Th. Aq. Catena aurea 3408

MATTHAEUS 4,8-11


3408 (Mt 4,8-11)


Chrysostomus super Matth. Diabolus ex secundo responso incertus, transit ad tertiam tentationem: quia enim Christus retia ventris disruperat, retia vanae gloriae transiverat, ponit ei retia avaritiae; propter quod dicitur iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, quem scilicet diabolus circuiens omnem terram excelsiorem ceteris cognoscebat. Quanto enim excelsior fuerit mons, tanto ex eo spatiosior terra videtur; unde sequitur et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum. Ostendit autem ita non ut ipse regna vel civitates eorum vel populos vel argentum vel aurum videret, sed partes terrae in quibus unumquodque regnum vel civitas posita erat: ut puta, si ascendens super excelsum locum digito extenso dicam tibi: ecce ibi est roma aut alexandria, non sic ostendo tibi ut ipsas videas civitates, sed partes terrae in quibus positae sunt; sic et diabolus poterat Christo singula loca demonstrare digito et uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponere: nam ostensum dicitur etiam quod exponitur ad intelligendum.

Origenes super lucam. Vel aliter. Non est arbitrandum quod regna ei mundi ostendens, persarum verbi gratia regnum indorumque ostenderit; sed ostendit ei regnum suum, quomodo regnaret in mundo, idest quomodo alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia.

Remigius. Gloriam eorum appellat aurum, argentum et lapides pretiosos et temporalia bona.

Rabanus. Ostendit autem haec diabolus domino, non quod ipse visum eius amplificare potuerit aut aliquid ignotum demonstrare, sed vanitatem pompae mundanae, quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat.

Glossa. Qui non concupiscentiae oculo intuetur sicut nos, sed sicut medici vident morbos sine laesione.

Hieronymus. Sequitur et dixit illi: haec omnia tibi dabo. Arrogans et superbus de iactantia loquitur: non enim potest omnia regna dare, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos.

Chrysostomus super Matth. Sed eas quae per iniquitatem fiunt in mundo, ut puta per furtum aut per periuria acquisitas divitias diabolus dat. Non ergo diabolus quibus vult divitias dare potest, sed his qui volunt ab illo recipere.

Remigius. Miranda etiam est diaboli dementia. Illi promittebat dare regna terrena qui suis fidelibus dat regna caelestia, et gloriam mundi ei qui est caelestis gloriae dominus.

Ambrosius super lucam. Habet autem ambitio domesticum periculum: ut enim dominetur aliis prius servit, curvatur obsequio ut honore dominetur, et dum vult esse sublimior fit remissior. Unde aperte subditur si cadens adoraveris me.

Glossa. Ecce antiqua diaboli superbia. Sicut enim in principio voluit se similem Deo facere, ita nunc volebat divinum sibi usurpare cultum, dicens si cadens adoraveris me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit. Sequitur tunc dicit ei iesus: vade, satana.

Chrysostomus super Matth. In quo finem tentandi diabolo ponit, ne progrediatur ulterius tentans.

Hieronymus. Non autem, ut plerique putant, eadem satanas et petrus condemnantur sententia. Petro enim dicitur: vade retro me, satana, idest sequere me qui contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, satana; et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui paratus est tibi et angelis tuis.

Remigius. Vel, secundum alia exempla: vade retro, idest, reminiscere, recordare in quanta gloria conditus fuisti et in quantam miseriam cecidisti.

Chrysostomus super Matth. Videndum autem quia Christus cum passus fuisset tentationis iniuriam, dicente sibi diabolo si filius Dei es, mitte te deorsum, non est turbatus neque diabolum increpavit. Nunc autem quando diabolus usurpavit sibi Dei honorem, exasperatus est, et repulit eum dicens vade, satana, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium.

Hieronymus. Dicens autem diabolus salvatori si cadens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat dominum et Deum suum.

Augustinus contra sermonem arianorum. Unde sequitur scriptum est enim: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Unus dominus Deus noster est ipsa trinitas, cui soli servitutem pietatis iure debemus.

Augustinus de Civ. Dei. Nomine autem servitutis, cultus Deo debitus intelligitur: latriam quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, graece nuncupari solet dulia; latria vero aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea servitus dicitur quae pertinet ad colendum Deum.

