Th. Aq. Catena aurea 3501

MATTHAEUS 5,1-3


3501 (Mt 5,1-3)

Chrysostomus super Matth. omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns gaudet: carpentarius enim si viderit arborem bonam, concupiscit eam praecidere ad opus artificii sui; et sacerdos, cum viderit ecclesiam plenam, gaudet animus eius et delectatur ut doceat. Sic et dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum; unde dicit: videns autem turbas iesus, ascendit in montem.

Augustinus de cons. Evang. Vel hic potest videri multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in montem ut solis discipulis loqueretur.

Chrysostomus in Matth. per hoc autem quod non in civitate et foro, sed in monte et solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a tumultibus ascendere, et praecipue cum philosophandum est ac de rebus seriis disserendum.

Remigius. Hoc enim sciendum est, quod tria refugia legitur dominus habuisse: navim, montem et desertum; ad quorum alterum, quotiescumque a turbis opprimebatur, conscendebat.

Hieronymus in Matth. nonnulli autem simpliciorum fratrum putant dominum ea quae sequuntur in oliveti monte docuisse; quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel thabor, vel quemlibet alium montem excelsum.

Chrysostomus super Matth. ascendit autem in montem: primo quidem ut impleret prophetiam isaiae dicentis: super montem ascende tu; deinde ut ostendat quoniam in altitudine spiritalium virtutum consistere debet qui docet Dei iustitiam, pariter et qui audit: nemo enim potest in valle stare et de monte loqui. Si in terra stas, de terra loquere; si autem de caelo loqueris, in caelo consiste. vel ascendit in montem, ut ostendat quod omnis qui vult discere mysteria veritatis, in montem ecclesiae debet ascendere; de quo propheta: mons Dei, mons pinguis.

Hilarius in Matth. Vel ascendit in montem, quia in paternae maiestatis celsitudine positus, caelestis vitae praecepta constituit.

Augustinus de serm. Dom. vel ascendit in montem, ut significet, quia minora erant praecepta iustitiae quae a Deo data sunt per prophetas populo iudaeorum, quem timore adhuc alligari oportebat; per filium autem suum maiora populo quem caritate iam convenerat liberari. sequitur et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius.

Hieronymus. Ideo autem non stans, sed sedens, loquitur, quia non poterant eum intelligere in sua maiestate fulgentem.

Augustinus de serm. dom. Vel quod sedens docebat, pertinet ad dignitatem magistri. Accesserunt autem ad eum discipuli eius, ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore viciniores qui praeceptis implendis animo appropinquabant.

Rabanus. Mystice autem sessio domini, incarnatio eius est: quia nisi dominus incarnatus esset, humanum genus ad eum accedere non potuisset.

Augustinus de cons. Evang. movet autem quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente; Lucas autem in loco campestri a domino stante. Haec igitur diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Qui enim prohibet Christum quaedam alibi repetere quae ante iam dixerat, aut iterum facere quae ante iam fecerat? quamquam etiam possit illud occurrere: in aliqua excellentiori parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis duodecim elegit; deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, idest, in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat et multos capere poterat, atque ibi stetisse donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius, atque ita illis ceterisque turbis praesentibus, unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrant diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum.

Gregorius moralium. sublimia autem praecepta domino in monte dicturo praemittitur aperiens os suum, docebat eos, qui dudum aperuerat ora prophetarum.

Remigius. Ubicumque autem legitur dominus aperuisse os, inspiciendum est, quia magna sunt quae sequuntur.

Augustinus de serm. dom. Vel dicit aperiens os suum, ut ipsa mora commendet aliquanto longiorem futurum esse sermonem.

Chrysostomus in Matth. Vel hoc dicit, ut discas quoniam nunc quidem docebat os aperiens in loquendo, nunc autem vocem, quae est ab operibus, emittens.

Augustinus. Si quis autem pie sobrieque consideravit, inveniet in hoc sermone, quantum ad mores opportunos pertinet, perfectum vitae christianae modum; unde sic ipse sermo concluditur: omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti.

Augustinus de Civ. Dei. Nulla autem est causa philosophandi, nisi finis boni; quod autem beatum facit, ipse est finis boni. Et ideo a beatitudine incipit dicens beati pauperes spiritu.

