Dum vero per tercentum sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per trigintasex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus.

Augustinus in lib. 83 quaest. Vel aliter. Omnis sapientiae disciplina est creatorem creaturamque cognoscere. Creator est trinitas: pater et filius et spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima, cui ternarius numerus tribuitur (diligere enim Deum tripliciter iubemur: ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente)., partim visibilis, sicut corpus, cui quaternarius debetur propter calidum et frigidum, humidum et siccum. Denarius ergo numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero qui corpori debetur, multiplicatus, quia per corpus administratio geritur, quadragesimum numerum conficit, cuius partes aequales ad quinquaginta perveniunt; unum enim et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti, quae sunt partes quadragenarii, simul iuncta, efficiunt quinquaginta. Et ideo tempus quo ingemiscimus et dolemus quadragenario numero celebratur. Status autem beatitudinis, in quo erit gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur, idest a pascha usque ad pentecosten.

Augustinus in serm. De quadragesima. Non autem quia Christus post acceptum baptismum continuo ieiunavit, regulam observationis dedisse credendum est, ut post christi baptismum continuo ieiunare necesse sit. Sed quando acriori certamine cum tentatore confligitur, ieiunandum est, ut corpus impleat de castigatione militiam et animus impetret de humiliatione victoriam.

Chrysostomus super Matth. Sciebat autem dominus cogitationem diaboli, quia volebat eum tentare: audierat enim quia Christus natus est in hoc mundo angelis praedicantibus, pastoribus referentibus, magis quaerentibus et ioanne ostendente. Unde dominus processit contra eum, non quasi Deus, sed quasi homo; magis autem quasi Deus et homo. Nam per quadraginta dies non esurire non erat hominis; aliquando autem esurire non erat Dei. Unde esurivit, ne manifeste intelligatur Deus, et sic diaboli spem tentandi extingueret, suam autem victoriam impediret; unde sequitur postea esuriit.

Hilarius in Matth. Nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit. Igitur cum dominus esuriit, non inediae surrepsit operatio, sed naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum consummationem, quibus post passionem in saeculo erat commoratus, esuritionem se humanae salutis habiturum; quo in tempore expectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat, reportavit.


MATTHAEUS 4,3-4


3403 (Mt 4,3-4)

Chrysostomus super Matth. Quia diabolus videns per quadraginta dies Christum ieiunantem desperaverat, postquam esurientem sensit, iterum coepit sperare; unde sequitur et accedens tentator. Si ergo ieiunaveris et tenteris, ne dicas quia perdidi fructum ieiunii mei; nam etsi non tibi profuit ieiunium tuum ut non tenteris, tamen proficiet ut a tentationibus non vincaris. Gregorius in Evang. Sed si ipsum ordinem tentationis aspicimus, pensamus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus enim hostis primum hominem ex gula tentavit cum cibum ligni vetitum ad comedendum suasit; ex vana gloria, cum diceret: eritis sicut dii; ex avaritia, cum diceret: scientes bonum et malum: avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Quibus autem modis primum hominem stravit, istis modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentat, cum dicit dic ut lapides isti panes fiant; per vanam gloriam cum dicit si filius Dei es, mitte te deorsum; per sublimitatis avaritiam, cum regna mundi ostendit, dicens haec omnia tibi dabo.

Ambrosius super lucam. Inde autem coepit unde iam vicerat, scilicet a gula; unde dixit ei si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quid autem sibi vult talis sermonis exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat? aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere.

Hilarius in Matth. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidum in panes virtutem potestatis agnosceret, et in homine oblectamento cibi potentiam esurientis illuderet.

Hieronymus. Sed duobus contrariis teneris, o diabole: si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est; si autem non potest facere, frustra Dei filium suspicaris.

Chrysostomus super Matth. Sicut autem diabolus omnes excaecabat, sic modo invisibiliter a Christo est excaecatus. Post quadraginta enim dies esurientem sensit, et per quadraginta non esurientem non intellexit. Cum suspicatus est eum non esse filium Dei, non cogitavit quoniam fortis athleta ad ea quae infirma sunt descendere potest; infirmus autem ad ea quae fortia sunt ascendere non potest. Magis ergo ex eo quod per tot dies non esuriit, intelligere debuit quia Deus est, quam ex eo quod post tot dies esuriit, quia homo est. Sed dicit: moyses et elias quadraginta dies ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes esuriebant et sustinebant, iste quadraginta diebus non esuriit, sed postea. Esurire enim et non manducare, patientiae est humanae; non esurire autem, divinae naturae.