Chrysostomus super Matth. Diabolus autem, sicut, rationabiliter intelligi potest, non quasi obediens praecepto recessit, sed divinitas christi et spiritus sanctus qui erat in eo excussit inde diabolum; unde sequitur tunc reliquit eum diabolus. Quod ad nostram proficit consolationem, quia non tamdiu homines Dei diabolus tentat quamdiu vult, sed quamdiu Christus permittit. Etsi permittit eum paulisper tentare, tamen repellit propter infirmam naturam.

Augustinus de Civ. Dei. Post tentationem vero sancti angeli spiritibus immundis metuendi domino ministrabant, et per hoc magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset; unde sequitur et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: descendentes angeli, ut ostendat quia semper ad ministerium eius erant in terris, sed tunc praecipiente domino recesserunt ab eo, ut locus diabolo adversus Christum daretur, ne forte videns angelos circa eum non appropinquaret ad eum. In quibus autem rebus illi ministrabant scire non possumus: utrum ad sanationes infirmitatum, an ad correctiones animarum, an ad effugationem daemonum, quae omnia per angelos facit, unde eis facientibus ipse facere videtur; tamen manifestum est quod non propter necessitatem impotentiae eius ei ministrabant, sed propter honorem potestatis ipsius: non enim dicitur quod adiuvent eum, sed quod ministrent.

Gregorius in Evang. Ex his autem unius personae utraque natura ostenditur: quia et homo est quem diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab angelis ministratur.

Chrysostomus super Matth. Nunc breviter perstringamus quid significent christi tentationes. Ieiunium est abstinentia rei malae, esuries est desiderium eius, usus eius est panis. Qui ergo peccatum sibi convertit ad usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo diabolo persuadenti, quia non in solo usu illius rei vivit homo, sed in observantia mandatorum Dei. Quando vero quis inflatus fuerit quasi sanctus, ductus est quasi super templum, et quando aestimaverit se consistere in sanctimoniae summitate, positus est supra pinnaculum templi. Et haec tentatio sequitur primam, quia victoria tentationis gloriationem operatur et fit causa iactantiae. Sed vide quod Christus ieiunium ultro susceperit. Super templum autem diabolus eum duxit, ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas; extolli autem ad fastigium sanctitatis non acquiescas; fuge exaltationem cordis et non patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem divitiarum et gloriae huius mundi quae de superbia cordis descendit. Cum ergo volueris dives fieri, quod est ascendere in montem, incipis cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi gloriam regni sui tibi ostendit. Tertio loco providet tibi causas, ut si volueris illa consequi, servias ei negligens iustitiam Dei.

Hilarius in Matth. Victo autem a nobis calcatoque diaboli capite, angelorum ministeria et virtutum in nos caelestium officia non defutura ostenditur.

Augustinus de cons. Evang. Lucas has tentationes non eodem ordine persecutus est; unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint et postea in pinnaculum templi levatus sit, an e converso; nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit.

Glossa. Sed quod dicit Lucas magis videtur secundum historiam esse, sed Matthaeus has refert tentationes secundum hoc quod in adam factae sunt.


MATTHAEUS 4,12-16


3412 (Mt 4,12-16)

Rabanus. Postquam Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione christi et de angelorum ministerio narravit, continuo subiecit dicens cum autem audisset iesus quia Ioannes traditus esset.

Chrysostomus super Matth. Sine dubio a Deo, quia in virum sanctum nemo potest aliquid nisi tradiderit eum Deus. Sequitur secessit in galilaeam, scilicet de iudaea, ut passionem suam opportuno tempori reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum.

Chrysostomus in Matth. Non enim accusabile est non proicere seipsum in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de iudaea, iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in galilaea morabantur. Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a iudaeis accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent, impellunt iesum transire ad galilaeam gentium.

Glossa. Ut autem refert Lucas, venit nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum praecipitare de monte; et tunc descendit capharnaum; unde modo ait Matthaeus et relicta civitate nazareth, venit et habitavit capharnaum.

Hieronymus. Nazareth est in galilaea vicus iuxta montem thabor; capharnaum est oppidum in galilaea gentium iuxta stagnum genesareth; et ideo dicit maritima.

Glossa. Addit etiam in finibus zabulon et nephthalim, ubi prima captivitas hebraeorum fuit ab assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima evangelii praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et iudaeos.