Augustinus de serm. Dom. Praesumptio quidem spiritus, audaciam et superbiam significat. vulgo etiam magnum spiritum superbi habere dicuntur, et recte, nam spiritus ventus vocatur; qui vero nesciat superbos inflatos dici, quasi vento distentos? quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum, idest non habentes inflantem spiritum.

Chrysostomus in Matth. Vel spiritum hic elationem et animum dicit: quia enim sunt multi humiles nolentes, rerum necessitate coacti, non est laus; unde illos beatificat qui se ex electione humiliant. Ideo autem hic incipit radicitus evellens superbiam, quia haec fuit radix et fons malitiae universae; contra quam ponit humilitatem, velut quoddam stabile fundamentum; qua subiecta, cum stabilitate alia superaedificantur; hac autem destructa, pereunt quaecumque congregaveris bona.

Chrysostomus super Matth. ideo autem dixit manifeste beati humiles spiritu, ut sic humiles ostendat, ut semper adiutorium Dei sint mendicantes; unde in graeco dicitur beati ptochi, mendici, vel egeni. Sunt enim multi naturaliter humiles, et non ex fide, qui non pulsant adiutorium Dei; sed solum qui secundum fidem sunt humiles.

Chrysostomus in Matth. vel quia pauperes spiritu hic dicit formidantes et trementes Dei iussiones, quomodo dominus per isaiam commendat. quid autem amplius quam simpliciter humiles? humilium enim hic quidem mediocriter est, hic autem superabundanter.

Augustinus de serm. Dom. superbi ergo appetant regna terrarum; sed humilium est regnum caelorum.

Chrysostomus super Matth. nam sicut cetera vitia deponunt ad inferos, maxime tamen superbia, sic et omnes virtutes inducunt in regnum caelorum, maxime tamen humilitas, quia proprium est ut qui se humiliat exaltetur.

Hieronymus. Vel beati pauperes spiritu, qui scilicet propter spiritum sanctum voluntarie sunt pauperes.

Ambrosius de offic. Inde autem incipit beatitudo iudicio divino, ubi aerumna aestimatur humana.

Glossa. pauperibus autem in praesenti convenienter promittuntur divitiae caeli.


MATTHAEUS 5,5

3505 (Mt 5,5)

Ambrosius super lucam. cum simpliciter contentus fuero inops, superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis? congrue igitur sequitur beati mites.

Augustinus de serm. Dom. mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum.

Ambrosius super lucam. mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris. praeclarum est enim motum temperare consilio; nec minoris virtutis dicitur prohibere iracundiam, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.

Augustinus. rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur: portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem hereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum.

Chrysostomus super Matth. vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi caelum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad inferiorem regionem caelum est, quantum autem ad superius caelum dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme factum gloriae corporis christi, erit terra vivorum.

Hilarius in Matth. Vel hereditatem terrae mitibus dominus pollicetur, idest eius corporis quod ipse assumpsit habitaculum: et quia per mansuetudinem mentis nostrae habitat Christus in nobis, nos quoque clarificati corporis eius gloria vestiemur.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter, Christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit: quoniam enim aestimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit, dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit. Quia vero propheta dixerat: mansueti hereditabunt terram, a consuetis verbis contexit sermonem.

Glossa. Mites etiam, qui seipsos possederunt, hereditatem patris in futuro possidebunt. Plus autem est possidere quam habere: multa enim habemus quae statim amittimus.


MATTHAEUS 5,4


3504 (Mt 5,4)

Ambrosius super lucam. cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et mitis, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua; unde sequitur beati qui lugent. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat.

Hilarius in Matth. lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna moerentes, sed peccata vetera flentes.

Chrysostomus super Matth. et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter; beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata: tales convenit esse omnes doctores.

Hieronymus. luctus enim hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit samuel saulem, et paulus eos qui post immunditiam poenitentiam egerunt.

Chrysostomus super Matth. cum autem consolatio sit lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur indulgentiam consecuti.

Chrysostomus in Matth. et licet talibus sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum remissione, sed et multarum facit participes consolationum et hic et in futuro. Semper enim maiores laboribus Deus dat retributiones.