Hieronymus. Propositum autem christi erat humilitate vincere; unde adversarium vicit testimoniis legis, non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo, sed quasi ab homine vinceretur; unde sequitur qui respondens, dixit ei: scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

Gregorius in Evang. Sic ergo tentatus a diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non in solo pane vivo, ne videatur de se dictum esse; sed non in solo pane vivit homo, ut posset diabolus dicere si filius Dei es. Abscondit se ut non ostendatur; quod potest, si homo est; astute excusat se, ne ostendatur non posse.

Rabanus. Testimonium autem hoc de deuteronomio sumptum est. Ergo si quis non vescitur verbo Dei, iste non vivit, quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de ore Dei dicitur cum voluntatem suam per scripturarum testimonia revelat.


MATTHAEUS 4,5-7


3405 (Mt 4,5-7)

Chrysostomus super Matth. Cum ex praemisso christi responso nihil certum discere diabolus potuisset utrum Christus Deus esset an homo, assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non vincitur, etsi filius Dei non est, tamen sanctus est. Valent enim homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem.

Hieronymus. Assumptio ista non ex imbecillitate domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem putat.

Rabanus. Sancta autem civitas ierusalem dicebatur, in qua templum Dei erat et sancta sanctorum et cultus unius Dei secundum legem moysi.

Remigius. In quo ostenditur quia diabolus fidelibus christi etiam in sanctis locis insidiatur.

Gregorius in Evang. Sed ecce dum dicitur Deus homo in sanctam civitatem a diabolo assumptus, humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium diabolus caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris illius crucifigi? Glossa. Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit; ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi.

Remigius. Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum, quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod praecipitium esse potuit.

Glossa. Nota vero, haec omnia corporeis sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est.

Chrysostomus sup. Matth. Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum videntibus omnibus statuit supra templum? sed forsitan diabolus sic eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur.

Glossa. Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli posse; unde sequitur et dixit: si filius Dei es, mitte te deorsum.

Hieronymus. In omnibus enim tentationibus hoc agit diabolus ut intelligat si filius Dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere potest, praecipitare non potest.

Chrysostomus super Matth. Per hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius Dei, an non? volare enim per aerem non est proprie opus Dei, quia nulli utile est. Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter ostentationem solam hoc facit, et est potius ex diabolo quam ex Deo. Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium ei apparere quod non est, quanto magis filius Dei ostendere se necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est apud se? Ambrosius super lucam. Sed quia satanas transfigurat se sicut angelum lucis et de scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus parat, utitur testimoniis scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia angelis suis mandavit de te.

Hieronymus. Hoc enim in psalmo 90,11 legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo diabolus interpretatur scripturas.

Chrysostomus super Matth. Vere enim filius Dei angelorum manibus non portatur, sed ipse magis angelos portat; et si portatur manibus angelorum, non ut offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O diabole, quoniam filius Dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? sed illud quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus.

Chrysostomus in Matth. Intuere etiam quia testimonia a domino allata sunt convenienter, a diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum est angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet proiicere seipsum et praecipitare.

Glossa. Est ergo sic exponendum. Ait enim scriptura de quolibet bono homine, quod angelis suis, id est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis peccati occasio et ruinae.

Rabanus. Notandum est autem, quod salvator noster licet permisisset se a diabolo supra pinnaculum templi poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere, obtemperemus. Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus.

Hieronymus. Falsas autem de scripturis diaboli sagittas veris scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus iesus: scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum.

Hilarius in Matth. Diaboli enim conatus contundens, et Deum se protestatur et dominum.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non tentabis me dominum Deum tuum; sed ita: non tentabis dominum Deum tuum, quod poterat dicere omnis homo Dei tentatus a diabolo, quoniam et qui hominem Dei tentat, Deum tentat.

Rabanus. Vel aliter. Suggerebatur ei quasi homini ut aliquo signo exploraret quantum Deus posset.

Augustinus contra faustum. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo quid faciat, non tentare dominum Deum suum. Theodotus. Tentat enim Deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit.

Hieronymus. Et notandum, quod necessaria testimonia de deuteronomio tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret.



Th. Aq. Catena aurea 3313