Remigius. Reliquit autem unam, scilicet nazareth, ut praedicando et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur quod dictum est per isaiam prophetam: terra zabulon et terra nephthalim etc. In prophetia ita habetur: primo tempore alleviata est terra zabulon et terra nephthalim, et novissimo aggravata est via maris, trans iordanem, galilaeae gentium.

Hieronymus super isaiam. Dicitur autem primo tempore alleviata esse ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum salvator evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est fides eorum, plurimis iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat genesareth, qui iordane influente efficitur, in cuius litore capharnaum et tiberias et bethsaida et corozaim sitae sunt, in qua maxime regione Christus praedicavit. Vel, secundum hebraeos in Christum credentes, hae duae tribus zabulon et nephthalim ab assyriis captae sunt, et galilaea deserta est, quam propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed postea reliquae tribus, quae habitabant trans iordanem et in samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, scriptura nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa primum lucem praedicantis viderit christi. Vel, secundum nazaraeos, adveniente Christo, primo terra zabulon et nephtalim est pharisaeorum erroribus liberata, postea per evangelium apostoli pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos gentium.

Glossa. Hic autem in evangelio diversi nominativi ad idem verbum reducuntur; ita et terra zabulon et terra nephthalim, quae est via maris, quae est trans iordanem, scilicet populus galilaeae gentium, qui ambulabat in tenebris.

Hieronymus in lib. De locis hebr. Nota autem, quod duae galilaeae sunt: una quae dicitur iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore salomonis, qui dedit viginti civitates in galilaea hyram regi tyri, quae pars dicta est postea galilaea gentium; reliqua iudaeorum. Vel legendum est trans iordanem galilaeae gentium, ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris, lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, scilicet illius qui in evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum operibus mortis ad inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si voluerint, agere poenitentiam.

Chrysostomus super Matth. Vel in regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris erant quia Dei iustitia nondum erat eis manifesta.

Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum; tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod non ipsi quaerentes invenerunt, sed Deus ipsis apparuit, dixit quod lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt, etenim in ultimis malis homines erant ante christi praesentiam: neque enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras autem vocat hic errorem et impietatem.

Rabanus. Allegorice autem Ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae. Postquam autem propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in galilaeam, idest de figuris ad veritatem. Vel in galilaeam, idest in ecclesiam, ubi est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos, capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo fructus evangelii significabatur et venit in ecclesiam, quae est christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum. Inter zabulon et nephthalim sita est, idest iudaeis communis et gentibus. Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia gentium ecclesia per orbem dilatata est.

Augustinus de cons. Evang. Ioannes autem evangelista, priusquam iret iesus in galilaeam, dicit de petro et andrea et nathanaele, et de miraculo in cana galilaeae; quae omnia ceteri evangelistae praetermiserunt, id contexentes suis narrationibus quod iesus reversus sit in galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a ioanne.

Remigius. Sed illud solertius attendendum est, quare Ioannes dicat dominum iisse in galilaeam antequam Ioannes missus fuisset in carcerem. Nam post vinum de aqua factum et descensum eius in capharnaum et post ascensum eius in ierusalem, dicitur in evangelio ioannis, quod rediit in iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus Ioannes in carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit Ioannes, secessit in galilaeam; et hoc quidem dicit Marcus. Non autem debet hoc contrarium videri: nam Ioannes primum adventum domini in galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait quod iesus reliquit iudaeam et abiit iterum in galilaeam; et de hoc tantum secundo adventu in galilaeam, qui scilicet fuit post incarcerationem ioannis, alii evangelistae dicunt. Eusebius hist. Eccl. Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus absque ullius scripturae indiciis evangelium praedicasse; sed cum trium evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod in aliis tribus evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. Matthaeus enim post tentationem christi continuo subiecit audiens autem quia Ioannes traditus esset; et Marcus similiter. Lucas vero priusquam aliquid de actibus christi referret, dicit quod herodes conclusit ioannem in carcerem. Rogatus est ergo Ioannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem ioannis, salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in evangelio suo: hoc fecit initium signorum iesus.


MATTHAEUS 4,17


3417 (Mt 4,17)

Chrysostomus super Matth. Ille debet christi iustitiam praedicare qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit iesus praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde coepit praedicare, ex quo traditus est Ioannes: nam si praedicante ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset ioannem, et inveniretur praedicatio ioannis esse superflua quantum ad istius doctrinam, sicut si uno tempore sol cum lucifero oriatur, gratiam luciferi celat.