Chrysostomus super Matth. qui vero aliena peccata lugent, consolabuntur: qui cum in saeculo illo providentiam cognoverint Dei et intellexerint quod qui perierunt non fuerunt Dei, de cuius manu nemo rapere potest, de eis, luctu derelicto, in sua beatitudine laetabuntur. Vel aliter.

Augustinus de serm. Dom. Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea quae in hoc mundo cara habebant amittunt: non enim gaudent his rebus quibus ante gaudebant; et donec fiant in illis amor aeternorum, nonnulla moestitia sauciantur. Consolabuntur ergo spiritu sancto, qui maxime propterea paraclitus nominatur, idest consolator, ut temporalem amittentes, aeterna laetitia perfruantur, et ideo dicit quoniam ipsi consolabuntur.

Glossa. Vel per luctum duo genera compunctionis intelliguntur: scilicet pro miseriis huius mundi, et pro desiderio caelestium; unde filia caleph petivit irriguum superius et inferius. Huiusmodi autem luctum non habet nisi pauper et mitis, qui cum mundum non diligat, quod miser est recognoscit, et ideo caelum concupiscit. Convenienter ergo lugentibus promittitur consolatio, ut qui tristatus est in praesenti, gaudeat in futuro. Maior est autem retributio lugentis quam pauperis et mitis: plus enim est gaudere in regno, quam habere et possidere: multa enim cum dolore possidemus.

Chrysostomus in Matth. Notandum autem, quod hanc beatitudinem non simpliciter, sed omnino cum intensione et cumulo posuit; ideoque non dixit: qui moerent, sed qui lugent. Siquidem praeceptum istud totius philosophiae magisterium est. Si enim qui filios vel proximos mortuos lugent, toto illo doloris sui tempore nec pecuniarum nec gloriae amore tenentur, non invidia consumuntur, non iniuriis permoventur nec aliis vitiis obsidentur, utpote solis luctibus mancipati; multo magis qui propria peccata lugent, sicut ea lugere dignum est, celsiorem hanc philosophiam debent ostendere.


MATTHAEUS 5,6


3506 (Mt 5,6)

Ambrosius super lucam. postquam delicta deflevi, esurire incipio et sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; unde sequitur beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.

Hieronymus. Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo, nunquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitiae opera intelligamus.

Chrysostomus super Matth. quoniam omne bonum quod non ex amore ipsius boni faciunt homines, ingratum est ante Deum. Esurit autem iustitiam qui secundum iustitiam Dei desiderat conversari; sitit autem iustitiam qui scientiam eius acquirere cupit.

Chrysostomus in Matth. Iustitiam autem dicit vel universalem, vel particularem avaritiae contrariam. Quia enim de misericordia dicturus erat, praemonstrat qualiter misereri oporteat, quia non ex rapina neque ex avaritia; unde etiam quod est avaritiae proprium, scilicet esurire et sitire, iustitiae attribuit.

Hilarius in Matth. sitientibus autem et esurientibus iustitiam, beatitudinem tribuit, significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem perfecta in caelo satietate repleri; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi saturabuntur.

Chrysostomus super Matth. scilicet largitatem remunerantis Dei: quoniam maiora erunt praemia Dei quam sanctorum desideria.

Augustinus de serm. Dom. Vel illo cibo saturabuntur in praesenti, de quo dominus dicit: meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei, quod est iustitia, et illa aqua de qua: quisque biberit, fiet ei fons aquae salientis in vitam aeternam.

Chrysostomus in Matth. vel rursus sensibile praemium statuit: quia enim plurimos divites facere putatur avaritia, dicit hoc esse contrarium, magisque id praestare iustitiam: qui enim iustitiam diligit, tutissime omnia possidet.


MATTHAEUS 5, 7


3507 (Mt 5,7)

Glossa. Iustitia et misericordia ita coniunctae sunt, ut altera ab altera debeat temperari: iustitia enim sine misericordia crudelitas est; misericordia sine iustitia, dissolutio; unde de misericordia post iustitiam subdit beati misericordes.

Remigius. Misericors dicitur, quasi miserum habens cor, quia alterius miseriam quasi suam reputat et de malo alterius quasi de suo dolet.

Hieronymus. misericordia hic non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus.

Augustinus de serm. Dom. Beatos autem dicit esse qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur ut de miseria liberentur; unde sequitur quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Hilarius in Matth. Intantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut suam misericordiam sit solis misericordibus praestaturus.

Chrysostomus in Matth. Videtur autem esse aequalis retributio, sed est multo maior: non enim est aequalis humana misericordia et divina.

Glossa. Merito ergo misericordibus misericordia impenditur, ut plus accipiant quam meruissent; et sicut plus recipit qui ultra saturitatem habet quam ille qui habet tantum ad saturitatem, sic maior est gloria misericordiae quam praecedentium.


MATTHAEUS 5,8


3508 (Mt 5,8)

Ambrosius super lucam. qui misericordiam defert, misericordiam amittit, nisi mundo corde misereatur: nam si iactantiam quaerit, nullus est fructus; unde sequitur beati mundo corde.

Glossa. convenienter autem sexto loco ponitur cordis munditia, quia sexto die homo conditus est ad imaginem Dei, quae quidem obtenebrata erat in homine per culpam, sed in mundis cordibus reformatur per gratiam. Merito autem post praedicta sequitur, quia, nisi illa praecedant, mundum cor in homine non creatur.

Chrysostomus in Matth. Mundos autem hic ait vel eos qui universalem virtutem possident et nullius sibi malitiae conscii sunt, vel eos qui in temperantia consistunt, quae maxime necessaria est ad videndum Deum, secundum illud pauli: pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Quia enim multi miserentur quidem, sed impudica agunt, monstrans quod non sufficit primum, scilicet misereri, hoc de munditia opposuit.

Hieronymus. Mundus autem Deus a mundo corde concupiscitur: templum enim Dei non potest esse pollutum; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi Deum videbunt.

Chrysostomus super Matth. Qui enim omnem iustitiam facit et cogitat, mente sua Deum videt quoniam iustitia figura est Dei, Deus enim iustitia est. Secundum ergo quod aliquis eripuerit se a malis et fecerit bona, secundum hoc Deum videt, aut parum aut amplius aut interdum aut semper, secundum possibilitatem humanam. in saeculo autem illo mundi corde Deum videbunt facie ad faciem, non in speculo et in aenigmate, sicut hic.

Augustinus de serm. Dom. Stulti autem sunt qui Deum videre istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: in simplicitate cordis quaerite illum; hoc enim est simplex cor quod mundum cor.

Augustinus de Civ. Dei. Si autem tantum poterunt in corpore spirituali oculi etiam ipsi spirituales quantum possunt isti quales nunc habemus, proculdubio per eos Deus videri non poterit.

Augustinus de trin. Haec autem visio merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: mundans fide corda eorum. hoc autem probatur illa maxime sententia: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Augustinus super gen. Ad litt. Nemo autem videns Deum vivit vita ista qua mortaliter vivitur et istis sensibus corporis. Sed nisi ab hac vita quisque funditus moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita alienatus a carnalibus sensibus ut merito nesciat, sicut ait apostolus: utrum in corpore an extra corpus sit, non in illam subvehitur visionem.

Glossa. Maiorem autem remunerationem isti habent quam primi, sicut qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt.


MATTHAEUS 5,9


3509 (Mt 5,9)

Ambrosius super lucam. cum interiora tua vacua feceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, a te pacem incipe, ut sic pacem aliis feras; unde sequitur beati pacifici.

Augustinus de Civ. Dei. Est autem pax tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium dispariumque sua cuique loca tribuens dispositio. sicut autem nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit; quandoquidem ipsi qui bella volunt, nihil aliud quam ad gloriosam pacem cupiunt bellando pervenire.

Hieronymus. Pacifici autem dicuntur beati, qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes faciunt pacem. Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tua anima sint bella vitiorum? .

Augustinus de serm. Dom. pacifici autem in semetipsis sunt qui omnes animi sui motus componentes et subiicientes rationi, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei, in quo ita ordinata sunt omnia ut quod est in homine praecipuum et excellens imperet ceteris reluctantibus quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, idest mens et ratio, subiiciatur potiori quod est ipsa veritas, filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest nisi superioribus subiiciatur. Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis.