Chrysostomus in Matth. Ideo etiam non praedicavit donec Ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo scinderetur; propter quod etiam Ioannes nullum fecit signum, ut per miracula omnes traherentur ad Christum.

Rabanus. In hoc etiam docet ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat.

Chrysostomus super Matth. Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non ut conculcet ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum verum fuisse demonstret.

Hieronymus. In quo etiam ostendit se eiusdem esse Dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit poenitentiam agite.

Chrysostomus super Matth. Non enim statim iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et non possum? poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent; unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia appropinquavit tempus mercedis aeternae.

Remigius. Et notandum, quia non dicit: appropinquavit regnum chananaeorum aut iebuzaeorum, sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed dominus regna caelestia.

Chrysostomus in Matth. Considerandum etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit, sicut Ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum evangelizans.

Hieronymus. Mystice autem: ioanne tradito, Christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur evangelium.


MATTHAEUS 4,18-22


3418 (Mt 4,18-22)

Chrysostomus super Matth. Antequam Christus aliquid dicat vel faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum christi nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans iesus iuxta mare galilaeae.

Rabanus. Mare galilaeae idem est quod stagnum genesareth, mare tiberiadis et lacus salinarum.

Glossa. Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde sequitur vidit duos fratres, simonem, qui vocatur petrus, et andream fratrem eius.

Remigius. Vidit autem non tam corporaliter quam spiritualiter ad corda eorum respiciens.

Chrysostomus in Matth. In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter quod sequitur erant enim piscatores.

Augustinus de verb. Dom. Non enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores.

Augustinus super ioann. Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster iesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus cyprianus orator, sed prius petrus piscator.

Chrysostomus super Matth. Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum. Sed quoscumque Deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae.

Remigius. De his autem piscatoribus loquitur dominus per ieremiam dicens: mittam in vos piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post me.

Glossa. Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et faciam vos fieri piscatores hominum.

Chrysostomus super Matth. Idest doctores; ut cum rete verbi Dei comprehendatis homines de mundo tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores - ut translati vivant in terra, corporis christi membra facti.

Gregorius in Evang. Nulla autem petrus et andreas Christum miracula facere viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum. Multum enim reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Aestimationem quippe pretii regnum Dei non habet, sed tantum valet quantum habes.

Chrysostomus super Matth. Non autem praedicti discipuli secuti sunt Christum, doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam pretiosa est anima hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius et quanta est merces.

Chrysostomus in Matth. Tantae igitur promissioni crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios posse piscari.

Chrysostomus super Matth. Haec igitur cupientes, secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire.

Glossa. In his ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro christi amore. Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro Deo postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota, quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et binos ad praedicandum. Gregorius in Evang. Quatenus hic nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Duo enim sunt praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non potest.

Chrysostomus super Matth. Super caritatem etiam fraternitatis ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit Deus et in veteri testamento, super moysen et aaron fratres, ponens aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, zeBedaei, et ioannem fratrem eius in navi cum zeBedaeo patre eorum, reficientes retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia.

Chrysostomus in Matth. Non parva autem est hic demonstratio virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus, colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius obsequio laborare.

Chrysostomus super Matth. Aestimare autem primos velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia differentiam eorum cognoscere solius est christi. Forte ergo illi propter petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit evangelium, sed non composuit; isti autem propter ioannem componentes, qui evangelium composuit. Sequitur et vocavit eos: erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares, fraternitatis coniuncti pietate. Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis coniunctos dissimilis vocatio separaret.

Chrysostomus in Matth. Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat. sed et multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate coniuncti. sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Chrysostomus super Matth. tria enim sunt quae relinquere debet qui venit ad Christum: actus carnales, qui per retia piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent.

Hilarius in Matth. Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur, Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri.

Remigius. mystice autem per mare designatur iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi volubilitatem. Ambulavit igitur iesus iuxta mare dum ad nos per incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati suscepit ex virgine. per duos fratres duo populi designantur qui ab uno Deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer respexit. per petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur simon, idest obediens, designatur iudaicus populus, qui per legem Deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per andream, qui interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui post agnitionem Dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi cupiditatibus, secuti sunt Christum. Per iacobum etiam intelligitur iudaicus populus, qui per cognitionem Dei diabolum supplantavit; per ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est. ZeBedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive labens, significat mundum qui transit et diabolum qui de caelis lapsus est. Per petrum etiam et andream mittentes retia in mare, designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a domino. Per iacobum et ioannem reficientes retia designantur illi qui post peccata ante adversitates veniunt ad Christum recuperantes quae perdiderunt.