Augustinus in lib. Retract. Non tamen cuiquam provenire potest in hac vita ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris. Sed hoc nunc pacifici agunt domando concupiscentias carnis, ut ad pacem plenissimam quandoque veniatur.

Chrysostomus super Matth. pacifici autem ad alios sunt non solum qui inimicos in pace reconciliant, sed etiam illi qui immemores malorum, diligunt pacem. Pax enim illa beata est quae in corde posita est, non tantum in verbis. Qui autem pacem diligunt, filii sunt pacis.

Hilarius in Matth. pacificorum autem beatitudo, adoptionis est merces; et ideo dicitur quoniam filii Dei vocabuntur. Parens enim omnium Deus noster est, neque aliter transire in nuncupationem familiae eius licebit, nisi fraternae invicem caritatis pace vivamus.

Chrysostomus in Matth. Vel cum pacifici dicantur qui non adversum se mutuo dimicant, sed alios dissidentes in concordiam revocant, iure etiam filii Dei appellantur, quia unigeniti hoc praecipuum fuit opus: distantia copulare, conciliare pugnantia.

Augustinus de serm. dom. Vel quia in pace perfectio est, ubi nihil repugnat; pacifici filii Dei dicuntur, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii Dei similitudinem patris debent habere.

Glossa. Maximam ergo dignitatem habent pacifici; sicut qui filius regis dicitur in domo regia summus est. Septimo autem loco beatitudo haec ponitur, quia in sabbato verae requiei dabitur pax, sed aetatibus transactis.


MATTHAEUS 5,10


3510 (Mt 5,10)

Chrysostomus in Matth. posita pacificorum beatitudine, ne aliquis existimaret quod semper pacem sibi quaerere sit bonum, subdit beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, hoc est propter virtutem, propter defensionem aliorum, propter pietatem: iustitiam enim consuevit pro omni virtute animae ponere.

Augustinus de serm. Dom. Pace enim intrinsecus constituta ac firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit aut gesserit, auget gloriam quae secundum Deum est.

Hieronymus. Signanter autem addit propter iustitiam: multi enim propter sua peccata persecutionem patiuntur, et non sunt iusti. Simulque considera quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: beati qui a gentibus persecutionem patiuntur, ne putes illum solum beatum qui persecutionem patitur propter idola non colenda; ideo et ab haereticis persecutionem patiens propter veritatem non relinquendam, beatus est, quia propter iustitiam patitur. Sed et si quis ex potentibus, qui christiani videntur, forsitan propter sua peccata correctus a te, fuerit te persecutus, beatus es cum ioanne baptista. si enim verum est quod prophetae martyres sunt, qui a suis occisi sunt, sine dubio qui propter causam Dei aliquid patitur, etsi a suis patitur, mercedem martyrii habet. Et ideo non posuit scriptura personas persequentium, sed solam causam persecutionis, ut non aspicias quis te persequitur, sed propter quod.

Hilarius in Matth. Sic ergo ad postremum eos in beatitudine numerat quibus omnia pro Christo pati, qui iustitia est, pronus affectus est. His igitur et regnum servatur, qui in contemptu saeculi sunt pauperes spiritu; unde dicit quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Augustinus de serm. dom. Vel octava beatitudo tamquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et in octava nominatum est regnum caelorum: septem enim sunt quae perficiunt; nam octava clarificat et perfectum demonstrat; ut per hos gradus perficiantur et ceteri, tamquam accipiatur rursus exordium.

Ambrosius super lucam. vel aliter: primum regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum post resurrectionem esse cum Christo. Post resurrectionem enim terram incipies tuam possidere absolutus a morte, et in ipsa possessione consolationem reperies. Consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Cui autem miseretur dominus, et vocat et sic vocatus videt vocantem. Qui autem viderit, in ius divinae generationis assumitur, et tunc demum quasi Dei filius caelestis regni divitiis delectatur. ille igitur incipit, hic repletur.

Chrysostomus in Matth. Ne autem mireris si secundum unamquamque beatitudinem regnum non audis, quia cum dicit consolabuntur, misericordiam consequentur, et cetera huiusmodi, per haec universa nihil aliud quam regnum caelorum occulte insinuat, ut nihil sensibile expectes. Neque enim beatus est qui in his coronatur quae cum praesenti vita discedunt.