Rabanus. Duae naves duas ecclesias figurant: eam quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet etiam fidelis fit simon, Deo obediendo; petrus, peccatum suum agnoscendo; andreas, viriliter labores patiendo; iacobus, vitia supplantando.

Glossa. Et Ioannes, ut totum gratiae Dei adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos praedicatores Dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur.

Hilarius in Matth. vel in hoc futurorum evangelistarum numerus figuratur.

Remigius. Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur: prudentia enim refertur ad petrum, propter divinam cognitionem; iustitia ad andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad iacobum, propter diaboli supplantationem; temperantia ad ioannem, propter divinae gratiae effectum.

Augustinus de cons. Evang. sane movere potest quomodo Ioannes dicat non in galilaea, sed iuxta iordanem andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur; deinde petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus; nam Lucas andream non nominat, qui tantum intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod tantum petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam homines eris capiens quod Matthaeus et Marcus ambobus dixisse narrant. Sed potuit prius petro dici secundum lucam, et ambobus postea secundum alios duos. Sed quod de ioanne diximus, diligenter considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Sed intelligendum est, petrum et andream non sic vidisse dominum iuxta iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent, sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse. Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare. Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit, sicut narrat Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat iacobum et ioannem tamquam socios petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul subductis ad terram navibus Christum secutos? unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium ex more remeasse: non enim erat dictum petro quod pisces nunquam esset capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset capturus; postea hoc factum est quod Matthaeus et Marcus narrant: non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur.


MATTHAEUS 4,23-25


3423 (Mt 4,23-25)

Chrysostomus super Matth. omnis rex pugnaturus contra adversarium, prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam; sic et dominus contra diabolum pugnaturus, prius congregavit apostolos, et sic coepit evangelium praedicare; unde sequitur et circuibat iesus.

Remigius. In quo doctorum vita instruitur: ut enim non sint pigri, docentur per hoc quod dicitur circuibat iesus.

Chrysostomus super Matth. quia enim illi ut debiles ad medicum venire non poterant, ipse sicut studiosus medicus circuibat graviter aegrotantes. et dominus quidem circuibat singulas regiones; qui autem sunt unius regionis pastores considerando debent circuire populi singulas passiones, ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in ecclesia proferatur.


Remigius (Rabanus in hoc loco id habet). Ut autem non sint acceptores personarum docentur praedicatores per hoc quod subiungitur totam galilaeam. Ut autem vacui non discurrant, docentur per hoc quod subditur docens. Ut autem non paucis, sed multis prodesse studeant, monentur per hoc quod sequitur in synagogis.

Chrysostomus in Matth. hinc quoque iudaeos docebat, quod nec esset Dei adversarius nec animarum seductor, sed quod patri consentiens advenisset.

Remigius. Ut autem non errores neque fabulas, sed salutaria praedicent, docentur per hoc quod subditur praedicans evangelium regni. Distat autem inter docens et praedicans: docens enim refertur ad praesentia, praedicans ad futura: docebat enim de praesentibus mandatis, praedicabat de futuris promissis.

Chrysostomus super Matth. Vel docebat iustitias naturales, quas scilicet ratio naturalis docet: ut castitatem, humilitatem, et huiusmodi, quas per seipsos omnes bona esse intelligunt: de quibus necessaria est doctrina, non tantum propter manifestationem eorum, quantum propter excitationem cordis. Praevalentibus enim delectationibus carnalibus, scientia iustitiae naturalis quasi in oblivionem deducta obdormit. Cum ergo coepit doctor reprehendere carnalia mala, eius doctrina non novam scientiam introducit, sed oblitam commonefacit. Praedicabat autem evangelium annuntiando bona, quae antiqui manifeste nec audierant, ut beatitudinem caelestem, mortuorum resurrectionem, et huiusmodi. Vel docebat interpretando prophetias de ipso: evangelium praedicabat denuntiando in se bona futura.

Remigius. Ut autem doctores doctrinam suam virtutibus commendare studeant, docentur per hoc quod subditur sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Infirmitas quidem est corporum, languor autem animarum.