Augustinus de serm. Dom. diligenter autem attendendus est numerus harum sententiarum: his enim septem gradibus congruit operatio spiritus sancti septiformis quam isaias describit; sed ille a summo, hic ab imo: quia ibi docetur filius Dei ad ima descensurus, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. in his prius est timor, qui congruit hominibus humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, idest non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas, quae convenit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat, non reprehendit, non resistit, quod est mitem fieri. Tertia est scientia, quae convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, quae quasi bona petierunt. Quarta, quae est fortitudo, congruit esurientibus et sitientibus, quia desiderantes gaudium de veris bonis, laborant, a terrenis cupientes averti. Quinta, consilium, convenit misericordibus, quia unicum remedium est de tantis malis erui, dimittere aliis et dare. Sexta est intellectus, et convenit mundis corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit. Septima est sapientia, quae convenit pacificis, in quibus nullus motus est rebellis, sed obtemperant spiritui. Unum autem praemium, quod est regnum caelorum, varie nominatum est. In prima, sicut oportebat, positum est regnum caelorum, quod est perfectae sapientiae initium, ac si diceretur: initium sapientiae timor domini. Mitibus hereditas tamquam testamentum patris cum pietate quaerentibus; lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserunt et in quibus mersi sunt; esurientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus ad salutem; misericordibus misericordia, tamquam optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur quod exhibent; mundis corde facultas videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus; pacificis Dei similitudo. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in apostolis credimus: nam quod post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest.


MATTHAEUS 5,11-12


3511 (Mt 5,11-12)

Rabanus. Superiores sententias generaliter dirigebat; iam incipit loqui praesentes compellans, praedicens eis persecutiones quas pro nomine eius passuri erant, dicens beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos.

Augustinus de serm. Dom. Quaeri autem potest quid intersit quod ait cum vobis maledicent et dicent omne malum, cum maledicere hoc sit malum dicere. sed aliter est maledictum iactatum cum contumelia coram illo qui maledicitur, aliter cum absentis fama laeditur. Persequi autem est vim inferre, vel insidiis appetere.

Chrysostomus super Matth. si autem verum est, quoniam qui calicem aquae porrexerit, merces eius non perit, consequenter qui vel unius levissimi verbi iniuriam fuerit passus, vacuus non erit a mercede. Ut autem blasphematus sit beatus, duo convenire debent: ut et mendaciter blasphemetur, et propter Deum; alioquin si unum defuerit, non est beatitudinis merces. Et ideo dicit mentientes propter me.

Augustinus de serm. Dom. Quod propter illos dictum puto qui volunt de persecutionibus et de fama suae turpitudinis gloriari, et ideo dicere ad se pertinere Christum, quod multa de illis dicuntur mala, cum et vera dicantur, quando et de errore illorum dicuntur; et si aliquando falsa iactantur, non tamen propter Christum ista patiuntur.

Gregorius super Ezech. Quid autem poterit obesse si homines vobis derogent, et sola vos conscientia defendat? sed tamen linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatam debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; unde et hic dicitur gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Glossa. Gaudete mente quidem, et exultate corpore, quia merces vestra non tantum magna est, sicut aliorum, sed copiosa est in caelis.

Augustinus de serm. Dom. Non hic caelos puto dici superiores partes huius visibilis mundi: non enim merces vestra in rebus visibilibus collocanda est; sed in caelis, dictum puto in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sempiterna iustitia. sentiunt ergo istam mercedem qui gaudent spiritualibus, sed ex omni parte perficietur cum mortale hoc induerit immortalitatem.

Hieronymus. Gaudere et exultare debemus, ut merces nobis in caelestibus praeparetur. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest.

Chrysostomus super Matth. quia quantum aliquid laetatur de laude hominum, tantum de vituperatione tristatur. Qui vero gloriam concupiscis in caelo, opprobria non times in terris.

Gregorius super Ezech. aliquando tamen detractores debemus compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire a nobis bona poterant, corda innocentia corrumpant.

Glossa. Non solum autem praemio, sed etiam exemplo eos ad patientiam provocat, cum subdit sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.