Chrysostomus super Matth. Vel per languorem, animae aliquam passionem intelligimus, ut avaritiam, libidinem, et huiusmodi; per infirmitatem autem infidelitatem, per quam aliquis infirmatur in fide. Vel per languores intelliguntur graviores corporis passiones, per infirmitates autem leviores. Sicut autem passiones corporales divinitatis virtute sanabat, sic spirituales verbo pietatis. Primo autem docet et postea sanat; propter duo: primo, quia praemittitur quod magis necessarium est: verba enim pietatis aedificant animam, non miracula; deinde quia verba per miracula commendantur, et non e converso.

Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quando novum fit aliquid, ac politicae cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit praestans suae potentiae pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto homini legem in paradiso dedit; et cum sancto noe legem positurus esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et iudaeis quidem, cum legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis praecepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis praestruxit claritate signorum: quia enim aeternum regnum, quod praedicabat, non apparebat, ex his quae videntur, etiam illud quod nondum apparebat, manifestum fecit.

Glossa. Sed quia praedicatores debent habere bonum testimonium ab his qui foris sunt, ne, si vita despicitur, praedicatio contemnatur, subditur et abiit opinio eius in totam syriam.

Rabanus. Syria est omnis regio ab euphrate usque ad mare magnum, a cappadocia usque ad aegyptum, in qua est provincia palaestina, in qua habitant iudaei.

Chrysostomus in Matth. intende autem moderationem evangelistae, quia non unumquemque nobis enarrat curatorum, sed brevibus verbis copiositatem transcurrit signorum; unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes.

Remigius. Per quos varias vult intelligi infirmitates, sed leviores. Cum vero dicit variis languoribus et tormentis comprehensos, illos vult intelligi de quibus subinfertur et qui daemonia habebant.

Glossa. Languor diuturnus est; tormentum est morbus acutus, ut dolor lateris, et huiusmodi; qui autem daemonia habebant, sunt qui a daemonibus vexabantur.

Remigius. lunatici enim dicti sunt a luna, quae dum menstruis temporibus crescit et decrescit, ipsi vexantur.

Hieronymus. Daemones enim observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem blasphemiae redundarent.

Augustinus de Civ. Dei. Illiciuntur tamen daemones ad inhabitandum per creaturas (quas non ipsi, sed Deus condidit). delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt.

Rabanus. paralytici autem sunt corpore dissoluti: paralysis enim graece, latine dicitur dissolutio. sequitur et curavit eos.

Chrysostomus super Matth. Cum in quibusdam locis dicatur: multos curavit, hic simpliciter dicitur et curavit eos, signans quod omnes curavit, sicut et novitius medicus intrans civitatem, omnes ad se venientes curat propter suam opinionem commendandam.

Chrysostomus in Matth. A nullo autem eorum fidem exquisivit, quoniam nondum virtutis suae demonstrationem dederat, et illi e longinquo venientes et aegros adducentes, non parvam ostenderant fidem. sequitur et secutae sunt eum turbae multae.

Rabanus. Quae quadripartitae sunt alii propter caeleste magisterium, ut discipuli; alii ob curationem infirmitatum; alii sola fama et curiositate, volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam, volentes eum in aliquo capere et accusare. Mystice autem syria interpretatur elata, galilaea volubilis vel rota, idest diabolus et mundus, qui et superbus est et ad ima semper rotatur; in quo fama christi per praedicationem innotuit: daemoniaci enim sunt idololatrae; lunatici, instabiles; paralytici, pigri et dissoluti.

Glossa. Turbae autem quae sequuntur dominum, sunt de ecclesia, quae spiritualiter est galilaea transmigrans ad virtutes; et decapolis decem praecepta servans; et hierosolyma et iudaea, quam visio pacis et confessio illustrat; et trans iordanem, quia baptismo transito, terram promissionis intrat.

Remigius. Vel sequitur dominum de galilaea, idest de volubilitate mundi, et decapoli, quae est regio decem urbium, et significat decalogi transgressores, et de hierosolyma, quia scilicet prius innoxia pace detinebatur, et de iudaea, idest de confessione diabolica, et de trans iordanem, qui prius erant in paganismo constituti, sed transeuntes per aquam baptismi venerunt ad Christum.



Th. Aq. Catena aurea 3408