Remigius. magnam enim consolationem accipit homo in tribulatione positus, dum recordatur passiones aliorum a quibus exemplum patientiae accipit; ac si diceret: mementote quia illius vos estis apostoli cuius illi fuerunt prophetae.

Chrysostomus in Matth. Simul etiam insinuat coaequalitatem sui honoris ad patrem, ac si dicat: sicut illi propter patrem, ita et vos propter me patiemini. Cum etiam dixit prophetas qui fuerunt ante vos, monstrat et ipsos prophetas iam factos.

Augustinus de serm. Dom. Persecutionem autem hic generaliter posuit et in maledictis et in laceratione famae.


MATTHAEUS 5,13


3513 (Mt 5,13)

Chrysostomus in Matth. quoniam sublimia praecepta apostolis dederat et multo quam in lege veteri maiora, ne turbarentur, ac dicerent: quonam modo haec implere poterimus? eos laudum admixtione permulcet, dicens vos estis sal terrae, per quod ostendit quam necessario ista praecipiat. Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, aut pro una solum gente, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur. proinde non oportet vos adulari atque palpare, sed e contrario salis instar mordicare. quod si homines mordendo ac perstringendo, male audieritis, gaudete: hoc enim salis est opus, laxa quaeque mordicare atque restringere. Sic itaque aliorum maledictio nihil vobis afferet incommodi; sed vestrae potius firmitatis testimonium est.

Hilarius in Matth. Est autem hic proprietas quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura monstrabit. Hoc igitur in omnem usum humani generis effectum incorruptionem corporibus, quibus fuerit aspersum, impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimum est. Apostoli autem sunt rerum caelestium praedicatores et aeternitatis velut salitores, merito sal terrae nuncupati, quia per virtutem doctrinae quasi salientes, aeternitati corpora servant.

Remigius. Sal etiam, per aquam et ardorem solis et flatum venti in naturam alteram commutatur; sic et apostolici viri per aquam baptismi et ardorem dilectionis et flatum spiritus sancti in spiritalem regenerationem commutati sunt. Sapientia etiam caelestis, per apostolos praedicata, exsiccat humores carnalium operum, aufert foetorem et putredinem malae conversationis et vermem libidinosae cogitationis et illum de quo dicit propheta: vermis eorum non moritur.

Remigius. sunt apostoli sal terrae, idest hominum terrenorum, qui amando terram, terra vocantur.

Hieronymus. Vel apostoli sal terrae appellantur, quia per illos universum hominum conditur genus.

Chrysostomus super Matth. doctor enim cum fuerit omnibus praedictis virtutibus ornatus, tunc est quasi optimum sal, et totus populus de illo conditur videndo eum et audiendo.

Remigius. et sciendum, quia nullum sacrificium offerebatur Deo in veteri testamento nisi prius condiretur sale: quia nullus potest laudabile sacrificium Deo offerre absque sapore caelestis sapientiae.

Hilarius. verum quia conversioni homo subiacet, ideo apostolos sal terrae nuncupatos monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, cum subdit quod si sal evanuerit, in quo salietur? .

Hieronymus. idest si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? .

Augustinus de serm. dom. Et si vos, per quos condiendi sunt populi, metu persecutionum temporalium, amiseritis regna caelorum, qui erunt homines per quos a vobis error auferatur? alia littera habet si sal infatuatum fuerit, ostendens fatuos esse iudicandos qui temporalium bonorum vel copiam sectantes vel inopiam metuentes amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus nec auferri.

Hilarius (ut supra). Si autem doctores infatuati nil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare non possunt corrupta, redduntur inutiles; unde sequitur ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.

Hieronymus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal enim ut in condimentum ciborum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. Certe legimus in scripturis urbes quasdam ira victorum sale seminatas, ut germen nullum in ipsis oriretur.

Glossa. Postquam ergo illi qui capita sunt aliorum, defecerint, nulli usui apti sunt, nisi ad hoc ut mittantur foras ab officio docendi.

Hilarius (ut supra). vel etiam de ecclesiae promptuariis proiecti, pedibus incedentium conterantur.

Augustinus de serm. Dom. Non autem calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior; inferior autem non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen in caelo fixus est.



Th. Aq. Catena aurea 3501